Venerabilis viri Josephi Mariae Thomasii S.R.E. cardinalis Opera omnia tomus primus septimus ... ad mss. codices recensuit notisque auxit Antonius Franciscus Vezzosi .. Tomus tertius in quo Psalterium perpetua interpretatione ornatum

발행: 1748년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

huc tempore perdurantium : id quod vix referri potest ad tempora Sarracenica , quae regnum Gothicum exceperunt. S. autem Leandrum, ' l ib. de V - aut Conantium , vel omnium aut certe ex parte majore auctores esse

'' harum orationum pro certo habeo . Leander enim , inquit ' S. Isidorus, ex Monacho, Hspalen sis Ecclesiae Provincia Berica consitutus Episcopus in toto Psalterio duplici editione Orationes conscripsit. Conantius autem , ut beatus scribit ' Ildesonsus, pos Matulanen Ecclesia Polentina sedem adeptus 'Lib.de viris es. . . Orationum libellum de omnium decenter scripsit proprietate PDImorum. Latent quoque sortassis aliquae Orationes Salvi Abbatis inter hasce Moeta rabicas Orationes: de quo scriptor Anonymus apud Garsiam Ioaysa In colle io' haec tradit: Salvus Abba Albeidensis Monaserit cujus oratio in hymium uish,hiὰ nis, Orationibvs , versibus ac Missis , quas ilit tri ipse sermone composuit,

P S 773 plurimam cordis compunctionem , ac magnam suaviloquentiam legentibus audientibusque tribuit. . . . Obiit temporibus Garseani Chrisianissimi Regis, ct Theudemiri Pont. IV. Idus Febr. ara millesima, hoc est anno 962. Quod si caussam lector inquirat, cur pluribus in Psalmis Hispanicae hae Orationes non habeantur , promptum est dicere, quia eae tantum nunc exstant eo in Breviario orationes ex Psalmis, quae Antiphonis ibidem positis respondeant: quare ubi nulla in illo occurrit Antiphona ex aliquo Psalmo decerpta , ex eodem consecta oratio ibi locum habere non potest: Cum contra unus quandoque Psalmus complures habeat orationes, quia pluries in diversis Officiis ex eo Antiphona cantatur . Has Orationes Episcopi vel Presbyteri, ut in laudato Concilio Agathensi dicitur, recitabant post Antiphonas , respondente congregatione tota Fidelium bis Amen, ut videre est hic in ipsis orationibus .

Qua de responsione & illud obiter indicabo quod minime animadversum est a scriptoribus sacrorum Rituum) quod absente Episcopo vel

Presbrtero , ejusmodi Collectiones sive Collectae aut omittebantur omnino; aut saltem non respondebatur ab adstantibus, Amen , ne quidem Diacono ipsi oranti; cum id versum fuerit olim in culpam Diaconorum , quod facerent sibi orantibus responderi. Nunc enim inquit vetustissimus Auctor ' quaestionum ex utroque Testamento , videmus quilini ulti- Diaconos temere qtiod Sacerdotum es aσere per eouti via ; s in Oratione id si ς4 'M Cesse ut respondeatur illis ; cum Uiud solis liceat Sacerdotibus . His orationibus Mogarabum alia oratio praemittitur eX mss. Codd. Vaticanis emendatior , alias edita a Georgio Cassandro in Collectione precum Ecclesiasticarum , & a Ludolso de Saxonia, & in Commen Ae s --- tario S. Brunonis Episcopi Herbipotensis in Psalmos. Scribit Raine rus

