Venerabilis viri Josephi Mariae Thomasii S.R.E. cardinalis Opera omnia tomus primus septimus ... ad mss. codices recensuit notisque auxit Antonius Franciscus Vezzosi .. Tomus tertius in quo Psalterium perpetua interpretatione ornatum

발행: 1748년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

scipli ne caput anno DCCCLXXXIX. fuis jam Presbyteris commendarat Riculfiιs Suessionisin Episcopus, cum in sua ad illos con litutione sciriasis: Mon

mus ut unusquisque vestrum Psalmos & Sermonem fidei Catholicae , cujus initium , Quicumque vult salvus esse , & Canonem Mi ssae , ac cantum , vel computum memoriter & veraciter ac correcte tenere studeat. βuanti autem momenti esset haec res in Clericis , T. Gregorius Papa declaravit, cum ejusmodi ignavos Clericos, qui Psalmos omnes memoriter non complecterentur, ab ascensu ad Episcopatum repulit ob eam caussam aequissimam , qNam ex suismet Cerbis placet nunc audbre : Nec Iohannem Presbyterum , inquit, Psalmorum nescium praesumpsimus ordinare C Epi- Lib. IV, ς - scopum d quia haec eum res MINUS SUI profecto habere STUDIUM demoni rabat. Hinc idem sanctissimus Pontifex auseqΗam quempiam ordinaret Episcopum , inquirebat an Psalmos nosset, nec ne ; liti discimus ex epistola ad Episcopum o sinum de Iohanne Diacono promovendo in Episcopatum Balneoregiensem , tibi haec scribit: Si nihil aliud est quod ei canonice po

Tib. viii. sit obsistere ἔ requirendum quoque est, si in opere Dei divivum ho- P ' rartim canonicarum inficium in choro cantatum id hodie appellamus) studium habuit, vel Psalmos novit. De Electo autem ad Anconitanam Ecclesiam, Iohannem Episcopum sic astur: Ne de incauta eorum ordinatione qui Lib. XII. ad Episcopatum eliguntur, valeat provenire confusio ; vigilanti de P μ' eorum personis sollicitudine est requirendum Rusticus autem Diaconus ejusdem Ecclesiae , qui similiter electus suerat, vigilans quidem homo dicitur; sed, quantum asseritur , Psalmos ignorat ....

Sed etiam de C eodem ipse j Rustico Diacono , quantos Psalmos minus teneat perscrutandum est . Hunc eumdem morem in ordinandis Primi ordinis Sacerdotibus redintegratit oecumenica θηοdus Ulicana seclinia canο-

ne secundo his verbis : Quo alam psallentes Deo spondemus; Injustifcationibus tuis meditabor ; non oblitiscar sermones tuos : omnes quidem Christianos salutare est hoc servare ; eos autem priecipue qui Sacerdotalem dignitatem obtinent: quamobrem decernimus quemlibet , qui ad Episcopalem gradum est provehendus, Psalterium omnino nosse ἔ ut ex eo omnem quoque suum Clericum ita institui moneat. Hinc tu nουeras pro tua in Ecclesia sicis disciplinis eruditione permagna Cardinalis amplissime: sed quoniam inanem sermonem in hisce meis litteris tibi injucundum esse putaDi i horum pulcherrimorum dictorum memoriam hic volui refricare potissimum : quia qua amamus , ctsepe dicere non piget ; Ersepius audire magnopere delectat. Ab isiusmodi Patrum in situlis , veterrun- que Sanctorum monitis θ exemplis ; quorum plerique totum ' quotidie PDI- η- μ*4''i terium recitabant; meus in Psalmos amor profectus est: amoi studium s laborem

