Venerabilis viri Josephi Mariae Thomasii S.R.E. cardinalis Opera omnia tomus primus septimus ... ad mss. codices recensuit notisque auxit Antonius Franciscus Vezzosi .. Tomus tertius in quo Psalterium perpetua interpretatione ornatum

발행: 1748년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

DOMINICUS ARCHIEPISCOPUS EPHESIN Us

CONGREGATIONI s

SALUTEM AETERNAM. T S I ubi eumque nobis , licet immeritis , in gerendis S. Apostolicae Sed is negotiis. versari contigit ,

omnibus plane testatam secerimus egregiam nostram de praeclarissimae Familiae vestrae commodis , atque rationibus benemerendi voluntatem , neque ullum unquam erga vos amoris ac benevolentiae indicium a nobis desiderari passi simus , attamen ut nullo non Officiorum genere , nedum vos complecti , verum etiam res vestras augere , & confirmare videamur , nonnulla vobis significare decrevimus , quae maxime condu cere putamus Congrcgationis vestrae incremento , cujus Institutum a Majoribus vestris, post illam temporum acerbitatem, quae tot Helvetiae partes a sinu Catholicae communionis avulsit , sortiter susceptum , & auctoritate Apostolica confirmatum , vestris diuturnis curis , & laboribus in magnum Religionis praesidium mirifice in dies propagatur dc cum nulla sane res sit , quae majoribus egeat consiliis , jure postulare videtur lautorem, & socium cogitationum vestrarum Apostolicae Sedis Legatum ; sui enim muneris esse quis ambiget , ea praeci pue loca summa , qua pollet auctoritate , fovere, in quibus, tamquam in muniti Gsimis Christianae militiae castris , homines fidei loricam induti, bellum gerunt adversus Satanae , mundi , atque carnis insidias , dc incitamenta Haec diu multumque animo revolventes eo nos curas omnes intendere debere arbitrati sumus, ut qui Monasticam vitam amplectuntur , & in Regulae tyrocinio sese exercent , habeant unde rite instituantur in obeundo opere DEI, & rectam praecipue psallendi doctrinam addiscant : eum divinum hoc munus prae ceteris , qui bus in arctissimae vitae curriculo diu noEtuque vacare tenentur , intimo cordis affectu ac jugi debcat mcditatione persolvi . Hinc Magi liri Regula nihil eorum praetermit tens , quae ad altissimum persectionis gradum assequendum conducere pollunt , jure , dc merito illos adhortatur: Ita ad Uallenaeum flare , ut mens voci concordet : ' Cujus Regulae gravissima verba Veteris Novique Testamenti oraculis comprobata, adeo Majorum velirorum animos inflammarunt, ut nihil in hac vita reliquum sibi sacerent, quam cap. I9-

22쪽

quam hymnis & canticis Dei potentiam , ac gloriam extollere . Hac divinarum laudum modulatione, humanum illud & longo miserrimum mulcebant exilium, dirositi extra hominum lucem , in silvis S latebris , quo tamquam ad aras , e saeculi fluctibus erepti confugiebant, mirum quantis persundebantur deliciis; Creatoris

