Joannis a Lasco opera tam edita quam inedita recensuit vitam auctoris enarravit A. Kuyper

발행: 1866년

분량: 786페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

581쪽

alio quodam pacto uos amaro sive amari a nobis velis. hunc a Christiana dilectione diversum plane promusque alienum existimarem, quod in Socratis apud Platonem exemplo satis clare Iierspicitur.JProinde have conditionem libenter accipimus, ut. reiecto externae laciei aspectu omni. Chri,ium solum in nobis mutuo intueamur, squi solus tantummodo auctor ne gubernator est dileetionis meae, eui omnia nostra tribuenda sunt, et qui solus consiliorum nc strorum iudex atque moderatoreonstitui debet. In ipso omnes fratres sumus. quoniam ille. quamvis Deus, frater noster esse voluit.J Sic igitur et te pro fratro multo lil ulissima nos ore et a te vieissim pro fratribus agnosei volumus. mi Davidi illud. quo tibi certo assirmamus, nobis nihil niagis eordi esse, quam ut in red. denda doctrinae nostrae sto fidei raetion onmihus prorsus satisfaciamus, qui nostrum in verbo Dei ministerium squi hauddubie iuxta verbi ipsius testimonium auelor huius estJ agumeere modo volunt, neque quicquam ardentioribus votis petere, quam ut, positis humanis amolibus nostris, uno corde et ore omnes veram Dei et nostri cognitionem an nunciemus et exprimamus, parati interim nos discere meliora semper ab omnibus, qui nos docere possu ut . Sed non uliunde. quum e Propheticis et Apostolieis literis, mutuo sibi testimonium semper.et ubique perbibentibus. propterea quod eius Paulus Ecclesiue rundamentum, Christo ipso summo angulari lapido compaelum appellat, et anathema esse vult. quicquid praeter positum itan Iundamentum hoc etiam ab augelo de coelo quocunque modo doceretur. Quare nihil. quod mugis e votis nobis sit, tacere potes, quum ut iuxta hane Spiritus Sancti Pauli oro prolatam regulam. quam liberrime nohis- eum agas et quam aperti ime nobis explices. quaeuam in doel riua nostra landanda, quaenam improbanda tibi videantur. Ex his autent, quae vel ex luis audivimus. vel ex Scriptis tuis etiam deprehendisse nobis videmur. illud prohare non possumus. quod tibi novum quoddam ac prorsus peculiare vocalionis genus arrogare videris, in quo videlistet neque salii possis. ueque sullere. Causas iam audivisti tu prima

nostra Epistola. ele.

Id videtur quoque paulo arrogantius, quod in tua hae ad me Epistola

scripsisti. te perloiamrmure. quod tecum sit' veritas et tu cum veri laeto vicissim . Siquidum huc o verba nude ne simpliciter accipiamus. Fatemur sane, veritatem uobi,eum esse, qualenus in nobis per Spiritum suum vivit aespitat Christus DFulemur etiam nos eum veritate esse, quatenus. lege membrorum nostrorum non ad tondemnationem nobis imputata. corpori Christi insertos nos esse credimus.J Sed hoc nou est proprie, nisi partem unam esse cum veri tute, nempe quas cnua iuxta legem melitis nostrae sectamur veritalem. postquam Sp. Σ. illius cognitionem animis nostris impressit. Nam est et altera nostra pars eaque mullo violentiori nempe quae nos cogat vel invitos sacere malum, quod nolumus, et proinde sallere quoque ac sulli. iuxta quam nos omnes mendaces propheta apellat. Iuxta hauo igitur nostri partem cum veritate esse non possumus, quicunque homines sumus. Sed

tuterim a verilate nou exeludimur tamen, propterea quod eam nostri pat-

582쪽

lem Christus Dominus, tu se tranStatam. per mortem suam expiarit. Quare

si per meriti Christi communieationem et te in veritate et veritatem into esse dicis, hic tibi libenter assentimur. id enim in uobismet ipsi tam

absque ullo dubio mustemur, quam certo vivere nos Ecimus. neque ille mendax. qui nos in se. Seque tu vobis. dum credimus. esse asseverat.J Sed si te .eritati ita aduexum simpliciter assirmas. ut te errare non poSse putes,

id probare nulla ratione possumus, quouiam Deo id soli proprium esse seimus. et a Christi Domiui doctri qui nullum nobis hic magistrum habere vult . deinde a Pauli mente prorsus alienum. Ad haec videris uobis in libellis quibusdam sentire, quod Adamus non

