Io. Fernelii Ambiani De febrium curatione. Liber vnus. Romae apud haeredes Antonij Bladij impressores Camerales, 1579

발행: 1579년

분량: 108페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

Accessiones abortu invalescunt ad quarta, quae tum longitudine tum magnitudine de acrimonia omnium esse solet vehementis sima: quae deinceps sunt,inclinant ad septimam. Si qua citius mitescit, ante septimam soluitur: si tardius longius excurrit. Itaque accessione quarta status est,& summus morbi vigor: reliquo deinceps tempore declinatio.Hqc raro repentina crisivi continua, sepius lente soluitur. Urina interdum toto progressu pura & cum sedimento deprehecitur, quum scilicet bilis non adrnodii prosilit in venas. Quum autem eo sertur, summe turbida est accessione quarta, eXinde ve ro inclarescit, sedimentumque deponit, tu enim minus bile persunditur, minusq; impeditae stinctiones sunt natiui caloris. Itaq; concoctionis indicia non in incremeto aut . in statu intermittentium febrium quem ad modum cotinuarum,sed sere in declinatione Visuntur, cum peccantis materiae pars magna iam est exhausta. Neque tum ea noxiae materiar, sed cibi cocti indicia sunt: neque praeterea bilis superuacua quae putreucens, intermittentium est materia, concoctionem similiter admittit atque putredo quae

52쪽

quar in maioribus consula venis contianuam febrem Prosert. E L .

continuarum febrium iudicia. 2

ONTIN WAM febrem secunda, aut, quod tardissimum est, tertia hebdomada decretorie soluit.Siaue enim synochus ea sit,sive causus, siue continua conclusa, si primaria est, Putredinis materiam habet in venis coercitam maioribus, quae inter alas& inguina CXcurrunt. Quumque nulli visceri, nulli parti a iuxa ea ur, sed in venarum capacitatecti sanguine ciusque sero fluctuet,satis hoc temporis curriculo solet a natura domari atque concoqui, & nusquam haerens excludi sorasque depelli: id autem decretoria illius est solutio. Qiis etiam sebris commutatione soluitur, quoniam haec imperiecta quaedam crisis est, qua non omnino natura pO test materiam excludere, sed subsistit ca aut in aliquo viscere, aut in adenibus,aut in a- parte corporis , in qua morbum nouum

53쪽

iso DE FEBRI V M progignit, ea inquam commutatio quia eriss qusdam est, tertia saltem hebdomadai fit. Quae vero non repente crisi, nec excretione, nec commutatione, Velut abscessu, soluitur , ea tamen VH decimoquarto vel

vigesimo die summu seruorem summamq; symptomatum saeuitiam deponit, idque vel nulla vel imperfecta excretione, ac deinde quasi speciem genusque mutet, lento progressu& dierum numero sensim paulatimque desinit. Longa huius est inclinatio,diciturque coctione paulatim solui. Etenim vitiosiis humor,qui sanguini permiscetur,

in uenis, ac etiam sanguis totus venarum si

vitiosius fuerit, diebus viginti aut triginta totus absumi solet ac sere totus renouari, si modo purius suppeditatur alimentu, nec iecoris viscerumque impuritas aut uitiosa quPclam constitutio obustit. Si quam igitur si brena contingat supra diem vigesimum pa-

. ri aut etiam maiore acrimonia & inquietudine exporrigi, hanc tu symptomaticam censeto: atq; ea vel ex interi ore phlegmone & abscessu, vel ex putredine visceri alicui impacta prosecta.Solutio aute qus persecta fit crisi imprimis optanda, ut quae omni de-

