장음표시 사용
51쪽
oleum, blandum, purum, dulce, variis ferculis admiscendum, nec non ad usus medicos cunctos idoneum , ubi oleum amygdalorum adhiberi solet. Incolae praeprimis insulae Tahelti et adjacentium insularum Societatis hocce oleum imbutum odoribus variis, quorum pretiosissimus, et fragrantissimus e ligno Santali extrahitur, pro unguento caesari ei sive etiam totius corporis usurpant, eodemque omnia membra crebro perfricare solenti Ipsum nucis putamen, duris simum in adulta, in juniore tamen ante nuclei formationem molle, instar caulium brassicae edule est. Omnium porro palmarum cor sive caput ut vocant, ad trunci summitatem, pedes binos vel tres longum, rudimenta frondium et fructificati omini anni insequentis laminis tenuissimis convolutis fovens, itaque pro gemma Vere habendum, optimum alimentum praebet, nuci coryli avellanae et pedunculo brassicae caulis orae palmam eripiens; sed hoc sine arboris destructione obtineri non potest. De vino palmarum quod colligitur e spadicis nedum erupti vulnere, cum id hominibus australiae haud innotuerit, ut et de multiplici materiei, frondium, foliolorum, fibrarum, nucuinque ad rem familiarem et mechanicam usu quaecunque disseri possent, utpote citra nostrum prQ- positum praetermittenda sunt. Taheltensibus Ari, nuces juniores Nia.
C. frondibus pinnato- palmatis, plicatis filoque interjectis, stipitibus ciliato - spinosis. M. S. V. P. 984. Huius folium semel vidi in Naitahu, sive Christinae insula archipelagi marchionis mendoZae; palmam ipsam deinde, sed minus frequentem in Tonga- D tabu,
52쪽
tabia, amicorum insula reperit Cookius vide Iun. no. viis. Vol. I. p. 332. incolis Diu dictam, qui nuces eius globosas parvulas inter edulia habent. 8. INOCARPvS EDULIS F P. O8. Taheltenses huius arboris fructum Rotid vocant,
ipsam arborem Hi appellant. quod a voce ν opud
Papuanos in Nova Guinea usitata non admodum dissert; nuces E- is, quas Cookius in novissimo itinere Tom. p. 393. commemorat, 3d Inocarpum quoque procul dubio referri debent. Earum nucleus reni-sormis. compressus, pollicaris circiter diametri, assi tus et decorticatus ab insularum Societatis, Amicorum,
marchionis, novarum Hebridum, novae Guineae et moluccarum incolis comeditur. Nostrates hanc nucem castanearum loco habebant; sapor tamen minus
gratus est licet dulcescens: substantia durior, minus iarmo a , ventriculo debiliori non conducit. Vires plantae et praesertim corticis adstringentes, alvum obstipant, et dysenteriam sistunt; quare etiam ad hunc scopum in nos comiOamboinensi decoctum aquosum corticis crebro adhibetur, teste Rumphio; licet hoc medicamine aegrorum vita periclitari potius qu'm sani as restaurari videatur. Papuam succo expcisso glutinoso, resinoso telorum apices Obliniunt, hoc autem gluten exsiccatione nigrum colorem induit. Foriste et resinosum illud, quo sagittas Mallicollensium
obductas vidimus et quod illorum astitia pro veneno nobis venditabat, ex inocarpi succo pariter praeparatum erat. Nomen arboris apud Mallicollenses Nios audit, apud insulae Tannae indigenas Emmeri Inocarpum arboribus cultis in hisce regionibus vix adis
numerarem, etsi in societatis insulis forte colitur. Arbor
53쪽
Arbor excelsi , crasitie corporis humani, cortice susco rimos . Rami lignosi tereres, patentes , varie divi li, fusci, rimosi. Folia alterna subdisticha, petiolata , ovato , obisionila, vix cordata, obtusa, retusaque, rarius scuta, integerrima laevia, patentia, venis plurimis reticulata, spithamea, s j miorum arborum pedalia . Petioli teretiusculi patentes, laeves, transversim striati, si mipollicare Pedunculi universales axillares, subsolitarii, ter ies, patentes pube nigra tecti, palmares. Racemus