enim majestatem laudando, timore corripiebantur; maxima ejus beneficia recensendo , amore deflagrabant ; animae vulneribus medebantur misericordiam exposcendo , & hostium insidiis occurrebant annuntiando justitiam ; orientem solem PlaI-mis excipiebant, recedentem prosequebantur, aeternae illius lucis , quae interitum nescit, ortum sollicite deprccantes , & alternantibus choris, vices caelestis Ieru la-lem , in qua perpetuum est canticum , reserebant in terris . Nihil hic dicimus , quod non illustria omnium s culorum monumenta nos antea docuerint ; ad instar omnium apud vos erunt quae in celeberrimo Luxoviensi coenobio de laude perenni a Beato Columbano prosecta reseruntur, qui e Britannicis finibus, Christo duce, cum sociis egressus , primus in has oras monasticam vivendi formam invexit, easque Evangelicae veritatis luce unde quaque perfudit . Si cui vero ratio reddenda esset , undenam tantum antiquorum studium erga Psalterium , unde tot vigiliae in hac statione excubantium , unde talis tantusque la-hor ut illud totum mente perciperent, & memoria custodirent Hoc nimirum ex eo peti debet, quod psallobant lapienter , id est intelligenter & erudite , ut legunt S. Augustinus, & S. Hieronymus : optime si quidem noverant in libro Psalmorum , velut in locupletissimo Sacrarum Scripturarum thesauro , contineri silmmum , & excellentissimum Religionis noli rete opus , nempe DEI laudem , orationem, Christi mystcria , gratiae divitias, Ecclesiae natalia, iniquorum poenas , & omnibus boni, assi uentes aeternumque maniuras sanctorum delicias . Etenim quis nostrum , tam DEO vacuus , usque adeo res divinas fastidiret , & terrenas amaret, ut Psalmo Tum suavitate curarum aestus non sedaret, & cordis duritiem non deliniret 8 Quis tam serreus , tot tantisque Spiritus sancti gemitibus invitatus ad veniam , comptin ctionis lacrymas cohiberet Vobis ergo nihil omnino mirum videbitur antiquos Patres strenue una die hoe munus implevisse , quod nos tepidi utinam septimana integra persolveremus . Quaero Regulae verba de totius Psalterii recitatione non tam vobis quam nobis , ac Clericisoremibus animo penitus infigi vehementissime optaremus; sacili enim negotio tunc

in divinis laudibus persolvendis incenderemur amore , si monente Apostolo loquentes nobismetipsis in psalmis , hymnis, & eanticis psaliciemus Domino spiritu ,

corvi, picae , im huiusmodi volucres; ut non minus sestive , quam vere & pro more sapienter . plebem suam Hipponensem Augustinus arguebat a ' eujus saluti , & rectae institutioni sollicitus excubans amantissimus Pater, totus desudabat in Psalmo-Tum explanatione , ne conventus inquit J A Messaliet , in quibus recitabantur ,

eorum intelligentia fraudarentur e illud addens e fienter eantare naturae hominum divina voluntate concessum esse Grande , ut canentium mentes permoveret, & in ipso Tum animis pios erga DEUM excitaret affectus, qui Psalmorum verbis responde c Σ rent , ' cap. 18. h in Epist. ad ubesios. c. r. v. I s. ' in Psalm. IS.' In praemio enarrationis Psalm. II 8. In Psalm. IS.

23쪽

rent , & intimam eorum vim assequerentur , ita paterne eos admonebat: Si orat

Psatiniis orate ; si gemit, gemite ; is si gratulatur , gaudete ; terat, sperate ; Θs timet, timete ; qui enim non attendit , quid in i is et erbis intelligi debeat , aures

eius accipiunt transito iam cibum, sed ad animam ejus non pervenit verbum DEI. Quam assciquum varietatem , virtutcs Psalmorum appellabat . Ncquc aptius potu ille eorum naturam definiri , ii omnes uno ore consentient , qui ejus Sanctissmi Patris c narrationes ad populum habitas perlustrabunt , in quibus hanc ipsi rationem propositam fuisse animadvertent, ut omnia ibi referret, quae in alendo Christi grege, &ad vitam san te pieque formandam opportuniora videbantur , nunc temporum vitia exagitando , modo disciplinam morum ad aeternam Scripturae regulam retrahendo . Minime tamen ignoramus , recentioribus nonnullis uni litterae semper addictis , minus probari sensus morales , & allegoricos , eosque tamquam piorum hominum excogitationes in concionis argumentum eis fias ab iis repudiari; sed hujusmodi interpretandi modum minus fortasse insectarentur , si diligentius attenderent, veteres

