Orationes p. Josephi Ignatii Chiaberge, Societatis Jesu. Prima editio in Germania post secundam in Italia, addito Trivolsiensium litteratorum judicio

발행: 1752년

분량: 127페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

celeritast quam nulla haesitatio i Ut inlinent adversariit ut i

stant i ut urgenti ut moram adferre aliquam studenti ut o fendicula injiciunt i ut deficere ac deturbare stantes omni ope vique conanturi Nec, si non potuerunt tamen animos d mittunt: aeque se vicissim restituros, neque loco movendos ac pervertendos confidunt; &, si non vicerint, non esse t men vincendos sperant. Instauratur de integro certamen: atrocior pugna comittitur: hos successus serociores, illos a ceps proelii eventus ex omni parte cautiores facit. Fit clamor, impetus, incursus: petitiones propemodum gladiatoriae conjiciuntur: aliquae declinantur, non omnes. Qui enim id in tanto animorum ardore ac pertinacia possitὸ Heic lapsus aliquis concidit. Clamorem victores tollunt, gestiunt, ex

, siliunt, gratulantur: supplicationem prope sibi decerni ac triumphum postulant. Silent contra victi, dolent, indisenantur, inlacrymant. Excedunt tamquam saucii ex acie; integri recenthsque subcedunt, qui hostium effrenatos imp tus atque insolentiam frangant ac comprimant. Pugnatur rursus infestissimis animis: stat aut gloriose vincere aut ii

neste cadere . haeret vir viro, pes pedi: manus manu conis

seritur : vi geritur res. Pluvereae adeo nubes, pedum supplosione & corporum agitatione, tolluntur. mod ubi doctor animadvertit, rem plus nimio calere, di prope ad imternecionem atque exitium adduci, furentes auctoritate sua nutuque cohibet, atque, ut Virgilianus ille Roliis, AEnri,d.' Mosti que animos s temperat iras: ')ν. v. ει. conlaudatisque victoribus, praemioque ornatis, & tamquam bonus imperator, suorum virtute rebusque gestis vehementer laetatus, receptui cani jubet; sed ita, ut faciat tamen viactis certaminis in alio quodam genere potestatem. Non pugna desistitur, sed locus atque arma mutantur. Scribendo, interpretandoque decertant. Pugnatur eminus nihilo segnius, quam modo pugnatum est cominus. Idem ani-

122쪽

mus eadem vis, eaedem rerum fortunae o vicissitudines. Ita post multas in acerrima contentione consumtas horas, quum se propter ardorem animi tamdiu contendisse vix sentiant; . in castra praeclarae cohortes dimittuntur, domum disceditur; curantur conpora I ad aciem , ad solem,' ad pulverem haudita multo post reditum eaque toto anno perpetua sibique sub- cedens exercitatio in Scholis publicis contentioque servaturo. Heic mihi quisquam audeat segnem illam privati doctoris

atque intermortuam disciplinam objicere, aut vero etiam comemorare Quisquamne privatas Scholas publicis ant

ponat, facilioresque in illis, quam in his doctrinarum esse cursus contendat Θ Quid illis magis impeditum P quid a tem his commodius atque explicatius P Heic frequentia, illic solitudo ; heic alacritas; illic torpor; heic contentio, illic quies; Mic aemulatio, illic securitas: denique in illis statuere hoc nemo possit, plurane incommoda docentium facultatem , an discentium industriam remorentur; contra in his' omnia sunt cum ad discentium utilitates, tum ad docentium rationes maxime adcommodata. Agitur heic semper alia quid, in litteris adsidue vivitur, non torpent animi, non

languescunt: laude, ignominia; spe, timore, praemiis, suppliciis excitantur. Quam potest quisquam hinc exsistere docendi moram, quam discendi diuturnitatem comminiscit Nonne omnia eo potius referri ac collineare intelligimus, ut quam fieri potest celerrime brevissimeque discatur λAt doctrinae tradendae turba obstat; nec, perinde ut

uni privatus, ita multis potest se totum publicus doctor im.

pendere. '

Quid si non unus privato, sed plures , ut vulgo fit nam quid in re quotidiana atque perspicua diutius inludi pati mur quid si, inquam, non unus privato, sed plures sint adolescentuli adolescentulaeo simul instituendae3 Nonne domestica linc etiam turba doctrinae tradendat obstare existimabi-ina turr

