장음표시 사용
21쪽
lesii eruditi ac sapientis Viri monita , & hortamenta . Quae ad nostram usque aetatem prodiere de Pontificiis Numismatibus lucubrationes, duae sunt , altera a Μolinetio Ordinis S. Gene vesae Monacho Parisino; altera a P. Bonannio Societatis Iesu, doctrina, & eruditione conspicuo , concinnata . Molinetii opus integro Volumine ann. MDCLXXIX.
typis edito, Numismata quamplurima exhibet, ac illustrat, eorumque seriem ad Innocentii XI. aetatem producit. Quamplurima inquam Numismata; multa enim deficiunt;& , si notas quas addidit ad limam revocemus, in multis hallucinatur. Laudandum tamen opus, vel eo maximὰ titulo , quod magnum aliquid, ac pridem intentatum aDgreditur . Μajori cura, ac sedulitate Numismata tractavit Bonannius, sive numerum, sive adnotationes percurras. Duo confecit Volumina , & ad Innocentium usque XII. seriem extendit. Μulta operis laus; non ideo tamen suis caretnaevis. In recensendis Numismatibus aliquando deficit; abundat aliquando . Genuina omittit: spuria pro genuinis adoptat. Nonnulla ex Τipotio, & Palatio addit, quae Nummi potius emblematici, quam vera Numismata censenda sunt. In notis, quas addit, usque adeo prolixus est , ut fastidium creet; ac non raro ad multa deflectit, quae ab Operis instituto nimium recedunt. Haec incommoda , ac menda, novum hunc laborem a nobis exprimunt, atque ut pro Viribus, veritati, ac antiquitati consulamus , compellunt. Ne autem in ea, quae in aliis reprehendimus, vitia incurramus, has in hoc opere leges nobis omnino servandas proponimus, ut veritati, a Cperspicuitati studeamus. Ueritatis studiosi integram dabimus Numismatum seriem a MartinoV. ad BENED,CTUM XIV. quo regnante , haec scribimus. Quae genuina non sunt, reji
22쪽
ciemus; certa ab incertis; susilia ab iis , quae cuia sunt, longe secernemus. Notas dabimus breviores, & accuratas, quas vel a probatis Auctoribus hausimus, vel ab authenticis Bibliothecae Vaticanae manu scriptis Codicibus , vel ab Hiastoriis synchronis . Si quid ex epigraphe, emblematibus, aut etiam ex figuris quibus pluviale distinguitur, memoria dignum occurret, explicabimus. De temporum ratione solliciti, annos supputabimus ; & ubi Pontificum occurrent insignia , ne dum ea elucidabimus, sed & aream cui insident, ut obvium cuique sit colorum varietatem juxta Blasonis canones cognoscere , describemus. Quod vero ad perspicuitatem attinet, coordinandis ae describendis Numismatibus, totis viribus incumbemus . Majora a minoribus distinguimus; atque ut dissimilis moduli ratio ad oculum pateat, nonnullos sub libri initium majores ac minores Circulos pagina impressos objicimus, ad quos Numismata, veluti ad lydium lapidem , exigantur, atque ea Numismatis magnitudo, sive molis extensio collugatur, quae circulo bene respondet. Etsi , servata temporum ratione , Numismata enumeremus; ut major adhuc accedat dispositio, atque ex dispositione perspicuitas, seriem universam ad tres Classes revOcamus , ea lege, ut prima a Martino ad Clementem VII.; altera a Clemente ad Leonem XI.; tertia a Leone ad BhN DICTUM XIV. ducatur. Ex quo siet ut Numismata restituta a primaevis . & integris rite secernantur. Quae enim ad primam classem pertinent, uno vel altero Julii II. excepto Numismate, fere omnia de cusis hic loquimur sunt restituta: In altera classe restituta Numismata rariora sunt; in tertia plane nulla . Multam quoque asserre solet lucem rerum catalogus, in quo, quae hac illac dispersa sunt, in unum colliguntur, S uno