Ecclesiae Patres , & quidem illos Episcopali praeditos dignitate, quibus scilicet erudiendae plebis onus incumbebat, omnem curam , & operam maxime contulisse ad explicandam morum doetrinam Psalmis comprehensam ; & eo saepius illos in hoc a gumento versatos suisse , quo frequentior erat Platinorum usus , sive publicus , sive privatus. Nemo enim nescit, qui antiquos Ecclesiae ritus callet, plebem Chri ilianam in solemni divini sacrificii celebratione , praeeunte in Ambone Lectore , totos olim Psalmos recitasse, qui cum inde facilius prae ceteris Scripturae libris memoriae

mandarentur, ne nuda tantum verba , quae ad medenda animae vulnera parum pro

fuissent, psallentium mentibus inhaererent, modo sensus morales , modo allegorici ab Ecclesiasticis tractatoribus expromebantur; ut Christi Fideles ea recolendo , quae sub veteri Lege in nube contigerant, aperte colligerent in nova , omnia jam pridem summa DEI bonitate ad suam ipsorum doctrinam scripta fuisse . Quantam vero vim haberent in Psalmis enucleandis hujusmodi ad populum enarrationes, cujus saluti uni cc consulebatur , etsi innumera . dum vobis haec scri bimus, occurrant exempla , minime praetereundum est illud S. Fulgentii Ruspensis Episcopi, adeo rei nostrae consonum , qui teste Ferrando Diacono in eius vita Beati Augustini exponentis tricesimum sextum Psalmum lectione commonitus , edere suum statuit votum , di monasticum institutum amplexus, saeculo renuntiavit. 'Haec tamen non ita accipi volumus , ut illa explanandi ratione rejecta, quam veteres Theologi historicam appellabant, & nos vulgo littoralem vocamus , moralem alteram, & allegoricam medendis animarum vulneribus maxime accommodatam, tan tum adhibeamus t immo vero illud intelligendi penus prius assequi debemus , quod ab apertiore orationis argumento non recedit. & sirplicem ac ustatam verborum

significationem , & vim nobis exhibet; nam qui seri posset, ut ad abditam in verbis sapientiam penetraremus, nisi nobis vulgaris intelligendi ratio pateret ob hanc maxime caussam , ut rudioribus lacilis aperiretur via ad Psalmos intelligendos , eosque pie sancteque recitandos, brevissimam explanationem , ct quodammodo gram maticam exaravit immortalis memoriae Uir Iosephus Maria Thomasius , doctrinae praestantia, morum tali stimonia , & austerissima vivendi norma clarissimus , & spectatisti.nus ,' In Psalm. 3 o. in sermone de quadam ρ ι rudi constet adiue in die Epipoauiae .

24쪽

Siatissimus , qui summo genere natus, adolestens adhue , iure prioris aetatis abdicato, humanisque rebus valere jussis, Clericorum Regularium institutum suscepit , ct totum se in veteres chartas, Sacrasque Litteras abdens, ex uberrimis Patrum sontibus, & ex venerandae Antiquitatis manuscriptis eodicibus, studia, vigilias, elucubrationesque suas in proximi utilitatem, & in Ecclesiae praesidium derivavit, donee tandem ob profundam , Cnristianamque animi demissionem , sibi uni invisus , omnibus vero propter admirabilem incredibilium virtutum famam undequaque probatus, secundi ordinis post Pontificem in Romana Ecclesia a Clemente Xl Presbyter renuntiatus , dignitatem, quam nonnisi indieia contumaciae pama, invitus tu cepit , brevi mensiuin i patio , in perniciem staculi noliri , cum beatissima morte commutavit , quam nos mortem Omnibus bonis acerbam , & universae Ecclesiae luctuosissimam quoties consideramus id autem fit sere quotidie) toties iram in nos DEI optimi maximi perhorrescimus . Haec breviter perstrinximus , ne cui vestrum mirum videatur post tot egregios summorum virorum in Psalterium labores , hanc nos vobis explanationem de meliori nota commendare et Thomasius quippe in scientia Sanctorum optime vertatus , idemque graece , & hebraice doctissimus , ne psallentium mentibus , quas Spiritu sancto impleri vehementer optabat, negotium facesserent tropi atque figurae tum orationis , tum verborum , in eo totus incubuit, ut idiotismi , sive proprietates peculiares linguae Graecae , vel Hebraicae apertis, usitatisque vocabulis, & locutionibus Latinis redderentur , & vis sub Schemate vel Idiotismo latens , remotis involucris , ac in tegumentis, illico conspiceretur , in quo sane cum nullus ipsi brevis explanator Occurreret , qui votis suis rei ponderet, hoc solus abunde praestitit stylo simplici, &vel hebctioribus ingeniis accommodato, additis ubi opus erat, historicis Veteris Testamenti narrationibus , ad quas saepe refertur intentio Psalmistae .

