De miraculis adversus Benedictum Spinozam dissertatio theologica quae prolusionis loco est publice habita a Cajetano Lucchesio de CC.RR. Scholarum Piarum facta omnibus argumentandi potestate. Auctore Liberato Fassonio ex eadem familia in novo collegi

발행: 1755년

분량: 65페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

. - -

nicas rogavit, & sanxit, naturis vacantibus corpore tantum virium largitum esse, ut, si velint , leges illas mutare pomsint, ac pro arbitrio perturbare. Nemini enim Rex ille suam esset sapientiam, providentiamque probaturus, qui administris suis facultatem faceret leges magna cura excogitatas a sese, ac munitas, quoties libuerit, vel abrogandi, vel invertendi: neque ego caussae aliquid video , cur de supremo Num in P . aliter sit a nobis sentiendum. Quin etiam si Angelis veri efficiendi miraculi, quae se inper veluti quaedam divinitatis nota habita est, facultas concedatur , metuere prudenS quisque posset, ne Genii nimis, quam certe deceat , Deo si miles videantur , atque in totidem veluti Numina convertantur . Tandem cum Deus gloriam, cui semper studuit, suam partiri, &communicare velit cum nemine , haud probabile est , eam creatis mentibus potestatem fecisse, quae gloriae suae splendo,

rem non mediocriter imminueret, quaque a rebus omnibus , eximiae licet, praestantisque naturae , tanquam charactere dignoscitur , ac secernitur . Germana Ergo prodigia ab uno optimo, maximoque Deo, qui facit, Davide teste sa), mirabilia

magna solui, veluti a caussa , atque principio consultius rem petemus is. Hinc autem deduci, & colligi multa possunt . Se quitur enim primum, Atheos, si qui sunt, Deum esse ex animi sententia inficiantes, nulla posse miracula, nisi secundum vulgi opinionem , admittere . Atque ideo evidenter apparet

connexi ratio , quae inter miraculi, Deique existentiam reperitur, ut paullo post copiosius explicabo . Nec tamen est consequens, quicumque esse Deum affirmant , eos etiam vera miracula concedere, ac probare. Negare enim, licet impie, possent, Deum miracula edere aut posse, ut velle , vel quia rerum naturam cum Spinoga, & Hobbesio absolutat necessitati

subjiciunt, vel quia ipsa miracula divinae sapientiae regulis rem pugnare arbitrantur . Si quis ergo prodigia de medio tolleret , inde statui certo non posset , Atheum esse hominem , Deumque nullum relinquere. Toto illo pesti sero de Incantatione libro conatus est miracula subruere nequissimus Pornpo natius; neque idem tamen esse Deum negavit. Iao. Sequitur deinde, genuina miracula in hos comparam

, ta

22쪽

ta ege usus, ut patefaciant , atque eorroborent veritatem , inscite ergo nugari Dei stas, qui a miraculis impietatis etiam,& superstitionis , nedum mendacii , vel erroris confirmati nem, ac testimonium peti posse pronunciant . Oriuntur enim

a Deo ( q. t . I 8. , qui falli nequit , vel fallere , aut mendacium suo calculo approbare. a I. Sequitur tertium, gratiosis Deo hominibus edendorum signorum facultatem, & vim hoc unice sensu tributam esse , quod Deus ipse ad eorum se preces , voluntatem is qu-tumque convertens miracula, vel signa edit. Atque id locupletissimis quoque divinorum librorum oraculis consentaneum est. Prodigia sane Mosaica manifesto vim summi Dei, numenque declarant. Is enim in Exodo extendum , inquit, mσ- Num me m , di percutiam inoptum in eunctis mirabilibus

meit , que facturus sum in medio eorum suo . Ad haec quamvis Iosue imperio Sol in medio coelo immobilis steterit , id nihilominus dicitur, obediente Deo voci hominis , fuisse ge- .stum. Quid plura Ubi Christus O. M. discipulis , legatisque

suis contulit potestatem , ut a furiis exagitatos homineS curarent, ut linguis, quas non didicerant, uterentur 3 serpentes citra periculum tollerent, venenum securi ob biberent, morbos denique, admota manu, ab aegrotis depellerent (b , continuo quinam fuerit rei exitus Marcus commemorans rotunde assirmat, Deum Apostolorum conciones, &dicta signis consequentibus confirmasse . Auctori igitur Deo prodigia a Mose, Iosue, Apostolis perpetrata tribuuntur, ut proinde, quod de Sacerdotibus sacrorum ministris diserte oli in Chrysostomus docuit , gratiosos Deo homines morales miraculorum caussas aptissimo ad rem exprimendam vocabulo nominare possimus.

