Orationes p. Josephi Ignatii Chiaberge, Societatis Jesu. Prima editio in Germania post secundam in Italia, addito Trivolsiensium litteratorum judicio

발행: 1752년

분량: 127페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

si haec ipsa in superiore solete minora fuerint nonne huic subcedi, melioremque subfici ac subrogari est utile 8 An 'est aut aliqua lege cautum, aut rerum conditione fatale, ut deteriores esse semper debeant, superiori quicumque sub- cesserintὸ Concludam brevius. In hujusmodi mutationibus, aut parem aut superiorem aut inferiorem facultate subcedere necesse est. Si par subcedat, nihil incomodi est: si superior, aliquid comodi: si inferior certe nonnihil incommodi ; sed facile & quamprimum mutatione, imo no nisi mutatione atque aliqua subcessione, tollendum. Ita, quae mutatio nonnihil obfutura videbatur, eadem in contrario genere aliquid prodesse intelligitur. Reliquae mihi nunc orationis partes duae esse deberent:

altera dei diuturnitate docendi in scholis publicis ; altera de

quadam morum, ut dictitant, conruptelaὸ de quarum utraque, deque iniquissimis omnium, quae fingi possint, criminationibus, neque dicendi praestitutum mihi tempus, neque satietas audiendi vestra, neque vero defatigatio mea, sinunt, me dicere ea, quae copiosissime dici gravissimeque possent. Erit mihi alius eas coarguendi locus. Nolo nunc aut pauciora dicere, quam rei gravitas postulat, aut plura, quam & ratio vestri comodi, & temporis angustiae permi tunt. Tum causae utilius fore intelligo , si ad ejus gravis. smas partes tractandas, viribus quam integerrimis, ac tamquam recens, adcesse . Nunc videte, quid vobis de una illa criminatione, quam depellere a scholis publicis conatus sum, statuendum putetiS; ex eaque reliquarum conjecturam facite. Ostendi, Magistros publicos, a sapientissimis viris delectos atque probatos, & in artificio suo diu multumque exercitatos, plurimisque rebus quibus hominum

industria maxime acui solet atque ali, vehem ter excitatos, cesse optimos,& ad docendum,scre praeter caeteros doctos homines , ad comodatosi nec, quod aliquando, aut etiam

102쪽

sepe mutentur, quidquam id obesse discentibus; nam n rue ante mutantur, quam eam quisque doctrinae partem tr endo absolverit, ex qua sic est ad reliquas aditus atque adcensus, ut in ea tamen separata quaedam ab aliis, per seseque consistens scientia ac disciplina constituatur; & ita demum mutantur, ut Magistris, sive potius Magistrorum quia busdam ministris atque interpretibus mutatis, maneat tamen, atque adeo perennet, docendi eadem ratio atque idem plane magisterium. Habeant hoc a me interim judicii mei, deque eorum praestantia mirificae opinioni&testimonium publici , & hujusce civitatis, & universae Italiae Doctores: reliqua autem ad scholas publicas pertinentia, pari fide diligentiaque tractata, alio tempore a me eodem exspectent. Pro quo labore meo ac voluntate, hanc mihi unam reserti ab iis gratiam pervelim, ut; si quos, natione quidem Italos, at studio, sententiis, moribus denique peregrinos, hac or tione mea offensos sorte rescierint, quod non in hoc Italiae publice docendi instituto alicujus externi hominis opinioni: subscripserim, ne meam causam deserant, sed consilium ac factum meum defendant, mihique eos placare &conciliare studeant: testenturque meo nomine atquo con

firment ; mihi nullas esse cum exteris eruditis hominibus iusceptas inimicitias, quorum ingeniis atque industriae v hementer faveo, doctrinis ac libris plurimum delector ac ju-vor : unum modo illud mihi non minimum displicere, nec ita id moderate ac leviter, ut Italorum nonnulli solent, serendum videri, quod ita sua illi venditent, ut nostra contemnant; tantumquu tribuant sibi, ut nobis derogcnt Omnia , nec modo ab se tua discere, sed nostra etiam dediscere aerepudiare nos velint; eoque adrogantiae atque impudentiae processerint, ut, si quando aliquod ad eos a nobis egregium opus, quod contemnere non possint; adsertur, ita hominem Italum laudent, ut contumeliose Italiam flagitioseque vituperent.

