De miraculis adversus Benedictum Spinozam dissertatio theologica quae prolusionis loco est publice habita a Cajetano Lucchesio de CC.RR. Scholarum Piarum facta omnibus argumentandi potestate. Auctore Liberato Fassonio ex eadem familia in novo collegi

발행: 1755년

분량: 65페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

que caussa, quo tempore effectus editur , se prodente. Id, quod probe animo recolendum est , ne forte nobiscum ipsi videamur pugnare, si subinde effectum aliquem in portentorum, signorumquet numero reponemus , qui a sola alioquin naturae vi ducere originem potuisset. Prosecto si lapidem duriorem vi magna Verberes, atque percutias, is rimas agit; ex terra etiam imbribus, ac rore animata stirpes, & plantae continenter gignuntur. Si levi tamen virgae ictu percussus rimas egerit lapis, ut inde aqux, veluti ex fonte, scaturiant, quemadmodum olim Mosis opera factum accepimus (o) , vel si exare laente terra, atque seminibus destituta prodire plantae cernantur, utrumque eventum inter prodigia recenseamus, necesse est . Quartam adhuc Gret serus, Petra sancta , Segnerius, aliique Theologi miraculorum classem adjiciunt , in eaque sadmirabiles effectus illos enumerant , quorum originem ex

circumstantiis pateat, ab uno esse Deo arcessiendam. Mira cumla xocnc Trec et spis emu , quoad circumstantias non immerito diceres . Verumtamen cum miraculorum eiusmodi vis tota ex modo, quo accidunt, ducatur, ac pendeat, nulli dubitamus,

quin a summo, sapientissimoque Pontifice BENEDICTO XIV sh infra tertiam prodigiorum classem hi quoque eventus satis commode amandentur .

s. Sed jam ad confutanda principia, quae homo impius erroris sui veluti fundamenta posuit, alacri animo ingrediar Non illud igitur, quod deliravit Spinoga, repugnat intrinsecus, miracula edi posse. Etenim quam ille fatalem rerum omnium necessitatem comminiscitur, vel inducit (β. a.), hujus ne vestigium quidem in natura reperias . Nam principio adspectabilem Mundum contingenter existere, ita ut nunquam esse potuerit, ipso sensuum, oculorumque potissimum testimonio evidentissime comprobatur Sane perennis rerum o

tus, interitus, atque vicissitudines, quas in Tellure nostra, in Sole, in ipsis stellis inerrantibus in dies conspicimus; earundem rerum indoles, ac natura, quae cum finita est , tum a summa, absolutaque perfectione abest quam longissime, id abunde loquuntur. Deinde quod necessarie est , tale certe sest, ut repugnet cogitare , esse idem aliqua sui parte mutam bile , vel aliter se habere, multoque minus non esse . Nunc

autembo Exod. cap. II. v. c. Ob De Canon. SS. Tom. q. lib. q. cap. I. s. qu

12쪽

autem quis citra contradictionem dilucide intelligere nequeat, Mundum sic esse, uti nihil prohibeat, cum non esse, vel quis

repugnanter plura in illo, aut pauciora sidera , errantes stellas, Cometas mente , & cogitatione percipiat An hoc repugnaverit, fingere, Astrorum figuras, magnitudines, vires, virium temperationes, cursus, loca, distantias, periodica tempora esse aliter potuisse , aut etiam in nostra Tellure alias plantas, homines, animalia habitare Perspectissime eam in rem plura commentatus est Clarchius Tom. I. cap. q. Operis,

