De miraculis adversus Benedictum Spinozam dissertatio theologica quae prolusionis loco est publice habita a Cajetano Lucchesio de CC.RR. Scholarum Piarum facta omnibus argumentandi potestate. Auctore Liberato Fassonio ex eadem familia in novo collegi

발행: 1755년

분량: 65페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

ga. Primum igitur certum, ratumque est, aquas fo- tum , qua patet latissi ine, terrarum orbem constravisse, quidquid temere vel Isaacus Vossius, vel Peyrerius, vel Eduardus Stillingfleetus, vel Auctor quidem Anonymus contra summam Scripturae, veterumque Patrum auctoritatem, atque consensum statuerint . Moses enim, nec uno in loco,issertissime asserit , universam terram, editioresque montes

ab aquis fuisse obrutos, & sepultos, periisse omnia, volucres, bestias, homines, & quidquid uspiam animatum est. Generalis profecto aquarum alluvio significantius explicari non potest. Fas umque es, inquit , diluvium quadraginta diebur super terram , di multiplicatae sunt aquae, di eleue

terunt Arcam in sublime a terra . Vehementer enim inundaverunt , m omnia repleverunt in supermis terrae opertra

que sunt omnes monter excelsi sub universo eoelo. ctuindecim

cubitis altior fuit aqua super montes, quoi operuerat. Consumptaque est omnii caro, que moueebatur super terram: Uo ucrum , animantium , besti rum , omniumque reptilium , quereptant super terram: universi hominer , o cunct , tet a

quibus

8 Dissertat. Prolatariae de Diluvii Universal. quae Genevae prodiit anno i66 . , iterumque edita Hallae est anno glos. Quamvis autem Auctorem Anonymum dixerim, constat nihilominus esse Abrahamum Myle, virum heter doxum. atque a Romana religione alienum. Ipse igitur omnium primus, si homini fides adhibenda est, in receptam de Diluvio sententiam coepit inquirere, ab illaque tribus praesertim nominibus sibi abeundum putavit. I. Quod satis aquarum universae terrae obducendae. in natura non suppetat. II. Quod dioe aetate multitudo hominum non eo usque crevisset, ut totum possent terrarum orbem incolere. III. Ex quo fit, ut Mosaicis testimoniis alia ab ea, quam specie tenus praeferunt, subiicienda sit vis, & sententia. ut plumribus etiam innotescit exemplis; ultrices vero aquae extra Asiae fines probam biliter gradatae non sint. Multus est Auctor in his argumentis versandis. quae tamen nos a proposito non deterrent. Cursim ad extremum monet. ea fixa , stabilitaque sententia . illorum scrupulos facile evulsum iri, quibus ut Arca fuerit capax tot animalium ex universo orbe confluentium vereri subit, Qua sane in parte totius Geometriae imperitum se imprudens patefacit. Licet enim sumatur , Mosem de Arca loquentem non alios, nisi vulgares susitatosque cubitos denotasse . probe tamen cum Buteone, milhinsio, acloanne Pelleterio ostendi potest , Noeticam navim tantae magnitudinis, amplitudinisque fuisse, ut omnium animantium, rerumque genera, quae intro duci in illam oportuit , complexu suo aptissime eontineret. Vide Disserta

