Io. Fernelii Ambiani De febrium curatione. Liber vnus. Romae apud haeredes Antonij Bladij impressores Camerales, 1579

발행: 1579년

분량: 108페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

tus quoq; crisim praecedens Vehemens existit. Quonia autem Vehementi huic pertum

bationi & crisi periculit no deest pristat certe multo ante tempore nonnihil materiae morbi demere,ut omnia deinceps tranquil liora &tutiora succedant. atq; licet & venet sectione & medicamelis purga n tibus,multum sit illius materiae ante iudicationem detractum , natura nihilominus conatus suos statis temporibus obseruans, conco istionem ac tandem decretorio die crisimmolitur ac perficit, sed tamen perturbatione atq; vacuatione minore. Id igitur in morbis salutaribus emcit artis curatio,vt & breuiores illi evadant, & securiore tranquilis litate soluantur. nonnnquam etiam leuiter exitiales,salutares reddit. Hae sermulae sunt continuarii febrium,qus perfecta crisi te minantur ad salutem .

De eontinuis febribus quae eris non termina tu C A P. I MONTINUA vero febris quae crisimhabitura non est, vix initio potest internosci: at in progressis praeser tim quum iam concoctionis signa appar buni.

62쪽

bunt, hinc dignoscitur,quod neque vomi 'tio, neque alui deiectio bitiosa ulla sponate fit, nec facile sudore corpus diffluit, nec facilis est aut libera satis medicamentorupurgario: sed quasi prςclusis omnibus vacuandi vijs,aut humore contumaciore exta Bente , nullam natura Vacuatione siponte

molitur. raro quippe perfectam crisim natura essicit, quam non ante spontanea quadam vacuatione prsmonstrauerit . contra quum vijs omnibus expeditis ac liberis,hii mores purganti medicamento facile obi perant,& nonnumquam pr sertim diebii, indicibus aut decretorijs aut uomitiones

aut deiectiones biliosς sponte prodeunt .sacili laborantis tolerantia,sutura crisis sperari potest . Continua igitur febris qua

iam apparente concoctione,salutaris speratur,si nulla vacuatione spontanea impetu secerit, sensim atque paulatim concoctione atque digestione soluetur u Licet au- te nullas sponte vacuationes exhibeat singulis tamen criticis diebus exacerbationstimpetus habet, quibus victricis naturae molitionem ostendit. Quumque vel septimo : .

vel quartodecimo vel vigesimo die, pers

63쪽

c, DE FEBRIVM concoctionis signis apparentibus, simamum vigoris impetum fecerit , reliquo de inceps tempore sese remittit,ac perseuerate concoctione sensim minuitur, dum prorsus desinat nulla vacuatione suborta Ηo autem tempus totius est morbi declinatio, uae longa plane ac interdum toto morbo iuturnior obtingit.Quae nulla vacuatione sed sensim concoctione soluitur, facile minimoque errore redit. Ab hac enim corpus non aeque purum atque a persecta crisi manet:quumq; pristinae qualitatis nonnihil etiam retineat, si quid vel alimentoru copia&qualitate, uel labore,vel vigilijs peccatur,

ex veteri sermeto noua putredo excitatur,

facilisque est in pristinum morbum relapsus. Corpore vero per crisim exquisite purato, nihil officere potest externarum euientiumque causarum iniuria. Est porro tertia febrium solutio quae commutatione

fit: nonnumquam enim continua in tetitianam , nonnumquam idque sepius ait. tumno in quartanam desinit atque degenerat. Id autem accidit quum crassior est

cerum venarum materia quam ut in aluum pro

sus exturbari possit, aut quum magna vis-

64쪽

C v I O Eetcrii obstructio ac densitas obsistit,ne inor lax materia deuoluatur m aluum. Ab ite' il e causis peccans febris materia vir

ς Cntis naturae roborea venis emussa nec excidere potens in aluum , haeret ac subsinit in medijs visceribus : illicque fixa,elaci dherens, eruansque putredinem, ex loci x est praecordioruin, natura atque condi' xIon C, intermittente facit: quae praesertim materiae situ a continua differt. Sic pro-Pemodum nonnumquam natura materiam noxiam e venis in summum Corpux expellens, dolores articularios inseri proesolutione quam crisi tentat & molitur, nec

pia perficere potest. Sic & absces Ius&bubonas interdum sub febris sinem Grumpere videmus .