C quod

Latere erudito Lectori non potest, quid super densitatibus e. g. , &distantiis Planetarum tradiderit homo in Alironomicis versatissimus Isaacus Nevvlonus Princip. lib. I. pro p. g. corol. 3. 8 q. Densiores , inquit , funt Planetae, eaterii paribus, qui sint foli propiores , Iuppiter Saturno , di Terra oete ; diversis utique distantiis a Sole collocandi erant Planetae , ut quilibet pro gradu densitatis calore Solis majori, vel minori frueretur . Aqua nosera, si Terra locaretur in orbe Saturni, rigeferet, si in orbe Mercurii, in vapores statim abiret. Piam lux Solis, cui calor proportionalis est . septuplo den

sor est in orbe Mercurii, quam apud nos , di Thermometro expertus sim , quod sextuplo Solis aestivi ea re agma ebuttit . Dtibium vero non est , quia materia Mercurii ad ealorem accomodetur, O propterea densi, r fit, ac nostra. Hate gravissime disserit praeclarus ille Philosophus , cuius doctrina huc tandem revolvitur, errantium Stellarum a Sole distantias earundem densitatibus, si caetera paria fuerint, reciproce respondere . Spinogam igitur, rogo, repuaegnantiam ne videret aliquam, si quis animo cogitaret, vel fingeret, Tellurem , quod ait Nevvlonus, mutata densitate , ac magnitudine in Saturni locum migrare, atque ita deinceps p Scilicet. Ex duobus seminibus si alterum solo fertili committatur , comedatur alterum, seu ventorum impetu in loca steriislia absportetur, hoc arescet, fructumque non edet, planta ex illo, tanquam fietus existet, si nihil quidem caussarum efficientiae , actionique intercedat. Quis autem, amabo, negaverit, aeque fieri potuisse, uti ex secundo semine

planta oriretur, vel saltem id posse nos cogitando distincte , elarissimeque intelligere p Quidquid enim in uno semine , & in eius conformatione partium deprehendis, quamobrem inde plantae ortum, vel originem explices, id etiam in altero semine sine dubio reperitur. Eodem interea referes argumenta a sanctissimis olim Ecclesiae Patribus usurpata, cum de vi, omnipotentiaque divina dissererent . Egregia extant apud Augustinum in primis c Lib. ad Marcel. cap. 3 i. ), tum apud Praecepto rem Angelicum c p. I. quaest. 2 s. arti s. &S. 3, Petavium , caeterosque iuniores Theologos , qui adversus Abaylardum , & Ioannem Nietessum ostendunt, facere posse Deum tum plura , tum meliora iis , quae fecit . Caeterum non id ago, hune numero Mundum alio ordine, structura, ac legibus condi potuisse; hoc unice volo, Mundum, quicumque demum futurus esset . se habere aliter potuisse, quin ullam in ea intelligenda re repugnantiam deprehendamus;

id quod audacter negatum est a Spinoeta c Eth. par. I. prop. 33. O inquiente ines

13쪽

Igquod de Dei existentia, & attributis inscribitur . Itaque ex his de Mundi , ut vocant, contingentia , atque mutabilitate

eum convenire inter omnes oporteat, naturae quoque , ac motus leges, etsi sapientissime constitutae , tamen quod ad effectus attinet, contingentes , atque mutabiles haberi debent . Nimirum fatalis cum absit a natura, atque Mundo necessitas, potest aliqua effectuum series interrumpi, vel tolli, potest nova repente series in antecedentis locum succedere , potest motus corporum augeri, minui , & multifariam temperari , nec ullam idcirco inducimus repugnantiam , qui miracula fieri, vel evenire posse contendimus. io. Cum vero in summo, atque supremo Numine , ne

ipso quidem, quem oppugnandum suscepimus, diffitente Spi-noga, infinita inesse debeat agendi vis, ac potestas, id autem queat exequi, & moliri , quod nullam prae se repugnantiam ferat, continuo existit alterum, nequam hominem Deo facultatem edendorum signorum petulantissime juxta , atque