32쪽

borem auxit ut o illos intelligerem, ct aliquem ladestrictum pietatis caperem: o non nemo serta sis mei Ditis hebetior atque rudior , ct ad expromendas sanctas animi assectiones pigrior infrueretur . Hunc meorum studiorum Iabωrumque fructum , q/ιaliscumque est, in lucem edere statui sub amplissimo nο-mine tuo ; ratus rem me tibi gratissmam facturum , se ex observantia , qua multis te nominibus revereor ct colo , quodque majus es , mirifice diligo, Psalmos tibi traderem legendos ; qui ex vetusis Ecclesie monumentis ct canonibus jam olim didicisi, tum continenter Psalmos tibi ' post Pontificem in i hac Romana Ecclesia Secundi Ordinis Eminentesmo Sacerdoti comites esti Papae e. futuros , quam continenter nobis adhaerescunt , qua tenemus memoria nosra . Dat . ad III. Nonas Iunias . Anno I CXCVII. M

Ex Epistola I. R. Pauli Apostoli ad Corinthios .

Otabo spiritu 3 orabo de menter psallam si iritu 3 psallam & mente.

Implemini Spiritu Sancto I loquentes vobismetipsis in Psalmis. & Hymnis , & Canticis spiritualibus xantantes de psallentes in cordibus vestris Domino et gratias agentes semper pro omnibus , tu nomine Domini nostri Jesu Christi . Deo Patri.

Ex Epistola ad Cu senses .

verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia r doeentes & eommonentes V sinee- Ipsos Psalmis . Hymnis . & Canticis spiritualibus I in gratia cantantes in eordibus vestris Deo .

Tritatur aliquis vestrum oret. AEquo animo est psallat.

33쪽

PRAEFATIO

Erito Psalmus a Beato Ambrosio dicitur, ' Ω - mo universorum , vox Ecclista: quia ut S. Io. Chrysostomus dicebat; in Ecclesiis pernoctantiabus , ct primus ct medius ct novissimus es David . C dilucula quaeruntur hymnorum m dulationes ; ετ primus oe medius o novissimus es David . Si pompa in funeralibus defunctorum;

et primus et medius et novissimus es. Si tela in virginum domibus agitur ; et primus et meditis et novissimus es Datid. O rem inauditam i multi qui litterarum experimenta minus pumpsere , neque ipsis edocti principiis , tο- tum 'Daυid in pectore conservant: neque in urbibus flum atque Ecclesiis sic per omne tempus , per omnem aetatem fulget in sed in fro medio, atque ipsa institudine, et inhabitabili terra certatim Deo sacras stationes excitat. In Monaseriis sanctis choris Angelicarum acierum , et primus et medius et noGiss

mus 'David In coenobiis virginum C libi J greges Mariam imitantium ; et primus et medius et novissimus es. In desertis C ubi 2 viri erucifixi colisquentes Deo; ct primus is medius'novissimus David . Et omnes quidem homines naturali noctis somno alte premuntur: solusque David in sat, atque ipsos

Dei serυοs, in Angelicas turmas congregans , excitat tota mente : terram in

calam vertit, s Angelos homines facit. Id quod meritissimo fit. Psalmi

34쪽

mi namque sortitudinem & majestatem Dei praedicant; & ejus semper

vel beneficia vel facta mirantur : & hominum adeo demonstrant infirmitatem , ut ' divini adjutorii in singulis actibus eos indigere doceant: s.Π; . scelera nostra redarguunt; vulnera detegunt; medicum ostendunt; &

curationis viam aperiunt, Cum humanos actus insormant quemadmo- eontra Pria

dum orandus sit Deus, atque expectorandi sint nostri animi sensus inprecando . Cujus utriusque rei, nempe & Divinae Laudis , & humanae Crationis formulas non humano sed divino magisterio Psalmi tradunt;