Hanc igitur vobis editionem , tamquam pignus amoris nostri mittere decrevi mus , non alia plane ratione , quam quod nobis vix quidquam miagis conducere vi

deatur optime Monachorum Institutioni , qui nullo labore psallendi intelligentiam ex hoc opere sibi comparabunt; & praesto illis erit, unde difficultates , quibus immpediri possunt, facile e rediant , quo demum flagrantius orent, & in opere DEI

alacri u S perscverent . Haec litteratis explanatio attente percepta , & memoriae diligenter comm cndata , inanes sonos , & vaeuas voces praeterfluere non sinet , sed

ipsorum cordibus illabens spiritus , qui habet omnem vocis scientiam , mira suavitate eos assiciet , amplissimos variorum sensuum sinus aperiet, & abditos mysteriorum sontes relerabit . Nam parum prodesset, Filii Carissimi, extorris populi juxta flamina Babylonis durissimas vices deflere , & antiquas sedes repetentis laetitiam hymnis excipere , nisi tunc nobis imago sue curreret vitae hujus longe amarissimae , in qua a patria caelesti exulamus , & animo non perciperemus ingens illud aeternumque gaudium nobis propositum , cum ad ejus selieissimos fines perveniemus . Parum Davidis patientiam , calamitates, pericula, gemitus, angores, & metus commemorare , si minus vulnera nostra sanare possent quae ille adhibuit remedia , & si , quod iple lacrymis , jejuniis , & precibus iter ad DEUΜ tam late nobis aperuit, alio

converteremus . Frustra ejus Regnum licet hostium multitudine , ac potentia oppugnatum perpetuum sere profiteremur , nisi hanc Imperii aeternitatem extenderemus ad

25쪽

XXII.

ad Christum , contra quem Reges terrae irrito fremuerunt conatu , ne in illos dominaretur; & si excidium Templi, Divina: Ggis violatio, bonorum calamitates, S impiorum pax ac prosperitas terrent, & quod maxime do bent nos commovent; quo tandem animo haec tam occultissima DEI judicia excipiemus Haerebimusne tantum Prophetae dictis , qui populares suos Insolentia inimicorum lassatos ac metu Dactos , ad praesidium divinae Providcntiar, quae vindictam retribuit in tempore,