filis Ormis simplicissimus. Pedicelli brevissimi, sparsi,
conferti. Flores obscure albidi, vix semunciales. NB. Racemus in Livia. Suppl. pl. p. 239. perperam Spica vocatur. c A L. Perianthrum monophy l lum bifidum, lac, niis subaequalibus, rotundatis, pube nigra vestitis. COR. monope ala tubulo sti. Tubus cylindricus longitudine calycis . Limbus quinq0e vel sexpartitus calyce longior, laciniis linearibus undulatis patenti- tesseXi s YAM. Atimenta decem vel duodecim brevissima tubo duplici serie inserta, ordine superiore in ipsa fauce, cum inferiore alternante. Antherae parvae,
54쪽
sEM. Nux solitaria, ovata, constans e fibris lignosis, crassioribus intertextis: nucleo OVali comis presso, albo. OB s. Pili in germine, an stylorum vices agunt 3 I9. TERMINALIA CATAPPA. Lima. T. Foliis ob ovatis, subtus tomento sis. MS. V. P. 9IO. In hortis insulae Tannae semel hanc arborem vidimus , mense Augusto sive sub sinem brumae foliis
orbam, fiuctu maturo in ramulis haeronte. Arbor erat vasta, et excelsa. Drupa tripollicaris, Ovata, sulcata, lanc leo oblongo, aVellanae nucis sapore, quare etiam in Banda et Batavia inter obsonia cum aliis fructibus mensae apponitur, ab Europaeis enim
pluris existimatur, quam ab indigenis quippe qui vilipendunt quicquid ventrem non adeo implet. Aptinuit hi nuclei, qui amygdalorum loco adhibeantur,
sed oleo tam copioso non pollent. Plantari solent huius generis arbores circa aedes in areis amplis, ubi sedilia edi locantur, propter densam lateque extens maquam praebent umbram. Materies exstruendis navigiis idonea, levis enim est et in aqua marina per multos annos perdurat. Cortex et folia nigrum pigmen tum praebent, quo dentes Indorum insciuntur . nec non atramentum Indicum inde componitur. Hanc arborem ter singulis anilis maturos fructus perferre auctor est Rheede. 2 O. TERMINALIA GLABRATA F.
T. foliis oh ovatis, utriusque glabris. F. Differt a Terminalia Catappa, foliis in pagina inferiore pube destitutis, duplo minoribus, nuce tri
55쪽
plo minori glabra, ovali, minime sulcata, neque marginata, ted apice acuto, compresso et membranaisceo quasi appendiculata: differentias essentiales curatior instituta comparatio forte suppeditaret ; sed T. Catappam, ut supra monui, nonnisi foliorum et florescentiae ornatu spoliatam vidimus. Haec nostra species autem colitur ad tuguria et coemeteria insularum societatis; in amicorum insulis mihi sponte provenire videbatur. Taheltensium lingua vocatur ni ri, sive etiam e- Tara. iri et e . Tara hei, iri . diisque sacra habetur. Materies pro eX- struendis cumbis, tympanis, scalamisque usurpatur. Nuclei edules sunt et instar amygdalarum gratum saporem habent. Arbor excelsa, ramosa, diffusa, ramis suboppositis, teretibus, patentibus, laeviusculis,
Folia terminalia, conferta, petiolata, OVata, Obovataque, obtusiuscula, integerrima, patentia, glabra. laevia, spitlaamea; petioli teretes, patentes, villo brevi rufescente vestiti. ViX uncialeS. Pedunculi axillares foliorum sunt ortam, sinplices, teretes, siliformes, erecti, apice deflexi, glabri , spitiis mei Racemus simplicissimus, floribus sparsis albidis: masculis in parte suprema pedicellatis; hermaphroditis in parte infima simillimis sed revera sessilibus . cum ipsum germen inferum vices pedicelli agat, reliquas partes fructificationis elevantis. cf. Flores Masculi.