ne in utroque humana ignorantia aberremus. Ob eam certe caussa in

antiqua est Patrum sententia , ex Divinis maxime Scripturis Deum esse laudandum atque precandum , unde S. Augustinus ' Ut laus, inquit, in palin. quam illi dicimus habeat ordinem suum, ne forte aliquo excespu quem laudatv x, o endat; melius iter Iaudis in Scriptura Dei quaerimus ; ne ab ipsa via , nee in dexteram nec inmisram digrediamur. Audeo enim dicere charitati vestra: tit bene ab homine laudetur Deus , laudaυit se ipse Deus : s quia dignatus es laudare se ; ideo invenit homo quemadmodum lavdet eum Ut enim se homo laudet, arrogantia es: ut Deus se laudet, misericordia es. Prodes amare quem Ialidamus: bonum amando , nos meliores es icimur. Itaque quoniam hoc nobis prodesse novit ut amemus eum ; laudando se , amabilim se fecito in eo nobis consulit quia se amabilem scit. S Jo. Chrysestomus ' aut alius . i. Pater dicit: Suoniam feri non potes, ut qui sunt homines non dissicuItates reii. ex να- sentiant, is alterantur afflictionibus , s in necessitates tam externas, quam

qua a nobis in nos cooriuntur incidant: titilissimum medicamentum agnoscunt oi dictis ς δ'

animae eorum qui sunt cum Deo locuturi ' in vanitates, prompti mam in PDI- - . , mis enunciationem 'sius S. Spiritus: qui res quidem omnes humanas praese- git; per beatissimum autem Prophetam Savid exposuit voces malis conve- u', ἡ nientes , per quas curari possint qui in ea inciderunt. Ita ergo qua prius forte 'fr in 'canentes percurrimus , , IeDiter tantum ρο in superficie attingimus; eum in V 'necessitates et afflictiones inciderimus, tune scimus et cognoscimus, ipsa re quae es in nobis , conveniens medicamentum naturaliter attrahente , et ipse etiam medicamento convenientem a eritionem tamquam propriam Ni assiimente et amplectente. Hinc & beatus Augustinus ita nos hortatur: ' Si orat Psal- thpcxxx mus, orate : et si gemit, gemiter et si gratulatur, gaudete: et si sperat , ς μ' --

sperate: et si timet, timete. Omnia enim quae hie conscripta sunt, SPECU

Ob eas maxime caussas cum Psalmorum liber sit diurna nocturnaque manu vertandus, diu in optatis mihi fuit ut aliqua Psalmorum a domnaretur editio , qua iacilis via rudioribus aperiretur ad psal mos intelligendos brevi commentariolo, & ad eos pie sancteque recitandos , accessione

35쪽

cessione veterum precum ad singulos Psalmos pertinentium nova praeberentur incitamenta . Intelligebam enim , quod ad intelligentiam attinet, immo experientia ipse mea cognoscebam , complura Contineri difficiliora in Psalmis, quae intelligentiam retardent, minusque pro pterea voluntatem accendant quo flagrantius oret. Legisse SS. Patrum aliorumque commentarios haud multum admodum juvabat, cum praeterita & pene oblitterata ex mente lectio atque explicatio in mentem non veniret inter psallendum : accedebat nec omnibus praesto esse istius modi commentarios; nec omnes sortasse satis intelligere , cum in illis plerumque bene multa , quae ad pietatem , vel mysteriorum scientiam,& linguarum eruditionem , aliarumque rerum ab Ecclesiasticis tractatoribus copiosius disserantur; quae mentem potius obruant legentium,

quam ex iis prompte expediant dissicultatibus quibus obvolvebantur . Itaque animum adjeci ad breviores explanatores Psalmorum , ut qui ad institutum meum aptior fuisset, hunc in opellam hanc integrum transferrem . Plures clari nominis istiusmodi auctores expertus sum :quorum doestrinam pietatemque ut summis laudibus effero ; ita minus

