Orationes p. Josephi Ignatii Chiaberge, Societatis Jesu. Prima editio in Germania post secundam in Italia, addito Trivolsiensium litteratorum judicio

발행: 1752년

분량: 127페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

inimicum, si forte opinioni de illo vestrae mirificae; amplissis

nusque judiciis minime orationis meae studio celebrandi h minis ac iacultate responderim. Perfaciam tamen, ut neque in virtutum ejus comemoratione verser,& tamen intelligatis, 'ita me universas suisse complexum, ut a nemine neque disti ctius explicari, neque uberius ornari,amplificarique potuerint. Adestote igitur animis, quotquot hic adestis corporibus, &me de FRANCISCI TERTII virtutibus nullam praecipuam

Omemorantem, ac tamen nullam praetermittentem, dilige ter attendite. Neque enim vereor, ne aut quidquam mihi

arrogasse, quod praestare non possim, aut quidquam FRANCISCO,quod illi debeatur, videar derogasse. Breve est, quod dicam, sed quo uno & fidem meam liberaro, & omnia illi summa concessero. FRANCISCUS TERTIUS is est, cui CAROLUS SEXTUS, Imperator Augustus, & sumam belli gravissimi contra Turcas commiserit, & MARIAM TERESIAM

filiarum maximam natu charissimamque desponderit. Potui ne FRANCISCUS TERTIUS magnificentius, cummulatiuS, explicatius a me, quam Sapientissimi Caesaris tanto studio judicioque laudari P Quae potest huic, bellica praesertim, virtus abesse, quem suis provinciis in potestate retinendis, sui nominis dignitati contervandae, Christiano Imperio ab immanissimis gentibus tutando, omnium mortalium securitati praestandae, CAROLUS Caesar praeposuit, & Eugenio illi magno atque invictissimo subrogavit Θ Non possum magis laudare Cais rem, quam Caesarem appellando: neque ulla majori FRANCISCI TERTII laudatio esse potest, quam tanti a tanto Caesare fieri. Agite vero: quanta ejusdem hominis dignitas ex eo, immo vero in eo declaratur, quod idem Caesar dignum judicarit, cui Filiam charissimam, electissimam Foeminam, in matrimonium daret Non ille hunc delegisset, si quem magis probasset: Et certe alium probasset, si quem potiorem reperisser. Praeter enim patriam charitatein illam, qua pa-

νε δ - rentes

12쪽

rentes in liberos natura sunt propensi, ut eos etiam, qui minus videntur diligendi esse, maxime diligant, eisque optimam vivendi conditionem facultathmque comparent; Illa etiam Caesari amoris erga filiam, & paternae de ea bene, exanimique ejus sententia, s collocanda , curae ac sollicitudinis causa accedebat, quod pro lectissima, nec suo modo, sed omnium gentium amore dignissima Foemina laborabat. Capiebatur mirandum in modum eximia Virginis honestissim

que forma; in qua nec Majestas pulchritudinem desideraret, nec pulchritudo quidquam de Majestate decerperet; ut ait

rare Matrem pulcherrimam, altera verendum Augustumque Patrem, mira quadam utriusque rei confusione ac temperamento, referret: indolem praesertim egregiam, suavissimos castissimosque mores, perspicax Ingenium, plurimarum rerum Scientiam, dicta, facta filiae rarissimae non modico neque usitato patrum amore, sed imenso quodam ac singulari prosequebatur. Huic tantae tam eximiaeque virtuti pari vi tute vir quaesitus est; quem non modo Caesar, vertim etiam Caesaris Filia, cui maxime consultum in hac quidem re ipse Caesar volebat, tanto conjugio dignum judicaret. Habetis

igitur utriusque gravissimis judiciis, CAROLI MARIAPque TERESIAE, FRANCISCUM TERTIUM reliquis praelatum

omnibus r ut omnes summasque virtutes confitendum sit

inesse ei, quem Caesar sibi Generum legit, Caesaris Filia sibi conjugem optavit. Si quis adhuc, quanta sit FRANCISCI TERTII dignitas atque amplitudo, non satis i

telligit, nec de ejus universis maximisque virtutibus satis a me esse dictum arbitratur, is specie quidem mihi facultatique meae non nihil detrahit ; re autem vera plus quam ego velim ac res ipsa patitur, tribuit atque concedit.

