De corporum affectionibus cum manifestis, tum occultis, libri duo seu promotae per experimenta philosophiae specimen, ... autore J. B. Du Hamel ..

발행: 1670년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

so dc aere capite proximo susius dicetur. Et

quidem eadem vi qua grave a suo centro dissitum , eo nititur 1, eadem , inquam, cum quiescit, terrae adhaeret, & ne a suo loco revellatur per gravitatem suam obstat; adeo ut negari non possit quin Corporis gravitas vim suam vel in proprio loco exerat. Sed ut nullum cavillationi locum relinquamus, vulgata gravitatis

distinctio est adhibenda. Quaedam enim est absoluta, quae eadem semper, & immutabilis manet, cum ab ipso corpore sit indiscreta, & eo sit maior, quo plures sunt partes in corpore, seu quo id densius est , ut aurum gravius est plumbo, quod illud densius existat. Altera vero gravitas relativa dici potest, quae juxta Variam corporis positionem mutatur. Sic minus ponderat plumbum in aqua, quam in

aere; sic minus est corporis momentum in extremo vectis, quam circa medium;

sic lignum in aqua vix ullius videtur ponderis: non quod aquam non premat, sed quod eo sit aqua gravior, ut postea di

cemus.

Hinc fit ut plumbum tardius in aquaquam in aere descendat. Nam aqua multum de illius pondere decerpit, & magis

522쪽

resistit quam aer. Nec tamen eadem proportione qua aer rarior est aqua, aut minus resistit, eadem plumbum celerius in aere quam in aqua descendit. Nam aqua millies gravior est aere, dc tamen plum bum , quod duodecuplo fere magis quam aqua ponderat, intra duo minuta secundata. pedes in aqua, 8. in aere decurrit. Simili quoque ratione vix globus plumbeus celerilis maere descendit, quam ligneus ; adeo ut nec ex diverso corporis pondere , nec ex medii resistentia vel simul junctis , qua proportione' unum grave celerius descendat, quam alterum colligi possit. Nec puto rupem citius dencendere, quam illius partem excisam: quidquid in contrarium sentiat Galilaeus. Non enim globulus plumbeus tardius de volvitur in terram, quam major globus. Etsi corporis in partes concisi multiplicentur superficies, cum maneat eadem gravitas; & quo major est superficies, hoc majus sit in aere impedimentum. Tamen ut observat Doctissimus Fabry, id non tanti est, ut aliunde non possit facile compensari. Nam a majori globo fortius aer ii ellitur, qui locum a corpore gravi prius occupatum non sine ali-

523쪽

quo circuitu replet: nec tanta circuitione minora egent corpora. Atque id forte causae est cur globus facilius descendat , quam cubus:aer quippe a globo pulsus facilius recurrit, ut in illius locum succedat. Ingens itaque globus non citius fere decidit quam alius vel centuplo minor. Nam ut sit major impetus in magno compore , magis etiam dispergitur, nec pars una corporis aliam juvat, aut pro UOVet.

Quod si majori glcbo minorem illigatum

ponamus, non , ut puto, minor majoris descensum accelerabit : cum minorem tardius descendere arbitrentur; nec remorabitur , cum majori globo novum pondus accedat. Nam qui stricto ferro alte rum insequitur, si tardius vel aequo passu incedat, ferrum in ejus latus numquam adiget. Quamobrem medii quidem resistentia, Io. aut pondus plurimum possunt in accelerando motu gravium ; sed non continuo quo gravius est corpus, eadem propomtione citius decidet. Nam si corpus sit millies aere gravius, millesimam duntaxat partem de corporis pondere aer subia ducet: sed quid hoc est ad motus accelerati vim, quae pene in omnibus aequalis est

