Statuta capitularia Ecclesiae Cathedralis Cracov - iensis: Mandato et ...

발행: 연대 미상

분량: 359페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

De Anniversariorum portionibus. Anno Domini l563. Die 5 Februarii.

Ut Statutum de Missa Anniversarii in executione habeatur per omnia, Reverendi Dotaini decreverunt hoc est, ut quicunque Dominorum integra totius Anniversarii portione gaudero volnerint, in ea interesse teneantur. Alioquin nihil percepturi de eiusmodi Anniversario, quum in Vigiliis de ser interfuerint, causa tamen aegritudinis et negotio Ecclesiae semper excepto, eo nihilotanus adiecto, quod in gravi necessitate alicuius Dominorum, id quod rarissime contingere debet, Domini rocuratores aut eorum alter, dicentiam absentiae a tali Missa concedere poterit.

contra proditores seretorum statutum. Die quarta Februarii l564.

Cum frequenter in univergati Collegio hoc quaestionem oriri contingeret super declaratione Statuti contra proditorea secretorum et tractatuum capitularium editi, quod incipit . Quoniam dransfresa consuetudinis, et stransgressor legis, et proditor secretorum, ut Patri proditor est puniendus' utrum iidem proditores secretorum resectionibus quotidiania, raestimoniis, Domibu et aliis Ecclesiae Beneficiis gaudere a in Capitulo locum habere debeant Cui quidem disceptationi et haesitationi occurrere volente in futurum, Reverendi Domini in hoo generali Capitulo congregati, idipsum etiam Reverendissimo Domino nostro urgente et sollicitante, ad eum modum sensum ipsius Statuti intelligi debere dixerunt et ita declararunt: Quod videlicet quilibet Dominoruna, qui nomine proditi alicuius recreti et eorum tractatuum, quae Praesidens pro sceretis tenenda esse circa conclu8ionem admonuerit, notatus repertus fuerit, ingressu Capituli in notoriis mox prohiberi debet, simul et resectionibus quotidianis, Anniversariis, omo, illa et aliis Ecclesiae emolumeniis, ultra alias poenas contra tales de iure editas, privari. Deficiente vero notoria probatione is, quem publica fama et praesumptiones accusant, mettertius, hoc est cum duobus Confratribus eiusdem Col-

112쪽

legii iuramento sese purgare, et famam a praesumptionem huiusmodi tollere sine quibusvis prorogationibus debebit et tenebitur, acho idem iusiurandum praestare, quod ea, quae ei obiciuntur, non prodiderit, nec cuiquam communicaverit directe vel indirecte com- purgatores Ver iurare debebunt, pro certo se credere, nemini eum, qui proditionis est insimulatus, praedicta secreta revelasse Vel communicasse directe vel indirecte. Quod si defecerit in purgatione huiusmodi mettertius aliter enim non debet admitti ad purgationem),

talem pro convicis habendum, et eisdem poenis ac si sufficienter convictus esset, subiacere debere Reverendi Domini decreverunt, cui nullum subsidium promotionis per se vel submiasa personas in deinceps ad supranominata restituendo, aut apellationibus super his deserendo, ne tales proditores celandos esse, sub honore et conscientiis suis idem Domini sancte promiserunt, decreverunt et statuerunt. Quae omnia et singula ad nos quoque servitores suos Notarinm et Viceprocuratorem modernos et pro tempore futuroa, extendi debere pronuntiaverunt et concluserunt.

CVIII

se praesentia in vigiliis et Missa Anniversariorum. Anno Domini l564. Die 4 Februarii.

Cum de Vigiliis et issis anniversalibus mota fuisset quaedam in consessu Dominorem concertatio, peceare olere per nonnullos Dominos non mediocriter contra Statutorum et coretorum Capitularium de Anniversariis editorum dispoAitionem, dum eorum Oomplures existimarent, satis sibi esse ad percipiendas Anniversariorem portiones Vigiliis tantummodo de sero praegentes interesse ad Misaam vero Anniversarii venire non obligari, sive ante, siVe post venerint, dummodo tamen ad Ecclesiam venerint et Missam summam aut aliam quamcunque audiverint: Reverendi Domini errorem huiusmodi tollendum sae cupientes, sensum Statutorum et Decretorum Eoolesiae sequentes, decreverunt, Decretum generalis Capituli S. wohaesis Anni 155 desuper latum, ad unguem esse observandum et manutenendum perpetuis futuina temporibus.