23쪽
& uno veluti obtutu oculis subjiciuntur. Duplicem idcirco Indicem in fine operis dabimus: unus ea Numismata ,
quae in Bonannio reprehendimus, ac rejicimus; alter res praecipuas, quas Liber continet, complestetur. Non levis etiam huic volumini ab externo Ornatu , ac
elegantia ,splendor accedet. Anno elapso prima Ua illantii Romana editio prodiit omnium speciosissima, sive ad characteres, sive ad chartam, sive ad omnimodam vel Incisoris, Vel Typographi curam, oculos convertamus. Ita sane
doctissimi Viri Johannis Francisci Baldini Clerici Regularis
Congregationis Somaschae, quo adnitente Va illantii de Romanorum Imperatorum Numismatibus opus typis Romae subjectum est: multa ex parte austum, & illustratum , votis ac laboribus par eXitus respondit. Ne quid hac in parte nitoris vel elegantiae nostro desit operi, totis viribus contendimus; eumdemque Typographum, chartam ac chR-rafteres omnino pares delegimus ; atque scalptorem peritissimum nasti sumus, qui Numismatum formam, qua elegantiorem ViX, ac ne ViX quidem ullam invenias, cupri laminis imprimat. Ex quo illud tandem nos consequuturos speramus, ut, sin minus ex nostro ingenio laus operi debeatur , saltem ab externo cultu, ac ornatu pretium accedat; nec jam aliquis doleat, ut nos aliquando doluimus, longa praestantius volumen esse , quod Imperatorum , quam quod Pontificum Numismata illustrat. Tanta enim inposterum inter opus utrumque similitudo intercedet, ut, prima facie, pene gemellum credas utrumque librum, licet re ipsa nec
tempore, nec argumento, nec auctore Con Veniat.
Antequam ad alterum Praefationis membrum pedem moveamusδε Artificum, qui Pontificia Numismata vel coni 1ando , vel cudendo ediderunt, seriem proponam US, unum praemittamus ΟΠOrtet, nos & intentatum opus aggredi, &in
24쪽
in summa rerum inopia versari. Nemo hactenus, quod noverimus, provinciam hanc pro meritis tractandam suscepit; nemo est , qui ejusmodi Artificum plenam, absolutamque notitiam suppeditet. Aliquorum vix nomen innotuit ; aliorum, praeter nomen Numismati incisum, vix aliud ad nos pervenit. Quare, si quid hac in parte deficiat, multa autem profecto deerunt , ne nobis Lector succenseat, postulamus. E sterili messe paucas spicas colligimus ; ex tenui fonte rivulum, siti tollendae vix parem, educimus. Accuratiorem dabit Catalogum qui plura noverit : Nobis interim hoc unum, & facem praetulisse, &viam hactenus inaccessam aperuisse , at erit. Praeclaros inter Artifices primus occurrit Victor Pisenus, seu Pisinellus , quem nonnulli Patria Veronensem credunt; at Magdus' e Vico S. Vigilii ad Veronae Lacum sito,natum amrmat. Floruit xv. Ecclesiae seculo fere dimidio, & Μa lini V. Numismata, ex omnium consensione , conflaVit. Alia,& quidem multa, Pisani nomine circumferuntur; sed, an re ipsa Auc rem habeant Pisanum, merito dubitatur . Unum , omnium fores postremum , pro Sigismundo Mala testa Arimini Domino edidit ann. MCDXLV. ; aliud, & quidem praeclarissimum , celeberrimo viro Inico Avalos obtulit; in quo , pcieter Inici essigiem, ac nomen, quod antica pars exhibet, postica tria continet elementa ,
