Numismata Romanorum pontificum praestantiora : a Martino V. ad Benedictum XIV.

발행: 1744년

분량: 423페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

det; reliqua vero dimidia pars inferior septem Coimi, ac Heleonorae filios ad vivum repraesentat. Commendatur etiam Roscius a Petro Leone Casella ' in eo, quem de illustrium Artificum elogiis confecit libro, quod Athlantem miro ac raro artis magisterio Jaspide insculpserit. Placet

elogium exscribere .

Si Roscii inclyta manu, Paspide in tantillulabe sculptum Athlas inspexerit, Non ovum in Ideae Isio Prolemque simulam Hectoris Ridebit imparem Ibi Sed hunc gemellum , o gemmem,

Excellere artis munere, o Majorem Athiantem Athlantium Stestis opus mirantisus

Dictum probabit Hercule. Praeter ea, quae in opere dabimus, Roscii Numismata , illud nobile est, ac praecipuum , quod Μarcelli II. effigiem refert pluviali ornatam , in quo anaglypha multa , & infra:

IO. ANDRVB. MEDIO L. HOC Numisma facie caret aversa .

Eumdem Roscium , ut putamus, auctorem habent duo Numismata maximi moduli, quae jussu Populi Romani' procvsa sunt. Unum Romae faciem, ex ea parte quae geminam objicit Portam, Angelicam scilicet, atque Arcis Hadrianae, exhibet,cum epigraphe: VRB E . COMMVNI T A ; ac in e Xergo Romam tropheis insidentem, & armis, hac inscriptione:

GABRIEL. SORBELI ONUS. S. P. in R. In alio Numismate.an

tica pars Tyberim fluvium, Lupam, ac Pueros; & in prO- spectu Urbem Romam, arborem, a quaeductus, ac Unico

32쪽

XXIV

PRAEFATIO.

nium reseri, literis appositis: FELICIT ATI . ΤΕΜΡORVM . S. p. in R. In postica , Roma armis insidet dextera victoriam tenens, sinistra ramum aridum, in cujus summo Phoenix Solis radio percussus aduritur: in prospectu aedium ruinae,& duo Templa mole exigua, figura orbiculata.

Alios quamplures rei nummariae Artifices coaevos omnes vidit haec aetas, quos nobis enumerare tantum, ea est

rerum inopia, sat erit. Horum primus Cararissus Mediolanensis, de quo Vasarius', & Pomptus Gauricus, licet immutato paulisper nomine, Pharadoxum appellet, di auri tractandi bene peritum dicat. Antonium quemdam Bononienissem produnt Numismata; alium addit, Pilotum nomine, praefatus Vasarius , quem, in vita Pierini deI Vaga , in arte versatissimum , suumque amicum appellat. Balieonius in Historia , quam de Pistoribus adornavit, meminit Hieronymi

Piloti Palmae discipuli, ac Pictoris egregii. Hunc Pilotum sanguine junctum superiori fuisse si quis asserat, fortasse

ab errore excusabitur.

Multi cudendis Julii III., Pii IV., Pauli item IV.,

&Gregorii XIII. Numismatibus insudarunt Artifices, nimirum Vohannes Caminus , & Alexander Busianus Patavini; Francificus, Federicus , Laurentius, & Pohannes Antonius Pammenses omnes. Eraditissimus Eques Franciscus Victori Marmittam Parmeniam addit, Pi tura ac gemmarum sculptura celeberrimum, cui filium tribuit Ludoeticum , qui &formas signare, & pari ingenio nova excudere Numismata , dc Vetera novit adulterare . An praeter Ludovicum, aliquem ex iis, quos Parmenses supra descripsimus, Μarmittanactus sit filium , res omnino incerta . De his Artificibus nil peculiare addendum superest, uno excepto Johanne Cavi-