103쪽

perent. Solent enim jam sic vulgo exclamare. - - f ctum malet quod non Londini, quod non Parisiis, quod non denique extra Italiam, tale sit ingenium exortum quasi v

ro portenti ac prodigii simile sit, praeclara ingenia in Italia nasci; aut digni non simus, quos inter ingeniosus aut doctus ullus exsistat. a Hostene spiritus hanccine superbiam

atque adrogantiam hanccine maledicendi tam impunitam licentiam, cujusquam Itali, non dicam animus ferre sed aures possint Hisce nos, de nobis tam abjecte sentientibus . tam libere, impudenterque obloquentibus, blandiri, adula. ri, obsequi sic convenit, , ut, quidquid sive novi adtulerint, sive antiqui ac recepti improbarim, continuo nos, sine judicio ac ratione certa aliqua, aut amplectamur aut aspernemur λ Atqui, mihi credite: nisi huic effraenatae carpendi no- . stra libidini Itali homines atque audaciae, conjunctis animis ac viribus, restiterimus; si, ut quodque illi improbarim, ita nos id etiam improbandum censuerimus : si nostra ad ill rum arbitrium , non ad decreta Majorum ac veritatem ipsam exegerimus ; nisi nos per nos stare, nostrisque inventis val re posse ostenderimus : actum, actum, inquam, est de Italici splendore nominis ac dignitate, deque Italorum veteri in ii teris principatu ac regno. Decus, existimationem, liberta. tem denique ipsam amittemus: discemus ab aliis, qui alios docere consuevimus; certisque quibusdam nationibus turpia μ, ter serviemus, qui cunctis gentibus imperare solebamus. uinque nos illae sibi tam dicto audientes , tamque addictos, obaeratos, mancipat6sque intellexerint, non illae quidem nos plus diligent, sed magis contemnent, nec docilit tem illam nostram, sed stoliditatem ducent: utque jucundiorem sibi ludum de nostra fatuitate dent, sua ipsa illa, quae paulo ante, ipsis auctoribus, adceperamus, damnare rursus quod non in una re jam secerunt incipient, n6sque ad vetera instituta nostra, quasi sua atque nova, re Ocabunt. Nos

104쪽

Nos vero adsidua novandi cura, tamquam aliqua tempest te jactati, neque ullum certum cursum ac praescriptum tenenistes , modo vetera repudiantes, modo nova amplectentes, modo haec ipsa fastidientes, atque illa rursus adamantes, a liorum nutum in omnibus intuentes, & ab eorum levitate

pendentes, nostrique semper dissimiles: insulsi quidam, fatui. vecordes, atque omnium Gentium ineptissimi judicabimur. Consistamus igitur in Majorum nostrorum, sapientissimorum hominum, vestigiis atque institutis: Nostrorum plus apud

nos, quam alienorum judicia valcant: a nostris moribus,quibus semper viximus, ac praeter caeteras Gentes maxime floruimus, ne recedamus peregrinorum levitatem atque adrogantiam adspernemur; neque iis, in studiorum praesertim ratione, si sumus Itali, pareamus, sed imperemus. Dixi. Q At non ita abiecte de Italorum ingeniis atque doctrina Galisti praesertim homines saeculo decimo χxto ineunte senti hanci Budatus l. I. de Asse. - - At murum, inquit, extane opera, qxa priscam litterarum elegantiam instaurasse nobis ac retuistisse jure credanim . . . . Neque invisus fecerim, ut Italia alumnis, velut majorum Gentium scriptoribus, sedendi in orchestra hujus Theatri jus tribuam. sed quis jam omni gradu, atquae in quintam classem dejectos alli submotos meos esse patiatur .... Vertim ess quod tamen pace dictum aliarum Provinciarum velim Itali tim sum soli hactenas hoe nomine in caelo esse dicuntur, aliarum Gentiam opinione o hoc est, Italas hodio omnium ore celebrari. Sed se Herocalem , N Liberum. U Castores in caelam ingentia merita su exisse

tradantur, cur non posis olim N alii scribendi industria parem, N item Italis Iaadem mereri, atque adeo μι ipsum sperari uor

105쪽

HIERONYMI LAGOMARSINI E Soe. IESU,

PUBLICIS SCHOLIS

ORATIO II.