Monachus Leodiensis qui vixit circa annum Domini MCXXX. in Vita

42쪽

S.Vol donii Episcopi Leodiensis mortui anno MXX, hunc sanetum virum propria manu scripsisse librum Psalmorum : in quo unicuique Psalmoeompositam ex eodem, is a se dictatam subjecit orationem . Sed quominus ambitrer Orationum harum nostrarum illum S. Antistitem au storem suisse,. impedimento est stylus Orationum , accedens quam proxime ad antiquam illam priscarum orationum pulcherrimam concinnitatem. quam

superiori saeculo vir litteratus & studiis linguae latinae deditus summis

laudibus extollebat: tum etiam illud, quod ex vocabulis Psalmorum Editionis Romanae compositae sint ; cujus prosecto Editionis longe an- - Lib. ἡ4 te desierat in Gallia atque Germania generalis usus teste V Ualfrido bus Ecclesia- Strabone: accedit quamplures ex his orationibus haberi apud Aleui- η ' num in suis ossiciis per Ferias, quae sane omnia ostendunt auctorem harum precum antiquiorem suisse saeculo saltem VIII. Post eas Orationes saepe ultimo loco adjungitur alia oratio, vel Tenedictio deis prompta ex Commentario in Psalmos; qui si non est B. Hieronymi, Auctoris certe est cujus aetas in Hieronymi tempora incidit, ut elucet ex iis quae diversis in locis dicuntur in eodem Commentario .

Restat, ut quid faetum sit in contextu ipso Psalmorum , sid quod

sorte primo loco dicendum erat) hoc loco exponamus. Cum haec nostra Vulgata Editio jussu Sixti V, & Clementis VIII emendata . secundam beati Hieronymi emendationem repraesentet, visum est eumdem sequi S. Doctorem , in ea , quam ipse ad illam emendandam adhibuit, diligentia: nam praeterquam quod multa librariorum menda in Psalmis transsatis ex LXX Interpretibus correxit; aliqua praeterea ex Theodotione addidit, quae deerant in illorum editione : quae ne confuse

commixta manerent Cum interpretatione LXX Interpretum , intra

asteriscum & duo crassiora puncta conclusit: rursus quae in LXXInterpretibus redundabant , utpote quae in exemplaribus Hebraicis suae saltem aetatis non exstabant; ea istiusmodi obelo -- & duobus item punctis connotavit; ut ipsemet scribit ad Paulam 8c Eustochium in epistola praefixa a se emendato Psalterio, quam & infra habes ante primum Psalmum . Unde discimus in exemplaribus Latinorum usque ad B. Hieronymi tempora , vel in tota Scriptura veteris Testamenti, aut saltem in Psalterio perdurasse puram editionem Latinam factam eXLXX Interpretibus ; si menda Scriptorum , & variarum version utra

Latinarum exceperis alioqui quid novi secisset Hieronymus, si quod

jam in usu erat Latinorum , additamentis ex Theodotione Psalterium illustrasset 3 Ejusmodi obelos & asteriscos Hieronymianos hoc in opere exhibemus: qui tamen jam editi erant in commentario B. Bru-

43쪽

nonis Episcopi Herbipotensis curante Ioanne Cochlaeo an . MD XXXI. ut in alia quoque editione Romana Psalterii , quam sub alio licet meo