per alium quenquam inductus, Sed suae ipsius naturae ille bris captus peccaveriti nos quoque eius posteros, dum . neglectis et contem lis Dei mandatis. ohsequimur cupiditatibus nostris, repraesentare ipsum Adamum. atque adeo ipsum diabolum et Luciferum, quem lamen verbis detestari videmur. propterea quod idem Lucifer se nescio in quo Solio Dei collocarit. elo. Quare autem hanc. David i senteutiam probare vel admittere non possum. hae fiunt causae. Prima est, quod sidem historiae in aeri plura nobis abrogare atque etiam totius Scripturae squae a nobis in aeternum sancta et

omnibus modis inexpugnabilis. quippe a Sancto Spiritu prolata. habet ut

siquo existimaturJ doctrinam non leviter confundere videatur. Eam docere videmus expressis verbis, Evam a serpente. Adamum ab Eva ad pereandum adductum esse. sicque alium fuisse Ailamum. aliam Evam. alium serpentem. Noe declarant lum verba ipsa Scripturae manifesta. lum peculiaris uni- euique eorum poena re Deo ipso tonStiluta, - constitulam esse scilicet Adae poenam mortis, quae in Evam quoque derivata Sit propter naturae eom. munionem. sed eSse eoustilulam quoque peculiarem poenam Evae. quae ad Adamum nihil pertineat. neuipe pariendi molestiam et Euhiectionem, ut alium hio Adamum, aliam vero Evam suisse intelligamus. Sic et serpenti

suam peculiarem poenam eonStilutum rade. nempe uel eruam maledicti ovem. . aeternamque Super terram reptationem, ut he erigere nunquam possit. ete. Et quanquam nou uegem. animus vostros uouuunquam ultolli debere ad rerum sublimiorum meditationem, quae nobis rebus. Corporeis adumbrantur.

li,e tamen lege id faciendum esse assirmo. ut Semper nihilominus retineatur historiae fides ac Scripturae sua auctoritas constet. Iia. etsi alicubi non inepto Evam carnem v tram. Serpentem item concupiscentiam nostram.oremus, in historia tamen lapsus Adae exponenda allegoriam haud in mittere nequimus. propterea quod fidem hiStoriae obscuret, et scripturae repugnantiam gignat. Postremo et his probare non poSFumus, si eam naturae nostrae consti tutionem in hac vita nostra ex puctandam puto. ut abolita membrorumn trorum lege. qua sub peccati se itutem, vel inviti, conclusi sumus. iii, a Spiritum toti prorsus vivamu . idque per nustram ipsorum intra nos resurrectionem quandam, quam tu lari assis primam appellas. eto. His autem pugnare patet contra tralimonium I lo. I.. ubi dicit, eos Deum dijudaeem facere, qui se Sine me to eme R&rmeut. Hunc doctrinam per Disitia

583쪽

linere certum est ad omnium temporum aetates, quemadmodum verbum Domini. dum vivimus, mulari nunquam potest . ut frustra hie diserimina aetatum imaginemur. Deinde obscurare quoque gloriam pontificii Christi, quod tamen aeternum tu hoc mundo fore tota seriplura leslatur. Si eui meousqu eluctari in vita nostra quocumque tandem tempore possemus, ut nullas veteris Adae reliquius in nobis lite sentiremus, non esset iam prolacio. eur ulla amplius lum demum interpellatione apud Patrem Deum egeremus. ΓNullum enim sine tulerpellatione pontificium et quorsum interpellatio. si nulla egeremus remissione. Quid stulem remitteretur. Ei. veteri Adamo in nobis sepulto, prorsus et ab omni parte iuxta spiritum vivere possemus. Hoc praeterea mihi constat, nos. quemadmodum omnium pater noster Adamus alius cuiusdam instigatione atque illecebris ad mortem pertractus sit, nos quoque omnes nee scientes nee volentes in ipso mortuos esse, quantum in nobis est, quoniam alius quoque auxilio ae meritis extra omne opus nostrum iuxta ineffabilem Dei miserieordiam ad vitam rursum aeternam inserimur. quatenus se. maenam illam Dei miserieordiam refrae-utia obstinatione non relictumus. J Iam.non ideo Christus Dominus nostram in se transtulit infirmiralem, ut nos illa in hae vita exueret. sed ut, noxa eius per sanguinem suum expiata. pontificem in illius ad sinem usque mundi eonstitueret omnisque salutis nostrae gloria ad solam ponsilieti sui virtutem. hoe est, mortis sitne meritum. perlineret, quae equidem non derivatur in eos. qui aliquam sibi persectionem hic pollicenturi neque etiam perpetuam infirmitatem Suam agnoscunt, ut medici opera perpetuo Fe egere intelligant. qua dum non egent, ne Christo etiam egent. sed tuler iustos