congruere operi nostro animadverti: quaerebam enim explanatorem ,

qui stylo simplici presse verba ipsa Psalmorum explanaret, & verba

obscuriora clarioribus verbis , sed paucissimis exprimeret; quae abstr sora essent diceret quidem apertius; sea tamen amplissimos sinus variorum sensuum quoquoversus non explicaret: expetebam , ut unico verbo dicam, explanationem brevissimam ποδα , litteralem , Scquodammodo grammaticalem;qua scilicet tropi atque figurae tum orationis tum verborum, quae modo communi linguarum vulgarium mianus usitatae , minusque intellectae, haud exiguum negotium psallentibus facessunt; itemque idiotismi sive proprietates peculiares linguae Hebraicae vel Graecae, redderentur apertis ustaliique vocabulis, & locutionibus latinis; ut vis sub schemate vel idiotismo latens, remotis involucris & integumentis illico conspiceretur : tum etiam historicae

veteris Testamenti narrationes ad quas saepe refertur quod dicitur dc

status & intentio Psalmist aer explanarentur apertius. Cum itaque nullus mihi occurreret, qui quaquaversum votis meis satisfaceret: & e regione putarem hanc provinciam vires meas longe superare ἔ velut in angustum dediustus diu haesi , quousque tandem tentata fuit a me mea ex aliis, nova ex veteribus, & rudis ex doctissimis aliorum commentariis explanatio in gratiam cum simplicium fratrum Christianorum , tum minus peritorum Clericorum ; quorum commodis utilitatique inservire gestie am . Hinc aliquos Psalmos experiendi gratia primum e

plicui

36쪽

plicui auxiliante Deo ; tum aliquos, exinde alios, & paulatim omnes:

quos demum cum animadverterem non prorsus aliusmodi esse, quam instituta ratio mea postulabat, nec ab aliis improbari , in hoc opusculo exhibendos Ita tui . Haec de instituto meo caussisque novae hujus explicationis nostr . Porro ratio quam tenui in ea elaboranda haec fuit. Primum omnium Graecum exemplar LXX Interpretum , unde est editio nostra Vulgata , ob oculos proposui, quo significantius ex Graeco Latina vocabula , locutionesque exprimerem : qua in re quantum claritatis orationi accedat, exactior explicatio aor illorum temporum Graecae Grammatices vel sola probaret: Cum enim tempus aortitum per varia

tempora maxime praeterita, sive impersecta , sive persecta , sive plusquam ut dicunt persecta indefinite vagetur; si latine reddatur propriis temporibus , quae locus exposcit , lucidiorem totius narrationis seriem ordinemque demonstrat. Post Graecum exemplar eXpensum, unde nostra sui dicebam ) Editio immediate manavit, in aliam B. Hie- Tonymi interpretationem ex Hebraeo animum semper intendi, si quomodo novam inde lucem acciperem , quo clarius uberiusve LXX Seniorum textum illustrarem quidem , sed in sensus alios remotiores non extenderem ; tum quia proli Xos Commentarios non scribimus; tum etiam quia non ignoramus quanta sit obscuritas linguae sanctae archi stimae pariter ac foecundissimae , maxime si vocalia puncta dempseris, tum etiam praeter alias diversae lectionis caussas, illud animadverteris, non habere nos Vocabularia Hebraica ante adventum Christi conscripta , quae vim vocabulorum ejusdem linguae declarent, dicantque vocabulum unum , exempli gratia , tria tantum significare , & non adhuc aliam quartam habere significantiam , quam expresserunt LXX viri Hebraei doctissimi: in quorum interpretatione s ut nihil dicam de Hebraeis Hellenistis sive ante sive post adventum Christi tota retro antiquitas Christiana ab Apostolis usque semper acquievit ubique locorum. Consultis itaque duobus illis sontibus , alios quoque auctores adhibui, sed in primis Cornelium Iansenium Episcopum Gandavensem , & Gilbertum Genebrardum , quorum sepe & verba ipsa usurpavi, dolens tantis viris hoc in opusculo non dari totum locum ; propterea quod

ille paulo latius, alter vero paulo intricatius ob varias explicationes sacri contextus, frequentesque allegationes Patrum vel Rabbinorum , minus apti essent ad rationem operis nostri.