inscitissime detraxisse ( q. s. ). Sed enim naturae vis, ac Poten tia , respondet Spinoeta sa) , est eadem, ac divina, nec proinde poterit quidquam Deus efficere, quod naturae vires transiliat. Latentem in herba anguem intueor . Tacite enim homo fallacissimus sumit, Mundum hunc , vel materiam esse s Deum, quod vel horret animus meminisse. ii. Equidem Abrahamus Κu Herus multum in eo operae, ac temporis posuit, ut tantae impietatis notam , atque signominiam a Spinoga suo depelleret. Sic enim de illo inquit in Specimine Artis ratioc. pag. ii g. Si praedicti Philosophi intentio , det opinio fuit naturam cum Deo hoc modo tam faede confundere , judico iuum ab adversariis juste impetitum, atque condemnatum, di memoriam ejus in omne invum execr Udam esse. Attamen quia de alicujus intentione solus potes j dicare intimus cordium perscrutator Deus , nobis nihil aliud restat, nisi ut judicemus de opinione , quae continetur in scriptii, gum memoratus vir in lucem emisit ; et' licet inter illius

adver- Res nullo alio modo , neque alio ordiae a Deo produci potuerunt, quam furum/producta. Posterius igitur argumentum suum apud omnes pondus, ac robur habere debet, adeoque & in illos quadrat, qui cum Leibnitio, volsio, To lando , caeterisque vetustis, recentioribusque Philosophis esse motum, &vim essentialem corporibus posuere.

14쪽

adfersarios habeantur etiam perspicacissimi, puto tamen , eorhorum scriptorum verum sensum minime assecutos fuisse , quoniam in iis nihil reperio, nisi id, gnod abunde satis indieat,

hune virum minime confundere vel e Deum, et' naturam. Sed

Iavit Anthiopem Κuilaterus merito magno sito a Petro Baelio reprehensus , quod tenebras conatus sit clarissimis rebus offundere . Non alium enim SpinoZae , praeter Mundum , De uni fuisse habitum ex ejus Ethica par. I. tam aperte constat , ut

expiari nullo pacto possit.

I 2. Alterum igitur adversus miracula Spinogiani aedificii fundamentum, Mundum hunc scilicet, sive materiam esse , Deum permultis, iisdemque gravissimis argumentis convellitur. Nam I. quibus rationibus ex naturae contemplatione petitis Cicero olim, Ecclesiae Patres, B. Thomas Aquinas, NeW- tonus postea, Derhamus, Nie entitius, Lockius, Fenelonus,

re alii Dei existentiam egregie, atque invicte firmarunt, his etiam illud effici deprehendes, acute si cogites, Mundum a

Deo, tanquam a caussa effectrice, toto sane genere, & nam tura differre. II. Nulla in hac rerum universitate, & compam ge aeternitatis vestigia intuemur, immo si ex Tellure nostra capere conjecturam quis velit, ne magnae quidem antiquitatis, ut prolixe docuit Woodvardus.. Etenim sive interiorem Telluris ipsius constitutionem, atque structuram attentius CXaminemus, sive veterum Scriptorum, communemque omnium gentium consensum s super Mundi origine consulamus, sive Rerum publicarum, atque Regnorum initia, posthabitis fabulis , perquiramus, sive denique artes nudius tertius inventas, atque excogitatas in memoriam revocemus, firma undique nobis argumenta se offerent, quibus aeternitatis Mundi patro-C a nos

3 Argumentum hoe, quo ostenditur. Mundum aliquando coepisse, omnium uberrime . & eopiosissime Iaequelotius illustravit, optimisque ad stabilitatem praesidiis communivit c Dissert. I. de Exist. Dei cap. II. , ut ideirco maximmi faciendum sit, quidquid praeter alios Parherus, & Baelius opinentur. Illud leviusculum est, facilique negotio dissolvendum, quod Isaaeus vossiussi Differt. de Atat. Mun. eap. r.) desumpsit ex montibus, atque hunc in modum proposuit. Si Mundus esset aeternus, iamdudum perpetuo aquarum, Ac fluminum cursu montes defecillant, terraeque supeficies plana foret. Ei enim argumento pluribus rationibus a Physicis oecurri potest. Movere autem ne

minem debet impia aeque , ae fallacissima Peyterii de Praeadimitis opinio lurculentissime a doctis viris, vix in scenam prodiit, refutata, Disiliroes by Cooste