se constituunt. quos a meriti pontificiique sui communione Christus ipse exeludit. ΓPostremo quod a me se ire eupis, quid de Patre et Filio teneam. quid porro in doctrina tua laudem sive improbem, id libentissime quidem saeerem, si quid cupias melius intelligerem essetque nulli compertum, quid iam a me de Patre et Filio doceri velis. Quum cuim de Patre et Filio tam variis modis dispulari posset, sae ut luculentius mentem tuam mihi aperias. Eo melius doctrinae meae laudameutum iudicare tibi potero, quod sacere me posse prorsus non dubitoJ. m. Aprilis 1511.

3ὶ Blesdvehius nonnisi exee lim epistolam hanece pagellis suis dedit, quam restituere conati sumus ex ipsius Davidis re ponsoria Epistola, in qua Lasei verba ordine eitantur. Davidis Epistolae titulus est a Cori berieu ua MDU M antis nD. L. γ de Bries dea Eerioaea dig/en Beera L AE L. I rouerb. Ib ea . Per. 32. M Myaea int Iare M. D. XLIIII. Den XXVI Maii. Cuius opusculi manu ex ratum exemplar assere t Teleiobaptistarum, quae Amstelodami est, bibliotheea. Theol. XII. 24.ὶ Quae in textu uneis tu elusa reperiuntur ex hoe sonte manant. CLII LiNEM, O. P. T. G. I. 270. U. Eu ILIUS, Ontra Eunemanr. p. 242, 3. IE s ri A sed. Laree. D. s. p. 247. ARNOI.D, Tetrery M. II. 286 PraeΑeriim iaopuseulo Lau 'a menaehen a M uria QMerbrevive. Responsoria Davidia Ep. data est 26 Maii 15M et haud multum post Lagei litteras acceptas seripta esse vidotur, tande sati tuto hane ep. ad mrn em Aprilis hnius anni reserre Iieet.

584쪽

Ep. ad N. N. de S. Coena. Legitur in ed. nostra Tom. I. 557. N'. I s.

Ineommode accidit, mi Albertet ut cum omnium sere maxime occupatus essem, Gabriel hic uoster ad nos venerit, neque diu hic moratus reditum ad vos accelerarit. Quare si vel ad te, vel ad B erum secus scribam, quam oportebat, impulabitis meis quibus nunc distringor occupationibus, ut ne unam quidem vel brevissimam epistolam possim seribere, quin aliquoties interpeller. In causa est nova Magistratus nostri in secias severitas, ad Caesaris mandatum instituta. Coussuebaut huc sine numero sectarii, prol elnodum omnis generis, simul atque eorum persecutio tu IIollandia exorta esset. Ea res ad aulam Braba uticam delata magnam nobis illic, nec immerito, invidiam conflavit, ut ad extremum videatur Caesar interdicturus nostris commercium prorsus omne clim suis, si non patria haec ab istiusmodi seetariis repurgaretur. Ea res visa est Epicuris nostris formidabilior multo, quam Dei minae magistratus negligentiam percellentes. Itaque quod repurgandam Dei Ecclesiam curae suae commissam mitioribis consiliis M. gredi nunquam voluerunt, id nunc metu Caesaris orsi sunt. Proscribunt, si Deo placet, sectas, non propter Deum, sed propter Caesarem s. Et quod antea mitioribus consiliis egisse poterant, id nunc tanta severitate prosequuntur, ut sublato noctvlium atque iunocentium discrimino in peregrinos omnes saeviant. Huius rei ego Principem nostram admonui et rogavi, ut discrimen aliquod haberetur inter sectis obnoxios, et quoseertum esset ab illis immunes esse, - et, si ila iam coustitutum esSet, ut