HABITA FLORENTIAE. IV. KAL. FEBRUARIAS ANNO MOCCXXXVIII.

FAESULANORUM PONTIFICE.

ΡΠblicarum Scholarum defensionem, a me superiore anno institutam, atque ex hoc ipso loco susceptam, meministis, ut opinor, Florentini, ita propter summam rerum dicendarum coispiam ac varietatem, non potuisse unica Oratione universam compreis hendi, ut, quum tria proposuissem, de quibus dicerem, vix unum il-Iud, quod primum in partitione fuerat, de Magistrorum genere aemulationibus, explicarim: reliqua autem duo, de diuturnitate docendi, deque morum conruptela, omnino intacta reliquerim. Quod , quum ita tum adcidisset, sic tamen putabam re, facile ut reliquas criminationes illas altera dumtaxat actione complecterer, & utrique satis commode uno atque eodem tempore relponderem. Verum, quum ad eas ipsas defensionem meam compararem, omniaque, quae in re essent, satis adtento animo nuper inquirerem, digeretem, e penderem, adornarem, ita se mihi multa in illa commentatione obtulerunt, ut, nisi suscepto patrocinio deesse velim, tribus omnino actionibus, quod reliquum causae est, mihi esse absolvendum intelligam. N ura diu umitatis quidem refutatio non nisi bipartita esse potest. Quum cuim plurimos, &, vere ut dicam, plerosque, hac qui-

106쪽

dem tempestate, diutius, quam oporteat, in publicis Scholis versari, nec satis umquam eruditos evarere adolescentes constet: duo certe illa praestare atque efficere debeo , ut &id non esse publicis Scholis adscribendum ostendam, & veis ras hujus ipsius rei causas investigem ac proseram: quo, iis repertis atque enunciatis, neque ulkis in animis hominum scrupulus aut dubitatio relinc uatur, & ab hujus criminis suspicione publicas abesse Scholas magis ac magis intelligatur. Itaque duplex mihi actio ex una illa criminatione nascetur ' quarum altera in purgatione criminis, altera in diuturnitatis hujus causarum investigatione versabitur. Tertia denique illa omnium gravissima adcedet actio de moribus. Verum

duo haec quidem alias r nunc primum illud, si placet, dedocendi diuturnitate videamus - Nimis diu in Scholis publicis detineri Juventutem queo runtur. Si Scholarum ipsarum id vitio contingit: gravis sane querela, justa reprehensio, res ipsa denique omni animi adversione providenda atque emendanda. Neque enim aut tam longum est homini ad vivendum spatium a natura concessum, aut tam modica hujus ipsius vitae occupatio est, ut non vel in unius anni jactura damni plurimum fiat. Si

non publica, sed privata juventutis institutione hoc adsequimur, ut aliquot annos, aut etiam menses, otio ac cess tioni, hoc est, morti cuidam demtos, agendo aognoscendo-

rue , id est, verae hominis vitae, addere possimus: valeant octores publici , gymnasia autem publica non claudantur modo, verum etiam disturbentur. Non juventus propter gymnasia, sed propter juventutem gymnasia sunt: huic illa oportet, non hanc illis adcommodari. Potior sit omnium ratio, quam paucorum: nec consuetudini, sed utilitati publicae serviatur. Equidem, quod ad me adtinet, provinciam hanc docendi meam, quam jamdiu maximas inter aerumnas gero , noae modo non invitus, sed laetus atque ala O a cer

