De canonibus vulgo apostolicis ad editas jam vendicias SS.m Cypriani ac Firmiliani et De papae judicio comparate ad concilium pro vendicando S. Augustino ... Dissertatio duabus epistolis comprehensa, altera critica r.p. Constantini Rotigni ... Altera

발행: 1734년

분량: 106페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

88 gravis quaestio. Aisne SedIs Apostolieae iudieIum

tum saltem irresormabile esse, summum , solique Deo subjectum ἰ quippe ais , si universae Ecclesiae unanimis accedat consensio , sin minus negas, aut dubitas quidem certe . Quid si universae, quae supersunt in orbe Terrarum Eccle. sae in haeresim labantur e At atribilem tibi commoveo et quid stomacharis p Cur mihi succensese Quid commerui δ aut in quo peccavi Gallicane Defensor λ Num animum tuum essendi quod videar opinatus esse reliquas omnes Ecclesias a fide uno eodemque tempore deficere posse ρ si negas,

qui probabis3 si affirmo, qui me convinces λ Amnon a fide defecerunt quatuor illae Apostolicae E cIesiae Antiochena Ephesina , Alexandrina, α Hierosolymitana Quid de septem illis Asiae Ecclesiis, in septem candelabris, quae sunt ante Altare Dei, designatis st annon omnes interie

runt λ Quid de Ecclesia Carthaginiensi post Romanam eminenti am e quid de tot Africae E clesiis prope infinitis e ecquae una ex omnibus reliqua est e 'Quidni liceat pari pam de ceteris nota

Apostolicis, non tam Deo caris, non eminentis simis pertimescere e praesertim cum Dominus Matth.Z2φRI. Praenunciaverit initiovissimis di hus tribulat ionem magnam, qualis non fuitlab in

iis mundi, neqνe siet. Quod si persecutionibus gliscentibus innumerabiles perierunt Ecclesiae . cur omnium acerbissima seviente, quae reliqum sunt, non intercidant, aut intercidere nequeant pNum dubitas tum catholicam dicere, quum

92쪽

unum esset ovile , & unus pastor Annon catholica fuit Hierosolymitana , quum unica fuit Annon itaque catholica foret Ecclesia Romana, quae perpetuo perstabit, si una omnium superesset λ Anne intelligis perpetuitatem illam Ecclesiae

Romanae a Christo Domino promissam non cuiquam alteri iundamento superstrui quam constantiae in fide Θ Nam qui dixit: Rogavi pro te Petretit non deficiat sis tua , & idem dixit : ct portae

in eri non praevalebunt adversus eam . Ibi certio simum Doctoris judicium pollicetur, hic incomcussam Cathedrae stabilitatem . Tum demum si haeresis suboriatur, concedis ne Romani Pontucis ασφαλειω ἐ namque ita prorsus fingendum ut te reducam in viam sed Tu Defensor tam fa-gaX , quam qui maxime. hanc, & hujuscem, di suppositiones magno astu occupasti; tertiae si- qu idem parti Articuli IV. Declarationis Gallicanae innixus, qua Romani Pontificis iudicium tum demum irreformabile dicitur, quum Eccle-flae consensus accedit, mmunem illam cautionem statuisti, ut ejuscemodi comensus necessarius sit,

quicunque, & quocunque modo obtineri potest , adeo istuc tibi persutasti, ut ordinatae huic, a

solutaeque hypothesi jam reponere videaris, tum itidem necessarium fore Romani Cleri, Romanaeque Plebis consensum; neque enim video quod

aliud pateat effugium I perspicue enim PaLII. lib. 12. cap 6. id tibi ostendendum sustipis ex iis verbis Concilii Apostolici Hierosolymis habiti de Legalibua : Visum est Spiritui Sancto, oe nobis totam Μ vim