cognomine vulgavi anno MDCLXXXII, ubi illos ex aliquibus mss. Urbis exhibui. Ex qua editione, ut ex primo item tomo B. Hieronymi impresso Parisiis anno MDCXCIII, cura doctissimorum virorum , quos cum honore nomino, domnorum Ioannis Martiana v , & Antonii Pouget Monachorum e Congregatione S. Mauri quorum eruditissimis laboribus in tam grandi opere impensis multum adjuti sumus) eosdem rursum hic repraesentamus. Praeter cam distinctionem ex obelis & asteriscis, commodum visum sui t& aliud discrimen usurpare in forma modoque characteris ;nam cum plura eloquantur Psalmi aliorum dicta , vel etiam propria Psalmittie, quae se asserit dixisse, aut dicere ; quo evidentius ea a psallentibus primo statim conspectu internoscerentur , impressa sunt char, ctere diverso , inclinato scilicet, haud rotundo. Cum autem Commutantur eX abrupto interloquutores in Psalmo , novae tum per iochae exordium majoribus litteris expressum es , addito in margine nomine personae quae interloquitur: quae majoris perspicuitatis gratia, ad commoditatem utilitatemque psallentium sunt adhibita . Ceterum vetus distinctio versuum , quam sequuti sumus in Psalmis, cum ob suam antiquitatem , tum utilitatem magnam praetermittenda non fuit. Et sane quod ad utilitatem attinet; ea tanta est, utici . . 'U' B. Hieronymus ' quod in Demosthene 'r Tullio flebat feri, ut per cola scriberentur ct commata ; ipse novo scribendi genere saceret, ut Prophetae quo- Pr in in que vesbus describerentur, prodidens vrilitati legentium : ' nam per cola scripti .is c mala, manifestiorem legentibus sensum tribuunt. Certe e. perientia ipsa docet ex hujusmodi distinctione quam dilucidior percu rat oratio; maxime si usu prisco pronuncietur , ut veteres Grammatici Donatus, Sergius, Fortunatianus, Diomedes, aliique docent: nimirum ut juxta varias posituras sive distinctiones orationis, quae inter legendum dant copiam spiritus reficiendi, ne continuatione deficiat; ita respiretur a legentibus, ut simul ipsa vocis suspensione in ultimis syllabis colorum & commatum , sententiam sive periodum adhuc pen- Lib. II. de de re monstretur ; cujus membra ut ' scribit S. Augustinus , suspendunti voce dicentis , donec ultimos latur : nam ut idem docet, suspensa pronlin. num. ii. riatione distinguendum es. Porro quantum obscuratur in Ecclesiis sacrarum lectionum intelligentia imperitia lectorum , ejusmodi pronunciationis neglectu ; tantum illustratur recta pronunciatione recitantium ;qui varietate vocis, tamquam diversis coloribus expressiorem imagi

44쪽

nem rerum quae dicuntur , sub mentis oculos ponunt tam sibi, quam

toti coetui audientium. Ob eam raussam nos quoque utilitati legentium providentes, interpretationem hanc veterem Psalmorum veteri scribendi modo distinximus ; veteri, inquam , modo, nam antiqui Lsimus est mos scribendi Psalmos per versus tum apud Graecos, tum apud Latinos. Ex sacris Bibliis libri septem nempe Psalterium , Proverbia , Canticum canticorum , Ecclesiastes, Iob , Sapientia, & Ecclesiasticus per versus scribebantur antiquitus: & nullus dubito quin a LXXInterpretibus ipsis juxta vetustissimos suos codices ' Hebraicos id factum fuerit in quinque libris prioribus , & in duobus posterioribus a suis Auctoribus: id quod propterea factum puto , quia vel metri alicujus genere, vel ad modum sententiarum brevium & apophthegmatum , styloque cavo membratim suerint conscripti. Ad Origenem Presbyterum certe id rei minime referri potest ; cum is non septem modo, sed reliquos etiam veteris Scripturae libros non quidem in versus, sed in cola hoc est in membra grandiuscula distinxerit: qua de veteri distinctione versuum cum pluribus egerint laudati DD. Io. Martianay , & Antonius

Pouget squi etiam indicant haberi in Bibliotheca Regis Christianissimi volumina Hebraica Job & Psalmorum hujusmodi antiquis versibus bre

vioribus interpuncta) in praesentia contenti erimus huc tantum afferre vetera aliqua Testimonia Graecorum & Latinorum de antiqua hac distinctione versuum in Psalmis : quae maxime in cantu Responsorio olim frequentissimo in Eccletia retinebatur , ut ex S. Augustino mox videbimus. Sanctus Gregorius Naeti angenus Carmine de Scripturae libris . Lubri vero per versus scripti, set quinque; quorum quidem primus Iob, deinde Datid , mox tres Salomonici, Ecclesia stes , Canticum o Proverbia .