De ijs porro febribus quarum materia urgere dicitur quos impetuS faciant,ae-

Iint nabiturae. Causa quae hunc illarum ini

p uliaris quaedam humoris malignitas aut ex acrimonia vehementiore, au ex ve'

nenata qualitate prosecta, ob quam PRUM bumor nullo potest loco subsistere

65쪽

sed in uenis maiori bias licet conclusus,huc tamen illucque quasi istuans ut mare iactatur,ac plerumq; e uenis in n0bilem aliqui partem irrumpit. Per has igitur febres licet nec dolor ullus, nec calor atrocius Vrgeat, magna tame percipitur corporis p e iurbatio, magnaque inquietudo atque ia-

Oatio. Dolorest quibusdam modo in hanc modo in illam partem insiliunt; quumq materia sese aliquo inflixit, saeuiora syniis plomata emergunt.Itaque alias summa spiranti dissicultas obsessis pulmonibus preesmit cum suffocandi periculo : alias synco pe repentina . aut periculosa animi desci,ctio, quam interdum vidi supra horas et q.

sine ullo pulsu perseuerare citra exitium ratias cruenta expuitio apertis magna vi pulmonum veni alias delirium quum cerebri arcem humor inuasit, ac deinde eius impetu & ardore sedato cataphora . Nonnunquam in eXternas quoque partes prosilit summo dolore tanquam sit abscessus

erupturus : modo in alas & inguina, modo in latus idque cum tussi, cum spiritui dissicili & cum expuitione cruenta, quasi vera pleuritis esset. Hinc igitur sit ut acu-

66쪽

ae eorum morborum quorum praesertim mata teria turget prorsus ut inquit Hippo. 4 incerta sit pra dictio.Ancipites enim ij sereia sunt & inopinata quoque sunt eorum symPtomata, idque ob turgentis materiae im-:υ Petum neque si iam concoctio appareati, Certa salus esse debet. ac Quae per has febres ex humoris impetuq; emergunt ut laterum dolores sanguinis vom. mitiones&eXpultiones, exanthemata pur

pi purea, bubones,parotides, animi desectio- te, nes aut syncopae pro crisi perseeta censerim minime debent,licet enim ipsum humorisse furorem atque malignitatem interdum fi-ή. Diant , reliquam tamen putredinem, quq ii praecipua est sebris causa, non eximunt, ut Bed huic necessaria est alia maior eaquere uniuersalis vacuatio , quae totius febris iu-u, dicatio sit. Parotis igitur vel delirium vcla. cataphoram . at non ipsam sebrem unio uersam soluit. us Hactenus omncm rationem atq; forma, expressi,qua continus febres salutares proia grediuntur, & qua etiam aut repente cri si ii aut sensim concoctione soluantur, siue s. earum materia turgeat siue non turgeat. o. Nunc

67쪽

c DE FEBRIVM Nunc de exitialibus dicendum: quis earum progressias , & quis exitus sit, idem quovide pestilentibus .

De febribus exitialibus O pestilentibus .