mismate cecinit Castalio V, ex quo duo haec carmina subju
Gmatia Pisano deletur summa labori, uui faciem Herois multos servavit in annos . pu
25쪽
Pisanum nominant, ac commendant Vasarius, Ba-glionus , & elegiaco carmine Titus StroZZa . Gemina habet Leonellus Estensis', qui olim , esto spurius, Ferrariae dominatum exercuit, in ea, quam ad quemdam Μeliaducem nomine dedit, epistola': Pisanus, inquit, omnitim PD
Iorum hujusce aetatis egregius, cum ex Roma Ferrariam se contulisset , tabulam quamdam jua manu depittam ultro mihi sobiacitus e HI, quamprimum Heronam appticuisset. En Pisanum nedum Fusorem , sed Pictorem egregium; quem idcirco, non peculiari quodam encomto, ted generico, ac universali prosequitur Flavius Blondus, ita scribens : Unus superes I, qui fama caeteros nostri secuti faciliter antecessit, Pisanus nomine, de quo Guarini carmen extat, quod Guarini Pisanus inscribitur . Sed hocce Guarini carmen intercidit: Hinc plura , quae de tanto Viro proferri possent, ingrata delevit oblivio. Obiit, Maskjo teste , ann. MCCCCXLv. ; ideoque ea omnia Numit-mata , quae hoc anno posteriora, Pisani nomen praese ferunt, antedicitus Masse jus spuriis accenset. Quoniam Nicolai V. Numismata , Andreae Gua aloti nomine signantur , quaestio inde suboritur, an Andreas iste inter Numismatum Artifices sit habendus . Litem hanc iis dirimendam relinquimus , quibus plura , ac meliora assulgent monumenta. Hoc tantum novimus ex testimonio doctissimi, omnique cum sacra, tum profana eruditione Coninspicui Pra ulis Dominici Georgii in Vita Nicolai V., Andream GuaZalotum, unum ex Apostolicis Scriptoribus , nedum Canonici, sed & Ρarochi munere fuisse insignitum . Η aec autem Numismatum Artifici non bene Consonant . Quare suspicari licet. ideo Guagaloti nomen Numismatibus impressum legi, quod Numismatum negocio praefuerit,
26쪽
non quod revera consecerit. Curam ergo adhibuit, non etiam manum apposuit. Sed praestat clarissimum Praesulem Georgis loquentem audire'. litasentur, inquit, in Codice C ricano' nonnulne orationes Nicolai PaMerii Sicuti quo in no-Hro v ere in unum collecitae , in quarum calce haec versa lenuntur : Fgo Andreas de Guaetasitis de Prato tunc temporis Scriptoris Regilio bullarum,HCanonicus Praten sis, ac etiam Plebanus, o Retitor millae loli ... detis, o in omnibus cum perenni promptitudine se obedientiam duraturam, reverentiam is iter- n. m , o devotionem perpetuam famulandi, propria manu trans res Mummodo quantum in schedulis repertoriis laeteni ,sed medium ci suem reperire non potui: praeveniente morte di ti Pomiscis Nicolai omnia sublata fuerunt. Eugenii IV., Nicolai V., Callixti III., & Pii item III.
Numismata foetum esse Andreae Cremonensis , putat ΜOlinetus. Nil de hoc Artifice, praeter nomen, comperimus; qua re in summa rerum obscuritate , nihil est, quod ultra quae
Vt Iori Camesio Patria Vicentino, nonnulla Sixti IV. Numismata vulgo tribuuntur. Neque vero aliis tantum, sed & sibi Numismata posuit. Unum cum Auctoris emgie producit Patinus in Thesauro'; aliud, & quidem insigne , apud Baronem Stoschium observavimus , quod est ejusmodi: Prima facie caput nudum cum epigraphe : VICTOR.