sectae hinc pellantur, innocentes luterim a noeensibus diaeernerentur. Stesactum est, ut de quorum fide nos testimonium daremus, hi ius manendi inter nos habeant. Obruor itaque nunc frequentia eorum, qui a nobis testimonix fidei suae peruul, ne eliciantur. Et sunt plerique nobis ignoti, ut nos multis agere cum illis oporteat, priusquam de illis testificari pos. simus. Non possum igitur nunc, ut vellem Seribere, Scribam tamen ex intervallis ut po Sum. Meditamur nunc quandam disciplinam in nostra hae riclesia, cui omnessere haetenus manthus, quod dicitur, ae pedibus restiterunt, qui me ad. iuvare potissimum debebant. Dicebam, nunquam lare, ut sectis careamus, si, dum in Hios severi sumus, tu vitiis interim ipsi nobis indulgeamus. Quae enm inter nos regnarent, statuendum etiRm nobis esse diserimen in nostra

585쪽

riclesia, dum ita in alios severi inmus, inter eos, qui sese ad resipisceu. tiam volunt componere, et qui Dei Ecclesiam eiusque disciplinam eouis

Breviter, post multos clamores id tandem esse ei, ut nobis ministris ad . iuncti sint quatuor cives, viri alioquia graves, et, quantum iudicare possumus, pietatis studiosi, qui a tota Ecclesia potestatem nobiscum habeant in mores civium inquirendi, admouendi quenquam sui ossici, et ad extremum etiam uomitio totius Ecclesiae excommunicaudi nobiscum, si quos admonitionum nostrarum coutemptores haberemus. Meditamur itaque nune formam quandam diseiplinae in nostra Ecclesia, in qua constituenda magno

nobis erit adiumento Episcopi tui Coloniensis ordinatio q), quam mihiis Gabriel attulit tuo nomine. Si tuleri ut nostri disciplinam iuxta verbum Dei, habebunt me ministrum

suum. Stu minus tum fortassis et me propcllent. Ego enim nulli acie et volens parcam, et, ut sunt ἀνηλπσIητοι sere, vereor, ne me non diu sint laturi. Ego vero id Domino totum permitto, illumque oro, ut ministerium meum dirigat ad nominis faueti sui gloriam et Ecclesiae suae edificationem.

Vocor, mi Albertet et quidem magnis proeibus a Prussiae Duce, homine et pio et nobis iam dudum amico. Teruas iam ab illo super ea re literas accepi. Nihil lamen polliceri illi potui, praeterquam si hinc propellar. Volebat, ut illi mitterem doetrinae verae epitomen. Misi per Midium uxoris

meae fratrem qui ad nos pridem totus commigravit, eiusque reditum indies iam a duce cxpecto η . Bu erus me hortatus est, ut me consorem ad Coloniensem tuum, vel ut venirem ad vos φὶ, si hic mihi locus non esset. Ego vero, mi Alberiel etiamsi bino propellerer, nou video, cui usui vel istic, vel apud Episcopum essem futurus, praesertim cum lingua hac docere non possim. Deinde, si impar es obeundo illi apud Episcopum muneri, quemadmodum seribis, quid hic ego de me me obsecro cogitarem Postremo, nosti libertatem meam. Ea nunc non ubivis locum habet, quam ego tamen omnium maximam inter Evangelicos doctores extare debere

puto. Sed hinc nondum propellor, etiamsi non mullum absit quin propellar, nisi quod Principem mihi laventum habeo, quae ut est pia plane et Christiana foemina, ita me, ne se deseram, rogat. Vellet illa quidem nobis adiumento esse in restituendis Ecclesiis, sed uti est foemina, iis aliorum eonsiliis. regitur, quos sibi in administratione reipub. adiuuetoa habet. His vero nihil minus eordi est, quam religio, et sine legibus vivere assueti, ne nomen quidem diseiplinae serunt. Si iuno pellerer et

certus essem te stpud Episcopum vocationem habiturum esse, ad cuius M. cietatem et ipse voearer, non ahnuerem venire, ut id doceres, ego vero

tibi adiumento essem, praesertim si me a duce Prusaiae liberare possem. in quo alioqui nonnihil adhuc desidero, quod equidem testari illum opor. teret, si me habere vellet. Mei mihi in patria iam nunciam remiseruut amicitiae omnia et consuetudinis, ut nihil illinc mihi amplius sit sperandum. Sed ego Deum patrem Diuitiaco by Cooste