Majorem enim orationi meae, quam tantis, quantas attuli, auctoritatibus fidem habiturus videtur; qui meae potius vocis auctoritatem ac testimonium requirit. Ego

13쪽

autem nihil mihi, omnia tribui veris argumentis ac rationibus volo. Vobis igitur mirifice gratulor, Florentini, ominniumque gratulatione scelicitatem vestram prosequendam censeo, qui Caesaris Filiaeque Caesaris judicio probatum, hoc est, omni virtutum, quae cadere in hominem possunt, genere praeditum atque ornatum Principem nacti estis., Qui si idem amore est erga vos incredibili quodam ac singulari, si tantarum virtutum fructuum in vestram incolumitatem ac comodum est collaturus, ac sui quodamodo oblitus de vobis est unice cogitaturus; imensum quiddam atque infinitum est, quod ad vestram totiusque Etruriae

foeticitatem accedat. De quo ne dubitare possitis, duo illa paulisper tempora animis vestris proponite r Alterum, quo primum suit huic Imperio destinatus; Alterum, quo nuper ad vos ex Germania venit. Nihil illo vestri vestrorumque comodorum amantius fieri aut cogitari posse intelligitis.

Lotharingiae, quae Galliae Belgicae Regio est mullio amplissima ac florentissima FRANCISCUS TERTIUS imperitabat. Erat id ei paternum avitumque & ab ultimis usisque majoribus, Jure haereditario, traditum ac commendatum Imperium: Quod ita diligenter ac studiose retinebat, ut in eo conservando suas omnes totiusque posteritatis suae fortunas esse positas & constitutas arbitraretur; nihilque mallet, quam inclyto conjugio, assiuentibus copiis ac multiplici prole florescentem, patrio inter suos Regno consenescere. Colebant autem eum populi sic ac diligebant, ut sua bona sibi diripi vitamque adeo eripi mallent, quam suum a te divelli Principem ac distrahi passuri esse viderentur. Ecce autem de Etruriae Successore subrogando,vestris temporibus ita poscentibus,& de florentissimo hoc Imperio FRAN CISCO TERTIO comittendo agi coeptum est. Cohorruit Lotharingia universa improviso acerbissimoque nuncio: Vox propemodum ac spi

ritus Diuitigoo by Cooste

14쪽

ritus est, tam horribilis calamitatis denunciatione ac metu, omnibus interclusus. Maerebant, afflictabantur, prope eXanimati concidebant. Denique, quum jam nihil in vita fore posthac jucundum sibi, FRANCISCO amisso, confiderent, crudelem vitam abrumpere ac mori potius, quam in tanta rerum suarum acerbitate versari cupiebant. Una modo spo illa sustentabantur animi, fore, uti conditionem FRANCISCUS nequaquam acciperet, suorumque rationes potiores, quam alienorum duceret. Verum, ubi non ita esse intellectum est, ac de vestris commodis cogitantem illum Etruriam Lotharingiae praeferre senserunt: Tum enimvero desperare rebus suis omnino coeperunt; Et vicem do-Ientes suam, fortunaeque inconstantiam atque impetum incusantes, durius secum agi, quam cum caeteris gentibus a que atrocius statuerunt. Etenim caeteris eripiuntur fere Principes necessitate moriendi atque natura; Sibi viventem

eripi atque adeo vigentem florentemque intelligebant: Ut in acerbissimo suo gravissimoque casu non exspecitata communis humanitatis conditio, sed multo ante repraesentata videretur. Ex sensu doloris vestri , quem tam acerbum, Florentini, in obitu Superioris Principis, non sine ratione justissimisque causis, suscepistis, quam graviter Lotharingiciabitum sui Principis atque amissionem tulerint ac ferre debuerint, existimare potestis. Nam in obitu quidem vel charissimorum, etsi gravi dolore ac desiderio angimur, tamen, quum naturae reeugnare, nec necessitati fat6que parere minime sani esse sentiamus, ratione in consilium ad vocata, naturales illos immoderatosque motus, ubi paululum sese effuderunt atque jactarunt,cohibemus continuo atque comprimimus. At vero in charorum hominum discessu, quos non mortali conditione, sed casu voluntario aliquo in perpe--ium amittamuS, non a natura, cui esse acquiescendiun puta-us,sed ab hominum iniquitate, cui resisti ac repugnari in nostris