524쪽

yro corporibus. Est enim sere ut percussio' quae in immensum vincit mallei gravitatem. Cum manus sustinet plumbum, ViX. primo instanti gravatur pondere, sed cito cedere compellitur: ac dissicile est existimare quae sit proportio inter simplicem

corporis gravitationem , & impetum quem ni descensu acquirit : cum unoquoque momento unus item gradus impetus gravitationi forte aequalis accedat. tr. Sed alia quoque sunt quae gravium motum aut promovent, aut impediunt: figura imprimis corporis, quae si angulis

fuerit alpera, non aeque cito per aquam, vel aerem decidet. Hinc Vas concaVum

aquae innatat : sic auri tenuissima bracteola plerumque non demergitur. Quo denique corporis superficies est latior; hoc aquae plus resistit. Hinc naves fiunt, ex parte inferiore angustiores, & ex utraque parte rostratae , sic enim facilius aquam findunt, & melius sustinentur. Sic aves expansis alis, & rostrato pectore

in aere suspenduntur. ri. Qui motum rerum gravium vi terrae magneticae referunt acceptum , si sibi constare volunt, necesse est ut corpora

longius a terra dissita , minus habere

525쪽

si Igravitatis fateantur : tametsi forte aequECito decidunt, quod aer superior, hoc sit Tarior, quo altius a terra distat. Atque ii in suae opinionis argumentum afferre. Possunt & mibes, quae in tenui aere sunt pensiles, & nivem quae in media aeris regione jam concrescit, & majoris molis aves, ut Aquilas, Ciconias , Grues, quae in superiori aeris plaga tranquillo .coelo, liberiori volatu feruntur. Quid, quod planetae qui eamdem aut certe non multum dissimilem telluris naturam nacti videntur, omnis sunt expertes ponderis ,

iique in liquido, & spirabili aethere ii

natant.

Verum utcumque ista sint, id explora- tius nobis est, & certius, gravium deccensum ex partium aeris, vel aquae contextu multum pendere. Clim enim interjecti medii partes magis inter se colla rent , tum gravia tardius decidunt. Sic videmus acus tenuissimas aquae innatare: nam illius uliginem perrumpere non ponsulat, & aqua potius in margines intumescit, quam ut divisioni locum praebeat.

Sed ubi acus chalybea semel immergitur,& pinguem illam uliginem squam inesse aquae demonstrant bullulae) aliquando

526쪽

rrael. 1. s.

disrupit, statim suo pondere svndui pr tit. Verum quid causiae est cur lignum saepe aquae innatet , in pulverem comminutum statim ad imum descendat 3 An quod introeligni poros , & caecos meatuS multum inest aeris 3 Ex iis quae diximus multae explicari possunt quae ad gravium descensum per tinent , quaeque diligenter & accurate praeter caeteros P. Fabry prosequitur lib. de gravi & levi. I.Cur duo globi inaequales & ex eadem materia,aequali celeritate descendant.. Nam eadem proportione aEr, qui extrudi debet, majori Ocbo, plus resistit. Siquidem medium omne rei gravis descensum remoratur, hoc qui dem magis, quo illud est densius, aut pluribus constat partibus. Si aeque densum & compactum est, ac corpus graVe,. tum id grave ipsum sustinet , & ambo, velut in aequilibrio consistunt. Non potest quippe grave descendere, quin tur sum medii partes extrudantur; sed obstat earum gravitas. Cum autem medium , ut aqua vel hydrargyrus, est duplo densius , tum corpus graVe adeo non descendit , ut dimidia tantum sui parte immergatur. Si aqua sit decuplo densior , cor-

527쪽

Pus grave parte tantum lui decima demergitur , ut fiat aequilibrium, & aqua ubique aequabiliter prematur. Nam lubcadem extensione sunt decuplo plus aquae partes , nec sursum extrudi possunt a paucioribus quae sunt in ipso corpora quod aquae innatat.Contra si corpus grave ut plumbum , sit duodecuplo aqua gravius, duodecimam sui ponderis, aut gravitationis partem in aqua deperdit eadeo ut si in aere primum, tum in aqua filo appenderis, ex lance quae est in aere pars duodecima ponderis sit detrahenda, ut fiat aequilibrium. Quo quidem modo facile dignosces,quantum corpus sit aqua gravius. Sed redeundum ad corporum graviu phaenomena, uti a patre Fabry e plicantur. α.Ex iis intelligitur cur lapis vix celerius descendat in aere quam lignum. Nam supponamus lapidem esse millecu plo densiorem aere aer ex illius gravi-

ratione partem duntaxat millesimam detrahet ε, sit lignum 23 o. aere compactius; partem unam ex 2so. ligni gravitationi aer subducet. Qiaod si motus in vacuo, ubi nulla foret resistentiae, esset ut IoOΟ.. lapila in aere motum retineret, ut 999. lignum ut 996. adeo ut aer quatuor. pa