123쪽

tur Singulisne se totum poterit, idque in dissimillimis doctrinae generibus , privatus doctor impendere; Cur ea publicis scolis a privatarum patronis objiciuntur incommoda,quishus privatae ipsae vacare non possunt Θ Quid unus iste uni ad. lictus tam saepe jactatur, si non uni plerumque , sed multis, iste nescio quis unus addicitur λ iSed esto; uni addicatur: quid tum An minus unus non uni in Scholis publicis sufficit Z Non sufficere, possim fortasse in iis publicis Scholis concedere, ubi multa multis ab eodem doctore traduntur: quas ego Scholas sive a defenfione mea rejicio ac separo; sive, quoniam id non est nccesse, ab aliis commodis ; quae sunt illis cum nostris communia, emolutamcntisque defendo At vero in reliquis publicis plerisque Scholis, in quibus singulae separatim disciplinae ejusdem o dinis adolescentibus explicantur, ubi eadem discentium est

institutio, unaque docentis opera praeceptioque consumitur, non magis doctrinae tradendae turba, quam exaudiendae doactoris voci, impedimento esse potest. Non, quod multis dicas, minus singuli exaudient: neque minus singuli discent, quod multos doceas. Tota singulis auditoribus unius vox una contingit:tota discentes singulos institutio una unius informat. Quae grammaticus doctor grammaticis: quae Rhetoricae, Humanitatis. Poeticaeve studiosis, aut rhetor, aut philologus, aut poeta praecipit multis; profecto non plus valerent, si uni, non multis, praeciperentur. Non igitur obstat in Scholis publicis turba praeceptis. Num emendationi scriptorum Θ Id enim est alterum, quo praecipua earum doctrina continetur. Nam tertium illud, interpretara , vel commode ad praecepta revocari potest, vel certe non habet praeceptorum dissimilem rationem Ut enim multis simul eadem praecipimus, sic eadem multis simul interpretamur. Quartum autem, quod nonnulli addunt, Memoriam excolere, a scholasticis exercitationibus

124쪽

er pronunciantur. IJna igitur scriptorum emendatio relinia quitari de qua illud brevissime dicam, non modo non imp atri eam turba, sed adjuvari. . t Cognoscit domi privatus doctor, quae scripsit alumnus Lus: in qua quidem re, quae ad ejus, quem instituit, eruditionem praestat, sive praestare debet, fere illa sunt, quae se piens poeta ) diligenti alienorum versuum censori facien- mrat.

da praecipit: . . : in Arrepo t. Ru bontis σρruuens verseus reprehendet inertes, Culpabit duros , incomtir assi met atrum Transverso calamo signum , ambitιos reridet i

Ornamenta, parum eiaris lucem dare coget, . . . l inguet ambiguὸ victum, mutanda notabit. .

Habetis a privato doctore scriptorum emendationem. Numquid reprehendo Nihil sane. Recte enim omnia atque o dine facti video, nec uni ab uno melius consuli posse intelligo. Sed mihi dicite , amabo vos Si plures, non unus, illud idem scriptum ad privatum hunc doctorem adtulissent, atque

eadem, quae unus ille, peccassent ἴ mnusne ceteris una illa unius emendatione consulereturὸ Certe non minus. AEque enim omnibus, qui eadem peccassent, eorumdem peccatorum emendatio prodesset. Quid, si alia unus, alia plures illi peccassentὸ Nempe tum unius peccatorum reprehensio iis etiam, qui illa vitassent, valde conduceret: sive quod,quum egis illa, non ratione vitassent, atque de illis admoneri eos ne eesse est, ac si nequaquam vitassent: sive quod peccati etiam judicio ac voluntate vitati reprehensio atque notatio vehe- menter ad ejus cum certiorem scientiam, tum firmio m m moriam diuturnioremque facit: sive denique, quod objurgatio illa aut etiam animadversio, quam in unius reprehendendis peccatis, castigandaque segnitie adhibere doctores solent, reliquos a peccando non modo in eodem, sed etiamia limilibus peccandi generibus continet. Hanc igitur mul-