CAMELIUS. SUI. IPSIUS. EFFIGIATOR. MD VIII. Alia Vero
facie : F AVE. DORT. ; ac in exergo , altare medium, multae circum figurae, quarum una ligna arae imponit, alia facem admovet: quatuor una cum puero adstant: ad bas1m altaris Caper: additur inscriptio: fACR1p- RAP. RES. Numisma
mole in as est, ac iis multam assine , quae lub Julio II. Na
27쪽
phael Urbinas delineavit. Plura de Camelio ne quaeras,
quoniam & hic multa monumentorum inopia nos urget. Hac primum aetate mos obtinuit, ut Numismata mole quidem maxima, ex auro conflarentur . Unum in Cimelio Magni Hetruriae Ducis servatur, Eugenii ΙU. imaginem referens, pondo aureorum florenorum bis centum ; aliud Pauli ΙΙ. jussu procusum est valoris talentorum viginti, reddita jam Italiae tranquillitate. Visitur in eo Pontifex in
Consistorio sedens: Legitur epigraphe ': P A v L C. I I. Ρ A C I S.
Pontificum Numismatibus delineandis sub Julio II. , Leone X., Hadriano VI., & Clemente VII. magnam laboris , & gloriae partem sibi vendicant Raphael Ursinas, P lius Romanus, aliique eximii nominis Viri. Prs stantissimum, ac peculiari memoria dignum est Julii II. Numisma , quod Saulum ex equo dejectum, di fulmine tactum exprimit, hac epigraphe: CONTRA . STIM VLVM. NE. CALCΙ-ΤREs. Hoc Numisma omnium primum excusum est, ac
percussum; nam , quae illud praecessere Numismata , fusilia Omnia ac ope viriculi eX polita prodierunt. Gemina hocce Numisma procu sum est forma, quarum una barbatum Saulum, alia imberbem reptaesentat. Qai primus Numismata excudit, ac novo Anaglyptico opere instructa primus formavit, vulgo creditur Benvenulus Cestinus Florentiae natus. Fuit is auri laborandi peritissimus Artifex , ac de auri tractandi ratione librum edidit. Interea, quae sub Clemente VII. dedit Numismata, illud eximium est, quod Josephum, sese fratribus in Agypto manifestantem, refert. Alia item duo sub numero Y., R XI. BO-nannius numerat, in quorum postremo, aedificii pilar superpositum legitur Auctoris nomen hisce literis: BENvΕN
28쪽
Tvs. r. Eidem tribuitur Numisma, in quo Alexandri D eis Μedicaei essigies pingitur cum epigraphe: soLATI A.
LUCTUS . EXIGUA. INGENTIS. Quamvis eruditissimus
Eques Franciscus Victorius', penes quem Numisma servatur , opus istud Francisco de Prato constanter asserat. Benve nuto Cellino synchronus floruit Vobannes Be nardus e Calibo Bononiensi, Vir sane incidendi arte nulli secundus ; imo vero, Vasario teste , multorum , veluti Ber- nardi, Nicolai Avangi, Valerii Vicentini, Dominici de Cameis , ut alios praetereamus, facile Princeps. Cujus rei argumento sunt, nedum quae gemmis, ac lapidibus anaglypha caelavit opera , sed multae etiam, quas aut incidit , aut excudit imagines Clementis VII., Caroli V., Cosmi Magni Hetruriae Dacis Ι. , ac Alphon si Ferrariar Ducis . Ad hunc forte ea referri potest historia, quam Giraldus describit in Hecatommitis S. Obiit sexagenarius anno MDLV. , postquam multa ac egregia Romanorum Pontificum signavit Numismata ; de quo late Vasarius'. Μulta Antonium Poli Molum florentinum illustrant
monumenta. Novimus hac aetate antiquiorem esse; non ideo tamen omittendus omnino, quia a temporum ration
paulisper deflectit. Hunc laudat Artificem, geminum,quod, cum Innocentio VIII. in Vaticana Bas1lica, tum sibi in Ecclesia S. Petri ad Vincula posuit monumentum. E multis, quae edidit, Numismatibus , illud praecipuum , quod conjurationem , a Paraiorum familia florentiae initam, designat. Antica pars duo exhibet Juliani, & Laurentii Μedicae rum capita: postica Cliorum Ecclesiae S. Μarice deIFiore ,