Sive idem , sive S. Amphilochius Iconii Episc. in Carmine Iambi

co ad Seleucum . Tum per versus scriptos libros enumerabo : coronatum certaminibus variarum afflictionum Ibb ; librum Psalmorum convenientem animarum medicinam ; θ tres sapientis Salomonis , Proverbia. Ecclesiastem ct Canticum canticorum.

S. Epiphanius libro de ponderibus & mensuris num. uinque per versus scripti: liber Ab , deinde Psalterium , Proυerbia Salomonis, E clesiases , Canticum canticorum . Quibus paulo post & alios duos libros item scriptos per versus conjungit, nempe Sapientiam Salomonis & Sa

pientiam Iesu flii Sirach. S. Cyrillus Episcopus Hierosolymitanus Catechesi IV Illuminatorum . C Libri J scripti versibus sunt quinque : Iob , liber Psalmorum ,

μουerbia , Ecclesiases ,-Canticum canticorum. PSALT. CUM CANT. f S. Io-

45쪽

S. Ioannes Damascenus lib. IV de Fide orthodoxa cap. 18. TFrtim porro librorum quinquernio versibus constat: nempe Iiber Ab , Psalterium , Proverbia Salomonis , ejisdem EccIsa es, s Cantica canticorum . Porro versus de quibus hi Patres loquuntur non alios esse , quam hosce breviusculos quos hoc in opere exhibemus, paraphralis Apollinarii in Psalmos & codd. vetustissimi Vaticanus '& Alexandrinus, consentientibus versionibus Syriacis & Arabicis in argumentis Psalmorum, quae prostant in Bibliis polyglottis, apertissime demonstrant:& horum quoque Latinorum Patrum auctoritas comprobat . S. Hieronymus in praefatione in Esaiam ad Paulam & Eustochium: Nemo cum Prophetas vermus viderit esse descriptor, metro res existimet

apud Hebraeos I ari; θ aliquid fimile habere de Psalmis ct operibus Sal monis . Idem in epistola ad Suniam & Fretelam : Decimo septimo Psalmo,

Grando & carbones ignis: θ quaritis cur Graeci istim versiculum secun- non habeant interpositis duobus versibus . Unde evidenter apparet in L tinis etiam codicibus locum hunc Psalmi quatuor versibus fuisse distinetum d quorum primus erat, Grando θ carbones ignis r secundus, Et ditοηnit de caelo Dominus: tertius, Et altissmus dedit vocem suam: quartus vero iterum, Grando G carbones ignis . Et infra: In eodem CPΡInio LXVII IO Regna terrae cantate Deo; psallite Domino: ct dicitis Me in iso versicula non esse scrrptum Psallite Domino , quoniam satim sequitur ps diapsalma: Psallite Deo qui ascendit super caelum caeli ad

orientem : cum iste Sesculas magis habere debeat juxta Hebraicam veritatem , Cantate Deo, ct psallite Domino : ct illud quod sequitur in principio tersus ulterius , Psallite Deo : non sit in libris authenticis , sed obelo praenotatum . Hic duo versus interjecto Diapsalmate numerantur, qui unum constituunt versum in codicibus posterioris aetatis . Idem in prooemio libri XVI in Esaiam : Mihi non par m qnasiunculam detrilsi, quod scilicet octo versis , qui leguntur in Ecclesiis , ct in Hebraico non habentur , tertii decimi Psalmi, Apsolus usurparit scribens ad Romanos : S pulcrum patens est guttur eorum: Linguis suis do se agebant &c. Nam duo primi versur: Sepulcrum patens est guttur eorum : Linguis suis dolose agebant; quinti psalmi sunt. Tres autem versiculi qui sequun-ttir: Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem : Contritio &infelicitas in viis eorum: Et viam pacis non cognoverunt, in Esaia

Propheta reperi . . . . Ultimus autem versus ides octavus, Non est timor

Dei ante oculos eorum; in trigesimi quinti Psalmi principio es .