15쪽

IS nos erroris, ac pertinaciae revincamus. Ad haec compertum est, Mundi huius partes, atque systemata viribus centripetis, de centrifugis gubernari, quas, cum perpetuo secum constigant, A pugnent, perpetuo quoque consumi, ac perire necesse sit, quando nulla in natura virium conflictio intelligi, vel esse potest sine quadam inae inutione, & jactura, qua paullatim illae absumantur, atque ad sui interitum appropinquant Unde demonstratum Mechanicis , quod si corpus aliquod eodem tempore a duabus viribus angulum efficientibus impellatur ad motum, pars virium eliditur, ipsun vero corpus parallelogrammi diagonalem describit, idest: minus spatii peragrat, quam a duabus viribus diverso tempore concitum peragrasset. Itaque si Mundus suapte natura, ab omnique alternitate extitisse fingatur, an non vires, quibus t*mperatur , ac regitur, se se penitus elisissent III. Res quotidie omnes mutantur, infinitas i vicissitudines subeunt, nec ulla prorsus ne-eessitate extitere s s. s.) ut proinde aeternae, atque immutabi- Iistamentis nec attributum, nec pars vel numerari, vel esse possint. Nec prodest ad argumenti vim declinandam materiam a corporibus cum Spinoga secernere, re haec quidem mutationi obnoxia, illam immutabilem dicere. Cum enim id vocetur mutabile, quod, eadem interirum permanente substantia , novis modis afficitur, cui aliquid additur, vel detrahitur, ejusmodi autem materia sit, perspicue patet, mutabilitatem materiae etiam, nedum corporibus, convenire, adeoque plurimum interesse Mundum inter, & Deum, apud quem non est transmutatio, nee vicissitudinis obumbratio , ut divine inquit

Jacobus(a . Celebratissimi illi Poetarum Dii Protheus, Vertumnus, Thetis, qui veluti exempla levitatis, atque inconstantiae hominum passim afferri solent, Dii plane immutabiles,& Catoniani habendi essent, si Spinoetiano illi Deo immutabilitas concedatur. Neque eni in Poetae eo usque desipiunt, ut eos velint substantiae mutationem facere, sed id unum a stirmant, in novas species, vel, si mavis, in novos tantum se smodos induere. Verum ubi correptum manibus, vinelirique tenebiI, Tum variae illudent secies, atque orct feretrum .

Fiet enim subito sus horridus, atraque Tigris,

16쪽

pSquamos que draco, ' fulvo eersice leaenae Aut acrem flammae sontium dabit; atque ita vinetis Excidet, aut in aquas tenuet dilapsus abibit. Sed quanto ille magis formas se vertet in omnes,

nuto , gnate, mMA contende tenscia Dincla, Donec talis erit, mutato corpore , qu sim Videris , incaepto tegeret eum siminc somno .

Sic enim Protheum apud Virgilium (a Cyrene Aristaeo Filio suo describit . Sed quid E Protheo huic qui in tot

transsormat se se miracula rerum, si Spinogae insistamus vestigiis, immutabilitatem tamen necesse erit adscribere. Ex quo aperte intelligimus , eo rem deductam esse, ut, si nihilominus Spinoga Deum velit cum Mundo obstinate confundere, anteia somnia constituendum homini sit, velle se prudentem, & vi- .dentem cum tota ratione pugnare, idest miserabiliter insanire. IV. Materiem, & corpora quacumque cogitatione demstitui, immo ne divina quidem virtute cogitandi vim adscri-hi, aut convenire posse corporibus, dogma est metaphysicum adversus Hobbesium, Spinogam, Totandum, Lockium, Cov- vardum , & alios ex repugnantibus corporis, & animi proprietatibus diserte, copioseque patefactum. Cogitatio enim cum soliditate, vi inertiae, ae divisibilitate materiae conciliari non

potest. Praeterea ut corpus cogitatione exornetur, suarum perceptionum conscientia assiciatur , necesse est, quo tamen