113쪽

Ut deiussor pro taxa sit residens. Anno Domini illesimo auingentesimo sexagesimo quarto Dia 4 Februarii.

De Statut severiori contra non solventes taxas domorum condendo, aut etiam ut quilibet Dominorum domum recipiena, in continenti praesenti pecuniariam laxam exaolvere teneatur, Reverendia Domini pinralitate suffragiorum id concludentibus visum non fuit quidquam innovare, quin potius Veterum Statutorum executionem deΗiderari, quam ut Domini rocuratores, quoties usus postulat, a suis Reverendis Dominis exigant, ei iniunxerunt, illud tamen providendum et statuendum decreverunt ut fideiuasores pro taxi domorum non debeant deincep admitti, nisi qui hic continue sunt rosidentes, quique non sint Episcopi, sint autem capaces diatributionum quotidianarum cuius rei animadversio tam ipsi Domino raesidenti, quam Dominis Hocuratoribus serio est commissa atque demandata.

contra negligentes septimanas. Anno Domini l564. Die 4 ' Februarii.

Ρermolesto atque iniquo animo ferentes Reverendi Domini in hoc generali Capitulo congregati, quorundam Confratrum nostrorumhnin Ecclesiae Canonicorum gravem negligentiam et incurabilitatem, qui aulas rincipum sequentes, curis temporalium de immersi sunt, ut vocationis suae et munerum Canonicalium obliti plane esse videantur, itaque Septimana sua inmisgarum Sacrificiis ad maius altare decantandis, quoties ordo et vices postulant, neque per se, neque per alios obire curant, cum scandalo gravi et animarum suarum periculo non mediocri Unde volente talibus negligentiis obriare, Fratresque ipsos suos ad motum debitum reducere, poenam severioris Statuti tempore scilicet Reverendissimi olim Domini G-- rati editi, contra tales Dominos extendendam esse pluralitate suffragiorum decreverunt, atque iam Xnunc monendos tale in valvis colesiae pro eiuAmodi decem arcarum poenis, per quemlibet ipsorum pro talibus negligentiis incursis, esse voluerunt. Id quod in minis suis rocuratoribus omnino diligenter curandum iniunXerunt,

114쪽

ut sive per viam resti ex censuis aut decimatoribus, sive quocunque alio modo poenas huiusmodi exigant, ac id quod ex publico aere ad supplendas eiusmodi negligentias erogarunt, exsolvant, et residuum poenarum eo quo Statutum praefatum dictat, convertant.

Bulla sanetissimi Domini nostri Domini Pii divina providentia Papaelv super forma iuramenti professionis dei athoiieae.

Pius Episcopus Servus Servorum Dei. Ad perpetuam rei memoriam. Iniunctum Nobis Apostolicae Servitutis officium requirit: ut ea, quae Dominus Omnipotens ad providam Ecclesiae directionem notis atribu in nomine Au eongregatis divinitus inspirare di a- tua est, ad eius laudem et gloriam incunctanter exequi properemus. Cum itaque iuxta Concilii Tridentini dispositionem omnes, quos dein-oeps Cathedralibus et Superioribus coletiis praefici, vel quibus de illarum Dignitatibus, Canonicatibus et aliis quibuscunque beneficiis ecclesiasticia curam animarum habentibus, provideri continget, ubi,

eam Orthodoxae fidei prolasgionem facere, seque in Romanae colesiae obedientia permansuros spondere et iurare teneantur Nos volantes etiam per quoscunque, qui de Monasteriis, Conventibus, Dominu et aliis quibuscunque locis Regularium quorumcunque ordinum, etiam Militarium, quocunque nomine vel titulo providebitur, idem Servari, et ad hoc, ut uniu eiusdem fidei professio uniformiter ab omnibus exhibeatur, unicaque et certa illiu forma cunctis innotescat, nostrae solicitudinis partes in hoc alicui minime desiderari, formam ipsam praesentibus annotatam publicari et ubique gentium per eos, ad quos ex Decretis ipsius Concilii et alios praedictos spectat, recipiet observari, ac sub poenis per Concilium ipsum in contravenientes latia, iuxta hanc et non aliam formam professionem praedictam solenniter fieri, Authoritate Apostolica tenore praesentium districte praecipiendo, mandamu huiusmodi sub tenore: om firma fide credo et profiteor, omnia et singula, quae continentur Symbolo fidei, quo Sancta Romana Ecclesia utitur, videlicet: Credo in unum Deum atrem omnipotentem, fautorem coeli et terrae, Visibilium omnium et invisibilium, et in unum Dominum JESUM