586쪽

habeo, qui me elegit, is me non deseret, etiamsi a meis omnibus destituar. Tametsi plura mihi iam dederit, quam ut de inopia queri possim. Nescio quid significes sub verbo καρι oras ἱζει, μ' , nam huius nihil haei

nus vidi. Sed scio Vennonem versari nunc potissimum in episcopatu C loniensi et sucum sacere multis. Pro misso nuper Doctissimo Domino Doctore et Magistro nostro Murmanyver Aratimentum almissimae uniteria alia de cilla Parisiis habeo tibi magnam

gratiam, qui mihi hoc nomine gratissimus est etiam, quod sit e bibliothera

Io. incolampadii, cuius ego memoriam Summa cum veneratione prosequi

semper soleo ob singularem illius, cum viveret, simplicitatem et pietatem, taceo eruditionem, nam manifesta illius documenta in seriptis hahemus. vellem, mi Albertet ut illius opera, quae ego nou habeam, mihi omnia curare velis. Habeo illius Epistolas, Esaiam, Danielem, Demegorias, Psegmata Chrysost. cum ipsius annot., et quae in Birchei merum Nori Nensem scripsit. Tu iam considera, quae mihi desint. Maxime autem habere cuperem in reliquos Propheias et Ioannem. Quare fac quaeso ut habeam, Francosordiae sub mereatum. Praeterea Calvini postremam Institutionem, et si quid praeterea novi emisit. Reddi haec poterunt Hadriatio hospitimeo . ut is demum ad me transmittat. De abbate tuo utinain te spes tua non fallat: ego, ut verum latear, metuo, ne tu eo quod apud eum agis operam ludas. Seio esse meliorem quam pro monacho, sed non facile avellemur ab ollis Aegyptiis, praesertim

si deserti solitudinem quod nobis metuendum est) ob oculos propositam habeamus. Et tamen ego faciam, quod petis, scribam ad illum diligenter, plusculum otii nactus. Sed ut dicam quod sentio, vereor ne nihil agamus. Utinani autem satiar. Hallo ) adsuit mihi brevi. Huic indieaxi, tibi non probari, quod illic adhuc haereat, suasique ut Se hue conserat. Si venerit, habebit apud nos bovam conditionem. Adsuit mihi et Francis.cus quidam cum crure alta. Rhodiani ordinis illum esse opinor, sed mihi, Si verum latear, non prorsus placuit homi uis ingenium. Videtur fidem coniugii dedisse Catharinae, quae est in Drusillae contubernio. Ab hae nihil iam dudum accepi.

Vellem, mi Albertet te iam aliquo certo loco esse certamque iam v cationem sequi, nam longae istae deliberationes varie assiciunt homines et multas actiones remorantur. Si tibi non est animus esse apud Episeo. pum Coloniensem, et inter tuos malis, quin hie aecipis conditionem apud nos fasque collega meus. Hinc facile eum luis posses Omnia agere. Et si

liuetum quaeras, nusquam mea sententia maiorem sacere posses. Si hie Me nolis, statue semel, ubi eSSe velis, ut certam vocationem sequi possis.

Mi Alberiel vereor ne hoe magis stulti reperiamur in iudicio Dei, quo magis sapientes esse volumus. Da quaeso vetitam libertati meae et mori meo impula, qui me cogit, quod sentio, diuere. Franciscus Reugers nihil mihi tuo nomine numeravit, sed ego nihilo. minus tibi mitto viginti taleros, nam ad manum plures non habeo. Cal. Pulum Eubdueemus rerum omulum, ubi ad nos veneris. Si te dixiteia vi.

