Gemmae et sculpturae antiquae depictae

발행: 1694년

분량: 731페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

pag. .

ANNOTATIONES

LEO NARDI AUGUSTINI.

i. ISIS ET SERAPIS. Aput Serapidis , cui imponitur calathus vel panarium frondibus ornatum , declarat emcaciam naturam

ejus Dei, qui Egyptiis idem

existimabatur soli. Talis describitur Lysiae, Plutarcho Macrobio his verbis. Cujus vertex insignitus euatho altitudinem sideris monstrat , potentiam capaci- talis ostendi , quia in eum omnia terrena redeunt , dum immi se colore rapiuntur. Accipe nunc , quod de sole vel Serapi pro ncietur oraculo. Alia tamen est ratio veritatis historicae, quae assirmat Serapidem regem, quum esset justus ac sapiens, exemisse AEgyptios vitae agresti, dedisseque illis aratrum cultumque vitium: quia is ita erat auctor fertilitatis, eum pingebant gestantem capite panarium in aliis imaginibus, circumdatum juncis cum sarmentis vineae, alterius generis ramulis. Tem-

42쪽

1 LEO NARDI AUGUSTINII emplum Serapidis ab Vitruvio ponitur circa forum quasi ipse esset praeses annonae. De Iside dea , quae censebatur Genius terrae , Ornata frondibus persici similiter in capite, agetur in alia ejus imagine.

Inter alia cognomina dat Apollini etiam appeLIatus fuit intonsus crinitus ob promissos ejus capillos talis apparet in onyce sculptus Hesychius exponit comas intonsas esse typum immunitatis ab dolore , quia Deus hic creditur liber & purus ab omni

perturbatione , ab Graecis appellatur φοῖβ'. Prorsus ita Bacchus etiam fingebatur semper juvenis, capillatus, semper agens hilariter 8 jucunde, prout describitUr. Solisperpetua est Baccho Phoeboquejuventa Nam decet intonsus crinis utrumque Deum. Curae videlicet ac sollicitudines citius admovent senectutem , quum hilaritas ac laetitia juventutem

conservent.

3. AESCULAPIUS.

Statua Esculapii descripta ab Callistrato , apprime huic ipsi similis est .vultus illic Dei item temperatus jucundus, habitudines Sc signa propria hominis sani. Unde etiam majorem quam alii Dei ipse in vultu refert similitudinem, benignitatem Jovis, nisi quod ex mento, labiis dependeat illi barba longior, quae ludibrium debuit Luciano , inde nempe,

43쪽

ac barbatUS.

. HERCULES IUVENIS.

Reperiuntur Herculis tam statuae quam picturae aetatejuvenili sed in hoc agate, praeter quod sit sine ba ba, Xhibetur coronatus laura, quia judicabatur idem soli, sicut praeter notam Macrobiii Porphyrii eruditionem Orpheus, Nonnus eum vocant solem, effectusque numina solis ei adsignant. Praeterea etiam ideojuvenis est, quia idem Orpheus eum vocat varium facie, Nonnus aflirmat clarius ab eo veniret juvem tami senectam, ut in sequentibus typis.

s. HERCULES LAUREATUS.

Adjungit Nonnus Herculem es filium temporis, te ab eo produci circuitum annorum unde diversiis inode formatus exhibetur, barbatus aut imberbis, pro varia aetate , cujus ipse praeses est Corona laurea, extra causas solis modo editas, potest etiam convenire illi respectu amicitiae, quae inter eum musas est, aut velit symbolum immortalitatis, quae illi conces a est praemium eximiorum facinorum.

6. HERCULES CYNICUS.

Apud Lucianum legitur laudatio vitae Cynicae, etiam ex Herculis exemplo , qui circuibat neglectus, nudusque te spernens opes amore virtutis eandem vi- A a tam

44쪽

LEO NARDI Au GUSΤΙNItam exornabat heroicis ausis. In eadem figura exhibetur celatus in hoc sardio, barba capilloque prorsus non curatis etiam nudus , quantum conjici potest, quae merat ipsius consuetudo ipsi passim tribuitur, videlicet , ut exemplo suo homines a vitio deterreret ac tenuitatem justitiamque hortaretur. Ille igitur non est factus immortalis nec ad coelum venit auri copia

vel imperii magnitudine, sed quia se exposuit periculis& monstris, aerumnis, solo amore virtutis , subve niens justisvi puniens impios.

. HERCULES LAUREATUS.