115쪽

Christum, Filium DEI Unigenitum et ex Patre natum ante omnia saecula, Deum de Deo, Lumen de Lumine, Deum verum de Deo Vero, genitum non laetum, consubstantialem atri, per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de coelis et ilicarnatus est de Spiritu Sancto ex aria Virgine, et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis sub ontio Pilato, passus et sepultus est. Et resurexit tertia die secundum scripturas, et ascendit in coelum, sedet ad dexteram atris. Et iterum venturus est cum gloria iudicare vivos et mortuos, cuius Regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum Dominum et Vivificantem, qui ex Ρatre Filioque procedit, qui cum atre ei Filio simul adoratur et conglorificatur, qui locutus est per rophetas. Et unam Sanctam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum Baptisma in remissionem peccatorum, et expecto resurrectionem mortuorum et vitam

venturi saeculi, Amen. Apostolicas et Ecclesiasticas traditiones, reliquasque eiusdem Ecclesiae observationes et constitutiones firmissime admitto et amplector. Item Sacram Scripturam iuxta eum sensum, quem tenuit et tenet Sancta mater Ecclesia, cuius est indicare de vero sensu et interpretatione Sacrarum Scripturarum, admitto, ne eam unquam, nisi iuxta unanimem consensum atrum accipiam et interpretabor. Profiteor quoque septem esse vero et proprie Sacramenta

novae Legis a JESU Christo Domino Nostro instituta atque ad Aa latem humani generis, licet non omnia singulis necessaria, scilicet Baptismum, Confirmationem, Eucharistiam, oenitentiam, Extremam Unctionem, ordinem et Matrimonium, illaque gratiam conferre, et ex his Baptismum, Confirmationem et Ordinem sine sacrilegio reuerari non posse. Receptos quoque et approbatos colesiae Catholicae tua in supradictorum omnium Sacramentorum solemni administratione recipio et admitto omnia et singula, quae de peccato originali et de iustificatione in Sacrosancta Synodo definita et declaratnfuerunt, amplector et recipio. rofiteor pariter inmissa offeri Deo verum, proprium et propitiatorium Sacrificium pro vivis et defunctis, atque in Sanctissimo Eucharistiae Sacramento esse vere, realiter et substantialiter Corpus et Sanguinem una cum anima et Divinitate Domini Nostri JESU Christi, fierique conversionem totius substantiae panis in corpus, et totius substantiae Vini in anguinem, quam conversionem Catholio Ecclesia transubstantiationem appellat Fateor

116쪽

etiam, sub altera tantum specie totum atque integrum Christum, verumque Sacramentum sumi. Constanter teneo urgatorium esse, an, masque ibidem detentas fidelium suffragiis iuvari similiter et San- eius una cum Christo regnantes venerandos atque invocandos esse, eosque rationes Deo pro nobis offere, atque eorum reliquias esse venerandas Firmissime assero, imagines Christi ac Deiparae semper Virginis, ne non aliorum Sanctorum habendas et retinendas esse, atque eia debitum honorem a venerationem impertiendam. Indulgentiarum etiam potestatem a Christo in colesia relictam fuisse, illarumque usum Christiano populo maxime salutarem esse affirmo. 8anotam Catholicam et Apostolicam Romanam Ecclesiam omnium Ecclesiarum atrem et agistram agnosco, Romanoque ontifici

Beati ethi postolorum rincipis Successori a JESU Christi Vi-

eari veram bedientiam sponde ac iuro Caetera item omnia a Sacria Canonibus et Oecumenicis Conciliis, ac praecipue a Sacrosaneta ridentina Synodo tradita, definita et declarata indubitanter recipio atque profiteor. Simulque contraria omnia atque haereses quas odiique ab Ecclesia damnatas et reiectas et anathematigatas, ego pariter damno, reiicio et anathematigo. Hanc veram Catholicam fidem, extra quam nemo salvus esse potest, quam in praesenti sponte profiteor et veraciter teneo, eandem integram et inviolatam usque ad extremum vitae spiritum constantissime Deo adiuvante retinere et confiteri, atque a mei subditis vel illis, quorum cura ad me in munere meo spectabit, teneri, doceri et praedicari, quantum in me erit, duraturum ego idem . spondeo, voveo a iuro. Si me Deus adinvet et hae Sancta Dei vangelia. Volumus autem, quod praesentes iterae in Cancellaria Nostra Apostolica de more legantur, et ut omnibus facilius pateantur, in eius quintera describantur ac etiam imprimantur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae voluntatis et mandati infringere, Vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit,

indignationem omnipotentis DG a Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Romae apud Sanctum Petrum.