54쪽

CVRATIONE sini depulsa morbi materia , nihilq; reliquus aciens,summam quietem & integram vale udinem restituit. Quae Vero sensim ac paulatim fit, ut maxime fastidiosa est prolixit te cita & minime tuta &ispecu metu quodam recidius,atq;,si quidem in ipsa declinatione,quod adhuc impurum est corpus, ger quicquam committit, facile relabitur. Putridae porro febris continuae crisis nulla iit persecta sudore: quamquam enim sudor decretorio die ex Hippocratis seia entia co-sert, atque dissipata tenui quadam humoxis portione, sebris seruorem lenit & impetum sedat, non tamen potest crassiorem ea putrescentem materiam educere, quae si

bris est somes . Sanguis quoque seu ex na ribus seu ex haemorrhoidibus seu ex utero, critico die profluens, licet synochum sol .

uat, neque tamen causum neque continuri

pin terminare potest et neque harum pers Oa ac tutam critim fecisse deprehenditur rquod exiguam d umtaxat impuritatis portionem cum maiore portione utilioris sanguinis, magna virium iactura educat. Ab scessus unus. Vt parotis, aut bubo , nequit

niuersam febrem excutere: at si vel plum

55쪽

DE FEBRIVM

sparsim erumpant, Vel undique humores in articulos artusue confluentes , tumores egcitent, febrem quidem soluere possitnt rat certe difficultate non modica, quod e orti dolores non parum eXcrucient,cosque sere lenta quaedam febris comitatur. Ac tu febris no critice nec solutione,sed commutatione potius terminatur. Vna igitur alui spontanea solutio atque perturbatio, continuam febrem tuto ac persecte iudicat. ea quippe sola potest putridam febris materiam , perfecta iam concoctione apparatam Prorsus excludere, atq; viscera & maiores venas sordida illuvie obsessas, citra virium& naturς iactura & offensionem cxpedire. Vomitio intermittentes sebres plerumque iudicat, continuas Vero no item.licet enim ventriculus & circumposita viscera vomitione sese facile exonerent,maiores tamen venae deiectione potius per eas Venas quae e iecore in intestina contendunt. Persipecta igitur febris specie, cognitum hinc esse potest, qua ratione ea si salutaris sit,secundu natura facile, utiliter, persedi eae tuto iudicari & decretorie solui debeti Nunc autem cXponendum quo Pacto ea tot.

56쪽

eoto morbi progressu debeat a nanira dia .rigi, ut ad hanc conuenientem &perse ctam crisim perueniat. primum aute in e quisitis typis exerceri unumquemque u

lim. Continua febris qus ex sua magnia tudine ex impetu & more, primis diebus cognoscetur iudicanda quartadecima dies exquisitam motus & progressionis sor mam seruat, primum quidem repente in uadit, & certam atque manifestam habet inuasionis horam. Quae enim repente i ua serit,rep en te quoque nisi aliunde quisepiam obstet) soluetur : quae uero clam , obscure , & longa quadam praecedente Iassitudine uel inaequalitate, inuadens nuLlum manifestum ortus sui initium habuerit , nec repente nec crisi ulla solui potest. par enim exitus atque ortus est ratio . Rursum quae nullius euidentis cati vi, sed in corporis animique quiete summa , ut sub noctis &somni sinem suscitatatur, grauior ac multo periculosior est,

quam quq prsgresse causae impulsu, & post

diei aestum atque laborem contigerit. Omnem enim ortus sui causam intus habet in corpore.

D 3 Febris

57쪽

Febris igitur, cuius sorinam & progrensum explico,siue ab aliqua ,sive a nulla eui dente causa processiit, repente prehendit, eertumque habet ortus sui initium. Hocq. inodo blandum est ac mite , modo acre ac uehemens. Sensim haec increscit ad diem septimum,licet non pari semper impetu laborantem exerceat. Vrinas exhibet interadii biduo cum non dii putredo inita luit lanis non ad modii dissimiles,sed quς postea

augescente putredine crescunt, rubent a que consus sunt. Interdum etiam statim initio .crassq,rubicundς& consese mox d inde obscure coctae existunt, talesque sere

in diem septimum permanent. Septimo die grauior quaedam fit morbi perturbatio, quam uel sudor uel spontanea alui biliosa deiectio excipit: quae admodum salutaris est & pollicetur persectam crisim posthae suturam. Sedata diei septimi perturbatione,vrinae manifestam concoctionem exhibent : estque tum uere morbi incrementu, 'licet ab ea perturbatione,saepe tanquam ex ' imperfecta crisi symptomata mitescant. laeger enim plurimum leuariir, atque intem, dum sine febre existit. At ijs quae non e ratione