nihil magis faetu- να τυ , vel repugnans invenio . Omnis enim, quae in corpore locum habet mutatio, motu perficitur, eademque non nisi in mutatione figurae, magnitudinis, situs,& loci posita est. Quocirca si quaedam aliarum rerum imagines in ipso corpore exprimantur, id aliter fieri, & esse nequit, nisi quibusdam motibus, quibus nonnullae corporis partes ita conformentur, ut figuram rei obiectae similem nanciscantur . At quantocumque demum tempore corporea haec imago, species, vel idea permaneat, nihil est tamen, quod ejus sibi sit conscium, cum conscientia ab ipsa objectae rei repraesentatione , vel specie ' prorsus dissideat. Corpori igitur cogitandi vis adjudicari nullo pacto potest, atque hinc Spi-nogae de Deo doctrina in somniis, & commentis ponenda . V. Quid enim ineptas definitiones, principia precarias ambages di

17쪽

ges, fallacias, & caetera errorum genera hic complectar, quibus pro impia tuenda sententia usque adeo se toriit, miserrimeque implicavit Spinoga, ut secum luctari potius, atque omne rationis lumen restinguere, quam serio philosophari videatur (a 2 Quare fateri cogimur, Deum, secus atque Panthe istarum mentiatur familia, ex infinita cogitatione, immensoque corpore non constare, sed a Mundo, quem singulari

sapientia, consilio, libertate condidit, atque ad in inistrat plane dissidere, & distingui si . I g. Prae

s Non dubito fore aliquos, qui me reprehendant, quasi plus aequo Philosophiae rivos consecter, in sacroque argumento Philosophi potius, quam augustiorem Theologi personam sustineam. Qiros etsi ego inter litteratos Ephemmeridum censeam, nec illorum reformidem iudicia, morosum tamen hominum genus placare volo, cum praesertim non unum habeam, quo hecusati rem depellam. Oro igitur, animadvertant, contritum apud nos ella vetuin state proverbium, humanas artes, & disciplinas Theologiae quam intime consociatas esse oportere, eique , tanquam ministras quasdam Dominae suae, subservire , ae L mulari. Quare Clemens Alexandrinus Strom. lib. I. veri

time docuit, Psilosophiam ante Domini adventum Graecis ad justitiam fuisse necessariam, nune autem ad religiosam pietatem utilem esse , eo quod praevia quaedam eruditio sit iis, qui Fidei per demonstrationem fructum colligunt. Sed ex Clemente plura in rem meam scitissime conclusa invenies apud Melchio rem Canum lib. s. de Locis cap. s. Iam inde a principio monui , agere me cum Spinoga, cum homine scilicet, qui ad evertendam Religionem ph,

Iolophiam praesertim in pravos usus convertat , quemque ea de caussa necesse sit suis armia, atque mucrone confodere. Si qui igitur accusaturi me sunt caveant, quaeso, ne eadem opera sanctissimis Religionis nostrae Proeceribus iniurii videantur. Origeni, Basilio , Gregorio Naalangeno, Chrysostomo, Didymo, & de Latinis Tertulliano, Auguilino , Lactantio, Hieronymo, aliisque sexcentis, qui, ut ex Graecorum doctrinis profanorum hominum errores fortius, illustriusque refellerent, in addiscendis bonis artibus,& disciplinis multum aetatis contriverunt. Cyprianum, hominem utique de nostris doctissimum , reprehensum olim accepimus, quod Demetrianum a Christiana Religione maxime omnium abhorrentem non Philosophorum, NPoetarum, quorum ipse unice auctoritate nitebatur, sed nostris dumtaxat, hoc est sacrorum Librorum testimoniis, oraculisque impugnaverit. Quamquam ob trectatores nostros vel unico possem Cardinalis Prosperi Lambertini exemplo uberrime confutare , ad Palinodiamque compellere. Is enim lib. s. de Camnoni E. SS. quem ego Librum omni auro cariorem existimo, frequenter, prout ratio instituti postulat, diuertissimi, acutissimique Philolophi partes magna cum gloria, ac dignitate tuetur. Sed haec semel animadvertisse iussiciat. Vide interim, si placet, oration. cum not. editam Romae an. ii se a Fr. Thoma M. Mamaebio ex Dominicanorum Familia de ratione tradendae Philos. Ne. tum