nutantes erexit J nec oculos convertemus ad omnium aetatum peccatores, di impios

quorum superbia licet semper ascendat, semper etiam , ita ipsorum exigentibus meritis malis, aternae mortis poena mulctabitur t Cum ergo tot tantisque doririnis liber Psalmorum redundet, danda opera est , ut qui assidui in diurnis laudibus versan--tur , habeant unde tantam affectuum ubertatem affluentius hauriant : Quod ipsis bene se Iiciterque eveniet, si communibus Congregationis vcstrau sumptibus , & maxima, qua poterit diligentia, iterum typis haec nunquam satis laudata editio , &Pontificiis oraculis comprobata committatur ἰ caveat iique imposterum au floritate vestra , ut hujus exemplar singulis , qui militiae vestrae dant nomen , suppeditetur , nec iacito ab corum manibus illud excidere patiamini. Pluribus rem agere lurcrvacancum est , cum ad procurandam eorum utilitatem ardentes tereEtosque minime hortatione nostra Vos indigere cognoscamus , & sponte vestra alacrius effectum iri brevi considimus, quod modo, ne ut muneris nostri Apostolici minus memores aliquando apud Deum postulemur , paterne vobis suademus . Ccterum , ut egregiae Venerabilis Thomasii voluntati, nobis pro benevolo , quo semper suit in nos animo , jampridem bene perspectae , morem geramus , in tu cena iterum producendam existimavimus insignem commentationem , & inventu disseillimam, quam de recte instituendis Theologicis studiis publico bono conscripsit ,& qua vir dortissimus jam pene intermortuam in quorumdam animis, & ab antiquo rum semitis inclinatam veram hujusmodi studiorum rationem excitare curavit, gravissimo Iosephi vestri Cardinalis de Aguirre testimonio confirmatus , quem Cum smanibus , pedibusque , in eandem ire sententiam laetus non semel audisset , S alio se prorsus modo , si repuerasceret, studia instituturum , in animum induxit suum lit inrismandare , quae in evolvendis diurna nocturnaque manu Veterum Patrum scriptis diu animo agitaverat, & assidua meditatione complexus erat, dc qua erat praeditus humilitate, cum ipse prae ceteris tanto operi , quod designaverat, plane suisceret, alterum ordinis vestri lumen Ioannem Mabillonium, qui eum arcta ipsi intercedebat morum atque studiorum conjunctio , obsecravit, ut illud absolveret , quod tamen Mabillonius , in conscribendis Annalibus tunc temporis occupatissimus , prae stare non potuit, quamquam nos Parisiis per eam tempestatem agentes magnos ipsi stimulos addere non praetermisimus . I homasius tamen animum non abjecit , sed dies nocteique Ecclesiae commodis e ubans , manum ipse operi admovit; at Nix ter tio Volumine vulgato, eum dignitatis , ad quam fuerat euchius , publica munera illud intermittere coegerunt; cujus quidem nullum indc fructum capere potuissemus ,

nisi cdito prius hoc spccimine , quod vobis dono mittimus) ad assequendum totius operis propositum iacilem nobis viam patefecisset : immo ne hoc loco reticeamuS , quae ipsi in hujusmodi studiis recte inchoandis mens erat, Cardinalis Hadriani opustu lum de vera Philosophia ex quatuor Ecclesiae Doctoribus conscriptuin impense lau

dabat a

26쪽

dabat, quod si a pulvere , situque multo, ubi temporum iniquitate modo jacet, aliquando quod maxime optabat in lucem revocaretur , sperabat fore ut esset tutus quidam veluti aditas ad Theologiae sacrarium, sontesque ceteros Divinarum Litterarum penitissimos recludendos; id quod omnes facile intelligent, qui Thomasii consilio adducti , hunc libellum plane egregium ad usus suos adjungent. In eo quippe Auctor ex purissimis illis summorum virorum commentariis mira quadam ibi ertia depromptis, & connexis inter se , aptatisque sententiis nobis perspicue constituit, quaenam sit vera , & princeps Philosophia , quinam humanae rationis fines,

quae leges , & qui tandem Christianorum discendi , & studendi modus ; quod uti nam iter aggrederentur ii omnes, qui essictis ad ingenii libidinem quaestionibus , Melesiasticam simplicitatem ut S. Hieronymi verbis utamur inter Pbilosopborum spineta concta unt. Date interim operam , Filii Carissimi, ut qui caeculo abdicato, curae vestrae informandos se tradunt , optimis instituantur disciplinis , quarum 1 ummam frustra alibi quaerent, quam in addiscenda divinae Legis scientia , ad quam toti se debent