587쪽

dero, tum repetam a te, quae debes. Sin minus, lum etiam addam plura, ut qui tibi dudum communionem detulerim rerum mearum omnium, indutus possessione te esse, statuere certe debes, ubi ubi fueris. Responsionem, quam adversus Coloniensem una cum Bucero adornatis. hic ut habeam t. . Petrus Medmannus erit nobis gratissimus hospesssi ad nos veniat, et vellem ut veniret: multa enim de hominis integritate audivi. vestes tuae excutiuntur saepenumero, ut non putem esse a tineia perieulum, praeterquam quod tibialia εὶ iam arrodere coeperant, sed rursum excussae sunt. Ego vero reliquam eius cucullae tuae partem cuius mani- eam ad te Witebergam miseram) in usum meum accepi, redditurus rursum. Annulum, qui adhuo apud nos erat, ad te mitto ut volebas. Profanetis Bibliis scribam ad Caronem 33, ut iubes. Ad tuos, quorum nominaliteris inseruisti, scribam multo libentissime. V tinam illis, quod suadebo, persuadere possem l&hvenelaidii nihil vidi taetenus. Nihil mirum stulem exoriri nunc talia monstra, cum extrema sint tempora, in quibus armatus ille et potens, dum sentit potentioris adventum iam instare, extremum quod dicitur conatum edat ad regnum suum tuendum adversus potentioris potentiam. Dolendum est tamen seduci tam multos. Sed haec est ingratitudinis nostrae poena, ut mendaciis eredamus facile, qui veritati credere nolumus. Mitto tibi exemplar postremae meae ad Davidem epistolae is . Postea

nihil Lb illo accepi ''j et fortassis non accipiam amplius quicquam, praesertim si hinc suos pelli audiat. Ostendit mihi Gabriel noster loca, ex quibus ille doctrinam suam colligere videtur. Sed nos hic plura habemus, nisi quod ego de iis cum Gabriele liberum colloquium habere non potui, quod latine nesciat. Breviter David vult se agnosci Emanuelem a prophetis promissum, hoc est, per se id fieri iam et indiea lare magis, ut

nobiscum sit Deus. Hanc blasphemiam quia serre non potuimus, animos suorum a nobis alienatos esse videmus. Plura ad nuudinas Franeolardienses a nobis expecta. Et vale: Mi Libertet si eges, scribe ad me audacter, partiar tecum libenter, quae Dominus mihi dedit, neque existimes me per te gravatum iri. Iterum vale et semel statue, ubi esse velis. Mihi videtur animus meus praesagire, me hie diu non esse mansurum. Neque enim puto laturos istos meam reprehensionem, multo mi uus diseiplinam, et proinde quaesituros occasionem, ut me hinc propellant. Tentarunt id nuper per Comitem Ioannem, nam hoc mihi Comes ipse narravit, poateaquam secum in gratiam rediissem. Et non mutabunt suum ingenium, quantuin ego iudicare possum. Quare si animus tibi non sit esse apud episcopum Coloniensem, lao me- eum in Prussiam concedas, aut etiam sine me, siquidem milii manendum sit. Dabo operam ut illic habeas honestam eonditionem. Si autem musam

non habes, cur episcopo Coloniensi fuam deneges operam, lac te illi Q. dicas et pro tua virili Christi illio Ecclesiae servias. Si hic mihi non sit Iocus, ipse ad te venire curabo. Vale iterum et semel natue. Aut ai

588쪽

moeunt hie esse velis, veni. Emhd. postridie Iaebhi: f26 IuliiJ Anno 1544.

est, nisi idem ille Gabriel Antvorp. sit, qui senioris titulo ornat a Synodi d. aetis. a'. 157 1 promulgatis, insimo loeo subseripsit. CL Hoor xx. N OL Xer M. Bommel. 1865 p. si1. 3ὶ IIa . tune Argentorali ae. eommorabatur. et inseripi 33 Aulieis se. 4ὶ Cl. U. Evimus, p. 925. εὶ Hardelib. tutio iam Hermanno 1 oda Ep. Col. cones nator erat designatus. es. ScuvΕLULANDIME, p. 16. φὶ IIedimanti'a Erlabiactori und Chursirsuu ru Colin eini. Bedenhen uber ei ne Christ- Iieho Res. der Lircte. Bonn 1544. Ordinatio illa seripta erat a Mel. et Bueero. ὶ Mistome illa doririnae, e m. s. edita, habetur in nostra ed. Tom. I. p. 480. εὶ Egidius ille Lasei uxoris frater. Dequenter intra oeeurret. sὶ Se. Argentinenses. ε' Si observes. Hardenh. ex illa sere patriae nostrae parte, qua urbs Lampensita est, oriundum suisse, contieere posses, καμπαυI ιυ nihil aliud fuisse qnam Campanensium more lepida rusticitate risum movere, quod provectiale apud nomtrates dictum Lagenm, qnippe extraneum, latere laeso minit. 33 Hadrianva Franeosordiae hospitio exeipero nostrum solebat. in I. Reehamp. 33ὶ Halo ae. Amsπerna e . GABAAua. I. 21. N) Gropperua colonie la Ep. resorea tionem aeriter erat aggressus, quam strenue deinde vindieandum sibi aus pit Bucerna Hane defensionem latine vertit Bardenti. CL Scitin x DIEc . p. 18. 33 Petrus Medmannus Coloniensis Hermanno a Meda suit k eonsiliis, donee inde profugus honorisee ah Anna Comitissa susceptus Εmdae eonsulatum gessit. CL U. EMMIDA. p. s48. BENrusA. p. 798. 3η diale i. e. erurale, ealiga. Di axa E in voee.