32쪽

uIbus spiraculum vitae est in terra , mortus fune e Gen. capiet. v. ii. quorum sunt simillima, quae scripserat Moses superiori capite v. item II g g. Quamvis autem totius, vel univeris terrae nomine Sce. aliqua tantum regio Zcc. soleat interdum a sacris Auctoribus de signari , cur tamen Mosaicas illas loquendi formulas hic circumscribas, caussam non video . Cum Abraham e. g. Genesi cap. I p. v. S. Lothum alloquens tuendae pacis studio, ait, ee-ce unietersa terra coram te es, recede a me obsecro, statim apparet, locutum fuisse Abrahamum de terra Chana mea, quam erat ex divina sententia possessurus, vel certe de terra illa, quae utrique ante oculos obversabatur . Similiter si attente expendantur alia huic assinia sacrorum librorum oracula I De cap. a. v. q. lib. I. Reg. cv. I J. B. I 6. Iib. g. cv. I S. v. IO. ale cap. I g. v. s. caeteraque id genus, ex ipsis locutionibus, orationis contextu, & serie, rebus gestis, tempore , aliisque circumstantiis e videmi issime innotescet , universae terrae voca bula , quae inibi occurrunt, Ppremurmis scripta esse , Iudaeamque tantum, vel eam terrarum Orbis partem significare pomse, in qua aliquid contigisse narratur . Aliter diamen de his Iocutionibus staetuendum est, quibus Moses generalem aquarum alluvionem exposuit , cum praesertim altera confirmet alteram , atque corroboret , in Hebraeisque exemplaribus ubique vox Cat occurrat, qua rerum universitas indicatur , ac multae tandem, gravissimaeque rationes nos moveant, ne a simplici, historico, planissimoque Mosis sensu liberius dilaedamus. g . Quo enim consilio jussisset Deus , tanto uti apparatu Noe in exaedificanda Arca Ioo annos insumeret , in quam omnia postea animantium genera cogeret, cum & Noe familia brevi itinere mortem evadere, & animalia post Diluvium aliunde advehi , vel suppetere potuissent E Certe cum Deus statutum habuit supplicio ignis in Pentapolitas animadverte re, Lothum admonuit , ut suae , suorumque vitae , ac saluti matura profectione consuleret . Saltem non aves omnes, &volucres occidissent , quippe quae in regiones finitimas, & ab aquis nudas, & vacuas evolassent. Quod caput est, maxime que rem continet , quomodo aqua , quae altissimos montes, ubi Arca consedit , totos is cubitos dicitur obtex ille , vi gravitatis in subj dicta loca non fluxit , nec Arca suo concitam

33쪽

ta pondere per devexum montem deorsum abrepta est Aquas, inquies, Deus, ne dilaberentur, continuit . Sed primum dic plicebit id vossio , qui tantopere in hac controversia ab in ducendis miraculis abhorreat . Deinde Scriptura, quae distincte tum maris Rubri, tum Iordanis aquas divisas, ae scissas commemorat , portentum ejusinodi admirabilitatis plenur non praeteriret silentio, idque eo magis, quod omnes rei , de

qua agitur, circumstantias minutatim exponat. Varia quoque concharum , testaceorum, piscium , aliorumque marinorum

corporum genera , q iae in Italia , Gallia , Helvetia , Germania, Hilpania, Belgio, Anglia &c. ood vardo in primis,& Scheuch gero testibus, reperiuntur in montibus longo amari intervallo dissitis, multo nobis probabile pro generali Dilum vio argumentum suppeditant: ejusidemque univerta propemodum nationes conservarunt diligenter memoriam aegyptii , Chaldaei, Assyrii , Graeci, Romani, Arabes, Multam med an is Sinenses, Americani, Hut tentotti . Uncis apposite post varetonem, & Censorinum Grotius (a) observavit , omnium ferme gentium historias in Diluvium desiisse. veterum Scriptorum loco , nse brevitatis cancellos egrediar , unus loquetur

Alexander Polyhis hor. Hic apud B. Cyrillum so) clarissime

assirmat, sub Sisithro , idest Noemo magnum excitatum sitisset Diluvium, illum vero Saturni monitu navim , vel Arcam farebricatum esse , navigandoque periculum una cum jumentis, atque volucribus evasisse.gs. Bene habet, inquis. Sed unde tanta aquarum vis, quae toti terrae obtegendae lassiciat Ad id enim , si Burneto (e credimus, octo saltem Oceani requiruntur . Praeterea Vossii calculos nemo ignorat . Si suspiceris cum Cornelio h Lapide, a Deo rarefactas fuisse aquas, providendum est, qua deinde ratione ipsae aquae immensum Arcae pondus sustineant. Systema Burneti de diluvio opinantis, terram magno frag redisruptam subsedisse , erumpentesque ex cavernis ejus interio ribus aquas totam late superficiem occupasse , eandem ver terram fuisse montibus ante diluvium destitutam &c. tum sacris litteris , tum Physicae, tum Astronomiae adversatur ; nec

minus incerta , ac falsitatis suspecta est Guillelmi isthona

cio Lib. i. de verit. Relig. Christ. (b) Lib. i. adv. Iulianisco Theor. Tel. sacra Londini edita an. 1681.