orati p. editionis Lucensis, Alexandri Politi de CC. RR. Scholar. Plan

18쪽

'. ivi g. Praecipua hinc Spinoetae , Tolandi, Hobbesii, & similium contra miraculorum vim argumenta, vel potius captita

cular depelluntur. Collegit illas nuperrime , ac refutavit Iserael Gottiiebus Cangius in Opere de Meditationibus Philos

par. 2. cap. 22. quod Tubingae anno abhinc quinto in manus hominum emissum est. Argumenta eiusmodi in tres fere claseses generatim conserri possunt , i. fatali rerum omnium necessitate miracula posse accidere, repugnare, a. cum Deus a Mundo, atque natura non differat , ea potestatem , ac vim

divinam excedere, g. miracula edere a summa Dei sapientia abhorrere . Verum haec omnia, & alia id genus nonnulla partim ex superioribus locis funditus labefactantur (β. s. I a. spartim sunt ejusmodi , quae neminem paullo acutiorem permoveant . Tale est illud , quod saepe Spinoga commemorat sa), naturae leges fertilissimas esse, non in ecundas, nec steriles, quibus cogatur Deus identidem subvenire Neque enim leges, ut vocamus, mechanicae ea de caussa in foecundae putandae sunt, quod miracula ex illarum praescripto fieri , 3c expliri non possunt. Nam miracula rerum creatarum vires transiliunt, neque ad naturae, sed ad ampliorem , ac nobiliorem quendam extraordinariae, ut Vocant , providentiae ordinem referuntur , quo naturae leges , etsi in suo quaeque genere amplissimae , foecundissimaeque, non pertinent . Ludit igitur, ut semper solet , Spinoeta , quod binos illos constitutos a Deo ordines inter se malitiose commisceat. Ig. Caeterum Abbas Ilut te villius, quocum aliqua in parte concordat Leibnitiisententia (b) , non aegre Spinogae concederet , naturae leges patere latissime , & ad utrumque ordinem pertinere , adeoque & ipsa miracula ex illis necessario sequi. Censet enim, sapientissimum Deum a Munsli initio generales quasdam leges scivisse, juxta quas res universas moderatur , ac regit, ita vero naturales caussas disposuisse, a quemordinasse , ut tali tempore certos essent ei ctus , quos miracula dicimus , necessario editurae . Miracula autem effectus illos vocari, non quod praeter naturae leges eveniant, sed

quod nobiliorem finem propositum habeant , & inusitati sint, nobisque prorsus incogniti , quemadmodum etiam pluribus Augustini locis probari potest. Secundum hanc igitur Ilut levillu

19쪽

doctrinam leve illud Spinogae argumentum ex naturalium Iegum foecunditate desumptum vim statim omnem amitteret, immo ne locum quidem haberet. Ego tamen in explicatione eiusmodi sine sollicitudine acquiescere nequeo . Nam neque cum ipsa miraculorum natura videtur congruere , & a Spino-gae opinione vix abest, qui ad miraculum, praeter rem inso lentem , cujus caussa lateat , requirit praeterea nihil ( β. g. Hoc unum inter utrumque differre animadverto, quod Issut- te villius Deum, ut facit Spinoga , cum natura non misceat, quamvis in interpretatione miraculi ita deinde conveniant, ut vix ovum ovo similius invenias. Quocirca I ut te villius, ut ipse testatur de se (a , multorum Theologorum effugere rem prehensiones non potuit.