3 ὶ Fortasse Petrus Caro, qui in hil liis imprimendis operam navavit Parisiis inadia 148s . CL silassK Aly. Lili. yraea. v. 233. 3' Est epist , qnam ordine I ara dedimus. 39ὶ Et lamen raspons. ep. Davidis data est 26 Mail h. a.

N'. 20. siliv. st .. ll. 3. na. οε r i. s. a. ah λ -JAd DsusILLAM STMINGE. Vidi literas tuas, soror in Domino Charissimal quas ad uxorem meam proximis hisce diebus seripsisti, et volebas ut meam tibi sententiam de omnibus quae illio habentur significarem. Ego vero nune plurimis occupatus, non possum ad te ut vellem scribere. Sed tamen sacere non possum pro amore in io meo, quin ad io vel tumultuarie scribam. Primum igitur quod ad veterem nostrum amicum i) attinet, is etsi perplexe tecum, quantum ex literia tuis intellexi, agere videatur, ad mo tamen aliter scribit, neque aliud in te requirit, quam ut ad nos quamprimum venias larvamque hanc h3pocriseos abiicias. Et laeti hoe houa ex parte hortatu meo. Iv. tellexeram enim illum tibi suasisse, ut istie haereas, donec evocareris.

Id porro ego in homine reprehendi per meas lis oras et seripsi sui offetiasse, si tecum sileti ter velit agere, ut te quam primum istino eximat, nedum ut to latio amplius haerere permittat. Ita fortassis ille te solito

589쪽

vehementius umit, ut aut te istiae iam subducas, aut signi es an istie

haerere velis. Caeterum so oonstantem in auo instituto esse assirmat, neque se muta

turum animum, nisi id ego illi suadeam. Praesertim si in abiicienda haelua hypocris os larva neque suum neque meum item consilium sequi velles. Iam id fieri uou potest, mea sorori ut non aliqnid in nobis omnes desideremus - homines enim sumus. non angeli - et profecto nos movere non debent omnia quae in nobis mutuo non usquequaque probamus. Quin potius sustinere nos mutuo debemus, quemadmodum Paulus d et, et id essitere, ut si quid eorrigi per nos queat, omnem in hoc operam adhibeamus.

Quid est tam grave obseero, quam fidei diversitas inter eos qui una de beant vivere 3 et tamen docet nos Paulus, sanctifieari iusdelem virum per fidelem mulierem. Quanto facilitis igitur corrigi possunt ea, quae cum infidelitate comparari non dobent. Quare hic te, mea sorori nihil offendi velim. Sed utcunque id se habeat. Ego ita mihi de to persuadeo, te non

propter ullum hominem vitae tuae geuus mutaturam esse, siquidem mutara debeas, sed propter solam Christi Domini gloriam exemplo tuo promovendam, quam si larva hae tua h3pocritica, dum in illa haeres, obseu. rari sentis, eadem sano opera intelligis tibi istio haerendum haudquaquam esse, si Christi gloriam per te promotam vere cupis, etiamsi nemo sit us. quam a quo quidquam omnino sperare exspectareque pos5is. Proinde probare non possum, ut verum latear, quod seribis, te neque de ullo eoniugio dei neeps cogitare velle et velle istio demum manere, alquam in amico hoc videas mutationem. Sive enim ille mutet animum, sive non mutet, in id sequi interim debebis, quod Christi gloria poscere abs te videtur, sive te Dominus alteri velit nubere, si vo in virginitatis instituto permanere. Et si vere et Ox animo servire cupis, quod spero, Christi gloriae, haerendum tibi minime esse cogitabis in eo vitae genere, utcunque e res omnes habeant, quod, ut nihil praeterea accedat, Deo sane approbare tuta conscientia tua non possis. Haec enim simul non possuut eonsistere. Velle ex animo promolam per nos Dei gloriam, et in eo vitae genere nillilominus haerere. quod non prorsus certi simus prohari Peo. Certi vero esse non possumus in Dei iudicio, etiamsi coram hominibus certi nobis esse videamur, prohari Deo ullum vitae genus, euius apertum testimonium in verbo ipsius non habeamus. Qui eum intra se animi arietum vere sentit, mea sorori ut per se promotam modis omnibus cupiat gloriam Christi, iacerto dubio incertoque animo diu esse nou potest, certumne an ero ambiguum sequatur vitae genus, sed mox sine haesitatione ulla statuit, id sibi omnino sequendum esse, quod certo scit placere Deo et ad promo