93쪽

vim Spiritus in ipsa consensione positam esse. Sine me e Bella ini Siccitate ut aisJ& ad Scholae sotimam nunc tibi reponere.In eo Concilio Apostolico Ecclesiae consensus decens fuit, permitto: necessarius,enim vero negaEt do Vadem V.Synodum,cui VigiliusPapa quamquam CP. in degens interesse renuit,de quo propterea Iustinianus Imperator eiusdem Concilii Patres adhortans,iisque stuo praeseristim iudici auctoribus, & probantibus, sic habet: Inter nos placuit tam ipsem Vigilium, quam nos

communiter convenire , ct quod Sacerdotes decet communibus quaestionibus Inem communem impondire .... pro bis ad memoriam ejus produximus magna illa Apostolorum exempla, O mirum traditiones o Licet enim Sancti Spiritus gratia, ct circa fingulos ApostoIos abundaret,ut non indigerent alieno consilio ad ea,quae agenda erant,non tamen aliter volu rant,de eo, quod movebatur, si oporteret gentes cim camcidi, de ir priusquam communiter congregati divinarum Scripturarum testimoniis unu quiseque sua dicta confirmaverunt. Unde communiter de eo

sententiam protulerunt;vibum est Spirituisanae ομνωοbis.ΟMitte illud decet,*aod interdum quid m,

jus refert quam meram decentiam perpende alto Tum, ut non induerent alieno consilio, videntur ne

tibi Apostoli necessitatem habuisse Synodi conum canda: ad Disciplinae caussam definiendamλQuod si non habuerunt; ergo unusquisque Apostolorum per se ipse eam caussam definire potuit nulla erroris formidine. Nunc quaero abs te:Cur Iustinianus Patribua auctoribui & probantibus Apostolorum

94쪽

. grexemplum, conciliumque usurpavitλ nonne & ad Vigilium alliciendum ut ei Synodo interesset, &ad carpendum quod non interfuerit st ergo censiuit Imperator Patribus autoribus,& probantibus,Vigilium Petri Successorem,non secus atque Apostolos solum per se eam controversiam dirimere potuisse nulla errandi suspicione; sed ob prudentem

dumta Xat oeconomiam communiter sententiam

proferre debuisse , quae quidem circumspectio in hac Synodo locum praecipuum obtinebar,quod ea quaestio potissimum ageretur,quae ad factum pertinebat, verius quam ad ius, de quo Vigilio cum

Imperatore,& Patribus conveniebat, ut ex literis

Iustiniani ad Patres Concilii: quemadmodum dc in Hierosolymitano Apostolorum Concilio multa

observanda occurrunt,quae thesim illam a Defensore susceptam loco superius adducto enervant, sed accuratiorem longioremque inquisitionem desiderant, quam non est hic suscipiendi locus. Neque ego tam impudens, aut demens,ut non unam,quae subesse potest, Synodi plenariae conum candae caussam inficiari auxim. Verum enimvero

hanc plenarii Concilii cogendi necessitatem, praesertim postRomani Pontificis definitionem,a Gallicanis Theologis adeo hoc tempore iactatam, necessariam dico, non simpliciter,ut aiunt Scholastici,sed secundum quid, n ob divinum mandatum, sed ob civilia dumtaxat officia,uno verbo ob prudentem Oeconomiam; nimirum,ut partium studia Ponantur,ut partes concilientur,ut quae dubia sunt, illustrentur, quae perspicua proponantur; ut abe

95쪽

rantes in viam redeant; pertinaces resipiscant;obstinati damnentur; ut Pastores qui haeretica scabie infecti sunt,personam abjiciant,ac detegantur,ut stumentum a Zizanio secematur; ut ecclesiastica discuplina s si ita facto opus siti restituatur,atque emendetur;ut absentibus doctis praesertim,incautis,ac simplicibus quaecunque deinceps adimatur suspicio; denique ut Catholicae Ecclesiae perduellibus, Summoque Pontifici insensis nullus pateat purgationis obtentus. Uno verbo, ut ait Augustinus, ad luculentam a rationem, confirmationemque . Quae talia, ac tanta commoda dicit per me licet,

sed necessaria nonnisi abusive pronunciabis; eo semparui, quo multa vel inepta, & futilia ad jucunditatem excitandam necessaria dicimus. Quod non eo dixerim, quod sutile, & ineptum plenarium Concilium existimem ; commodum enim, atque utile assirmo,sed vere & proprie non necta rium. Quo sensu non semel Augustinus in hypo thesi c paullo indulgentius,quod omnino Donat,stis connivere vellet, Concilii plenarii convocati nem vendicat; ad quam absolute, reetisque oculis respiciens, pellationem a Papae judicio ad Concilium maximum GAit haereticastimpudentiae argumentum; ita maim locum ad Ron ..tib. . PI 2. . hactenus pertractatum conclusit. Verum tyrorum superbia hanc etiam gloriam captare intelligitur , ut propter illos orientis, ct occidentis Synodus congregetur. Orbem quippe Catholicum, quoniam Domino eis, resistent pervertere nequeunt altem com

