In praefatores prognostiquosque futurorum euentuum, diuinatricemque astrologiam libri duo, auctore R.P.F. Spiritu Rotero Aquesexstiensi ..

발행: 1555년

분량: 119페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

SPECTABILI

ac clarissimo Viro, domi.

nostram , ut sacram A ca demiam,discutiendis fidei negotiis dicatam, conue niant viri, pietate,doctrinaque praediri. Inter quos paucis abhinc dieb', cum agitaretur sermo de tot deprauatis dogmatibus, quibus haec aetas quasi prae senio delirante mundo, V riasque patiente phantasias) abundat,iacta in primis menno fuit pernicios, Astrologicae diuinarionis.Quam cuna sacris oraculis,iudicioque Ecclesiae costet ab orbe Christiano fuisse relegatam,hoc seculo tamen perinde ac pO- stliminio reuersia ferebatur:atq; ob lenociniu praescientiae tuturorum quam vanisiime pollicetur a multitudine

tanta

12쪽

tanta cum gratia recepta,ut vel peritos,& qui aliquid e se videntur,non pudeat obnixe dies,& horas obseruare, vitaeque suae,ac liberorum suorum praesagia ab iis, qui se Astrophilos iactant, non modica stipe mercari. Quod

cum aegre a nobis crederetur,productus est liber inscri plus,Geniturarum,haud dubie a quopiam cacodaemonum alumno c6cinnatus:in quo purpurati patres,& qui regalia sceptra gerunt,tum & si,qui clauum Ecclesiae te nuerunt, asseruntur suarum natiuitatum iudicia, ab huius farinae hominibus magno pretio redemisse. Qua in dignitate, tantoque ouilis Christi periculo commotus,

disputationem hanc aduersus pestiferum istud diuinandi

genus,literis mandandam existimaui,ea ipsa velut spongia cupiens hanc imposturam delere ab animis, hac si perstitione occupatis. Assirmare certe ausim innumeris, tum legendo,tum audiendo collectis testibus,quotquot

diuinaculis istis fidem praebuere,aut Chiromantiac qua ad infidelitatem via paratur) incubuere, perinsalices &miseros tandem euasisse.Ediuerso bonis afflatibus, secundisque rebus usos,qui vanitate harum artium reiecta,superni numinis fauore implorato, rationis, ac prudentiae luminibus innitendum censuere. Cuius veridici dicti tu locuples testis esse potes.Cum enim Deum colere,& stequenter reginae mundani corporis, diuinae prouidentiae tete supplex committere,verbi Dei assiduus auditor esse,& sub seculari chlamyde religiose versari,ab adolens centia didicisses, coelestem sapientiam assistricem ita tibi co-ciliasti,ut ea gradatim deducete, inter iuris prudentes co- sultissimi , inter causarum patronos disertissimi, ac

b in delissimi

13쪽

delissimi,inter demum supremi tribunalis Senatores integerrimi,atque diligentissimi,publicae vocis testimoniupromerueris.Nec tibi ad optime instituendos mores,parum adiumenti contulit domesticum exemplar,Venera bilis videlicet avunculus tuus, Do . Ioannes Bartholo

insus in Auditorio Inquisitionum Curiae sublimis, inclytus Praeses .Quem ego Veteris monetae purum nummuVocandam censeo,quod ab hypocrisi, ambitu, vitiisque huius infamis tempestatis alienus,antiquae probitatis r presentet effigiem:simul rara prosectoauis)ut alter Sa in uel,& tabernaculo domini, sacroque,quo fungitur,sa cerdotio, diuinis & laudibus indefesta spiritu vacans, &iustitiae trutinam summa cum aequitate, ac vigilantia ii bratis. Interea super egenum & paupere intelligere a modum solicitus: singulari Dei dono utranque sororem, Rachelem N Liam, Martham & Mariam, studiose

complectens. Hanc tu faculam accensam coram semper habens,non poteras a virtutis amore frigescere.Nuc vero in eminenti,excelsbque magistratu constitutum,

Christiana philosophia,qua iamdudum fueras imbutus,

te admonitum reddit, ut quanto tibi accrescunt diuinae beneficia largitatis,tanto magis obnoxium, obaeratumq; existimes,ad Reipublicae utilitatem procurandam,ium tiam excolenda in primis vero ad unicae fidei, Christiq; omnium bonorum fontis restituendam, augendamque gloriam,quam nimium inclinatam nemo vere pius non ingemiscit. In via enim Dei non proficere,deficere est: dc qui talentis creditis no superlucratur,iacturam facit Nec enim te minus generoso decet esse animo illo Ethnico catone