33쪽

no, cujus opera procustam fuisse anno v. Pontificatus Julii III. Numisma illud, quod ordine decimum quintum Bonannius numerat, res notissima est ex literis, quae iub Pontificis humero apparent, modo exemplaria integra sint, titemporum injuria nondum attrita . Nicolaus Bonis, cujus nec Patriam, nec gesta adhuc novimus, multa, multorumque Pontificum, Sixti V., Gregorii XIV., Pauli V., & Clementis VIII. dedit Numismata . Unum, Barone Stoschio monstrante, Numisma vidimus , nobile quidem , & ad vetustorum normam concinis natum, triplici metallo compositum , quorum unum alteri inseritur. Cusoribus accensendum Paulum S. Ouirico Parmensem , etsi Balleonius id taceat, Eruditorum nemo inficiatur . Vir fuit sermone lepidus, ore venustus . Multorum Pontificum , & Cardinalis Μauritii de Sabaudia servitio addictus, etiam inter Canonicos Ecclesiae S. Mariae in Coia med in numeratur. Sculpturam calluit; Pauli V. Statuam, quae in Sacrario Liberianae Basilicae visitur; & Crucifixi imaginem, qua Sacellum Sacchetli in Ecclesia S. Johannis Florentinorum Ornatur, ex aere fudit. Nec saxo solum, sed di cera multorum posuit imagines. Obiit Romae Urbano VIII. Pontifice , anno aetatis sexagesimo quinto . Georgium Raetennatem , ac si ohannem Antonium Moro

Cusores optimos nobis exhibent Pauli V., Gregorii XV., Urbani VIII., Innocentii X., & Alexandri VII. praeclara Numismata. Plura daremus, si plura ex historia suppeterent. Dabunt forte quibus licebit meliores adire sontes,

Omnium tamen, qui nedum in Italia , sed in tota latδEuropa floruerunt, longe clarissimus hoc aevo occurrit Vo-hannes Cormannus. Opus auctorem probat; ea nempe Nu

34쪽

XXVI

mismata, quae pro Paulo Jordano Ursino, pro Cardinati Vid-mano, & potissimum sub Innocentio X. excudit, quorum illud praeclarissimum, quod Capitolium repraesentat. bed vir tantus ideo infelix, quod nedum aemulum, sed adversa rium nactus est Μolum, collegam quidem, sed facultate,& ingenio longe imparem. Accusatus, adnitente Molo, apud Pontificem, quod Numisma excudisset, in antica parte

Innocentii, in postica Olimpiae Maidalchinae, quae Pontifici

assinitate juncta erat, imaginem referens, Capitolino carceri traditur , ubi, ut ex Valesio rerum notitia instructissimo accepimus, vitreis scyphi fragmentis dissediis venis, mortem tibi intulit. Sunt & alia Cormanni opera ceris expressa, aere, ac chalybe viriculo incisa ; Alia item extant Numismata, quae Baro Stoschius antiquitatis studiosus a Moli Haeredibus pretio redemit. Multas etiam Cormam ni ceras, ex Ursina haereditate in domum ac familiam Lanti pervenisse , compertum est. Gaspar Molus, de quo supra aliquid, non Romanus Patria , ut Scilla' censuit, sed ex Lugani oppido in Statu Μediolanensi, Florentiae primum , dein Romae Cusseris artem exercuit. Florentiae quidem, ubi Monetariam ossicinam administravit, & nonnulla etiam pro familia GonZaga Numismata edidit; Romae vero ab Innocentii X. aetate ad Alexandrum VIII., quo agente, multas ad Nummos cudendos signavit formas . Et Romae, & Florentiae iis edendis Nummis, qui inter argenteos omnium sunt maximi, & vulgari idiomate appellantur Ra ire, felicior fuit; hinc primus creditur , qui ejusmodi Nummos suo nomine signaverit, ducto initio ab anno x11. Pontificatus Urbani. Integram Moli Numismatum seriem, qua P. Bonannius utitur in Opere, una cum plurima supellectile cerarum, aeris, formarum,

35쪽

ac plumbi, ex quo majora Alexandri VII. Numismat e duecta sunt, emit Baro Stoschius a juniore Gasparo Μoli filio . Haae dum scribimus , nullus superest e Moli familia,

una excepta ejus Filia , eaque vidua ; jam enim paucis abhinc annis marium postremus , unus e Pontificis iamilia ;& anno praeterito ejus Filia , uxor Equitis Johannis Andrea