Anno Incarnationis Dominicae illesimo Quingentesim Sexagesimo quarto Idibus Novembris, ontificatus Nostri Anno quinto. Cardinalis Caesius Glorierius.

117쪽

Leotae et publicatae fuerunt suprascriptae literae Romae in Canuellaria Apostolica, Anno Incarnationis Dominioae 1564, Die vero Sabbathi Nona Mensis Decenibris, ontificatus Sanctissimi in Christo atris et Domini Nostri Domini ii apa Quarti Anno Quinto. A. Lomellinus Custos.

ut sapitulum Fariis quintis tempore auadragesimae flat. Anno Domini illesimo duingentesimo sexagesimo quinto. Di lx ensis Martii.

Reverendi Domini animadvertentes congressum suum capitulR- rem et tractatus negotiorum occurrentium, qui singulis diebus Veneris ex antiqua consuetudine fieri solent, processionibus et Verbi divini concionibus per tempus totius Quadragesimae haberi solitia, plurimum impediri, unde volentes et negotia ocurrentia rite et debita deliberatione expedire, et scandalum omne, si quod forsan ex absentia ipsorum a concionibus et processionibus eiusmodi oriri posset, Vitare, consuetudinem hanc, quoad tempus Quadragesimae duntaxat immutandam, congressumque mutuum et celebrationem Capitulorum de Feriis sextis in Ferias quintas anticipando decreverunt et anticipaverunt, actu o Decreto praesenti mediante.

De laxis praesenti aere solvendis. Anno Domini illesimo uingentesimo sexagesimo quinto, pro festo S. Stanista in Naio.

Quamvis Statuto veteri cautum et provisum sit de axis domorum no8trarum capitularium solvendia, quia tamen experientia didicimus, praetextu eiusmodi Statuti multas taxas periisse, mansisseque insolutas, siquidem et in hoo generali Capitulo compertum est, Summam illarum insolutarum aroas recentas Quinquaginta pecunia excedere, decedentibus videlicet ex hac vita, vel etiam ad Epigoopatus promotis Fratribus nostris, domos nostras capitulare habentibus praeterea Vero experti quoque sumus, plerosque Dominorum de gremio nostro in Aula Regiae aiestati servientium, quoties admonebantur de solvendis talibus taxia, ad Regiam Maiestatem, alios-

118쪽

que Regni rincipes pro intercessionibus confugisse, Nosque in eorum odium saepenumero deduxisse; os in hoc generali Capitulo congregati, volentes tam taxi de caetero solvendis, quam etiam Principum diis et aliis incommodis evitandis, opportune consulere, corrigendum et declarandum duximus Statutum vetus de solvendia taxia praedictum corrigimus, rectificamus et declaramus Decreto nostro praesenti, statuente et decernentes ut amodo et deinceps futuris temporibu perpetuis, quicunque Dominorum e gremio n08tro domum aliquam nostram capitularem optaverit, de eaque sibi provideri petierit, eiusmodi domus conferri sibi non debeat, nec possit,nia prius et ante omnia laxam illius plenarie et ex toto in manus Procuratorum nostrorum exaolvat; alioquin non soluta laxa repulsam auferat, inhabiliAque ad optandum et acceptandum illam censeatur. Quod quidem Decretum nostrum ut debitum suum robur obtineat, Nos infrascripti iuramentis Oatris omnes et singuli, laetis sacrosanetis vangelii Scripturis, firmavimus.

De Anniversariorum portionibus. Anno Domini Niliesimo duingenia-simo Sexagesimo septimo.

De et super Anniversariorum portionibus, quomodo scilicet et qui Dominorum eorum capaces esse debeant, Reverendi Domini Decretum suum capitulare Anno Domini 1552 Die Tertia Octobris latum, quod quidem Statuti capitularis de Anniversariis editi At

declarativum, ad unguem esse obaervandum et in executione semper tenendum, decreverunt et concluserunt.

De seima essentis, eiusque Anno gratiae in generali sapitulo, Anno Domini illesimo auingentesimo Sexagesimo nono, T ' octobris.