Porro noster hic commentariolus interpretatione Continua , non

sola locorum dissicilium explicatione confectus est; quia in Psalmis

37쪽

visum est id pene necessarium: cum enim metro sive rvhimo scripti fuerint; ut in omnium linguarum poemate numeris adstricto contingit, necesse est multa vocabula supprimi, maxime quae ad caussales, Continuativas , vel expletivas M. Particulas attinent: quae nisi suppleantur in soluta oratione, disjunctus hiansque sermo decurret. totaque series orationis intersecabitur in animis legentium . Qui integram hanc Psalmorum explicationem identidem legerint, hi certe utilitatem haud exiguam fortassis capient ex ea: qui & ut promptius etiam inter psallendum possint ea tantum loca inspicere , in quibus aliquod obscurum occurrit, quod licet antea intellectum , memoria tunc temporis non retinetur; tota interpretationis series numeris est distincta , qui respondeant versuum Psalmorum numeris; ut quotum Psalmi versum quaesiveris , sub eodem numero illum explicatum reperias in expositione : ob hanc enim solam caussam numeri appositi sunt in singulis versibus Psalmorum praeter morem Codicum mss. tum Graecorum tum Latinorum : quos sane numeros praetermisissem, si purum Psalmorum contextum sine explicatione exhiberem .

Cur autem hoc imum genus litteratis sive historici sensus agressus fuerim, in caussa fuit quod is sit veluti basis ac sundamentum, supra quod ceteri sublimiores sensus consurgunt; & veluti rudimenta prima discentium , quibus praemissis ad profundiora divinae Sapientiae mysteria penetrant : & sane ut vetusti cujusdam Auctoris 'verbis utar :Promptum esset ventis dare libera Vela fecundis :Sed quoniam rudibus metus es intrare profundum; In tenui primum discant procurrere rivo . Sic tamen istiusmodi explanationem temperare conatus sum , ut facili negotio possit aptari ad sensum mysticum & moralem . Quosdam tamen Psalmos aperte explicavi de Christo; quia tam evidenter apparebat in eis, ut qui Psalmistae personam illi opponere velit, non Psalmum illustrare , sed obscurare magis videatur , lucernaque lucem quaerere rutilante sole meridie . Porro ne aliqua saltem deesset vel brevis manu ductio ad secretiora mysteria sensaque Psalmorum tum de

Christo, & ipsius corpore Ecclesia universa, & particularibus hujus corporis sive collegii membris , id est fidelibus . tum etiam de caelesti Patria : quos sensus recte appellaveris Sensus Chri lianos , patefactos nobis tamquam scisso Templi velo morte Christi; qui Apostolis ' aperuit sensum ut intelligerent Scripturas, o quae scripta sunt in Lege Musi et Prophetis

38쪽

phetis et Psalmis de ipso: ne is iusmodi, inquam . manuductio dees

set, qua summatim saltem , etsi non particulatim mystice explanarentur Psalmi, praeposui singulis Psalmis argumenta &divisiones textus cujusque Psalmi, quae venerabilis Beda ex Cassiodoro aliisque Auctoribus collegit; quae & collata cum ms. Codice Palatino num. 39 in Vaticana Bibliotheca , nunc emendatiora & auctiora prodeunt. Haec certe Argumenta ad hanc rem haud parum juvabunt lectorem : maxime si regulas illas generales Ticonii, quas B. Augustinus abbreviavit in lib. De Doctrina Christiana, ob oculos habuerit; vel ita ejusmodi sensus mysticos exquirat, ut non scrupulosius singula dicta Psalmistae attribuantur Christo vel Ecclesiae sive animae fideli; sed paulo generalius res rebus potius attribuantur; cum semper imago & simulacrum . ut est sensus litteratis & historicus Psalmorum , aliqua propria retineat, quae minus conveniunt personae vel rei significatae per imaginem : sic pieti colores in tela imaginem hominis figurant; qui viventi homini aliter insunt, cujus cum illa ut verbis utar S. Augustini es similitudo in magna disparilitate. Hinc via expeditior ad intelligendos Psalmos minus exercitatis dabitur; quemadmodum interpretes faciendum docent in explicatione Evangelicarum parabolarum: in quibus plura ad solum pertinent illarum ornatum . quo tenacius ex illis circum stantiis memoriae infigantur . Quare satis fuerit persecutiones Psalmistae, verbi gratia, ad persecutiones Christi ejusque membrorum generatim aptare , liberationes ad liberationes, orationes ad orationes &C. ut aliqua interim propria relinquantur Psalmistae, qui imago

& simulacrum Christi fuit & Ecclesiae .