528쪽

tes ligno, unam exro . lapidi detraheret : neque adeo sensibilis foret inter utriusque corporis descensum ex mediocri altitudine differentia. 3. Ex triplici capite obsistit medium, & corporis graris descensum moratur ; vel quod illius pamtes a gravi corpore sint expellendae, Vel quod partes habeat ita connexas, &iimplicatas , ut perrumpi facile nequeant: hinc forte corpuscula solidiora in aetefluctuant : vel denique quod medium ipsum variis agitatur motibus: sic motu aeris pluvia aut grando longius quandoque defertur; & lapis interdum rapidioris aquae motum sequitur. . Aqua e tu hoc cititis per foramen erumpit , quo longior est tubus. Majus enim est pondus aquae incumbentis. Existimat autem P. Fabry motum aquae esse in ratione

subduplicata altitudinum : Adeo ut si brevior tubus sit unius pedis , longior . pedum; eodem temporis spatio duplum aquae e longiore effluet , supponimus

utrumque semper aqua plenum. Sic majoris tubi ponatur altitudo I 6. pedum, motus aquae erit ut . quae est radix altutudinis I 6. ratio quam assert, mihi sub-Rili'rividetur, quam ut facile inelligi

529쪽

possit, Vis illa, inquit,qua erumpit aqua,

ex pondere aquae incumbentis oritur; igitur vires quae aquam expellunt, sunt . ut pondera , haec ut altitudines. Quare si altitudo unius sit alterius quadrupla, essectum itidem quadruplum procreabit, nempe ut motus sit duplo velocior, &duplum aquae erumpat. Causae enim vis& efficacia in motum simul, & mobile se diffundit. Mihi vero magis probatur ea ratio quae ex descensu gravium repeti-.tur. Aqua enim per foramen inferius .erumpit cum eodem impetu, quem sibi comparasset, si esset ex summa tubi parte delapsa, nam utroque modo spectata pertubum inflexum, si aer non obsisteret, ad aequam suae originis altitudinem conscenderet. At vero e summo tubo deci dens motum suum , aut velocitatem auget in ratione subduplicata spatii quod

decurrit, seu altitudinis tubi: ergo motus quoque in eadem ratione ciescit, cumdato per foramen exitu aqua e longiore tubo emuit. Eadem proportione aqua esyphone longiore, seu e tubo inflexo citius effluet. s. Centrum gravitatis cujusque corporis descensum illius dirigit. . Cum enim per gravitatem , seu innatu li

530쪽

Centrum terrae nitantur, ut unum cum Ca

globum efficiant , non omnia corporiS gravis puncta, in idem centruri tendunt, sed punctum duntaxat illud in quo partium corporis ipsius fit aequilibrium;quod pondus omne , & gravitationem colligit in se se. Quique ex hoc puncto corpus grave sustinet, totum illus sentit pondus, S pars quae longius ab eo centro distat, . eadem proportione miniis gravitat. Est enim hoc punctum velut centrum librae. Quae ab eo aequis distant intervallis , aequa habent momenta : quae longius distant,minus de corporis pondere sustinent. In libra quidem , vecte & aliis machinis mutantur momenta,aut vires ponderum ex distantia a centroia Nam pon

dus iubduplum, si modo dupla sit illius

a centro librae immobili distantia, stat in aequilibrio cum duplo pondere. AEqualia

enim sunt momenta,cum aequa sunt pol dera,&aequales in olus:ubi major est motus,cum scilicet major esta centro distantia,crescit eadem ratione momentum: ubi ergo tantum crescit motus vel distantia;

quantum minuitur pondus fit aequili-b ium ; quia sit aequa compensatio. Et

SEARCH

MENU NAVIGATION