De et Ruper Decima manipulari ex universo fundo Villae Brae-Zie praestimonialis excrescenti, quae semper de proprietate illius Regentis existit, an cum seminatis et elaboratis in praedio nomine

119쪽

Anni gratiae censeri debeat, Reverendi Domini Capitulum Quandoquidem nulla Statuti desuper editi determinatio usquam habeatur, declarationem facere volentes, ad eum modum concludendum esse putaverunt et uniformibus sententiis concluserunt ut in Villis praestimonialibus Braegie videlicet, GrobalοW, Whso et aliis id genus, in quibus Decimae tam ex praedio, quam ex agri colonorum, Domino Regenu cedere et dari consueverunt ex agri praedialibus Decimae cum creaeentia praediali congeantur. Decimae ero ex agris colonorum et metonalibus excrescentes cadere debeant secundum ius commune, sub Annum gratiae iuxta ensium Anni ordinationem in Statutis rovincialibus contentam.

seminatio tantum veteribus agris debetur in praestimoniis.

Cum de seminatione praesenti hiemali agrorum praedialium Villae ore praestimonialis orta fuisset quaedam disceptatio inter Reverendos Dominos Stiborium a gyhoWala modernum in eadem Villa ore Regentem, et artinum Zydo sta, Canonicos ramulenses, priorem etiam eiusdem Borek ossessorem, Reverendi Domini audius utriusque partis allegationibus et responsis, decreveriant, ipsum Dominum ZydοWini ratione crescentiae, quam ibidem aestate proxime praeterita universam percepit ex conauetudine veteri et Statui desuper editi dispositione, ad agrorum praedialium veterum duntaxat, non autem novalium conseminationem teneri. Itaque non quinquaginta neque septuaginta Oretos siliginis ad eum gum reliquendos, sed tot quot fuerint, ad praelautorum agrorum Veterum seminationem sufficientes, dandos et praestandos mandaverunt, et ut oerim custo eius seminationis debit modo faciendae isthi per Dominum ZydοWshi constituatur, consenserim et concluserunt.

120쪽

poena contra non explentes conditiones in villis praestimonialibus. Anno Domiὴ Millesimo uuingentesimo Septuagesimo primo Die Veneris ona Februarii.

Reverendi Domini in hoo generali urificationis ariae Capitulo congregati, posteaquam Statuta celesiae, praesertim vero de Villis praestimonialibus reformandis, deque melioribus in eis conditionibus faciendis, edita, secum examinarent, Xp nderentque Verba et sensum eorum, quibus clare disponitur: non κη admittendumen ad optionem Villae posterioris, ni prioris conditionem non secit meliorem, im qui non solum non deteriorem reddidit, sed impositas sibi conditiones non explevit, privatione puniendum esse compererunt, eisdem Statutis in aliquot proxime superioris temporis va-oautiis et illarum distributionibus non fuisse satisfactum, imo eisdem manifeste contraventum dum alii aliis faventes, privataque publicis anteferentes, non aequanimiter sensum Statutorum fuerint interpretati, ita videlicet, ut non modo non implentes conditioneAsibi impositas puniti non sint, sed ascensus etiam quibusdam ad

alia meliores villas permissus fuerit, compensatione quadam untaxat et summa pecuniaria ratione non impletarum conditionum sue-eemori relicta cernentes itaque iidem everendi Domini favores eiusmodi et personarum acceptione vergere in detrimentum bonorum oclesiae et fundomam capitularium, exemplaque eiusmodi praVain infinitum succrescere volentes oecurrere istiusmodi et similibus detrimentis, Vim effectum, interpretationemque et genuinum sensum eorundem Statutorum contra omnes et singulos Dominos Confratres ex aequo extendendum et in executionem ponendum esse quare UnR-nimibus sententiis statuendum duxerunt et decernendo statuerunt perpetu obserVandum ut quicunque Dominorum Villam capitularem obtinens, conditiones sibi impositas ex declaratione revisorum non explevisse in aliqua illa compertus fuerit, neque legitimas causas, diligentiasque suas per eum non stetisse, quominus Xplere potuerit, demonstraverit, talia quilibet sine ulla exceptione, aut quavis pecuniaria compensatione, poenae Statuti contra tales editi omnino

et simpliciter subiacere debebit Quibus quidem omnibus illarum 13

SEARCH

MENU NAVIGATION