22. Quandoquidem tamen prodigia a Deo ad discipulorum voluntatem, & nutum edita illorum protinus dicta , mandata actiones partim comitata sunt, partim subsecuta , hinc hominibus, qui aderant, ea alte inducta est persuasio , ipsos per se Apostolos, virtute licet divinitus accepta , miraculta, . effecisse; nefarius autem ille Simon divinum munus , pote statemque id generis venalem esse , pretioque parabilem existimavit. 23. Sequitur tandem , eo vera spectare miracula, ut D a Deum

23쪽

Deum esse, rebusque omnibus providere demonstrent, tanaum abest, quod ait SpinoZa , ut recta homines ad athei sinum .adducant. Cum enim a solo Deo originem habeant (β. I .i 8.), neque approbandi erroris gratia patrari possint (β.ao.), ex iis pro

Dei existentia , providentia, propensaque erga homines natura,&rursus pro doctrinae cujusquam, ac religionis veritate firmis simum , multoque locupletissimum argumentum dEsumitur . Immo & apparet, Deum a natura , atque Mundo penitus di sidere , Eademque opera definitionis se nostrae prodit utilitas . Quod vero naturae ratio luculenter patefacit, id ipsum sacrorum voluminum divina persuadet auctoritas: Nam com Ioannes disciplinae suae Alumnos ad Christum misisset interrogatum, Messias ne esset, quem tandiu homines maximis studiis expetivissent, ille missionem suam probaturus non longe repetita argumenta subtiliter consectatus est , sed statim ad sua miracula provocavit. Ite , inquit , Sc quae vidistis Ioanni nunciate. Caeci, claudi , surdi , scabiosi sanitatem recuperant, ad vitamque mortui revocantur (a . Quod tantundem erat, ac si Messiam se esse magna eloquentia demonstrasset , cum ex editis prodigiis quivis eum facile posset agnoscere. Hinc vix antea idem Christus aquam in vinum converterat, statim Dei se esse Filium patefecit , di crediderunt in eum dissipuli

estis (bj judicio veritatis coacti . Quamquam quid diutius de

hoc laboramus t Sexcentis enim in locis perspicue a sacris Auctoribus , ac nominatim a Mose affirmatur , Deum portentae esse et isse , ut sui notitiam hominibus instillaret, refractariosque Judaeos numinis, ac dignitatis suae convinceret. a . Nec opponat Spinoga, id revera prodigiis non comprobari , sed tantum sequi , eas Judaeorum animis insedisse opiniones , ut commentitiis illis miraculis facillime moveri possent (H. Etenim praeterquam quod haec Spinogae responsio naturali ipsa ratione prorsus evertitur ( q. ag.) , saepissime ,

Deus miracula se editurum asseruit eo consilio, atque fine, ut se supremum Deum esse, caussamque rerum omnium effectricem, atque gubernatricem ostenderet et ut sciatis , inquit ,

quia ego Dominus (D . Nempe , urget, disserebat Deus, vel

Moses ex concessis, & absurdis opinionibus Iudaeorum . Sunt enim

24쪽

enim argumenta id generis in sacris litteris plane usitatissima. At hic Spinoga indipo eget interprete . Nam & quae e sent istae Judaeorum opiniones , & cur absurdae , astute silet. Illud, puto, homo vaserrimus sibi vult , quantum ex superioribus colligo sa), absurde de Deo, & natura Iudams sensisse, quod utriusque vim, ac potentiam distinctam existimarent, cum tamen, ipso judice, quid fer Deum , O naturam intelligerent, nescirent fune , Ni et quod Dei potentiam , tan-