46쪽

Idem sive quispiam alius cum eo aetate conjunctus Auctor Commentarii in Psalmos , quatuor versus numerat Psalmi CXVI quos nos binis tantum versibus complectimur. Ise Psalmus, inquit , parvus habetur numero versuum, sed magnus es in spiritualis 1 serii sacramento. Vocem tamen Apsolicam tenet: qui juxta normam Evangelicam , in quatuor

versuum numero continetur.

S. Augustinus in enarratione secunda in Psalm. XXI de Donatistis

loquens . Putas ibi ponunt aures , quando Lector ipsorum dicit: Commemorabuntur & convertentur ad Dominum universi fines terrae p Ma forte tinus versus es : aliunde cogitabas, cum fratre tuo fabulabaris , quando illud dixit: attende quia repetit; ct surdos pussat : Et adorabunt in conspe, ct u ejus universae patriae gentium . Adhue surdus es, non audit: pulsetur iterum : Quoniam Domini est regnum , di ipse dominabitur gentium . Tres isos versus tenete fratres &c. Ex quo loco ut id non praetermittamus ) apparet in cantu Psalmi Responsorii olim tum in Oriente, tum in Occidente ustatiore , in quo Leetor praecinebat versus, oc populus eosdem ipsos respondendo repetebat, usurpatam fuisse antiquam illam versuum distinctionem qui breviores erant; non alteram sequentis aevi versuum paulo prolixiorum e quod minime animadverteram

cum agerem de ejusmodi Psalmo Responsorio in praefatione ad Responsorialia & Antiphonaria antiqua Ecclesiae Romanae, a me sub alis meo cognomine, ut in aliis quoque libris feci , edita in hac Urbe anno MDCLXXXVI: nam praeterquam quod id postulabat ratio ejusmodi institutionis , nempe ut rudis populus Psalmos Caneret, quos nec de libro legeret, nec memoria teneret; unde & necesse erat verba ei pauca Praeberi repetenda, ut membratim caesimque totum Psalmum

percurreret: locus iste laudatus S. Augustini id satis indicat. Ex quo S. Doctore tractat. XXII, num. ς , in Ioannem item discimus , unum eumdemque versum brevem licet . fuisse aliquando membratim divisum ad populi ficiliorem responsionem , polito versu ut ipse loquitur in Diapsalmate : ejus haec sunt verba . Audit forte aliquis dicentem , Iudica me Deus, ct miratur: solet enim homo dicere, Ignoscat mihi Deus; Parce mihi Deus ; quis es qui dicat, Iudica me Deus p G aIiquando in Psalmo versus ipse in Diapsalmate ponitur ; qui praebeatur a Le-Bore , O respondeaIur a populo: non forte alicui cor percutitur , o timet eantare Deo ct dicere, Judica me Deus p ct tamen cantat pρpuIus credens, nec putat se male optare, quod didicit a Diυina Iectione : etsi parum intelligit, credit aliquid boni esse quod eaηtat: ct tamen s ipse Psalmus non dimisit hominem me intellectu: sequutus enim verbis pserioribus Uendit qua-

47쪽

Ie judicium diceret quia non es damnationis, sed discretionis . AIt enim , Iudica me Deus. quid est, Iudica me Deus ; & discerne caussam meam a gente non sancta Θ Haec ille . Ceterum quando coeptum fuerit plures istiusmodi concise distinctos versus conglutinari: puto hoc per id temporis factum, quod intercessit ab aetate S. Augustini ad Cassiodorum ; cum hic in suo in Psalmos commentario longiusculos versus ex duobus vel pluribus angustis illis priscis versibus coactos enumeret; ut praesertim videri potest in prooemio Psalmi XIV, & Psalmi CXVI, i