107쪽

cer deponam. Videbor mihi aliquando liber, si meis me litterulis sine interpellatoribus dedero: & aliquid fortasse discere incipiam, quum alios docere destitero. Magnam habebo privatis doctoribus gratiam, qui me hoc onere, quod

vix ferre jam possiim, levabunt ; nec minorem meorum auditorum parentibus, qui, quo celeriores liberis suis cursus d minarum praestent, moram mihi omnem ad easdem iussammato studio ab ipsa pueritia contendenti, removebunt. Probo consilium ; propositum laudo ; & egregiam istam nullas

in vita negligendi litteras voluntatem, ac tamquam avaritiam temporis, vehementer esse comendandam puto. Placet

vox illa mihi parentum, & cum plenam charitatis erga lia heros tum etiam sapientissimam judico. Volumus, inquiunt,

grammaticos esse libetros nostros, volumus esse rhetoricos:

sed mathematicos, sed philosophos, sed theologos, sed reliquis doctrinis omnibus instructos esse non nolumus. Neque ulla pars vitae studiis vacet, neque omnis uni studio aetas ad dicatur. Prima celeriter percurrantur, ne nimis sero ad extrema veniaturo Ut non multum ad carceres haeseris, haud

multum tibi admodum, ad metas ut pervenias, supererit. Non igitur in Scholis publicis juventus mi sera consenescat: non in grammaticis, non in rhetoricis pars vitae maxima, ac Vero optima consumatur: suum etiam reliquis disciplinis te pus , suum studium, suaque opera tribuatur. Haec qui commemorari audierit, & tam serio grevitεμ que agi a plerisque parentibus animadverterit; profecto cum illos praeclare sentire magnificeque loqui intelliget, tum illis obtemperandum, eorumque egregiam hanc volunt tem omni ope adjuvandam existimabit. At vero quum idem deinde videat, dimissos e Scholis publicis adolescentes non ad alias facultates serme contendere, sed,omni omnium ii lcrarum abjedia cura, vel male agere, vel agere id unum, nuhil ut agant: sanc uvi et , quid tantopere Properato opus tacu

108쪽

esset; cur nihil longius parentibus videretur, quam ut illi, nepae nondum satis eruditi, e gymnasiis excederent; cur de nique non eam partem aetatis, quae maxime proclivis ad vitia est ac lubrica, maluerint a suis sub Magistrorum liberali disciplina, quam in licentia, otio desidiaque cons mirmotus enim quisque est ex iis, qui tam celeriter gymnasia reliquerunt, aut . ut ipsi loquuntur, studiorum cum riculum consecerunt, quibus non haec ipsa studia, non cupiditatem ac sitim, ut fieri oportebat, incendisse, sed fastidium ac satietatem adtulisse videantur Θ Num eruditoruim

eius celebrare, num commentari, num scribere eos aliquid, num denique lectitare scriptores ullos, nisi si sorte aut Marinum, aut Guarinum, aut aliquem eorum similem suspicamurΘnon eos tota passiin urbe composito ac delibuto capillo, mollissimo incessu, muliebri prope cultu concursare Θ non matronarum cathedris aut curribus haerere 3 non ludis, non - spectaculis omnibus intertae non etiam popinas ac tabemnas frequentares non amoribus inretitos 3 non voluptatibus captos non aere alieno obligatos, atque adeo pressos vid musὸUnum modo habent,in quo reprehendi non possint.Nam vigilantes esse audio; qui quidem.totas noctes in alea ch reisque consumant. Si qui autem aut equis, aut canibus, aut gladiis, au fidibus delectantur, ii demum esse aliquid, ac multum quidem agere existimantur. Et vero non plane nihil agunt, suntque in eo ipso, quod agunt, quantulum id cumque est, si non laudandi, at certe ferendi. Sed videtis, quomodo desciverint, & in pejus lapis sint omnia: siquidem quae vitia non sunt, eas virtutes ducimus, & in Iaude ponimus, quae vix vituperationem effugiunt. Nam certe di equitare, & venari, & digladiari, canere non multum verae laudis habent, iisque esse impensius deditum