referre et tunc obstruentur Ora loquentium iniqua , & palam traducentium eos , quos per summam injuriam, ideo putant mundo valedixisse , ut ab omnium cieti is remoti, & in Monasteriorum angulis delitescentes , iacilius indulgeant otio , dc to pori . Satis exemplorum vobis praebuerunt Praeclarissima a Majoribus vestris rerum gestarum monumenta , quorum memoria tunc nobis repetenda soret, cum laudatillimi mores vestri eorum sanctimoniam minii S exprimerent. Sed de vestra pietate confidimus , ut quidquid magnum , quidquid amplum ad Monasticae disciplinae inerementum conserre poterit , id a vobis pari animi magnitudine repraesentabitur . Scitis , Ecclesiam. DEI tibi temper viros fortcs , & metu vacuos poposcille, quorum ope magis indigere in hoc indulgenti issimo saeculo nemo non videt; cum universum terrarum orbem adeo publica iniquitas pervaserit , ut Christi oraculis moniti, multorum charitate refrigescente ex omnibus mundi plagis jam spectare possimus adventantem diem irae , quem nimium diu patiens DEUS in sinu misericordiae continuit . Levate ergo capita vestra, intendite oculos in legem digito Dei vobis praescriptam ;& liceat nobis , dum Epistolam absolvimus , commemorare novissima verba sancti ili- mi Patris vestri, qui in antiquorum exemplis tota mente defixus , aliquid de veteris disciplinae rigore sibi remisisse videbatur , quum litis posterisque eorum ' nihil asperum , nibiI grave constituebat, nam Patrum collationes, vitam, & Instituta animo repetens , ita conscribendae Regulae finem iaciens testatus est e Vobis desidiosis , im male viventibus atque negligentibus rubor confusionis est . Haec si pro pietate vestra, quam dignis laudibus numquam satis commendabimus , accuratius consideraveritis ; id evincetis , ut quemadmodum sapientissimum Legislatorem ad convellendam diicipulorum desidiam , & acuendos , inflammandos que eorum animos impulit admirabilis antiquorum austeritas , sic vos moveat ad aseserenda Regulae jura nimia recentiorum quorumdam indulgentia . Quod facilius etiam praestabitis , si in eam statim cogitationem vos adduxeritis, mirum nempe & incre di bile videri, desidiae notam illis eo tempore inustam suisse , qui ne a recto tramite deflecterent, pro virili contendentes , arcta jejunia , longa silentia , dc noctes PQ

27쪽

XXIV.

ne Insomnes ducebant ; quum, aetate nostra , tot simulationum Involucris humanae naturae imbccillitat cm praetexcndo , id unum fortasse a multis ciscitur quod dictu horrendum cst ut, Majorum exemplis aeterna nocte sepultis , baec minima inchoationis ' Regula absque ullo confusionis rubore negligatur . Opio Vos, Filii Carissimi, semper in Domino proficere, bene valere , dc nostri meminisse in orationibus vestris. Datum Λltoris i Helvetiorum , Idibus Augusti M. DCC. XXVII.

VENERA BILI CLERO

SALUTEM , AC PATERNAM BENLDICTIONEM . SAEPE apud animum meum cogitabam, quantus in omni Cnristiano populo , praecipue a ulcm Clero Di oecosis meae, possit inde fructus existere , si Divini Vatis oracula, hoc est Sanctissimi longe omnium Prophetae Davidis Psalterium , facili aliqua , dc quae intellectu non obscura sit c eam intelligo , quam Litteralem vocant) interpretatione Publicarentur in vulgus , qua & recitantium cantantiumve mentes plurimum adjuvarentur , dc pictas incredibiliter accenderetur orationis. Fadium autem est plane casu , vel insigni potius Illustrissimi , & Exeel lentissimi Domini Dominici Passionei Sanctullini Patris Clementis XII. apud Aulam Caria ream oratoris , dc Nuncii Apostolici, benevolentia erga me , ut anno superiore , Autumno jam vertente , eruditisssimi simul , dc pientissimi Viri Cardinalis Thomasi breviis mas in sacra haec cantica notationes , sive te iiones ad me , nihil ejul modi tum opinantem , mitteret, recusas olim ab se , ac vice altera sub praelum mi stas, cum apud Helvetos hoc codem Legati Pontificii munere sanctistii ne per

fungeretur.