15쪽

stris incomodis posse atque adeo debere censemus, invadinos ac violari arbitramur: ut iniquius aliquando atque aegritis Vivorum, quam mortuorum discessus atque diicidium teramus. Neque haec FRANCISCUS non intelligebat; quantoque in maerore Lotharingici, prosectione illa tua ac fuga, futuri es ient videbat. Erat illi grata ac jucunda tanta suorum erga se studii benevolentiabque significatio, amabat amorem ; dolore ac luctu commovebatur. Ucrumtamenob, crsabatur illi ante oculos Etruria ; quae illecebris nescio quibus suis, occultaque quadam amoris . vi ac vehementi, eum ad sese rapiebat potius quam invitabat. Cessit enimvero blandissimo lenocinio, tradidit sele atque addixit Etruriae; vosque jam tum mente animoque complexus, alienos praetulit luis, nec, nisi vos, duxit luos. Hoc quantum est, Florentinii quam inusitatum: quam inauditumi quantaque in eo incredibilis erga vos vis amoris ostendituri Neqque enim mediocribus quibusdam vinculis adstridii patriis quisque regionibus retinemur. Hic incunabula, hic sedes, hic gentis insignia hic monimenta majorum, consuetudin Samicorum, conjunctiones propinquorum, lenectutis perfugium, &, vel in ipsa morte, multa tot inter charos lolatia, funeris piae complorationes, sepulturae domesticae religiones. mmer. Itaque lapienter inductus esse a sumo Poeta prudentissunus Od L v. vir Ulysses existimatur; cui quum Calypso imortale aevum, secum si perpetuo manere vellet, polliceretur, negavit; Ithacamquc illam suam, in asperrimis saxis, tamquam nidulum, a fixam, ipsi linor talitati anteposuit. Nimirum omnes omnium charitates Patriae charitas vincit. Sed hanc ipsam tamen rerum omnium victricem charitatem FRANCISCI TERTIl inaudita erga vos atque incredibilis charitas vicit. Statuit, hanc, quae vestra patria est, sibi non elie alienam ; illam, quae vestra non esset, non duxit suam: ac, tamquam inter vos vobisque unice natus esset, vobis inter vos ac vobiscum

16쪽

biscum vivere, animum vestri amantis sinus Princeps induxit. Jam quale ad vos iter, abdicato Lotharingiae Imperio, proxime inll exit, extremo ioco cognolcite. Expleri Lelicitatem vestram ac plane cumulari, tanta ac tam singulari amoris significatione, intelligetis. Prosectionein ille quidem aliquamdiu Italicam distulit, neque statim, ac vester cile Princeps coepit, vobis praesentiae sitae copiam secit. Maximo dis ficillimoque bello implicatus, quo bello rei Christianae salus ac dignitas agebatur, itincris faciendi tempus publicis temporibus este transmittendum putavit. Verum ille ita a vobis abfuit, ut vestrae etiam incclumitati atque Otio tum maxime prospexerit, suisque laboribus atque periculis, sollicito animo atque amantissimo consuluerit Non ferocissimorum hostium impetum atque imanitatem pertimesccbat, non ullam dimicationem,non ullum vitae discrimen in acie atque in proeliis pro cortiunt, vestraque potissimum, salute deprecabatur. Equidem de tanto Imperatore non possum dicere, cavisse eum sita aliquando, quo caveret vobis; vitaeque suae aliqua in re Iepercisse, ut eam vestrye Delicitati ac bono reservaret. Ilud mihi videor vere es te dicturus ; si quid illi, in tanto bello quotidianisque contentionibus atque periculis, humanitus accidit Iet, non id fortissimo viro doliturum suisse, quod viatam, naturae debitam, imortalitati ac gloriae redderet; sed

quod vestro conlpectu, multo jucundisiimo atque exoptato,antcquam e vita excederet, cai uisset. Sed omen tristissmum atque Morribile ac sentiae periculum superi averterunt; libivoblaquesti varunt; incolumem atque victorem praestiterunt.