quam regiae cujusdam m es tiI imperium , naturae autem , anquam vim, imetum imuin rentur. Verum si res ita se habet, non absurde Judaei de divino Numine sentiebant, sed absurde potius philosophatur Spinoeta, qui mare coelo miscens Deum cum materia , & natura foede , impieque confundit (β. I a. . Novimus quidem , solere interdum divinorum librorum. Auetores ex vulgi loqui sententia, quod vocant Dialectici hesm άνvωπον, id est ad hominem argumentari, cum tamen de miraculis agunt , hanc certe disserendi legem non adhibent, nec unquam fuisse illam adhibitam a Spinoga ostendetur . Latius enim profanus homo tale argumenti genus patere vult, quam divinae Scripturae sensus, naturalisque ratio patiatur. Accedit, quod Christus Servator noster eoru lita

impietatem damnavit, qui, multis licet perspectis prodicilis, nihil tamen obstinatione quadam sententiae de pertinacia'sua remittebant. Vae tibi Coroetain, ait, se tibi Bes aida et psiac in Dro, di Sidone facte essent virtutes , que factae fontin vobis, olim in euicio , cinere parnitentiam egissent. Otarum tamen dico vobis e T ro , di Sidoni remissius Orii ies dies judicii, etiam vobis (b . Vulgaris igitur, & recepta de miraculis, de Deo, ac natura sententia absurda esse non potuit.

alioquin immerito Christus Judaeorum illorum pertinaciam

qui ne effectis quidem a se prodigiis moverentur, nec resipirent, tam acriter objurgasset .as. Urget tamen, & nihil remittit Spinoga . Miraculum opus est, inquit, quod per caussam explicari non potest, hominumque captum, & cognitionem excedit. Ex opere autem, vel effectu captum hominum excedente nihil potest rectμ .colligi, nihil intelligi. Ad haec cum miraculum sit opus finitum, finitamque potentiam exprimat , cognosci exinde nequit,

25쪽

26quit, caussam, a qua editur, esse infinitam. Verum rem longe clarius ex cognitione , adspectuque naturae intelligimus , cujus leges cum ad infinita pertineant, immutabilesque sint , de aeternae, atque ejus effectus ex Dei fluant essentia, rerum natura cognita , statim Deum ipsum , ejusque numen cognoscimus. Ex quibus apparet, miracula , quacumque demum ratione explicentur, ad populares fabulas esse amandanda , eorundemque contemplatione, & praesidio non posse homines ad divinitatis cognitionem assurgere . Atque haec verbis multo obscurioribus, planeque perarroganter Spinoga (a .a6. Quamvis enim prodigia ope causearum naturalium interpretari non possimus, nec plerumque qua ratione , & via contigerint, intelligamus, contigisse tamen agnoscimus, atque hinc esse Deum, qui tantas res administret , hominibusque

provideat , luculenter colligimus ( β. 23. . Vide, quaeso,

Spinoetae imperitiam. Certo non scimus, ignoravit autem Spi-noga, unde nam Aurorae, quas Boreales dicimus , oriantur , ex lucis ne reflexione, atque refractione, an ex igneis quibusdam halitibus in aere accensis, an ex Zodiacali solis lumine , ut Dorio Mai ranus, aliique existimant , an ex materia tandem electrica, ut Franklinus , & Beccaria noster (b conjiciunt. Num igitur Aurorae illae in coelo non comparent, nulli caussae debent originem , admirationem non rapiunt At turpe est Tullianum illud nescire et eis causae non reperiantur Diarum rerum , res tamen laesae obser ari , cuimodDertig φ .

possunt (c . Primum igitur Spinogae argumentum puerilis fallacia est , digna, quae magis Orbilii ferula , quam verbis castigetur. Progrediamur ad reliqua.2 T. Nonnulla miracula talia sunt, quae vim necessario postulant infinitam, ut mortuos vitae restituere, morbos solo voluntatis nutu sanare, & similia; omnia universe , quoniam

totius naturae vires transiliunt ( β. g. , ipsa per se ostendunt, caussam esse Mundi effectricem, quae illi praesit, & imperet,

cuique infinita agendi vis, ac potestas conveniat; unde miracula, etsi opus quoad substantiam finitum, compendiariam nobis viam ad Dei, divinarumque rerum cognitionem aperiunt. Cognitionem vero hanc ex Mundi adspectu, & contemplatio