14쪽

Catone:de quo illustris poeta cecinit. ' mi Non siibi, ed toti genuum e credere mundo. Venim quia equo sponte currenti haud opus est calcar addere,& tu praeceptoris potius,quam auditoris personam gerere vales,id tantum subiiciam, hanc dissertationem alioqui grauem,longoque volumine tractabilem)in breue me contraxisse compedium,ne delicata, illaboriosaque huius aeui ingenia, ab ea percurrenda, molesta prolixitate auerterentur.Quam & perspicuitate sermonis familiarem nisi fallor)ita reddidi, ut non modo doctis, verumetiam initiatis non dubitem fore peruiam,atq; facilem.Cum enim sapientibus,ac insipientibus debitoressimas,venenumque huiusce superstitionis promiscue,&in uniuersiam sparsum feratur, oppido necessarium iud caui huiusmodi parare antidotum,quod communiter,&quibusque accommodari ac prodesse queat. Porro hanc operam sub clarissimi nominis tui auspiciis in lucem prodire volui: tum quod omnes has insanias, vanasque e pectationes christiano animo semper sis auersatus,vsu

pans illud Dauidicum, Mihi autem adli ere Deo bonuest: ponere in Domino Deo spem meam:tum ut hoc graue munus obstaculis,& aduersariis plurimis circunseptu, ac expositum,te adhortante ne dicam impellente a me susceptu,tute authoritatis fulcimento seratur leuius, exerceatur latius,consummetur scelicius. AEquum enim est,

ut qui fueris author oneris,particeps sis S laboris :proindeque consors praemii,ab aeterno parente omnibus, pro Christiana veritate laborantibus destinati. Quem oratu cupio,te replcat longitudine diei um, & ostendat tibi s

lutare

15쪽

lutate suum.Τolota e sancis Inquisitionis aedibus, Anno Christianae salutis Millesimo quingentesimo quinquagesimo quinto.Menst

Facie. 2.DH.mamre,lege manare. adem facie non beneuolens,lege non benevolus.

E facie 2. seramus,lege asserimu .E.2facie.I.huiusmodi,t o huius nodi. E 3 fac. 2.referendo,lege referenda. E fac. 2.terra pertulit,lege profert. F et M.Lperpetuafutura,sege serum. G 3fac.Ian Elegia Solonis Pensa,lege Densa. H 3 fac.Lalienaru ormarum,lege fortunarum.

16쪽

STICOS FUTUR ORUM EUEN

tuum, Divinatricemq- c 'prologiam Liber primus e qudiore P.F.Spiritu Rotero e uom si usi ordinis Praedicatorum. Invisitore Tolsano,

uector sui infiituti rationem aperit.

muniq; suffragio recepta Eccli. D sententia est, omnes homines natura scire deside

rare,&Vt nec oculci vi Q,nec aurem auditu,Ιta nec animum ulla rerum

cognitione repleri.Cuiustam vasti desiderii causa est,intellem humani immensa capacitas:in quo perinde Ut in amplo specuIo re rum omnium simulachra,imagine'; recipiuntur. Huic quapropter auiditati nusquam imponetur terminus, Psa IGdonec appareat gloria Domini,ipsin; intellectus silmmi interminabilisq; boni intuitu,ac fruitione quiescat. Ta tisper autem dum in hoc mortali corpore peregrino mura Domino,& per ea,quae facta sunt,& quae in hoc mu di theatro cernuntur,scientiam mendicamus.Moderanda est haec cupiditas sciendi,certisq; coercenda cancellis: A vi

17쪽

LIBER

brietatem.Nec eo temeritatis deueniamus, ut in modum illius Icari Vergiliani alas curiositatis ad altiora nobis erigentes,in errorum pelagus,dementiamq; decidamus prς cipites.Quam periculosi enim sit,effrenis sciendi cupidi Gmω- tas,generis nostri parentes primi magno suo,suorumq; natorum docuere malo.Qui de arboris scientiae boni&mali ut ormia futura prestarent fructu vetito degustan . tes,sese,postero siquc suos geminae morti subdiderunt. At tam luctuoso parentum exemplo filii minime corriguntur. Suntetenim non pauci,qui rapinam sacrilegam meditantur,illius effecti aemula ores,qui dicebat in corde suo, Ascedamin coelum,super astra exaltabo solium meum, & similis ero altissimo. Hi nepe sunt,qui in coelis,& inter sydera versari se gloriantes,per astrorum magisteria pra scire se dicunt totius humanae vitae nostrae statum,fortanas,studia, bella, victorias,fataq; pricipu, annone quoq;: caritate.Qua praedictione ansam praebet improbis foeneratoribus Helvonibusq; Ecclesiasticoru prouetvu,inopia inducendi. Denique singulos per annos libellos. Progno sticos, Ephemeridas'; quos Almanachos uocant Paganismum referentes spargunt,ac venditant,in non modicam diuinae aetern que praescientiae iniuriam: quinetiam in populi,nobilium ac principum fascinatione. Et quod perpudendum est,in no nullorum Thyaratorum qui nolminus exemplo , quam peccato nocent non mediocre dedecus.Quos de toto viis suae progressu, exituque seruthos vanissimos considere,praesagos,illorumque prefatio-