vendam Dei gloriam intelligit quoquo modo pertinere. Statuit item sugere

sine mora, quod illius gloriam obscurare illique repugnare videtur, nedum ut ei vel suum vel cuiusquam alterius sive hominis sive Ioel commodum honorem favorem atque existimationem anteponat. Quare, si te vel tuae ipsius personae vel Ioel in quo versaris honoreommodum tranqnillitas atque existimatio, si amicorum tuorum odium

590쪽

ut amor, si ocii tui quies, denique si ullus omnino humanus ves assee.

tus vel metus quoquomodo remoratur, quominus vitae genus hoc deseras, in quo certa luterim non Esse queas an Christi gloriae vere fiervias. adhue declaras, mea sorori te non vere stique ex Ruimo id cupere, ut perte Christi Domini gloria promoveatur. Scio hic habendam esse infirmitatis

nostrao rationem, sed accusare eam in nobis debemus, non alere, multo

minus illi ita indulgere, ut illius etiam excusationes quaeramus. Muidem est boo rationis nostrae ingenium ut in inveniendis peccatorum nostrorum excusationibus nimium ingeniosi simus, sed qui Christi gloriae vero servire cupit, is lacile intelligit, non tam rationis nostrae argutias quam verbi divini potius autoritatem sibi sequendam esse. Iam negare non potes vitae hoc tuae genus larvam plane hvpoeriticam esse, utcunque tandem illam excuses, et adversus have exstare apertum Dei mandalum quo nobis ab omni hypocriseos specie cavere iubemur. Huic igitur te mandato suo obedire magis oportet, etiamsi infinitas h7pocriseos excusa. lionos habere possis, siquidem Christi gloriae in mandato suo servire velis. Taceo hic impietatis ternam, euius sanctitatem publico larvae huius hyp eritimo testimonio profiteris, etiamsi te animo tuo illi non assentiri dicas. Si vero ab illa animo tuo abhorres, conquiescere non Poteris, do ecerta sis, te cum illa nullam prorsus communionem habere, etiamsi tuorum omnium odia convicia et contemtum debeas sustinere. Fac igitur, mea sorori declares te velle servire ante omnia Christi gloriae et larvam talioli1meritieam abiice, Papisticae impietatis testem. Adiunge te palam his qui coram Ggelis et hominibus lumen ac doctrinam Christi Domini uni ei Regis ae Pontificis aeterni nostri profitentur. Neque hic spretes ullum omnino hominem, sed Christum Solum duntaxat intuere. Is tibi amie protinus dabit qui tui curam habeant, si in virginitate permaneas, et sponsum te dignum, si velis nubere, etiamsi hie, qnod equidem non puto, tallamur. Breviter Christum iudicem actionum tuarum omnium propone, in hune defixos oculos habeas, hunc tibi Statue Sequendum esSe, et ne mor ris . . . . Quod ad me attinet, detuli tibi non semel mea omnia. Ea nune iterum tibi non sumto desero. Veni itaque et curam hane abiice, eris mihi curae non Becus atque Soror mea, et quae mihi Dominus largietur, ea laeum communia habebo. Uxor mea te Salutat et de fido silentii apud Fraueiscum iubet is seeuram esse. Si quid ad amicum veterem nostrum velis.seribere, sae ad me sine mora transmittas, Simulque mihi mentem tuam extremam perseribe, aut quod mallem, ipsamet nos invisas, etiamsi mox rursus te redire istic oporteret. Sed fac ut hae hebdomade vel te ip. sam, quod optarim, vel literas tuas habeamus. Non enim scribere possum

omnia quae vellem. Viae Emdae 25 Augusti Anno 1514.

SEARCH

MENU NAVIGATION