CAL. Perianthium campanulatum, quinquefidiunlaciniis ovatis, acutis, aequalibus, erectis. COR. nulla.
56쪽
Nectarium urceolatum iu fundo ealycis , constans corpusculis quinque minutis brevibus, duriusculis, pilis crebris longioribus vestitis, calyce dimidio bre-sTAM. Filamenta decem subulata, erecto patentia, fundo calycis inserta, horUin quinque exteriora longitudine calycisi interiora minora. Antherae ovatae, didyniae, erectae. Flores Hermaphroditi numerosi usque ad dimi,
PIST. Germen inferum, sessile, ovato - oblongum, hasi incrassatum. Solui superus, e fundo calycis , villo nectarii ci rictus, fili formis, erectus, longitudine staminum. Stigma simplex. PER. Drupa ovalis, millis, acuminata, apice marcescente, compressa, viridis, monos perma. SEΜ. Nux ossea, ovalis, nucleo solitario, o longo , albo.
Huius fructus cum illo Mabae ellipticae nostrae in omnibus convenit, praeterquam quod triplo maior sit, bi pollicaris scilicet, in loculamentis fovens nucleos triquetros, tenaces et insipiclos, tamen inter edulia ab incolis usurpatos. Incolae insularum I On-
57쪽
gatabu, Nam olla, E - uma, Hapa - i, et ceterarum quae ad archipelagum amicorum pertinent, hanc arriborem teste Cookio in noviis itin. tom. I. p. 393. circa tuguria plantare solent. Nobis non nisi drupa, ab incolis iisdem venum asportata innotuit, cui nomen Maba imposuerunt. 22. STERCULI A BALANGHAS. Lmn. S. foliis ovatis integerrimis petiolatis, floribus paniculatis M. S. p. 866. n. l. In Tanna insula, e novarum Hebridum congerie, hanc arborem hinc inde in nemoribus reperi, exeunte hyeme florum paniculas et foliorum novam progeniem e gemmis exserentem, fructibus praeteriti anni adhuc in ramulis persistentibus Cultis forte aditumerari debet. cum eius nuclei, iuxta Rumphii testimonium non solum affati edules sint, et ab Ambo-inensibus in hunc usum adhibeantur; sed et capsulae combustae pigmentum Cassomba dietum praebeant, cuius frequens est usus apud hosce populos. 23. STERCULIA FOETIDA. Lin n.
S. foliis digitatis. M. S. V. P.
Huius cum praecedente ea iein est ratio, et usus idem. Semel visa est, et quidem culta, in Tanna insula.
58쪽
Convolvuli species radice magna, tuberosa, farinacea, intense fulva, nauseos . dulcis, in oceani pacifici, insulis intra tropicos sitis non solum, sed etiam extra tropicum in Paschatis insula Osterelland et in Novae Leelandiae regionibus borealioribus passim inter plantas cultas reperitur. Hanc pro varietate Convolvuli Batatae habui, b. Solander autem qui etiam herbam et florescentiam vidit . ad novam speciem retulit, cui nomen Convolvuli chrysorrhigi imposuit, teste Pari insonio Journa l. p. 37.). Quod si cum Rumphio credimus Convolvulum Batatam Linnaei ante adventum Hispanorum ex America meridionali, in Philippinis et Moluccanis insulis prorsus ignotum incognitumque fuisse; inde novo argumento Illustris Solandri sententiam confirmari intelligimus. C. Ba- tatas enim apud incolas insularum Amboina , Banda, Ternate, Baly, cognomine adiecto Coela distinguitur, quo eundem ab his panis castilianis) acceptum in digitant. Taheltensibus autem et reliquis oceani atl-stralis gentibus illa species, quae harum insularum propria videtur, Vmara audit, vel cum adspiratione Gumarra aut Gumalia. 2 . DIOSCOREA ALΑΤΑ. Linn.