Coltro lini, vita cesserunt. Equitem Hierons mum Lucenti Cusorem , ac Sculptorem egregium, suumque Concivem , jure merito Roma commendat . Clementis X. , ac Innocentii XI. cudit Numismata , neque a signandis Nummis abstinuit, sicut ii omnium maximi Nummi argentei PiaHre ), qui, expresso Audioris nomine, anno n. Pontificatus Innocentii prodierunt, aperte docent. Quemnam sculptoriae artis gradum attigerit, ex eo

Angeli simulacro licet colligere , quod S. Angeli Pontem

Ornat, clavosque tenet prae manibus. Duos suscepit Liberos , Unum Paternar Artis imitatorem, alium in Romana Curia Advocatum . Prior . Ambrosius nomine, ingens ΜOrtarium ex aere fudit, quod ,nobili opere distin tum,in Trans pontina regione apud Pharmacopolam , Auctoris nomine,& anno MDCL. in eo appositis, dudum observavi. Servata temporum ratione, esset a nobis hic inserenda Ηamerana familia . Verum, quia nostra etiam artate eadem familia Romae viget, ac floret, non erit abs re postremo Praefationis loco sermonem de illa instituere . Post Ha- mera nos ordine proximior succedit Auton us Pilua Μessana natus anno MDCLVI. Decennis puer Romam delatus, incidendi artem excoluit, in qua nonnisi mediocriter versatus est.

Sigillis incidendis primum, mox Numismatibus cudendis Vac avit, e quibus meliora , ac potiora habita sunt quae Suecorum Reginae, Johannis Poloniae Regis , Innocentii XII., ac Μa seji Farsetti Ravennatensis Ecclesiae Archiepiscopi,d a ima-

36쪽

munere, quum septem supra viginti annos egisset, anno

MDCCXXXII. Vita cestit. Pari cura Ferdinandum, Nanctum accitum , rei Μonetariae , atque Architesturae moderatorem

creat; quo tempore Sancti Francisci Xaverit AEdiculam eo in loco, quem Tyronibus excipiendis Patres bocietatis coninstituerant, delineavit. Sed prima, ac potior excudendis Numismatibus Ferdinandi solicitudo . His oriam metallicam Lotharingiar Ducum confecit, ac septem, & triginta N umismatibus complexus est . Ducitur His oriar initium a Gerardo Alsatiar Comite ; desinit in Leopoldo . Unumquodque Numisma prima facie unum e Ducibus exhibet; Ducissam adversa . Duo , prae caeteris, Numismata praestantiora stant, quorum unum in exergo Lotharingiae Tabulam Geographicam , alterum Ducissarum refert insignia . Eadem methodo , ac artificio , Aurelianensium Ducum , ac Romanorum Pontificum Historiam Numismatibus incisam, aggressus est; sed posteriorem, quae ad Pontifices pertinet, nequaquam absolvit.

Praeterea, quae pro Μutinensi Duce , ejus, qui hodie vivit, Patre; pro Cardinali Ulysse Gozgadino ; Cardinali Norisio ; ac summo militi se Duce Marsilio, percussit Numi iam ala ; alia confecit duo , quorum unum Aloysio XIV. Galliarum Regi,aliud, omnium fortὰ postremum,Clementi XII. quem jam tum, cum Pontificii Rrarii praesiae turam gereret , primum noverat, atque coluerat, dono dedit. Aloysii Numisma suis manibus Regi obtulit una cum forma , ex qua Numisma prodierat; Hinc, multis ornatus muneribus , potissimum vero Numismatibus omnino centum e X auro , di argento, Galliae Regum vultum referentibus , ac Regiae scientiarum Academiae Parisiis adscriptus , reversus est . Clementis Numisma , quod Pontificis essigiem ex una , ex

alia vero facie stantem siguram, quae Publicae Felicitatis typua

37쪽

pus erat , repraesentabat, suo premio non caruit . Inter Viros Equestris Ordinis a Pontifice relatus est; quamvis, quo tempore Diploma Nancium pervenit, jam Ferdinandus e vivis excesserat: quamobrem , quem Patri honorem Clemens detulerat, in Claudium filium transtulit, qui Viennae in Austria moram trahit, paterni studii, ac disciplinae sedulus aemulator . Obiit Ferdinandus mense Januario an

no MDCCXXXVIII., aetati S LXXXIII.