Ponuntur arma; miles in hiberna dimittitur; res bellicae paululum cooquiescunt. Num hic FRANCISCUM etiam, num amantissmi Principis de vobis cur m ac sollicitudinem, num desiderium quamprimum videndi vos , Florentini, conquieturum putatis P Iter illi ex . Hungaria conti

17쪽

Λ Viennam: Vienna confestim ad vos cogitabat. Quo tuus iste cursus, impiger atque invicte Imperatorὸ quo tanta festinatio ista atque celeritas pertinet ξ nullamne diutu no militiae labore atque opere, assiduisque ac dissicillimis itineribus defatigato corpori atque confecto; nullam tanti belli administratione ac curis defeta menti atque contractae eonvenit requietem ac relaxationem dari Θ Atqui victrices

legiones tuae, te non modo permittente, sed imperante, curant sese hoc tempore, atque reficiunt; vacuaeque curis a

que laboribus, summa tranquillitate in hibernis atque otio suavissimo perfluuntur. Iniquum est profecto, ducem, cessante milite, laborare. Quid Θ Saevissimam anni maximθ-que infestam tempestatem non animadvertis Θ Dabis te igitur suma hieme in iter Non Montium dissiciles lubricosque ascensus atque descensus, non torrentium ac flumianum periculosos transitus, non viarum salebras asperrimas

caecosque hiatus, non imbres, non nives, non vim ventorum ac frigorum pertimescis Θ Nos tectis urbium parietibusque defensi insolitam coeli intemperiem atque inclemenistiam ferre vix possiimus. Quid sub dio, inter Apennin rum pruinas illas ac nives, iter habentibus fiet Sed ne perpetuo quidem atque interrupto itinere venire in Italiam, cu suque consueto poteris. Obvallatos aditus atque intercli sos pestilentiae metu ac suspicionibus offendes. Si recte te atque animum tuum novi, aegrius hasce morau, quam reliquas itinerum dissicultates feres. Molestum est, tot inter coeli terra hque incommoda, peregrinari ; properantem v ro in medio cursu detineri ac retardari, certe molestius aenon serendum. Haec omnia, Princeps, vitaris, vitabque tua qua nostra omnium continetur, valetudinique pepercenis, si istud iter in aliam, quae mox ventura est, magis idoneam

tempestatem distuleris. Perser modo desiderium: sine, paululum frangat sese vis hiemis atque cinii: dum itinera liabera

18쪽

hera atque aperta fiant, paulisper eκspecta. Seritis ad nos, modo tutius ac sine molestia tua, Princeps, veni. : Hisce vocibus amantissimis Etruria, ut mihi ouidem via detur Principem suum, ubi primum de ejus consulo huc ad vos, post tanti belli labores perque itinerum tot incomoda, veniendi cognovit, anxia atque sollicita compellabat: quibus incensam, morabque impatientem hominis cupidit tem restingueret ac retardaret. Quid ille Num sibi persuaderi quidquam est passiis num orationi succubuit Θ num precibus concessit ξ Cessisset ille quidem nam quid est illo

mitius atque indulgentius Θ neque quidquam repugnasset, nisi in eo, quod rogabatur, amori erga Vos suo, acri ac vehementi, vim quamdam fieri, aut certe modum statui prae scribique sensiliet. Non ille ita vos diligebat, ut, vel rogatu vestro, posset aut minus diligere vos, aut minores,quam ipse vellet, diligendi vos significationes dare. De itinere Etrusco, sine cunctatione sulcipiendo, agere adhuc armatus bellique egregio pulvere pene sordidus coepit. Hic jam certe Uxor amantissima intercedet: &, quod Etruria a Principe non potuit, ipsa a Viro profecto impetra. bit. Num abire, vix ex belli ore, tantisque periculis ereptum, ex longoque, quo pene contabuerat, desiderio receptum ; & diuturnis pesque incoihodis itineribus sese, tam adversa tempestate, comittere charissimum atque amantis mum Conjugem sinet ξ Quod si se comitem ac sociam ilia nerum ac laborum adjungere generosa atque amans Virago destinarit; si, ne cupido profectionis Viro retinendo m

lesta sit, sibi, Viri cupidissimae, remanendo infesta ac gravis, una simul proficisci atque in iter se dare constituerit: huic certe suavissimae Filiae tali consilio providentissimus

Pater obstabit , Mater amantissima repugnabit. Non poterit tantam utriusque auctoritatem illa defugere: no

19쪽

inurere: si non Imperio, at certe precibus dachrimisque fle-εtctur. Ita MARIAM TERES IAM Parentes abire non si nent; FRANCISCUM abirc non sinet Uxor; Etruria sui

Principis in comodorum metu curaque levabitur.