AITIALIs eadem plerumque ac salutaris febris exordia atque initia sunt, nec saeuitiae eius nec symptomatum vis aut ratio diuersa: at

progressu uniuscuius': genus dignoscitur. Alias enim statim ea,dum incipit, vehementer conturbat,talisque persistit, alias a leuioribus orta initijs sensim inualescit, dum summam vehementiam aut malignitatem nacta prorsus, iugulet. Atqui alterutrum C- tiam incipiente salutari sebre depraehenditur raroque primis diebus exitialia existut signa. Quocirca initio nihil de morbi exi tu certo pronunciandum, sed omnia adhue in ancipiti versari. Atq; licet nonnulla symptomata mitescant,ut hinc melius iam alia quid sperari possit,quamdiu tamen consula aut crudae apparent Vrinae, spes semper du

68쪽

que versatur aeger, praesertim si acuta si tiris & anceps est : nonnunquam enim in Ieuioribus cum cruditate quemadmodum iri quibusdam tertianis certa est salus. Saecinde quarto, septimo, alioue decretorio. die, aut circiterimanifesta elucet cococtio, spes quoque eiacet,si modo ea permaneat. Interrupta aute concoctio infida est .Pe severans Vero atq; in dies melior succedes concoctio, certae salutis est nuntia: modo nec pestilens febris sit nec malignitatis o Cultae particeps.In pestilente simplici urina nonnunqua toto decursu concocta existit. In pestilente quae est coniuncta putridae, licet quae consula & cruda suerat urina, superata deinde putredine concoctionis no

eas exhibeat, permanens tamen caeca eius

malignitas plerumque hominem de medio tollit. Nonnunquam etiam licet admoduraro in putrida simplici,quar nullius erat malignitatis pestilentis particeps, notaui post urinas diu concoctas, interitum nullo errore consequi. Urinis igitur non semper fidendum, nisi & undiqi meliora signa compareant, praesertim ex Pulsu & virium robore. In acuta febre putrida,cui nulla mali-

69쪽

cs DE FEBRI UMgnitas comes sit, si narura nullam,procedEte morbo, Vtilem, Vacuatione per os, aluuatit sudores molitur,qua leuari aeger videatur, tota morbi materia intus ad undecimii vel decimum quartum diem, aut si vehem Glior febris est, ad septimum subsistente, tu quide.anceps adhuc est morbus:ac tum siue λ , symptomata ingrauescant,siue mitescant, iconcoctionis indicia apparebiit, status quidem sperari potest non crisi, sed lenta pau-

. latinaq; concoctione, cui sane diuturnitas comes est. Sin Vero,omni suppressa vacuatione naturali, cruditas aut etiam obscura

concoctio diutius perseueret in urinis, nec manifesta concoctio in valde acuto septumo die, nec in mitiore decimoquarto appareat, formidabilis est exitus. Ac dein, siue lymptomata ingrauescant siue mitescant,si perseuerante cruditate, pulsus languidior. vox exilior, respiratio dissicilior euadit, de laboranti robur viresque concidunt, res ad exitium Vergit. natura quippe morbi magnitudini succumbit. Quanto postea deteriora haec omnia fient, tanto propinquior exitus 'erit. Ad haec attentus, si diligenter aestimes, quantum vires declinent , aut quai

70쪽

. quantum sustinere morbum queant, aestimare qLOque possis, quando moriturus sit aeger'. Exitialis morbus interdum ipso statim initio dignosci potest, quum summo quodam furore incipiens, vel corrupti humoris copia vel malignitate vires nativitque Calorem premit ac sere obruit,spiritu diff- Cili, cum vomitione vel nausea, cum pulsa Parvo ac celeri,cum magna corporis disso lutione,& cum Vrinis confusis. Qui ita statim dum incipit tam saeua & tam exitialia signa exhibet,vix arte potest euinci. Licet

enim vacuationes idoneae tempestiued Cernantur,a ut etiam sponte contingat Vlites, quibus noxij humoris portio quaedam detrahatur, omnia tamen quae dixi exitialia signa permanent, aut etiam deteriora fiunt,aut noua emergunt. Quum igitur procedente morbo sic omnia progredi videbu-tur, deplorata sit omnino salus. Exitialis alius est mitior, qui lentius invadit atque progreditur,nec multu distat ab eo qui simplici ter crudus est. Atque is sane anceps est:

quia licet quaedam prς se serat letalia signa, ea tamen emendari possunt:& qui sic leui-Wr eZitialis est, arte potest salutaris reddi .

SEARCH

MENU NAVIGATION