Superest, ut ad Himeranam Familiam tandem deveniamus . Hic vero mirum ne subeat, si paulo latiori stylo procedat oratio; duo enim sunt in caussa: Longum Familiae servitium in re Nummaria , cui sexaginta sex annorum spatio vacavit, & vacat adhuc; & rerum dicendarum coinpia , quam hactenus defuisse , non semel conquesti sumus .

Rem igitur paulo altius repetamuS . ob innes Andreas fi uneratius ΙHermetns er er Μonachii

in Ba varia natus, ac occasione initi duelli inde digressas, in Italiam, Paulo U. Pontifice, se recepit. Romae, ubi sedem fixit, eam quam callebat artem coluit, ac cudendis, liquandisque Numismatibus , & characteribus, totus in cubuit. Duas habuit uxores, Margaritam Corradini, ex qua die x. Octobris MDCxx. filium suscepit nomine Albertum; dc Margaritam, Lactantii Aguccia, Zc Sophiae blancari Bononiensium filiam, ex qua duas procreavit filias, Annam Mariam, atque Theresiam, quas deinde honestis Uiris connubio sociavit. Obiit Jo. Andreas Liburni die xvii. Augusti MDCXLIV.

Patre , cui comes adhaeserat, ejusque lanus cura Verat, Vita iuncto, Albertus Romam repetens, delineandi, ac incidendi artem optime cal uit, ut . nedum sacra Numismata, quorum formas Haeredes adhuc servant, sed, &ea , quae privato studio, atque exercitatione, sub Pontifici-bu ε

38쪽

XXXII

bus Clemente IX., ac X. excudit potissimum Verd, quod anno 1. Clementis ΙX. Pellicanum exhibet) apertὸ docent. Nupsit Μariae Agacciae Novercae Μargaritae sorori, ex qua liberis duobus, Anna scilicet, & Johanne Alberto pos hse relictis, vita cessit Romae die xx. Junii MDCLXXvll. , sepultusque est in Campo Sancto prope Basilicam Vaticanam. Vir sanὰ, & singulari artis peritia , & suavissimis moribus omnibus carus . Lus tumulo haec epigraphe inscripta legitur: D. O. Μ.

ALBERTO HAMERANO HERMANS KERΚER EX MONACHIO B A U A R I AE ORIUNDO ROMAE NATO VIRO AERE NvMISMATIBUS OMNIUMQUE LINGUARU ΜCHARACTERIBUS INCIDENDISCvNCTORUM SUI AEVI P R AE S T A N TI S S IM OPONTIFICIBUs IMPER A T ORI B V S AC REGI BusOB EXIMIAM UIRTUTIS INDOLEM SUM M OPERE ACCEPTO QVI C V M GLORIAE FAsΤIGIUM ATTIGISSET AETATIS ANNOS LVII. AGENS INVIDA MORΤE PRAEREPTUS OMNIBUS SUI DESIDE R IV M RELIQUIT IOANNES MARTINUS PATERNAE ARTIS HERES GENITORI AMANTISSIMO ET PARENTI ADHUC IN VIVIs MARIAE AGUCCIAE SIBI POSTERIS Q V E SUIS E X T R V X I TANNO SAL. MDCLXXVII.