29쪽
totamque rei gestae seriem exprimit. Hoc Numisma, nobis aliquando carissimum, tandem dono dedimus Francisco Valesio inclyto Viro , dc a nobis multa semper cum laude
Franciscus Hieronymi pratensis filius , cujus Vasarius , &Averoldus meminere , nosque in operis contextu commemorabimus , cudendis Romanorum Pontificum Numismatibus multum versatus est. Tarsiam habuit discipulum, ac liquandi aeris, & pingendi artem calluit. Vivebat adhuc anno MDXLII. quo tempore Obierit, ignoramus. Ad hanc spectat aetatem Alexander Cori, cognomento Graecus, inter optimos quosque cusores scalptoresque merito numerandus, cum , Vasario judice, vel ea, quae artis min, ma sunt.1amma diligentia perfecerit. Excudit Numismata; formas signavit, lapillos incidit. Auctorem hunc indicat, ac probat Numisma illud Pauli III.,cujus anterior pars Paulum exhibet, ac designat epigraphe : PAVLVS. III. PONT. M A g. Posterior vero Templum, Sacerdotem , Magnumque Alexandrum flexis genibus , literis appositis : AA ET AN-ΔPΟ Σ. ΕΠΟΙΕΙ. Nec in Numismatum dumtaxat, sed etiam in Nummorum cudendorum usum formas emiaxit; quippe monetariae ossicinae, diu curam gessit in Urbe . Prete-cipua Vero , ac admiratione plane digna est Alexandri Solertia, ac in lapillis incidendis dexteritas summa . Lapiblos hi Vocamus minutiores quosdam, ac pretiosos lapideo, quos a coloris diversitate , & imaginum strus tura dissimili, peculiari nomine, vernaculo sermone appellamus .
Si enim color suboscurus sit, & imago lapidi incisa Co Iliolam Corniola ) nominamus ; sin autem, & alius sit color, dc figura promineat , barbaro nomine Cameam dicimus , italice Omeo . Utrique lapidi sculpendo Alexander incubuit , & usque adeo excelluit , ut prodigii
30쪽
simile videatur lapillus meo ), in quo caput eminet Phocionis Atheniensis. Pari elegantia , instante Cardinali Farnesio, caput Henrici Galliae Regis Corniolae, quae Julii Romani magnitudinem aequat, insculpsit. Ad ejus magisterii nobilitatem accedit gemina emgies , altera Petri Aloysii Casstrensis Ducis; altera Cardinatis Farnesii, quarum postrema caput habet aureum, ar m vero eX aris gento . Petrus Balayir Romanus, in Patriam regressus ala. MDCCxvL,
unum ex Julii ΙΙ. Numismatibus restituit. Nec mirum subeat, si nomen Artificis, qui vivit adhuc, anticipato sermone hic inseramus; eo namque consilio ordinem paulisper invertimus , ut, quae in Julii Numismata irrepserunt absurda, aperiamus . E Numismatibus, quae Julii nomine donantur, praeter ea quae restituta sunt, nonnulla occurrunt partim genuuna , partim supposititia. Quae Vaticanae Basilicae, aut etiam Ecclesiae B. Μ. U. Lauretanae frontem exhibent, antica parte germana sunt, postica recentia , ac adulterina. Eodem laborat vitio Numisma , in quo Annona publica pingitur ,
cujus aversa pars ad Clementem VII. pertinet: Peccat item aliud , in quo Christum Petro tradentem Claves intuemur, quod recentius omnino videtur . Error hic oscitantiae Cu rum tribuendus, qui ex gemina formae parte , non pari ac
socia, sed dissimili ad aliunde adscita , Numisma signarunt. Vohannes Antonsus de Rubeis, aliis Rus, vel etiam Roscius, mira quadam , ac pene dixerim Divina arte, Numisiamatibus, ac lapillis incidendis adlaboravit. E lapillis unum Magni Hetruriae Ducis Mus eum servat', tertia cubiti parte usquequaque protensam , cujus dimidia, quae superior est, pars, Cosmum Ducem , ac Heleonoram Uxorem exhibet , manibus lancem sustinentes, cui Florentiae urbs insi--. det;