Praeter argumenta Bedae, pro iis quibus inter psallendum ea legere sorte non vacaverit, aliae duae brevissimae appositae sunt Periochae Eusebii Caesariensis ex Bibliis polyglottis, & duobus mss. codd. Vaticanis num. 34I , & 3 a , & S. Athanasii ex epistola ad Marcellinum. addita tertia epigrapha ad quam materiam potissimum spectet Psalmus, an ad meditandum , an ad precandum , an ad laudandum vel gratias

agendas : ut omnis qui eum psallit, sciat cui psallit, quare psallit, o quid psallit. Ut autem haesitatio omnis in Peri his hisce praesertim S. Athanasii auferatur, quidnam scilicet sit discriminis inter ιν τευ ιν

dum est haec distingui secundum B. Paulum Apostolum scribentem ad Timotheum, ubi totum precandi ossicium in quatuor partes distinguit : Obsecro igitur , inquit , primum omnium feri δώσεις obsecrationes sive Deprecationes , προπιυχας Orationes, ἐνm, ς Psulationes sive

I. a.

39쪽

Interpellationes, i χαριτίας Gratiarum actiones . In quem A postoli locum scribens Theodoretus Episcopus Cyri, haec ita discriminat. δέησις obsecratio quidem sive Deprecatio , est ad malorum quorumpiam de-pissonem oblata supplicatio . στροπιυ Oratio autem est bonarum rerum petitio. ἐντευξις Posulatis autem sive Interpellatio, accusatio injuriam inferentium: es autem nobis colluctario nou adversus carnem o sanguinem , sed adversus principatus , addersus potesates , adυersus principes hujus seculi, adsersus spiritualia nequitia in caelestibus : adυersus hos justum Iudicem adrimus interpellantes , s justum auxilium petimus . Gratiarum au tem actio Deo Vferturpro bonis quae nobis jam obtigerunt. Quod ad sensum moralem sanctosque animae Christianae affectus attinet, ptaeterquamquod saepe id illustretur argumentis laudatis , Orationes quae singulis Psalmis subjunguntur , ad id ipsum ma Xime Conducunt : quae quod piis affectibus accommodum , per longam Psalmi

narrationem erat diffusum , breviter contrahunt ; quo serventius ex intimo corde, haustus ex Psalmo spiritus se effundat in preces , ut vitia exstirpentur, inseranturque virtutes divina implorata manu omnipotentis Dei. Antiquissimi sane moris est post singulos Psalmos humi strato corpore exciperem dies Dominicos tempusque Paschale adorare Deum , precarique brevissime : quo de ritu sic legitur in tra statu de Virginitate, sive S. Athanasii , sive alius cujuspiam antiqui Patris: At Psalmos dices , Virginem alloquitur , quot poteris ; ad quemlibet Psalmum preces ct gentium insectio cum lacrymis addatur , pronunciando Domino peccata tua , orandoque ut tibi remittantvr : θ pos tres Psalinos absolutos dices Allelfa . tauod se Virgines tecum fuerint, ct illa quoque psillanm,or singula sugulas preces emundant. Apud Cassanum totus hic ritus, ut