Duo Alberti filii Anna , & Pohannes, praecipuo incidendi magisterio instructi, egregiam 1culptorum laudem fa it consequuti. Anna quidem sub muliebri sexta a cor scrvans virile , dissicilem , ac periculi plenam cristalli

39쪽

ferro caelandae artem novit, & fragili vitro multas accommodavit, aptoque ordine concinnavit historias ; cujus rei argumento sunt spherica quaedam cristalli segmenta, aureis Vaticanae Bassilicae Candelabris inserta , in quibus docta foeminae manus, nonnulla , quae ad Sacram Historiam pertinent, viriculo pinxit. Obiit Anna honesto viro jam nupta,

annum agens aetatis se Xtam supra trigesimum . Vohannes vicissim incidendis metallis excelluit. Natus est die xxx. Oftobris MDCXLix. ,& pubertatem nondum egressas, Patri, in Μassa Carrariae Μonetariae ossicinae occupato, sociam manum adhibuit, magnumque ex opere praestito , captavit lucrum. Romam reversus, multa , ac praeclara sub Clemente X. dedit Numismata; ex quo, ab Innocentio XI. universum, cum Numismatum, tum Nummorum negocium illi creditum . Nec alteri cudendorum Numismatum, cura sub Pontificibus Alexandro VIII., ac Innocentio XII., fuit de mandata . Eodem Cuiore , & Artifice, ea Clementis XI. Numismata , quae anno Pontificatus I. m. , &lv. designantur, prodierunt; quamvis , quod tertio procusum est anno, , Centumcellarum Portum exhibet, caeteris est ignobilius ob Artificis a poplexiae morbo correpti infirmitatem , ex qua tandem occubuit die xxv. Junii MDCCv.

Praeter Numismata , alia multa , ac praeclara Johannis opera proferuntur. Ad haec pertinent Cardinalium Neriti, Costa guti, ac Portocarreri; necnon illustrium Virorum, Livii Odeschalchi, Μareschalli Turrenae, Parmensis Ducis , ac Christinae Suecorum Reginae imagines aere incisae . Certatim a Principibus conquisitus , rei Nummariae Μoderator electus est , ac Monetarium opificium Μassae Ducum, Μarchionis Fossae Novae , Magni Ducis Hetruriae, Μarchionis de Carpio , quo tempore Vicariam Regis potestatem a

Neapoli egercebat , ac Principis Osthisiae Orientalis an

40쪽

natas, ac restitutas designat. Anno MDCCXXIII. , Theresia Velli ex ingenua familia Otho nupsit, multaque prole parens , mares duos , ac foeminas quinque, talus enumerat; atque ita instituit, ut non mediocrem de futuro in Patria disciplina progressu , nobis ingerant expediationem. Antequam pedem hinc efferamus , eos omnes, in quorum manus hoc Volumen pervenerit, monitos volumus ,

nos hanc de Numismatibus tractationem , ut Italorum utilitati potissimum consuleremus, Italico sermone instituisse . Absoluto libro, dura mihi, atque amicis visa res est, adeo utilem , scituque necessariam Numismatum notitiam, solis Italiae finibus coercere. Hinc, ut alio idiomate, quod 3c aliis extra Italiam obvium esset, hoc est latino, redderetur, communibus suffragiis statutum. Hanc provinciam, quae mihi , Antiquis Imperatorum Numismatibus altero Voluismine explicandis occupato , erat inaccessa , alteri erudito quidem Viro, sed aliis negociis distento, demandavi. Quare , si quid forte excidit, aut minus accuratum, aut minuSelegans , norit Lector nos aliena lingua loqui, nec Interpretem satis otii, ut versionem incudi redderet, habuisse . Si quid etiam in sententiis fortasse peccatur, illud rogamus , ut Lestor amice moneat, ac meminerit, hoc unum H uectori fuisse propositum, antiquitati consulere , ac opus Conficere,

quod, si minus persed tum quis deprehenderit, profesto nemo negaverit laboriosum.

Frequentes in quaque Libri pagina occurrunt numeri, alii in margine , alii in textu post epigraphem adnotati. Priores iidem sunt, quibus Bonannius utitur, & sua in opere recenset Numismata , quos idcirco inta hos reserimus . Posteriores, qui gemino veluti unco clauduntur, varios Numismatum modulos indicant, quos, collatis numeris , ex variis in priore Libri pagina impressis circulis, licet cogno

scere.

SEARCH

MENU NAVIGATION