125쪽

tiplicem utilitatem ex unius peccatorum reprehensione tumba perciperet. Quid ' unus ille, e cujus r prehensione tamia doctrina in reliquos, tamque insignis utilitas redundaret: num vicissim posset ex aliorum peccatis ac reprehensione proinficere Non possiet: siquidem sola ipsius a dostore, illi uno

addicto , peccata conrigerentur. Essetne hoc illi utile Imo valde quidem adversum, luet discendi celeritati maxime infestum. Possiimusne aliquam rationem excogitare, qua hic quoque unus hac in doctrinae parte adjuvetur, & ne tantis utilitatibus fructuque careat Possumus, & facili quidem negotio possumus. Qui tandem Reliquorum etiam, quos ad privatam hanc Scholam adcessisse, atque idem , emendandi causa adtulisse scriptum fingimus, a privato doctore peccata

proserantur, reprehendantur, castigentur. Eamdem tumu-uus utilitatem ex multorum prolatis, reprehensis, castigatisque peccatis consequetur, quam consequi ex unius emendatione multos vidimus. Placet ita fierit Quid ni placeat, si non alia ratione possumus hujus unius cumulatiori eruditioni doctrinae ii consulere 3 Quid hoc Nonne, si ita fiat, tum ad eis mendationem scriptorum, maxime discentibus profuturam , turba advocatur An non animadvertitis; e domestica nos in publicas esse Scholas delapsos nonne publicum e privato doctorem fecimus ὸ nonne ab illo unum adolescentulum, quo comodius is atque utilius institueretur, abduximus, & inter aequales in Scholis publicis conlocavimus ' Satisne videmur confiteri si res una illa, cui maxime thina obstare videbatur,. scriptorum nempe emcndatio, discipulorum multitudine non

impeditur, sed adjuvatuo reliquam publicarum Scholarum institutionem longe privatae multumque praestare, & ad celeritatem discendi esse maxime adcomodatam ξ Nam quid dic mus modius una in domo multiplicem disciplinam disparibus alumnis impertiri, quam in Schqlis publicis eamdem cum paribus discipulorum ordinibus commicarit Hoc quia dem

126쪽

dem cum rationi, tum rei ipsius naturae adversari perspicuum est. An promtiores ad unum modo docendum alacriores que privatos, quam ad multos instituendos publicos doctores adcedere P At solitudine concidere animum docentibus, facultatemque minui i. contra excitari illum frequentia, hanc autem augeri constat. Discentiumne studia, privata instituti ne commoveri, publica retardari Z At torpere solos , acui autem congregatis industriam, fierique eos ex aemulatione ad-fiduaque inter se contentione sollertiores vidimus. An deniaque praecipiendi, interpretandi, emendandique rationem uni magis adcommodari Z quam nemo est, qui non aeque pluribus convenire sine cujusquam detrimento intellig t: quum praesertiin ipsa scriptorum emendatio in turba utilior ac multitudine evadat. Quid igitur dubitamus, publicas Scholas in invidiam ab obtr ictatoribus imperitisque hominibus vocatas, & atrocissinu maleficii reas injuria factas, sententian stra absolvere, & longe ab iis diuturnitatis in docendo abeuse crimen, pronunciare t Dixi. a In vita Torquati Tassi ab Ioanne Baptista Manis conscripta, & Florentiae anno l724. edita. cap. ix 'Era di ques,, tempi venula novella mente in Napoli la Compasnia de' ,, Padri dei Gesur la quale comecche poscia abbia con ,, maraViglioso processo scorso tutio 'l Christianesimo, ecl illustratoto con chiarissimi lumi di s apteneta e di s litar,, aliora tuti avia essendo picciola famigliuola, e di poco

D tempo prima ragunata, e non avendo molia fama, suis ricevula da quessa citia, madre 4' opere sante e magni- io fiche, nella vietta, che chlamano dei Giganter dove ,, eglino aprirono in prima una picciola Chiesetta, e leo foro usare Scuoler nelle quali cominciarono con maramis Viglioso stulto a seminare e nelle prediche e nelle Iezio-M ni tanta e profonda dottrina. Nelle costoro Scuole adis unque Torquato, menando ancora ii quare anno desti,, anni suoi, H dat padre mandato a compire gl' incomi ,, ciati studi - . . . li che lace ii sanctullo con tanto aris

B dor d' animo, che non si lastio mai cogitere dat nascen-

- te

127쪽

is te glorno nes letis: anzi assai foventes' a gava di nolle ,, tempo; ed aVeva cosi gran fretia di esser me nato alis maestro, che fu mestiero talora alta madre di manda o Iovi innangi di co' cloppleri accest, per vedere la str is da. Quivi sece egit cosi felici avanZi, che in altri quat o tro anni apparo presso che perflattamente la lingua Lais,, tina, ed in gran parte la Greca, e per si fatio modo : te regole intorno air arto dei favellare e dello strivere,, acconclamente ed in prosia ed in verso, che compluto is ii settimo anno deli' eta sua, compose e recito publicais is mente Orazioni e versi con auova maravialia di chiis rudiva. ec.

SEARCH

MENU NAVIGATION