34쪽

sententia, quam auctor in libro de demonstrata Diluvii caussa an. i 688 rursus proposuit , ubi Cometam , qui magnani aquae suppeditaret copiam , invocavit . Utrumque sane Scriptorem Leidde kkerus , Κe illius, Chambres , alii uberrime confutarunt . Vide quoque , si placet , dissertationem de Montium Origine , quae Pisauri prodiit an . Issa. auctore Thoma

Gabrinio. Restaret hoc igitur, ut ad Planetarum aquas, velat mosphaeras confugeres . Sed multa te a proposito deterre-hunt , longum in primis temporis intervallum , quod aquis necesse est , ut a tam dissitis regionibus ad terram usque O . conferant . Quae cum sint , unde , obsecro, aquas ad illam tam alte undequaque inundandam arcesses 36. Bona verba, quaeso . Flumine quasi orationis me sobruis, immensusque ruis profundo Pindarus ore (a . Pacatiorem te velim . Nam in primis, unde aquae prodierint in genem rati illa terrae alluvione nostra scire non interest. Multa sunt, accomodate responderet hic Seneca , quae esse concedimus, Ju

lia sint ignoramtis (b . Numquid enim , interrogat Augustinus, negaudum es, quod apertum es, quia comprehendi non

potest, quod occultum es sc) . Lepidissima Capita l Abunde est,

ut sapientissimo, potentissimioque Deo infinitae suppetant rationes , quibus incredibilem illam aquarum copiam invenire potuerit . Quis autem homuncionum stans pede in uno de

consiliis, ac potentia Dei definiat Ago hic etiam cum Chriss ianis Theologis, qui illud Ecclesias . cap. g meminisse probe debent : in pluribus operibus ejus (Dei scilicet )ne fueris eurimus . Non es enim tibi necessarium ea , quae qbscondita sunt, sidere oculis tuis . . . . Plurima enim super sensum hominum uerensa sunt tibi. 3 p. Verum neque est, cur tam facile animum in hac controversia despondeamus, & quasi ignorantiae nostrae convicti demittamus auriculas. Augustinus enim Calmetius M , vir oppido in divinorum librorum intelligentia exercitatissimus, partim ex abysso, sive subterraneis cavernis, ac specubus, partim ex imbribus in terram effusis aquas illas, quas quaerimus, in magna sane copia, multitudineque reperiet, neque id cer-

35쪽

te spernendis argumentis. Quibus ex fontibus aquae emerserint, Moses Gen. cap. p. v. II. & I a. etsi non distincte , luculenter tamen exposuit. Rupti sunt , ait , omnes fontes aba maguae , di cat rσctar caesi apertae sunt , di facta es IIuvi

super terram qua Minta diebus , o quadraginta noctibus . Subtilius hic ego non disputo, utrum abyssi nomine marina sac fluviatiles aquae venire debeant , an vero aquae in interioribus terrae receptaculis ab initio abditae . Interpretes viderint . Nam utrum tandem intelligas , mihi perinde est . Sic enim rationes subduxerim. In ipso rerum exordio aquae, te ste locupletissimo Mose, universum terrae globum circumda

bant e tenebrae erant super faciem ab , di Spiritus Domini ferebatur super aquas tu , quod etiam David omni asseveratione confirmat . Fundast terram , ait , super stabilitate et

fuam , non inclinabitur in saeculum faeculi. Aba Hus sicut et i-

mentum amictus ejus, super moutes sabunt aquae ' ab increp tione tua fugient, a voce tonitrui tui formidabant. Afendunt montes, di descendunt campi in Ioetim , quem fundosi eis . Termmiuum posui ij, quem non fra gredientur, neque conDerteUtur operire terram (b . His Mosis , ac Davidis testimoniis generalis totius terrae circumluvio non obscuris indiciis, si ve notis exprimitur. Enimvero aquae illae, quemcumque postea locum tenuerint, in nihilum non abiere; itaque ut olim in ipsis Mundi incunabulis universam terram circumfundebant , . sic Noe tempore e suis receptaculis , iubente Deo , erumpentes, ea n dem iterum inundare , & circumcirca obtegere potuerunt.

Noeticum ergo generale diluvium partim ab aquis inserioribus, quae se initio Mundi in abyssos receperant, partim ab aquis sum perioribus, sive pluviis repetendum, quin necesse sit, ut novasa Deo creatas fuisse aquas dicamus. Quaerenti autem vossio, unde praecise illa aquae vis , multitudoque prodierit , audacter respondebo, inde omnino prodiisse , ubi eandem Deus in exordio Mundi constituit , postquam e terra reduxit, jussitque aridam apparere. Ipse vero, cujus interest, hunc nodum, si quidem potest, expediat.38. Generali interitu constituto Diluvio, sponte propemodum sua in medium procedunt miracula, quibus Spin OZT

coerceatur audacia . Profecto tantum, ac tam mirum eventum

sine pluribus, eximiisque prodigiis non contigisse, lex ipse

36쪽

ejus praedictione colligitur. Etenim cum Deus suam Noemo de humano perdendo genere aperuisset sententiam, ecce ego, inquit, adducam ceuas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem (a ', quo fit, ut Philosophos illos mecum meritissimo rideam, qui caussas unice naturales, invito Mose, conquirunt, verenturque ad Deum confugere. Illustre igitur tribus praesertim nominibus miraculum in insolenti pluvia invenimus, quae totos quadraginta dies in terram effusa est.