Respice ad quin tam imaginem modo praegressam.

8. HERCULES CUM CLAVA ET POCULO

Bacchus dicitur, quum venisset Tyrum , Herculem donas e poculo aureo Alexander exemplum Bacchi sequutus, dedicas e ei alterum , prout narrat Qxiliatus Curtius quippe qui reserebat ab Hercule Originem. Hoc poculum refertur insculptum crystallo, cujus proprium apud Latinos vocabulum e Graeco sermone sumptum fui Sevhus Macrobius declaransversum Virgilii in persona Herculis Ei face impletis dextram sc hus.'1phus Herculis poculum est, is ut Liberi patris cantha tas Hercusem vero fictores,eteres non sine causa cum po- uis fecerunt , o nonnunquam quassabundum, ebrium: πον solum quod is heros bibax fuisse perhibetur , sed etiam quod antiqua historia est Herculem poculo tanquam amigio ventis immensa maria iransisse. Praeter Macrobium

45쪽

ΑΟ GEMMAL ANTIQUAs scribitintioque Lucianus in symposio pictores finxisse Herculem apud Pholum cum scypho in manu, qui factus erat ad formam nostrorum cyathorum , ore amplo&grandi, at fundo angusto parvoque, prorsus qualis est in hoc ipso crystallo Heros iste amavit bibere in poculis majusculis , deque ejus ebrietate pluribus in locis

agit Athenaeus. Talem vero videntur finxisse sectatores voluptatum, ut sic jungerent hilaritatem fortitudini, quae secta contraria erat Cynicae, quae statuebat Herculem quoque Cynicum, ut descriptus occurrit in praecedente imagine Crystalli cui caput hoc insculptum est , magnitudo duplo vincit magnitudinem annuli.

Haec Bacchi larva comas habet collectas in morem puellarum, tenero ac delicato vultu, pro gemina ejus natura masculina, foeminina. De usu larvarum in Bacchanalibus postea dicetur nunc tantum noto crines calamistratos pendentesque more gyptio. Qtiorum occasione adducor , ut opiner hunc rarissimum& excellentissimum varium lapidem sculptum esse sub Ptolemaeo Philadelpho in celeberrimis ejus Bacchicis festivitatibus, quae ampliter describuntur ab Athenaeo eruditissimovi elegantissimo scriptore. 1 o. N. Panes , Satyri , Sileni, Tityrii omnes Dii

rustici Magrestes comites fuerunt 8 sectatores Bacchi, id agentes, ut semper hilariter viveret, narrante Dio a doro

46쪽

6 LEO NARDI AUGUSTINI

doro. Et hinc est , quod post illam Bacchi larvam collocetur haec Panis vel Satyri. Hujus etiam festivitates sacrorum in comoediis S satyricis hidis implebant scenam , ut ex aliis deinceps imaginibus hoc libro colligetur Gaspis hujus sculpturae est ingentis formae.1 I. S. Mos bacchantium fuit caput circumdare foliis Scsarmentis vitium ac hederae, vestire se variis pelli-bUS damarum, caprorum, cervorum, tigrium & leo- mim, quae uno vocabulo appellabantur nebrides. Notabilis in hac emgie modus cingendi se adstringendi illas pelles perungues, prout egregie illum depingit poeta ClaudianuS. Lenis procedit Jacchus Crinesi forens hedera , quem Parthica velat Tigris , auratos in nodum colligit ungues. 12. S. Cum fistulis & tympano Larva hujus Fauni usurpabatur in choro satyrico, de quo singularia quaedam post dicentur. Fistula vel potius syrince arundinibus composita appellabatur πιτυρία lingua Dorico-Italica, ut refert Athenodorus apud Athenaeum, unde etiam Theocritus Virgilius dixerunt suos Tityros. Alterum musicum instrumentum, quod est inferius, species est tympani rotundi , cujus interdum fundus coriaceus percutiebatur palma interdum succutiebatur in vacuum aerem , ob strepitum mobilium Jonacium laminartim ex aere , quae' hic apparent pictae per

47쪽

Quamvis conjunctio duorum capitum , humani aprini , possit referri ad monstros apoteles mala, quae frequentia occurrunt in sculpturi in annulorum gemmis humani vultus uncti cum vultibus membrisque ferinis nihilominus quum observaverim in alio sardio caput Neptuni cum capite Delphini junctum, adductus fui, ut cogitem hoc forsan esse caput

Meleagrivi apri Calydonii. 1 . HIA CYNTHVS. Qtium haec pictura similis videatur alteri pictunae ejusdem Hiacynthi impressi a Fulvio Ursino , hinc& ipse sequutus sum auctoritatem ejusdem scriptoris. Refert Pausanias pictorem Niciam simulavis. Hia-cTnthum in faci formosissimi pueri, a Baticlen sin-xis e jam cum barba. Quod si quis aliter censuerit, opinetur licet es e Regem quendam peregrinum.