CXVII. Invaluerat scilicet per ea interstitia temporis mos cantandi Psalmos antiphonatim , hoc est, alternis choris Clericorum , vel Monachorum ; ad quod institutum aptiores sunt versus minus angusti :cum jam desuesceret paulatim cantus responsorius Psalmi, quem praecinente uno Lectore populus totus in Ecclesia respondebat. Itaque cum tam authentica sit ejusmodi distinctio versuum in Psalmis ab an-' Continet liquissimis usque temporibus , tamque utilis ad intelligentiam quoquo psilinis . p .' tempore ἰ merito eam & nos sequuti sumus in hoc opere juxta antive illia, Le-quissimum cod. Graecum Vaticanum , cum jam ex cod. Alexandri-e,.9..ῶ 'no consimilis distinctio prodierit: ut collata utriusque cod. distin-Job, piς'- ctione, ex utroque possit agnosci prisca distinctio ; & horum uterque

rii, , & sa. alterum emendare. Haud tamen ignoramus Latine per versus editos

jam Psalmos a Iacobo Fabro Stabulensi: sed cum in sua praefatione pia per jej- aperte non dicat eX fide mss.codd. distinxisse versus, immo potius - prout distinctio requirebat, & ut majores nostri sacere consuevere :longe melius arbitrati sumus vetustissimum codicem G mecum , cujus distinctio nondum lucem aspexit, quam excusem sequi Fabri Psalterium. Et haec quidem satis de caussis rationibusque editionis hujus Psalmorum : quorum instar & Cantica aliaque sunt hic item excusa: in quibus quidquid notandum occurrit , suis id locis factum est. Porro

explicationes Canticorum , Cum mihi non vacaret, Consimiles explanationibus Psalmorum facere nequivi ; sed ne sine ulla prorsus in te pretatione prodirent, scholia illis subjunxi brevissima Emanuelis Sa cietatis Jesu . Restat ut mihi Lector ignoscat in erratis meis: si in hac opella nec mihi plane placeo , quid mirum si aliis doctis eruditisque viris id

multo magis suturum existimem p Dedi ex tenuitate mea quintum mihi Dominus sua sibi placita mensura contulit: si ex meo labore alii vel pauci rudiores ad intelligentiam , vel spiritu serventiones ad pietatem profecerint, id mihi fuerit latis . Hi si cum hoc opus viderint , glorificaverint Patrem nostrum qui in caelis est, ego satis contentus ero .

48쪽

In ocia nocturna atque diurna , juxta antiquum psallendi morem Ecclesiae Romana.

AD VIGILIAS . Psalmus Invita

torius xCI v. qui quotidie praemittitur ad Vigilias ; nisi aliter propriis locis adnotetur . In I Nocturno Psal

mi duodecim. r. II. LII. UI. UI . VI I I. IX. X. XI. XI I. XI I I. XIV. In

secundo Nocturno Psalmi tres. XU. XVI. xv m. In tertio Nocturno Psalmi tres. XUIII. x x. xx. Ad MATUTINUM Psal. XCII. XCIX. LXII cum Psalmo Lxv I. conjunctim. Benedictiones trium puerorum . Laudes , id est Psalmi tres. CXLUI II. CXLIX. & CL. conjunctim . Canticum Evangelicum Zachariae . AD HORAM DIEI PRI

capitula 2. a. item 3. & 4. Fides Catholica S. Athanasii. AD HORAM DIEI TERTIAM . Ex Ps. CxU . capitula s. & s. item T. & 8. item s.

sive sellis sive quotidianis diebus , ita semper psallitur ut in die Dominico . AD VESPERUM . Psalmi ClY. CX.

gelicum S. Mariae . AD COMPLETORIUM Psal. iv. xxx. usque Re e misi me Domine Deus veritatis , in clusive . XC. Cxxx III. Canticum Evangelicum Simeonis . Ita semper psallitur ad Completorium si ve se-stis sive quotidianis diebus . FERIA SECUNDA .