26쪽

2 ne naturae affatim hauriri posse, non erat cur nos Spinoga condocefaceret. Quis enim tam plumbeus sit, qui cum tam certos coeli motus, tam varios Astrorum ordines, tamquP .

omnia inter se connexa, & apta viderit, serio negare nossit, ea ab excellenti aliqua, divinaque natura constituta fiu isse e Saepe nihilominus usu venire solet, ut magis miraculis, quam tot praeclaris Dei operibus homines moveamur. Caussa illa

est, quod assiduitate quotidiana , ut verbis Ciceronis dicam (H,

in consuetudine oculorum assuescunt Oraim , neque s tria Utur, neque requirunt risiones earum rerum , quas semper vident: froinde quas novir i nos muti, quam magnitudo rerum debeat ad exquirendaI caussas excitare. Solem quasi igneum

quendam Oceanum nostris capitibus imminere, stellasque omnestam ordinatim ab occasu ad ortum discurrere, nonne pluris faciendum est , quam si Hierichuntis moenia solo aequentur tMajori hoc tamen, quam illa, quia assidua, & quotidiana sunt, Iudaeorum animos admiratione complevit. vide ut Augustinus divine, & ad rem hunc locum exornaverit Traei. 2g. in Joan. Eduntur ergo prodigia, non quia in natura adjumenta, & praesidia desint, quibus, veluti gradibus, ad Dei notitiam assurgamus, sed vel ut impii homines, qui illa negligunt, ad bonam mentem redeant, vel ut quae vera religio sit, confirmetur, vel denique ut vitae sanctitas, atque innocentia, qua nonnulli florent, opportune ostendatur. Cetera, quae Spinoga de naturae legibus , Se effectis in argumento commiscet, quoniam sunt a nobis superius occupata, refuta

tione non indigent. .

a 8 Missa hic etiam facio quae de Tuciae, Claudiae, Pythagorae, Vespasiani, Tarquinii, Apuleii, Magorum, aliorumque aut Gentilium , aut Haereticorum miraculis opponi solent. Res enim a viris doctissimis dilucide explicata longiorem a me orationem non postulat T . Tantum de ostentis Gentilium

I pauca ca) Lib. a. de Nati Deor. cap. 38.c ) Supersedebo praeterea dicere de Muhammedis miraculis. Nam passim Muhammedes ipse in Alvorano testatur, non fuisse se eo missum consilio, ut signis, atque prodigiis, sed ut vi armorum (quo nihil fingi potest absurdius Religionem propagaret. Caeterum fuisse Muhammedem evectum in coelos, scidisse Lunam, in pristinum restituisse, noctu eum Camelo habuisse colloquia &e. fabellae hae sunt, quae fidem vix apud ludaeum Apellam invenient.

Nae tu, qui haec praedices, declamator egregius o

27쪽

pauca universe subjiciam , & quae nostra de Apollonio Thianaeo sententia sit, separatim aperiam. Ex illis igitur Ethnicorum prodigiis constat, pleraque eventa fuisse fortuita, aut sola naturae vi contigisse , nisi quod cum caussas, rationesque ignorarent, nee studiose, ac solerter inquirerent, statim veteres in miraculorum familiam cooptabant. Huc pertinent Cometae, a quibus insignia infortunia, Regumque mortem monstrari, ac

praedici censebant. Huc insolitae solis desectiones a Plinio, Aurelio victore, Virgilio celebratae, quae verisimillime a grandioribus quibusdam maculis, sive sordibus in illius superficie

simul coagmentatis proficiscebantur. Huc coeli ardor, atque inflammatio, instructaeque militum acies inibi non raro vitiae,

quas ad Boreales auroras, ac varias earumdem vicissitudines commodissime reseras. Huc fulmina , a quibus Deorum de-Iubra e coelo tacta, huc solaris orbis, de qua Livius (a imminutio, huc sanguinis caeteraeque id genus pluviae , huc

denique, ne longum sectam, monstrorum diversae speciei ortus, quae et sit raro nascantur , non magis tamen adscribenda mi- Taculis, quam perpetuus signorum ortus, & obitus. Protulerunt multa hanc in rem exempla praeter alios, sagaces plane

viri Godinus (bJ Abbatesque Anselme, ac Fre retus in singularibus dissertationibus de eo argumento conscriptis sc).ay. Apollonio vero Thianaeo veteres , ut existimo , nimis , quam par est, detulerunt , multoque minus Cudmor-tho OH assentior scribenti, Apollonium malignorum geni