Sed jam tempus illud nactus ac sollicitudinis abiit;

Florentini. Nunc decet quoniam quidem. tam belle res evestroque commodo procellerunt, tantummodo laetari vos atque gestire, nec de praeteritis vestri Principis incommodis, nili nit eximium ac singularem hominis erga vos amo. rem, in iis vestra causa suscipiendis ac tolerandis. intelliga tis, cogitare : quibus usque adco dcterreri se non est pausus, ut in eorumdem socictatem non modo inclytum FRA. TREM, verum ci iam Augustam CONJUGEM, volentem illam quidem, nec Viro quidquam de amore erga eosdem os concedentem, vobis quam illi certe commodior, vestri studiosissimus cupidissimusque vocarit. ii Iter longum atque difficile, horrida maximeque infesta tempestate,non maerore,

non laclarymis amantissimorum sui charissimorumque permoti, laeti atque alacres ingressi sunt: nec vero illi, quam difficilis esset via sed quam longa, cogitabant: cujus si breviatas inconio dis sulcipiendis redimi potuisset, multis partibus plura ac graviora , quo fieret illa brevissima, suscipere non dubitassent. Nihil lolet esse viatoribus tam opportunum tamque jucundum, quam paratae diversoriorum stationes; ubi diurnis laboribus molestiaque deiuncti, nocturnae quietis aliquid ac levationis defatigatis corporibus taedioque affectis animis impertiant. Quo reliqui capiuntur ac recreantur, eo nillil illiς, ad vos inflammato studio properantibus, odiosius atque molestius: ut quiete defatig ri, itinere ac cursu levari ac refici viderentur. An duus illis de vobis inter se ferino; vix ulla secum, nusi de vobis, cogitatio. Quo propius Etruriam acce-dcbant, eo minus eos tanti itineris suscepti tantorianque

20쪽

incommodorum poenitebat r quin immo eo magis de tali consilio suo propositoque gaudebant. Ut vero in conspectu ex edito quodam propinquoque loco Florentia fuit,

non secus affectos eos intimisque commotos sensibus affirmant, ac si, non hospitam tum primum terram adspicerent, sed dulcissimam patriam, ex longo errore ac veluti postliminio, reviserent. Hasce inter itinerum asperitates, animorum autem tam sedulas atque ossiciolas curas, tandem ad vos vestri amantissimi Principes pervenerunt.

Hic ego jam finem dicendi faciam necessc est. Plura ac majora vel in ipso illo primo adventu vidistis atque experti estis, quam quae ego assequi aut complecti oratione mea possim. O noctem illam beatam & prope ad immortalitatis memoriam consecrandam l o occursus illos vestros, cum dignitatis, tum etiam inusitatae cujusdam jucunditatis plenissimost o effusas gratulationest o secundos festosque clamores, quibus peregre venientes excepistis i Quis non interfuit Θ quis non gaudio laetitiaque exsilivit Θ quis non, suorum Principum adspectu mirifice

captus ac delinitus, Populorum Delicitatem intra moenia Teceptam sensit Θ O consequentes deinceps dies, vobis Etruriaoque universae auspicatissimos, & futurae omni posteritati vestrae, tamque sacros, quotannis colendos ac celebrandos; quibus, tot jam signis atque indiciis amoris, tam brevi tempore, editis ac deciaratis, quam chari vestris Pri

cipibus essetis, sentire potuistisi Videtis profecto , prima

illa hisce novissimis pulcherrime rcspondere. intrusci Imperii successorem, statim ac silperiore Principe orbati estis. talem a DEO immortali paratum vobis atque oblatum, me dicente, cognovistis, qui sine bello aut tumultu, sine animorum ancipiti atque anxia , qualis futurus euset, dubitatione, sine temporis mora, maturus jam tum atque persectus, & summis virtutibus cum bellicis,

SEARCH

MENU NAVIGATION