AD VIGILIAS . In Nocturno

Ps. duodecim. XXVI. XXUII. XXV . XXIX. xxx. XXXI. XXXII. XXX I II. XXXIV. XYXU. XXXVI. XXXVII. AD

MATUTINUM. Psal. L. V. LXII cum LXVI conjunctim . Canticum Esaiae Confitebor tibi . Laudes , idest Psalmi CxLVI II. CXLIX. CL. conjun cti in . Canticum Evangelicum Zachariae . AD HORAM DIEI PRIMAM. Psalm. LI I. Ex Psal. CVUII l. capitu Ia r. & a. item 3. dc .Ita semper psallitur ad horam primam quotidianis, sellisque diebus per hebdomadam; nisi aliter suis locis adnotetur . AD VESPERUM. Ps. Cur . CVU. C Ur. XIX. cxx. Cant. Evangel. S. Mariae.

49쪽

AD VIGILIAS . In Nocturno

Psalmi duodecim. xxx III. XXXIX. X L. XL I. X L I I I. XLIV. X L V. XLV . XLVI . XLVIII. XLIX. LI.

LXII cum Lxv I conjunctim. Canticum Ezechiae Regis Iuda . Laudes , id est Psalmi cxLvi r t. Cx L X. & CL. conjunctim . Cant. Evang. Zachariae . AD VESPERUM. Ps. cxx l. cxX II. CXVI II. CXXIV. CXXV. Cant. Evang. S. Mariae. FERIA QUARTA .

AD VIGILIAS . In Nocturno

Psalmi duodecim . LI I. LIV. LV. LVI. LVII. LVIII. LIX. LX. LXI. Lxm.

junctim . Canticum Annae . Laudes, idest, Psalmi cum tr. CHIX. & CL. conjunctim . Canticum Evang. Za

chariae . AD VESPERUΜ . Psal

mi. C X X V I. CXXVII. C x x V I I I. CXXIX. CXXX. Cant. Evang. S. Mariae a FERIA QUINTA .

AD VIGILIAS . In Nocturno

Psalmi duodecim . LXVIII. L X I X. LXX. LXXI. LXXII. LXXIII. LXXIV. LXXV. LXXUI. LXxUI I. L XX U I I I.

Psalm. T. LXXXIX. LXII cum LXVI

conjunctim. Canticum Exodi . Laudes , idest , Psalmi CXLVIII. CXLIX.cL. conjunctim . Cant. Evang. Zachariae. AD VESPERUM. Ps C xxx I.

CXXXII. CXXXIV. CXX XU. CXXXVI. Cantic. Evang. S. Mariae . FERIA SEXTA.

AD VIGILIAS . In Nocturno

Psalmi duodecim . L X X X. LXXXI. Lxxx II. Lx XXIII. LXXXIV. LXXXU. LXXXVI. LXXXVI I. LXXXVIII. XCIII.

junctim . Canticum Habacuc . Laudes , idest , Psalmi CXLVIII. CXLIX.& cL. conjunisti m . Cantic. Evang.

A D VIGILIAS . In Nocturno

Psalmi duodecim . XCU II. XCU III. N IX. C. CI. CI I. ci I I. C I v. m. CUI.

junctim . Canticum Deuteronomii . Laudes , idest Psalmi CXLUI I I. CXLIX.& CL. conjunctim . Cant. Zachariae. AD VESPERUΜ . Psal. CxLII I. Cx L I U. CXLV. CXLVI. c XLVI I. Cant. S. Mariae. IM NATALI DOMINI . Ad Vigiliam in initio sive crepusculo noctis . Non dicitur Psalmus invitatorius . In primo Nocturno Ps. II. xv III. x XIII. In secundo Nocturno XLIV. LXXXVI. XCV. In tertio Nocturno XCVI. XCUI 1. XCUI I I. Eadem

Nycto sancta. Ad Vigilias in primo

galli cantu. Psalmus invitatorius XCIV. In primo Nocturno PL II. XVIII. xLI v. In secundo Nocturno XLVII. LXXI. Lxxx IV. In tertio Nocturno LXXXVI II. XCV. XCUI I. Ad Uesperum in die sancto . Psal. CIX. CX. CX I .CXXIX. CxXX I . Canticum Evang. S. Μariae.