nibus

18쪽

nibus non secus, ac si ex tripode prodirent,assentire .Qua nimirum persuasione vera in Deum fiducia, etasq; imminuitur.Frigent preces,quinimo & intermittutur.Pra tenduntur excusationes in peccatis, pcinitentiae spiritus extinguitur,persuasis mortalibus,ex Dominio,Virtuteq; siderum prospera omnia & aduersa,bonaq; & mala op ra proficisci. Hac aute existimatione sanctae religioni,hominuq; saluti nihil repugnantius,nihil Atheisino vicinius essessu a me,tum ab aliis,pro sacris cocionibus seequeter inclamatu est. Verum quia tapius mihi obiicitur illud. . Vox prolata perit litterascripta manet. Renascentibusque noxiis stirpibus opportunum sere falce redacuere atque admouere, arbitratus sum operaepretium fore literaria,stabilique dictione patefacere, quam sit non modo Vana,superque arenam fundata,Verumetia illicita,prophanaque haec futurorum per astra diuinario. Quamque grauiter delinquant, qui has pennatas Vol cres, diuinaeque praescientiae compilatores consiliunt,si demque illis praestant,simul & admonere quoslibet Chrisiano nomine decoratos,ut meminerint illius sacri Da iudici carminis:Beatus viriculus est nomen Domini spes eius,& non respexit in vanitates,& insanias salsas.

De discrimine inter C tronomiam prologiam, sia seAstronomiae laudibus quod C trologiae in

Mentionem Diuus eAugustinu beducto- .ribus daemonisus tribuat.

19쪽

Timaeo.

LIBER

Stromoniam tantum . best ut carpere velimus, ut potius magna laude dignam ac utilem iudicemus,Vt pote altiorem re

liquis liberalibus discipli

nis. Haec enim ipsa coelorum Astro umque continua reuolutioe, ordine, splendore,mortalium ammos erigit, ad inenarrabilem summi opificis poteria sapietiamq; contemplandam.Coeli enim ut cantor diuinus cecinioenarrant gloriam Dei,& opera manuum eius an nunciat firmamentum.Et alio loco, Videbo coelos tuos, opera digitorum tuorum,lunam &stellas,quae tu fundam.Vnde pr clare dicebat Plato, Astronomiae causa oculos holainibus datos esse,qudd putaret mentem illam, quae omnia peperit,omnia regit, ad quam cuncta sunt referenda,hac sola via,coelorum Videlicet .motu,Ordine, pulchroque siderum aspecta cognosci posse. Quapro pter nobilissim huius arus inueni ne reseramus, po tet,ad primos humani generis procreatores,qui pietate, ac sapietia excellueruntinuisque posteris in cultu Dei sibi succedentibus,eam commendarunt.Hanc A brahamPinacham inclytum,cum in Aegyptu descendisset, Aegyptios docuisse Iosephus asserit.Vt per disciplinam rerum coelestium ad unius verique Dei agnitionem traheretur, demini ab Aegyptiis ad Graecos,a Graecis ad caeteras

orbis

20쪽

pRIMUS. bis regiones suisse propagatam. Quod si quis pressius

attendat huius disciplinae summitatem, tanto interuallo fatebitur eam reliquas omnes artes excellere, quanto al- Laistissimi coelora orbes, a terrae ponderasuperant..ua doquidem haec,cardines polorum,coelorumque Oppo- M-sitos motus depretanducoelum quinque Zonis cingit, mensim Pg; describit,orbem uniuersiam Aequinoctiali linea aequalitet diuidit.Zodiacum circula in partes duodecim secat,Aequinoctia designat,breuitans, proliTita tisque dierum ac noctiumrationem reddit. Solis Tropicos,accessum eius,ac cessam Vnde quatuor anni te pora Variantur demonstrat. Haec canit errantem tunam, olfis; labores,asd tantum Oceano properent si tingere bim,emi, ΘΙ ali se tardis mora noctibus obsteta Eclipses praeuidet, septem climata,gradus, Horizontes meridianos miro acumine rimatur. Vagantium stellam cursus prosequitur,ac inussanua certe est totius altioris

ovi mam ad sapientiae diuinae arcana perlcrinadaia duaproPLUL A se

potius,quam humano ingenio inuentam credere pareat. Vnde hac disciplinam admiratus amoenus, inge itast Poeta Naso ita cecinit Alices aut si ibiu haec cognoscere primum. Ina domossuperas scandere curafuit. .edibile est illos)iijs pariters locisi . Vergi. x Aeneid.

ltius humanu meruisse caput.

Non tenus . Vinum sublimi pectoras egit,

SEARCH

MENU NAVIGATION