I. Nubes uno, eodemque tempore plures regiones, tantum

abest , ut universam terram , occupare non solent, quod venti ejusdem vis, qui in aliqua regione nubes cogit, & congregat , alio soleat serenitatem inducere . Boreas in regionibus

nostris nubes disjungit, Constantinopoli, in locisque finitimis congregat. Easdem Eurus in Italia coagmentat, in Gallia, Anglia , Hollandia, alibi distrahit. Quare cum per idem tempus vapores ubique terrarum in nubes se induere nequeant, efficitur, nec ubique terrarum effundi in terram imbres natum Taliter potuisse . II. Defuerunt praeterea vapores, a quibus tanta illa, quae decidit, aquae vis gigneretur. Etenim imbres in Noetica Mundi alluvione maxima praeter consuetudinem . '

violentia, ac copia praecipitabant in terram , clarissime id Mose in haec verba indicante , di cataractae caeli vertet sunt. Vox enim eataracta in sacris litteris ad exprimendos copi sissimos imbres, qui ex alto praecipites ruant, traducitur. Est siquidem xατα-άxvii Graeca vox a verbo i iis, quod sonat, si, & impetu decido , oriunda, morisque erat Graecorum, Lamtinoruinque Scriptorum vocem ad ea Nili loca designanda usurpare, ubi praeceps deorsum ferebatur e rupibus, quemadmodum locupletissimis Strabonis, ac Plinii testimoniis erudimur. Graeci ergo Mosis interpretes Hebraeam vocem fene- frui , quae hic tantumdem valet, cataractas reddidere, ut significarent, effusos fuisse in terram imbres qua . ratione , &lege Nilus in subjectam planitiem ex editioribus locis effunditur. ' Quae cum sint, absurde sane non faceret, qui in hac controversa sumeret, plures aquae pollides singulis quibusque horis in Diluvio Noetico decidisse. Qui autem recogitet, quod

Edmundus Halleius experiundo. deprehendit, e vase amplo decem quadratos pollices tantum aquae horarum duodecim

F spatio

. co Gen. cap. s. v. IT.

37쪽

spatio abire in vapores, quantum digito cubico continetur, industria vero Sedilai constare, plus aquae in vapores face sese re, quam vaporum in pluvias, statim is, etiam me tacente , perspiciet, non posse a vaporibus tantam illam aquarum vim, ac multitudinem repeti. III. Naturalis denique pluvia censeri non potest, quae diebus saltem quadraginta P nunquam cursum, eundemque violentum, atque percelerem intermisit, cum ventorum impetus, & aliae caussae pluvias identidem remorentur. Imbres igitur, vides, divinae potentiae,

atque prodigio adscribi debent. Quid enim addubites an

do vel Deus optimus tibi ea de re testis est, & interpres Z

Adhtic eni- , inquit, post dies septem ego pluam super te

ram quu Minta diebus, o quadraginta noctibus sa .g'. Divini quoque Numinis viribus, & miraculo tribuendum, quod aquae ex abysso, convulsis quasi repagulis, ad obruendam terram eruperint, eamque ad aliquot menses unde- quaque tenuerint. Nam sive abyssi nomine marinas, ac fluviatiles aquas, sive aquas accipias, quae in interioribus terrrae receptaculis lateant, in utroque eventu contra insitae gravitatis vim & sursum attolli, & diu eo in statu consistere debuerunt. Si quis enim ad argumenti auctoritatem extenuandam objecerit, mare esse terra sublimius, hunc ne audiendum quidem putaverim contentus ad Cartesianos remittere, qui a mari dum fluminum deducunt originem tantopere in