haud multo est plus, quam esse in ipsis occupationibus o-D 3 tiosuIss

109쪽

tiosum , sive in ipso otio occupatum. Vere igitur mihi videor esse dicturus, quidquid longioris temporis in hac quidem vivendi ratione quae tantum a consuetudine institutoque majorum deflexit, ut non iis, sed aut IEgyptiis, aut Asianis, aut Sybaritis, aut si quae delicatiores mollioresque suisse gentes memorantur, prognati esse videamur quidquid, inquam, longioris temporis in adolescentium institutione consumeretur, non id bonis ullis artibus aut doctrinae, sed deliciis, sed voluptatibus, sed, ut levissime dicam, otio atque inertiae subductum iri. Quae quum ita sint, utinam hanc mihi facultatem causa daret, ut possem hoc confiterit diutius, quam addiscendis litteris esset satis. adolescentes a Scholis publicis detineri. Hoc ego crimen

non reformidarem, sed libenter agnoscerem, nec modo non resutandum, sed mihi prae me serendum putarem. Quum enim morum potior ac probitatis, quam eruditionis cura esse debeat, praesutque improbis ac noxiis civibus carere, quam litteratis hominibu . abundare rempublicam: quid ad publicarum Scholarum decus ac laudem commem rari a me inlustrius posset, quam eas hoc in hac vita moribusque praestare, ut quantum morae in docendo juventutis eruditioni adserunt, tantum temporis adultioris artatis licenistiae, aut certe inertia detrahatur Z Sed non licet tantum boniatatis atque splendoris causae adrogare: non possum Scholis publicis diuturnitatem in docendo istam salutarem, non si gulare in rempublicam beneficium meritumque tribuere. Id igitur sumamus, coque contenti simus, quod simplex veri tatis ratio, & causa ipsa concedit. Neque enim ejusmodi illa est, ut, niti mendacio nixa, non possit firmitato sua ipsaque vetitate consistere. Nego longiora, quam addiscendis litteris necesse est, in Scholis publicis disciplinarum este curricula: nego domestica privati cuiusquam doctoris institutione

fieri contractiora.

Atque

110쪽

Atque hoc quidem posterius cum illa exceptione dictum intelligi volo, ut, si publicae institutioni privata adju

- satur, atque altera ab altera mutuo vicissimque adjuvetur, non negem multum lane' id ad discendi celeritatem conseris

re: illa modo praescriptio in hoc genere cautioque adhibeatur , in eoque sita esse omnia existimentur , ut, non solum , non contraria, sed ne diversa quidem alia ab alio doctore tradantur ι &ut privatus ille non princeps ac dux in instituendo sit, sed veluti quidam administer ac comes : & tamquam partium secundarum se esse actorem patiatur. Haec

si fiant, si domesticus hic suam ad illius publici institutionem adcommodet, si eadem discentibus ab utroque incula centur, si domestici operis, si scholastici ratio repetatur, si denique id agitur, ut, quae in publicis puer Scholis didicerit , ne ea per negligentiam socordiamque domi dediscat rabsolutissimum fore opus censeo, nec quidquam ad doctri-- nam celeriter adripiendam fieri posse adcommodatius puto. Licet hinc etiam omnes intelligant, id quod superiore actione testatus sum, privatis me non esse doctorib is i inse sum, quorum in discipulis instituendis operam & vehementer probem, & mihi etiam deposcam ac flagitem. Utinam

multos tales n inciscar, qui in excolendis, tamquam agris adolelcentuloruin ingeniis, jugum pariter mecum serre non detrectent. Utinam ea facultas omnibus diicipulorum meo rum parentibus detur, ut liberis suis privatos etiam adhibere docto. es possint. Magna profecto me laboris ae molestiae parte liberarent suamquam id est levius, nec, mihi ut tribuatur, postulo sed certe valde ita liberorum bono studusque consulerent, valde id ad eam, quam potissmum

ipsi spectant discendi sestinationem conducupet. In quo sane mirandum est, vehementius nos de suis suorumque commodis laborare , quam ipsos ; nec nobis tamen

parem gratiam pro tam liberali voluntate singularique studio Ma cferri.

SEARCH

MENU NAVIGATION