I s. Redeo ad Spinoetam, qui quod ait, sacris Scriptoribus non fuisse propositium ad philosophiam homines erudire, de hoc nemo dubitabit. Sed quod inde concludit, si quandoque res admirabiles , atque insolentes recenseant , demonstrari non posse , miraculum contigisse , id tale est , ut dissicile sit de imperitia hominis, perinde ut caussa postulat , dicere. Et enim etsi sacrae litterae philosophica ratione , & via miracula

non exponant, at certe ad confirmandam religionem , hominumque in Deum voluntatem , pietatemque inflammandam enarrant, quod nec Spinoeta dissitetur. Quidni vero ex re admirabili, quae narratur, dc contigit, possimus meditando intelligere, naturalem ne caussam , an Deum au istorem, atque

esse istorem habuerit Ut ecce homo in Elisei sepulchrum projectus, ejus vix ossa tetigit, dicitur revixisse et an aqua nobis haerebit, ferrique non poterit de tanti prodigii essiciente cause

se iudicium E

IS. Quis etiam hoc loco confidentiam, licentiamque Tolandi non rideat, qui in A Z-Aιαμ ει (b) , ut omnia, inquit, Romani miracula, teste Livio, finxerunt, sic & post inodum,& hodie confinguntur Quasi vero quia inultae identidem ab imperitis, vel fraudulentis hominibus circumferuntur fabellae, omnes idcirco historiae in suspicionem venire debeant falsitatis . Utrique absurde faciunt & qui cum Romana plebe, si mures corroserint aliquid , miraculum credunt , & qui cum Tolando impudentissime nulla credunt. De nostris sane Augusti

nus I

20쪽

nus, vir, qui nec facile ob eximiam rerum scientiam hallucinari posset, nec ob probitatem aliis vellet imponere, in s

la Hipponae urbe duorum intervallo annorum , quo scilicet tempore D. Stephano aedicula ponebatur, sexaginta , eoque samplius contigisse miracula, quorum magnam partem suis ipse

oculis hauserat, gravissime fidem fecit sa). Sed video , quo

Tolandus colli nee t. Litem occupat, eademque opera dirimit, quae hodie Anglos, ut audio, in factiones distraxit, divinum ne miraculorum donum defecerit, quod certe apud illos exolevisse mihi non dissiculter persuaserim . IT. Nunc caetera ordine persequar , quae ex principiis

antea constitutis dimanant. Cum miracula praeter usitatas naturae leges mechanicas accidant , atque omnes naturae vires

excedant (β. g. ), illud statim consectarium est, prodigiorum, quae proprie dicimus, Auctorem non alium fore, quam Deum, Multa pro hujus stabilitate sententiae acutissime scripsit D. Th mas Aquinas, lectu illa utilissima , ac digna oppido, quae in

succum, ut a junt , ac sanguinem convertantur (ὰ . Exinde autem patebit & hoc , minus recte sensisse tum Clarkium , tum Tilloisonum, tum Christianum Holi mannum opinatos , ess e ricem miraculorum vim bonis item, malisque Geniis convenire. Negabunt fortasse, probe a nobis definitum esse miraculum. Verum hoc scio, me improba, ac longa mediationet definitionem aliam, qua planius dissicultates omnes expedias, in adversariorum operibus necdum reperisse . Aliunde ipsi, qui amplam Doemonibus edendi prodigia copiam, potestatemque cerunt, argumentum pro Christianae religionis veritate ex miraculis ductum plurimum elevant, & enervant , ut peculiaribus opusculis Nollenius Francofurti Theologiae Prosessor,& Jacobus Serces Applebyensis vicarius ostenderunt. Nos ve ro nihil sentimus, quod cum divini Numinis majestate, providentia , bonitate , magnificentia , caeterisque attributis mirifice non cohaereat . Immerito igitur Holi mannus se) Abbatem , ut levillium reprehendit , qui vera miracula a solo Deo proficisci posse docuerat.18. Et sane incredibile omnino est, atque a ration halienum videtur, Deum, qui summa sapientia leges mecha-

SEARCH

MENU NAVIGATION