id incumbunt, ne Hydrostaticae leges violare ad libidinem

videantur. Dicere autem, marinas aquas aut vento, aut alia

occultiori caussa abreptas magno in terram impetu irruisse, hoc unum ad summam ostenderet, Deum caussis naturalibus fuisse usum, quod facile non negaverim, miraculi tamen vim neque frangeret, neque enervaret . Habenda est enim tum altitudinis ratio, ad quam mare evectum est, tum vero dium turni temporis, quo statum illum constanter retinuit: quibus

explicandis effectibus nullae caussae naturales suppetunt, nulla vis sca) Gen. eap. i T. v. q. s Quid vero, si cum oleastro, & allis opineris, aquas non o, sediso. eontinuos dies pluisse Sane ubi dixerat Moses Gen. eap. q. v. et . quod aquae occupaverant terram centum quinquaginta diebus, paullo post e vestim gio addidit, in clausi sint fontes abdissi, di eatarame eoeliis Ibid. cap. g. v. et Si imbres igitur effundi in terram coepti sunt, reclusis eataractis, tunc viden tur desinere debuilla, cum cataractae sunt occlusae. Sed haec ad Interpretes.

38쪽

vis, nisi divinitus adjuvetur. Demus igitur, necesse est, potentissimum fuisse Deum, qui aquai diluvii super terram ac duxerit interfecturus omnem carnem ; alioquin inscite, mihi crede, nugabimur. o. Sed nondum hic finis, neque modus miraculis constitutus. Etenim quemadmodum peculiari Dei jussu, ac prodigio aquae ad inundandum terrarum orbem e suis sedibus, ac locis festinanter excesserant; ita, extraordinario flant- , vento ad illius nutum voluntatemque excitato, in pristina receperunt se loca partim in abyssos, pirtim in sublime , unde descenderant , abeuntes. Quae sane res quoniam major erat, quam ut naturae viribus praessaretur, idcirco assignata est Deo. Recordatus autem Deus Noe .... adduxit siritum super terram , di immiuutia sui aquae (M. Par ergo utrobique prodigium. Ac potest quidem ventus efficere (nihil enim libenter dissimulo), ut aquae in certam plagam celerius serantur, bonamque partem abeant in vapores, Oceanum exhaurire non potest. Naturalem ventorum efficacitatem, ac vim descripsit his verbis lib. 6. Lucretima Tum porro denti m gnam quoque tollere partem Humoris possunt verrentes eguor et ponti. Plurimum tamen a vero distat, totum terrarum orbem aquis ad immanem altitudinem ita obductum , ut nihil Noemo ante oculos, praeter coelum, & aquas obversaretur, a vento potuisse

exsiccari, nisi in eo major aliqua, ac divinior vis latuisset. Certe si memoria, quod supra posui (β. 38. repetatur, singulis horis plures aquae pollices de coelo pluisse ; deinde ad

tempus, quo tellus exsiccata est, & ad Halleianum de vaporibus calculum (ibid. cogitatio. transseratur, concedendum hoc salte in erit, nullis naturalibus caussis tantum aquae extenuari potuisse in vapores, quantum imbrium ex alto deciderat, etsi quis etiam ad Solis calorem, nedum ad naturalem

ventum confugeret.

i. His igitur constitutis apparet, tot, ac tam illustribus in Diluvio fuisse opus miraculis, ut quem in portum se Spinoga recipiat, scire non possit. Accedit eodem, quod perpetuo Moses ubi de immittendis, removendisque a terra aquis commemorat, rem Deo tanquam caussae effectrici, a de F a , que

39쪽

mie miraculo adjudicat, quasi animo fore olim Philosophos provideret, qui omne ab alluvione Mundi Noetica prodigium abfui ste contenderent. Ecce ego adducam cetiar Dilutili super terram , ego pluσm super terram, adduxit Deus spiritum fu- per terram. Audistin Facessat hinc igitur Burnetus, face sat misthonus, facessant reliqui cum suis systematis, conni- tanturque, si possunt, eventi hujus rationes, & caussas, sublatis de medio prodigiis, in natura invenire. Commodum enim Persianum illud huc quadrato curas hominum i O quantum est in rebus inanel Quid illud praeterea, quod mir culo factum, ait opportune Bochartus (ao , ut Leones , Pσnthere, Tigrides, ceteriaqu' animantia, feritate depositu, mansuescerent, atque homini se subjicerenti Neque enim Noemus aucupio, & venatione , ut inepte opinatus est Philo, in Arcam bestias intromisit, neque