apud Agyptios Monachos servabatur , Angelo etiam eum morem comprobante, sic traditur ' tam sedentibus cunctis ut est moris nunc usque in i iiii i Eὰ gypti partibris ) ct in psallentis Cerba omni cordis intentione defixis , unde- Orationum interjectione disinctos , contignis tersbus parili prο- cantasset, duρdecimum sub Allelisa re1ponsione consummans , abnniterserum Oculis repente subtractus , quaesioni pariter ει caeremoniis memimposuit. & cap. VII. Has igitur praedictas orationes hoc modo incipiunt alisque consummant, ut mito Psalmo nonsatim ad incΠrUationem σentium comi etiant, qHemadmodum facimus in hac regione nonnulli, qui nedum bene fulto Psalmo in Orationem procumbere fesinamus , ad celeritatem missae quantocyus

properantes Apud illos ergo non ita es ; sed autequam flectaut genua, paulisper Orant; θ jlantes in supplicatione majorem temporis pa rtem expendunt . Itaque ps haec puncto brevissmo procidentes humi, vestiti adorantes tantum

40쪽

tum disinam Clementiam , simina velocitate consurgunt: ac rursis erecti expansis manibus eodem modo quo prius stantes oraverant, suis precibus tutentilis immorantur : humi namque diutius procumbentem non solum cogitationibus ,

Hunt, verum etiam somno gravius impugnari. . . . . Cum autem is qui orationem collecturus est, e terra surrexit, oinues pariter eriguntur, itaut nullus nec antequam inclinetur ille , genu flectere, nec cum a Ierra surrexerit, re

morari praesumat ; ne non tam secutus fuisse illius conclusionem qui precem coIIlit , quam suam celebra spe credatur . Haec porro collectio & conclusio precis a Sacerdote fiebat; unde cap. X Nulla, inquit, vox absque

Sacerdotis precem concludentis auditur. Haec paulo latius retulimus, ut morem nostris temporibus obsoletum cuncti noverint explicatius; quique Voluerint privatim etiam imitentur . Ceterum num illiusmodi collectio sive conclusio Sacerdotis fuerit aliqua precatio ex Psalmo decantato eXcerpta, sive ex tempore dicta, sive ex aliquo libro recitata; aut generalis tantum aliqua Conclusio precationum , verbi gratia , Per

Dominum no serum Iesum Chrisum, vel quid aliud simile : arbitror quantum in re tam obscura conjectare possum , hoc postremo potius modo

voce clara Sacerdotis suisse collectas atque conclusas secretas cunctorum adllantium preces; cum nunc usque nullum vestigium deprehenderim orationum ex Psalmis consectarum apud Graecorum vel Orientalium rituales libros , vel tractatus Patrum . Itaque istiusmodi orati nes de Psalmis , quales sunt quae ad praesens edimus, primum insti tutae suere in Occidente . In Concilio Agathensi anno DVI, canone 3 optiescribitur ut pos Antiphonas, Collectiones per ordinem ab Episcopis vel 'Presbteris dicantur. Id quod numquam intelliges , nisi ritum psal lendi Galliarum antiquum pernoveris, quem in praesenti aliquibus tamen immutatis) repraesentat Breviarium MoZarabum , Hispaniarum scilicet ritus antiqui, consimilis omnino prisco illi Gallicano veteri . Eo in Breviario Antiphonae habentur cum accessione plurium versuum post quos repetantur: quae ut plurimum ex Psalmis aut ex Prophetis sunt desumptae . Hisce Antiphonis singulis Orationes subjunguntur ex

eodem ipso Psalmo decerptae, unde Antiphona proxime cantata excerpta suerat. Has Orationes cum animadverteremus aptissimas esse ad institutum nostrum , collegimus; suoque proprio Psalmo hoc in opere attribuimus: rem gratissimam nos facturos pio te flori arbitrantes, liliis c pulcherrimis aeque atque piissimis precationibus, ipsius excitaremus animum ad orandum Deum flagrantius aeque ac fructuosius. Porro quod attinet ad Auctores harum orationum , antiqui plane sunt: meminerunt enim non raro Gentilium & Αrianorum tamquam suo adhu

SEARCH

MENU NAVIGATION