Assirmat Plinius non reperiri veram naturalem Homeri imaginem , sed de esse fictam ad ornamenta bibliothecarum. Id quod satis adfirmat varietas picturarum illius poetae. Haec ipsa tamen convenit nummo per Ursinum edito. 16. PHI-

48쪽

Auctor fuit novae comoediae , ii tura haec ejus par est alteri apud Ursinum. 17. MI S De Silenis ac Satyris inductis in scenas postea d1

cetur. Notari meretur in hac larva capillicium vel galericulus cum omni capitis rotunditate ad differentiam aliarum, quae cum sola parte anteriori Vi untur.

18. VIRGILIUS.

Inter gemmas Petri Stephanonii occurrit imago Virgilii laureatarac palliata sedens de simile caput huic meo editum est a Fulvio Ursino. . Et omnes chae tres vertunt se ad unam larvam , quam reser Faber ad poesin Bucolicorum. Cui tamen opinioni non videtur consentires, quod haec larva habet frontem alatam is in aliis duabus apparet pileus cum alis. Vnde potius suspicor ego exprimi symbolice Memoriam a poetis invocatam , sicut Alcinous Platonicus vocat Memoriam alatam. Vultus vero seni lis notat tempus p aeteritum, ad quod volat desse defert ipsa memoria. Ad hanc fidem tanto fortius inclino , quod in sculpturis ortae exstet Prudentia habens in manu speculum, sub forma Jani, cum hac larva alata in postico , quae sine dubio innuit tempus

praeteritum.

49쪽

AD GEMMAS ANTI Q a AS. 9

Non est pictura notior quam Socratis per calvitium, depressionem nasi, similem Sileno. Hic tamen ab oraculo judicatus fuit omnium hominum sapientissimus , praebens verissimum exemplum, ab virtute vinci pravam inclinationem.

celebris sectae Pythagoreae, florens aetate Platonis, pictura ejus convenit cum nummo.

21. PHILOSOPHUS IGNOTVS. Aut alius quispiam illustris pulcherrimo modo sculptus in vario lapide.

22. PHILOSOPHUS IGNOTUS. 23. PHILOSOPHUS IGNOTVS et . APOLLONIVS TYANEVS.

Imagines Apollonii exhibentur manibus extra paullum productis praeter numisma Ursim est penes me facies marmorea , persimilis huic eximiae sculpturae. Notabilis in hac imagine est modus philosophorum continentium se intra pallium , ita tamen , ut brachium vel manus extra illud efferri posset , quod Latini dicebant exerere brachium vel manum. et s. o ΕΤΑ

50쪽

dis. POETA IGNOTUS. 26. PHILOSOPHUS IGNOTUS. 27. M. TVLLIVS CICERO.

Facies Ciceronis sculpta in agat nigro convenit cum numismate Graeco Fulvii Ursini Convenientior tamen est cum capis marmoreo , quod cum duabus Martii Sullae aliisque rarissimis statuis egregia fuerunt ornamenta magnificentia D. Mast ei Baraberini Clerici Camerae Apostolicae , qui postea fuit gloriosus ille Urbanus VIII. Hodie autem conservantur in ejusdem familiae palatio ad radices Quiri

28 SENECA PHILOSOPHUS.

Varius hic lapis ex magno agat cum fundo ardonycis sculptus est in capite albo raso ad morem Romanum, in quo cognoscitur vultus, similitudo Senecae Philosophi Ethici, praeferens illam ejus maciem, Ortam ut ipse saepe testatur ex victu tenui, ex studiis , cingenita naturae ratione. Reperiuntur nonnullae ejus statuat in balnei soli , ubi illi inciduntur vena: Ese ipsae habent nonnihil barbae circa mentum , velut factae partim eXtrema aetate ipsius , partim post mortem quo tempore is vitata aula morbbus Sohabitu versus erat in Stoicum.

29. R D O S. Hic sacerdos velatus , tam quod ad barbam quam palliolum aut pileolum quod in capite gerit,

SEARCH

MENU NAVIGATION