IM Epi PHANIΛ DΟΜINI . Ad Vigilias . Non dicitur Psalmus Invitatorius . In primo Nocturno

50쪽

D1EBus DoΜINICII A SΕΡΥuACΕsIΜΑ AD SANCTum PASCHA . Ad Matutinum Psal. L. CXU . Lx II cum LX Ur conjunctim . Bet,edictiones trium Puerorum . Laudes , idest Psalmi CxLUI II. CxLI x. & CL. conjunctim . Cant. EVangeli eum Zachariae . FERIA INTA IN COENA DOMINI . Ad Vigilias . Non dicitur Psalmus invitatorius . In primo Nocturno. Pal. LXVI II. Lx Ix. Lxx. In secunda Nocturno. Lxx I. LxxI I. LxxI II. In tertio Nocturno . LXXIV. LXXV. Lxxv r. Ad Matutinum ut in Feria U. quotidianis diebus .. Ad Vesperum Ps. CxV. CX I X. CYXX I X.cx L I. CXLIII. Cant. Evang. S. Μariae . FERIA sEx ΤΑ PAR As EvBIM PAssIONE DΟΜINI .

Ad Vigilias . Non dicitur psalmus Invitatorius . In primo Nocturno ia al. i I. xxx. xxv r. In secundo NO-cturno xxxVII. xxx IX. LO. In tertio Nocturno LVI II. LXXXVI I. XCI II.

Ad Matutinum ut in seria sexta quo tidianis diebus. Ad Vesperum ut in Coena Domini. SAHEATO SANCTO . Ad Vigilias . Non dicitur psalmus invitatorius . In primo Nocturno

tutinum ut in seria III quotidianis diebus . DOMINI cA PAsCΗΑΕ - Λd Vigiliam . In Nocturno Psalmi tres I. II rr I Ad Μatutinum, ut in diebus Dominicis Ad Horam diei Primam I Psalmi LI et r. CYVI I. &ex Psalm. exv II r capitula I & a. 3.

& q. de more. Λά Vesperum in die tra

sancto. Psalmi erv. Qx. CXI. Canti in cum Evangel. S. Mariae . Ad Fontes . Psal. Cx M. Laudate pueri . Canti c. Evang. S. Mariae . AI S. Andream L alias Ad Crucem I Pal. exr II. In exitu Israel. Cant. Evang. S. ruriae . In albis Palchalibus ad Μatutinum , horam primam & Vesperum , ut iadie sancto Paschae . FERIA sEcuNDA IN ALBIs .

Ad Vigiliam . In Nocturno Psalmi

tres IU. U. VI

FERIA TERTIA IN ALBIs.

Ad Vigiliam . In Nocturno Psalmi

FERIA QUARTA IN ALBIs.

Ad Vigiliam . In Nocturno Psalmi

Ad Vigiliam . In Nocturno Psalmi

FERIA sExTA IN ALBIS .

Ad Vigiliam . In Nocturno Psalmi

SABBATO IN ALBIs .

Ad Vigiliam . In Nocturno Psalmi

tres XXII. XXIII. XXV. Aliter . xxm. XXIV. xx V.

IN AscENsIONE DOΜINI . Ad Vigilias . In primo Nocturno Psalmi VIII. x. xum. In secundo Nocturno xx. xx Ix. XLVI. Ita tertio Nocturno x CUI. xcvm. cm. Ad Ma tutinum di Vesperum ut in diebus Dominici S . Ιω V1GILIIs PENTEeOSTES. Ad Uigiliam priorem . omisso Psalmo invitatorio , in Nocturno Psalmi

tres XLVII. LXVII. CI. Eadem nocte .

Ad Vigiliam post galli eantum . Psal mus invitatorius xCIU. In tribus No cturnis & ad Matutinum & Uesperum, ut in ceteris diebus Dominicis . IN

SEARCH

MENU NAVIGATION