Tum ope quam plurima miracula edidisse , immo ab Inserorum Principe Apollonium excitatum, ut Servatoris nostri prodigiis lucem, momentumque suum adimeret. Quis enim facile adduci possit , ut credat, sapientissimum Deum, qui humani generis felicitati salutari Christi doctrina unice consultum volebat, aequo sivisse animo, ut quo tempore Servatoris nostri discipuli terrarum orbem circumibant, & partim illius partim suis miraculis obcoecatos superstitione populos ab erroribus revocabant , nefarius geniorum Princeps de suis pariter aliquem mitteret , qui amplissima essiciendi miracula virtute instructus divina consilia interverteret, & quos Deus salvos , beatosque esse cupiebat, morti addiceret sempiternae De

28쪽

De Apollonio igitur Thianaeo ego sic statuo , hominem non indoctum pro sua aetate neque Medicum, neque Philosophum partim ope naturalis scientiae , partim fraudibus ea gessisse, apud idiotam in primis populum , quae summam illi auctoritatem, admirationemque pepererint, quaeque deinde rumore vulgi aucta , atque , ut solet, ornata ad miraculorum dignitatem pedetentim obrepserint. Ex his fontibus Philostrati opus de vita Apollonii di manavit, atque his permotus argumentis Hierocles eo usque desipuit, ut ludos illos , curatione HUC Philosophi cum divinis Christi prodigiis arroganter contulerit. go. Ut autem in eam , quam dixi , abeamus sententiam, multa nos movent. Principio Apollonius bonam juventutis partem in celeberrimo apud aegas insculapii Fano inter Dei hujus Sacerdotes consumpserat. Hac vero natione hominum praestantiores olim non erant Medici, quod omnis Dei illius famae celebritas , atque religio sanationibus , morborumque curationibus unice niteretur. Itaque eximiam Medicae artis scientiam cum sibi Apollonius comparasset , illasque obiret Orientis provincias, in quibus ingens erat Medicorum penuria, ita ut Deo simillimi judicarentur , qui corporis morbis afferre nossent remedium , facile apud imperitam multitudinem aliquot curationibus obtinuit , ut insignium prodigiorum auctor , dc Asculapius , vel Chiron alter ab omnibus haberetur. . Cuius rei illud etiam documento esse potest, quod Apollonii discipulus Alexander , cujus fraudes in Pseudomanti Lucianus exposuit , eadem ratione , ae arte, Medicinam nimirum tractando , aesculapiique familiarem sese praedicando eximiam sibi apud populos laudem , nominisque gloriam comparavit , ut ibidem Lucianus testatur . Caetera Apollonii miracula, quae explicari hac via nequeunt, ad fraudes , atque artificia refero , quibus per id temporis , qui se Magos vocabant , incautae plebi imponebant.

Moveor autem uberrimis recentiorum Physicorum experimentis , atque periculis habitis circa rem Opticam , Hydrostaticam, Staticam, aerem, vim electricam corporum, vim magnetis &c. quae si olim celata , qua fiunt , arte instituta coram fuissent , prosecto & dochissimos homines in sui admirationem excitassent (a). Moveor praeterea , ut ita sentiam,

29쪽

go splendidis Laurentii Mosthemii animadversionibus in Cudaeor-thum sa), moveor Philostrati stilo, qui circulatorem potius,

quam scriptorem veritatis cupidum deceat , moveor tandem

usitatis illis veterum Sacrificulorum , & Philosophorum dolis,& artibus, quibus Christianae Religionis vim , qua palam, qua per cuniculos impetebant . Fraudi certe , doloque malo adscribendum , quod narrat Philostratus , Apollonium Athenis