illae admonitu, vel incitamento naturae, ut Calmetius, aut natando, dum aquae ingravescerent, ut Hugo , aliique sentiunt, sed divino prorsus instinctu in navim tanquam in domum intrarunt . Verissime , & apposite Augustinus . Non fuit Dia cura illius hominis, vel illorum hominum , sed divina . Non

enim ea me capta intromittebσt, sed venientia, edi intrantia permittebat. Ad hoc enim valet, quod dictum ese intra, hunt ad te, non scilicet hominis actu , sed Dei nutu (bH; cum

praesertim definitus, certusque foret animalium numerus , quae se in Arcam in serre, aut introire debebant. a. Sed de Diluvio etsi pro argumenti magnitudine seditasse parum , at certe pro huius opusculi ratione plusquam satis. Nunc si veterum Patriarcharum , qui Noemum intersae Mosem floruerunt , facta illustria , & gloriosa in memoriam redigamus , permulta se nobis contemplanda miracula objicient naturae viribus non adscribenda . In his majores nomstri Bκbelicam linguarum confusionem , urbium Sodomae , dc Gomorrhae excidium, Sarae jam etatae partum, ac plura alia numerarunt, quibus nos cum Cyrillo , Joanne Chrysostomo, Theodoreto , dc Graecis plerisque Patribus celeberrimum Jacobi artificium addendum censemus, quo divinus vir, Superis bene faventibus , rebus , ac fortunis suis consuluit . Prodiit enim non ita pridem Jacobi Blondelli Medici scientissimi

co Hieroetoici lib. I. cap. a. Lib. I s. De Civ. Dei cap. I. Disit illud by Corale

40쪽

npusculum, in quo Ia Force de P Im vinction des Femmes en-eiente sur te Fetus accuratissime expenditur, & parti in ratione, partim experientia, partim severioribus Anato nisae legibus commonstratur, vestigia, maculas, vitia , quibus humani foetus in lucem notati eduntur, a maternae imaginationis vinon oriri i*. Tot sane Auctor rationes attulit , & argumenta, ut velle caeteris, sibi certe persuasisse videatur. Hinc igitur, aliis etiam rationum momentis adhibitis, essici non difficulter pollet , non ideo ex Labant capris , & ovibus maculosos foetus extitisse, quod illae dum coirent oculos in virgas variis coloribus distinctas intenderent, sed rei exitum, & eventum inter prodigia verisimillime collocandum . Sed nolo

sciens, prudensque eo me demittere, ubi tanquam ratis in mari immenso nostra veheretur oratio. Quare ne praescriptos huic lucubrationi brevitatis cancellos egrediar , juverit ad Mosem potius orationis cursum convertere , dc rem fere per summa capita explicare.

g. Hoc de Mose accepimus, non extitisse in posterum Prophetam in Israel, sicut modi m , quem nosset Dominus facie ad faciem in omnibus Anii , σἰque portentis , pura misit peream, tit faceret in Terra tam pii Pharaoni, m omnibus Pr- vis ejus, universetque terrae illius, O coram uniores Issaei sa). . Fuere autem talia divini Numinis signa, quibus Moses legationis suae fidem Iudaeis , & AEgyptiis fecit , eo sunt allata

tempore, tanta animi confidentia, tam cito , tali legum naturalium commutatione , in tanto denique locorum intervallo, ut facile intelligamus, quidquid gestum est, Dei unicμ , vi, potestateque accidisse . Ad Mosis voluntatem , & nutum virga in serpentem , a quae in sanguinem abeunt , mox vetet

rem c H Deuter. cap. 3 q. v. Io., & sequentis Io Ex magna exemplorum copia , quae eam in rem experientia prolixe nobis suppeditat , unum afferam , quo nihil testatius , nee illustrius. Londinensem summo loco natam Mulierem, cum iaceret in lecto, feles tanto rem pente impetu aggressa est , arcteque adeo comprehensam unguibus tenuit, vix uti ab illis infelix se mulier expedire potuerit. Sibi vero tantopere a periculo timuit, ut conciderit, ac defecerit . Tertio nihilominus mense post

Filiam mirae euiusdam pulchritudinis edidit, in qua nihil feli simile , immo ne impressum quidem fetis vestigium, nota, signum apparuit. Quodque mirabim. Iius videri debet, puella grandior natu facta eum talibus se identidem delectabat, identidem etiam illas plectebat , quasi illatas Matri injurias iniuriis ulcisci vellet. Blondellus ibid. pag. I S. Di siligod b, Go le

SEARCH

MENU NAVIGATION