58쪽

ratione leuant confidendum no est,inquit Hippo.vrinarnm concoctio nonnunquam persistit , nonnunquam interpellatur ac deinde redit atque relucet: undecimo autem

die sebris aut redit aut inualescit, isq- summus est morbi vigor,qui sere permanet in diem quartumdecimum. Hoc die atque interdum decimotertio scbris uehementius excandescit, cum signis persectar concoctionis, nempe cum nypostasi alba leui& aequali , quumque ea excandescentia &exacerbatio inclinat, febris repente soluitur ac desinit,idq; suborta deiectione biliosa,& copiosa,qus in diem unum aut etiam 'in alterum perseuerat. Ab hac igitur pe turbatione & copiosa alui deiectione, a ' er necessario imbecillior euadit at nihi ominus,si persecta crisis ea sui sebris nulla prorsus manet,nullus capitis dolor,nulla radenique propriu febris symptoma,sed summa inest corporis tranquillitas: plerisque tam e sudor , prssertim dormientibus ema nati qui omnium est evacuationum postrema. Haec quidem persecta est& repentina morbi sanatio: cuius breuis admodum est , declinationum solum durans, quum aluus

59쪽

Iolutior noxiam materiam excludit . Si n5 omnino persecta crisis fuit, cohibita aut subsistente alui deiectione, sebris etiamnualiquanta manet, quam & symptomata leuia comitantur , sed non multo poli omnia desinunt: ac tum morbi inclinatio prolixior est atque manifestior, in qua & plures sudores erumpunt. Si qiiod rarius est acutior febris septimo die soluenda est decretorie, ea primo statim die hominem uehementius adoritur, urinasque rubras, crassas atque consus as promit, quarto vero die coctionem quanda sed quinto manifestiorem exhibet, nullaque aut certe minima remissione in diem septimum perseverans,

tum magna admodum perturbatione con-

cutiens , repentina quoq: alui deiectione 3 crisim habet,eamque modo persectam modo imperseelam. Quae undecimo die soluitur, omnia quadam mediocritate habet:&rarior est ea solutio. Quae uero die vigesimo aut vigesimo pruno crisim est acce-Ptura,sere initio languidior existit, die si Ptimo summam cruditatem habet, quae in undecimum ac sispe in decimum quartum Persicuerat; ac tum sere Primum arearente

60쪽

eoncoctione mitescit,idque interdit vacua. tione quadam imperseeta,i nterdum etiam mulla: raro enim si ut in diem vigesimum sitamma illius saeuitia perduret: quumq; sese illa ante remiserit , vigesimo tame appetente excandescit & perturbatione suborta, aloi tande eruptione biliosa soluitur, quae in Plures saepe dies manet. Hic autem Obiter animaduertendit sebris atque symptomatus aeuitiam,quum primum signa concoctionis apparent, saepius mitescere, neque Usa obseruauimus in ipsbstatu cococtionis,omnia esse grauissima, neq; quod dixit Hippo, Omnia cu incipiunt sniunt leuiora esse, cum consistunt grauiora. Raro enim fit ut tempora concoctionis prorsus respodeant di consentiant symptomatum temporibus. Id autem idcirco contingit quod non parumateris morbi vacuatione subtrahimus ante concoctione,qua subtracta tum sebris tu symptomata eius mitescunt. fortasse aute

Hippo. omnia censuit in statu fieri gratiis

. sima,quii curatio tota naturς committatur,

Vniuerseq; morbi materia coseruetur in extrema crisim. Tu quippe ratione optima &

crilis ipsa vehemuti perturbatione fit,& sta

SEARCH

MENU NAVIGATION