D. foliis cordatis oppositis caule alato bulbifero. M. S. V P. 888. n.
Ubi vulgare, digitatum, angi inum, an ni versarium, o vale. Rumph. amboin. U.
Synonyma omnia heio enumerata utique referri debent ad D. alatum, cui nomen stivae meliori iure competit, quam illae speciei foliis alternis, quom b. I inneus, nescio qua inductus ratione sativam deno-
59쪽
-minavit. Haec enim D. alata Linnei tam in India Orientali, quam occidentali, nec non in Africa aequinoctiali et etiam passim in oceani australis insulis intra Lonam torridam, i inino usque ad Novam Leelandiam , ab incolis colitur ob sapidissimas salube rimasque radices, quae tostae aut simpliciter coctae panis loco adhiberi possunt. Ubi vulgare Rumphii st. Ian. quod Linneus inter synonyma D. oppositis oliae retulit, certo certius ad D. alatam pertinet, et enim folia cordata et caulem alatum et bulbos in caule p. 34T.) gerit. Radix saepe tripedalis est, et triginta librarum
ponderis, crastitie femoris, cortice nigro, carne alba seu purpurascente, viscida, post coctionem farinacea. Succus radicum recens acris est, et in cute pruritum excitat. Nucleus Cocos ras patus cum Musae pulpa et Dioscoreae radice commixtus, frixusque in formam pultis, Taheltensibus in deliciis habetur. Varietas radicibus subdigitatis, Rumph. t. I 2I. freqllens Occurrit in Amicorum insulis, ubi etia in anguinam istam Rumph. t. I22. Vidimus, et aliam, cuius radices minusculae pondus unius librae vix superabant, cortice cinereo - albido Cook. it. noviss l. c. ). In omnibus hisce insulis malaico voca o Us sive GI no. tissima est
A acaule, foliis peltatis ovatis integerrimis : basi emarginatis. M. S. V. P. 8aT.
Indigenae insularum australium in huius radicis operosa cultura magnos labores subeunt; gaudet
enim solo inundato primis mensibus, deinde in sicco D s col-
60쪽
collocanda est, ope fossae circa campos ductae. Radix
magna, tuberosa , nutrimenhum commune horum hominum, acerrima est, crudaque Oris pruritum et excoriationem causatur; in cinere autem fervido tosta, acrem hanc qualitatem amittit, fitque blandior et lapida. gravat tamen stomachum debiliorem, alvumque constipat. Folia disci vel orbis loco, quo cibi imponendi sunt, in india usurpantur, suntque superne glauca et instar serici tomento imperceptibili moli issima. Javanice liaec species vocatur Tallias, talieitensibus et novae uelandiae incolis Talis sive Tarro. Reperitur passim in omnibus insulis oceani australis, intra tropicos, exceptis desertis et demersis; colitur etiam in nouae Leelandiae extremitato boreali Kelady sativum Rumph. herb. amb. tom. V. p. 313. t. 1o9. ad hanc speciem potius quam ad A. Colocasiam
pertinere Videtur. 27. ARUM MACRORHIZON Lmn.
A. a caule, foliis peltatis cordatis repandis: basi bipartitis. M. S. P. 827.
n. 8.Arum sativum Rumph amb. V. t. IO6. Colitur passim cum praecedente. Radicem seu potius stipitem habet maximum, brachii crassitie et lovgitudine, quo eliXo et a volatili acredine liberato indigenae vescuntur. Folia maxima amplistima, iitrinque nitida, glabra, laete virentia. Fructificatio a charactere generico aliquanto recedit, flosculis in spadice omnibus et singulis hermaphroditis.