Illas ut legere primum coepi , exarsi statim animo , cum quod mea huc ipse jam antea sponte serebar, tum quod tanti Patroni hortatus accederet, qui Auctorem lapsu temporis , ac plurium annorum decursu rariorem effectum , novo praelo subjicere , atque ita publicae luci reddere suadcbat. Nihil eunctatus parui mandatis , &hoe, quicquid est, opcllae meae deesse Cleri , aliorumque commodis non volui.

Religioni vero mihi duxi in docti si imis tam Illustrissimi & Excellentissimi Nuncii Apostolici , ipsiusque Cardinalis Thomasi Praesitionibus , quam eruditissima Jacobi Benigni Bosilieti dissertatione de Psalmis , Musdem Excellentissimi Consilio pariter,

dc adprobatione inscrta , vel quicquam immutare . Ad has Te remitto , Lebior Benevole , hae Te modum, hae recte pieque , ut oportet, precandi rationem omnem, cum aliis seleetis eruditionibus, docebunt. Tu autem boni consule studium no strum , dc vale . Salutis Vesrae Amantissimus Pater Fr. Emericus Λrchiepiscopus Strigoniensis . mp.

28쪽

ΡS ALTERIUM

CUM CANTICIS

VERSIBUS PRISCO MORE DISTINCΤ-

NovAQUE LITTERALI EXPLANATIONE BREVIssΙΜA DILUCIDATUM

IOSEPHI MARIAE THOMASII

pBESBYTERI EX CONGR. CLERICORUM REGUL.

PsALMODIE ET LACRYΜIs HORAs VITE FREQUENTIUS IMPENDE. S. Gregorius Papa lib. X. Regi ri Epist. xIv. ad Opportunum .

30쪽

EMINENTISSIMO AC RIVVERENDISSIMO DOMINI

S. R. E. PRESBYTERO CARDINALI

O dubito quin scias inter teteris Ecclesiastica disciplina ocia ct id fuisse , ut nos Clerici PSALTERIUId totum animo perciperemus,

ct memoria cusodiremus . ' Gennadius Con-' Theodorus

stantinopolitana Sedis Antises , is qui Anatolio . ''successi non diu pos Chalcedonense concilium ; bro ineminem ordinabat, qui Psalterium non sciret

memoriter. Concilium Tuetanum VI II. anno Dο-

- mini 'DCLIII coactum , hunc jusissimum atque Optimum canonem edidit, diuturna memoria dignum ; quem G tu vir Eminentissime nomine Aureae Regulae ' nuncupasi; quo dicitur: Octavae. HAdisceptationis actetu reperimus quosdam divinis ossiciis mancipatos , Collec'. ma- tanta nesciente socordia plenos ; ut nec in illis probentur instructi '' '' competenter ordinibus, qui quotidianos versantur in usus. Proinde s σε. sollicite constituitur atque decernitur ; ut nullus cujuscumque dignitatis Ecclesiasticae deinceps percipiat gradum , qui non totum Psalterium , vel Canticorum usualium , & hymnorum , sive baptizandi persecte noverit supplementum . Illi vero qui jam bonorum dignitate funguntur, hujus tamen ignorantiae caecitate vexantur; aut sponte sumant intentionem necessiaria perdiscendi; aut a majoribus ad lectionis exercitia cogantur inviti. Absurdum siquidem est, eos qui ceteros simpliciores & laicos habent docere quibus & disciplinae & vitae debent esse veluti quoddam speculum ad alicujus ordinis vel dignitatis promoveri statum ; qui legem Dei ignorant, nec litterarum saltem mediocritate sunt insigniti. Hujus canonis memores patres concilii Cyaeensis in dioecesi Metensi anno ML. Quinto , inquiunt , titulo decrevimus , ut Archidiaconi tales Clericos, constitutis qua tuor temporibus ad ordines ducant, qui persecte totum Psalterium, Hymnos & Cantica , Epistolas, Evangelia, & Orationes sciant. Hoc idem antiqua di-d a sciplina

SEARCH

MENU NAVIGATION