ex nescio cuius hominis corpore perpetuo ridentem geniunti. minis expulisse , eundemque abeuntem e corpore regalem in Urbe porticum, nempe statuam, ingenti cum strepitu evertisse. Genius enim iste , si quidem res contigit, non alius de mum fuit , nisi Apollonius , qui ut versutus , & plebis decipiendae avidus erat , praeterque modum gloriae appetens signum ita labefactavit antea , ut non posset non certo tempore cadere , in plebisque animo maximam de mira Apollonii virtute opinionem ruina sua commovere . Eaedem caussae sunt, quamobrem cum Abbate I ut te villio (b) plura de rebus ab Apollonio gestis aut exaggerata omnino, aut etiam referta fabulis censeamus. Nam quis , amabo te , sibi inducat in animum, Apollonium avium , mutorumque animantium linguas egregie calluisse, cum hisini utissime collocu utum esse, rerum ommnium , & artium insitam sibi scientiam habuisse , ex Domitiani oculis repente subductum Puteolos convolasse , mortuos

quoque , si Diis placeat , ejus opera revixisse Z Oh praeclare lyectatum admisy rimum teneatis , Amici (c . Quid illud , quod Urbem Ephesum a pestifera lue liberavit, statim ac populus eius iussu praetereuntem mendicum, pannisque obsitum senem lapidibus obruit Hunc enim excitasse pestem dicebat. Nec minus est lepidum alterum , quod Aspendi in Pamphylia popularem seditionem , ac motum extimore famis exortum Apollonius sola praesentia , ac majestate, ne pronuntiata quidem syllaba, refraenavit, atque compescuit. Vidistin silentium, cui plus nervorum, & eloquentiae Tam miro certe silentio ejus viri facundia concedat nemcesse est , de quo canebat virgilius. Tunc pietcte gravem, c meritis si forte virum quem Conspexere , siIent, arrectissique auribus ad iant,

30쪽

Iue regit dims animos , di pectora mulcet b) . Nam Apollonius verbis nullis eget, Pythagoraeoque suo silentio id facile impetrat, quod homo disertiis mus, omnibusque

artis Rhetoricae instrumentis ornatus vix, ac ne vix quidem propter summam rei difficultatem sperare potuisset. Unum

addo, quo Philostrati levitas pateat, saepe tam inficetum , insulsumque esse hominem, ut imprudens ea tollat, &destruat, quae de suo lectores credere jusserat Apollonio . Sapientissimum virum, immo alterum quasi Deum fuisse Apollonium in exordio statim sui operis perhibet; hunc ipsu in tamen deinceps ad Indos proficiscentem inducit , ut ab illius regionis sapientibus erudiretur. Quam belle, quaeso, sibi haec, & egregie respondent 3 Divinus homo, qui bestiarum linguas apprime callet, qui

intimos animorum recessus, ac latebras pervidet, qui miraculis Deum aequat, d Strinae caussa iter ad Brachmanes instituit, qui tam erudite cum eo colloquuntur , ut non sanos fuisse homines non sanus juret Orestes. verum nihil est, cur hominis inconstantiam mireris. Ita enim comparata mendacia sunt. Eorum Architechi, quos omnium maxime este m mores expediret, ut fide, ita memoria parum valent, suaeque ipsi met saepenumero sunt & levitatis praecones , & buccinatores infamiae .gi. Sed hactenus de miraculis universe. Nunc disjectis, opinor, Spinoetiani systemat is fundamentis, hic restat actus, ut partes sigillatim demoliamur, seu miraculorum, quae sacrae

commemorant litterae, veritatem, ac vim collocemus in tuto, eademque a frigidis Spinogae calumniis protegamus. ANoetico autem Diluvio capiemus initium , ubi prodigium, velis, nolis, varium, ac multiplex agnoscas, necesse est, cum imbres praesertim continuati tot dies defluxerunt in terram , cum aquae ex abysso eruperunt , & rursus cum aquae ipsae abiere; ut interim omittam alia, in quorum caussis, ac rationibus investigandis inutiliter desudares. Sed rei magnitudo, ac gravitas postulant, ut in ejus interpretatione paullo longiorem, accuratioremque operam colloc dimus, quo melius dei fide Spinoetae reprimatur temeritas , qui eventum illum

unius vix facit assis, Mosisque de Diluvio testimonia non aliud significare contendit, nisi multum aquae pluisse(b .g a. Pri-

SEARCH

MENU NAVIGATION