96쪽

Vides iam Censor doetissime, desenserem De.

clarationis Gallicanae vere tantis altercationumniatilis perspicuam veritatem obvolvisse, & Augustini mentem audacter non minus quam acute contorsisse.Qui maximus,SanctissimusqueDoctor, si in hac tanta rerum, temporumque perturbati , ne exi steret, puto sic ageret, & loqueretur.

Quid est Gallicani Pastores, quibus Dominiri

Gregis portio florentissima commissa est, quod eam mihi adiudicatis sententiam, quam haeresis concepit schisma peperit, vindi sta aluit,pertinacia eduxitλAn quia dixi futurum fuisse,ut Cyprianus Concilio acquiesceret, qui Stephani decreto non acquievit, continuo edocui, posse quempiam citra contumaciam ab Epistopi Romani sententia ad judicium plenarium provocare)Recurrite cuncta, quae adversus Donatistas opuscula conscripsi. Videte illic quot dissimulavi, quae reprehendenda fuerant : quot permisi quae deneganda; quid enim agendum succurrebat cum hominibus Diabolo pertinacioribus,nisi eorum suppositionibus omnino subservire Θ An Cyprianus rebaptizaverit, velim menter dubitavi,si rebaptizavit, multimodis pu gavi Plus mihi praebebant Cyprianicae literae em, lumenti ad schisma dirimendum,quam dissicultatis ad haeresim profligandam. Iccirco quae haeresi

favebant, dissimulavi: quae schisma impetebant, pertractavi, celebravi, amplificavi: Quod si secus res postulasset contra quam scripsi scripsissem.

Fallacissimi enim vero erant,vaferrimi, mendacissimi, mobilissimi; qui propterea non semel me im-

97쪽

94pulerunt, ut ea fingerem, quae non vellem, & ea permitterem quae non possem.Quod si tot,tantaque iurgia quae periculum habent perniciosae distensionis persentiscere potuisse procul dubio aut

conniventiam meam temperassem, aut omnino a connivendo abstinuissem. Egone Fratres carissimi eam vobis provocationem concedam,quam Pelagianis pernegavi λ Egone appellationem hanc ratam habeam qui iudicii plenarii necessitatem post ultimam Melchiadis sententiam in causia Caeciliani sum inficiatus)Num magis Donattitis confidebam,quam CyprianesAn saluti Cypriani desperabam. quam Donatistis promittebamΘDesperas.sem autem si illam in planario Concilio collocasia sem, quod Cypriani temporibus neutiquam cogi potuit . Quis moe serio tum iudicasse ominetur , quum medicinam imaginariam proposui λ quam etsi serio proposuissem , nota necessariam , non extremam. sed commodam , sed utilem ut m xime propositassem Nam quo ego pacto necessariam ducerem Cypriana mitissimo, ac pacatissimo, quam ne ipsis quidem Donatistis obstinatisismis,ac turbulentissimis necessariam duxi8 Quod si mihi de Cypriano fingenti austultatis jam me de vobis fingentem exaudite Si quinque ex GaIlia Antistites dogmaticum Apostolicae Sed is de- metum ab omnibus , & singulis Catholicae Eccle. sae Epistopis receptum non recipiunt, annon juxta contumaces essent ac quinque illi Pelagiano.

rum Epistopi, qui eiusdem Romanae Cathedrae restripta non receperunt λ Utrobique de Gratia.

98쪽

Dei caussa est: Gratiam alteri eliminant, alteri commaculant; nec mihi detestabilior est qui do num Dei inficit, quam qui inficiatur. Si quinque illis Pelagianorum Episcopis, vestro quidem judicio, Synodus plenaria concedi non debuit, num quinque vestris me judice concedatur λ Si Ecclesia Catholica dedit Pelagianis judicium quale debuit , ubi illarum caussa finita est, quidni vestro. rum caussa finiatur, quibus item dedit iudicium quale debuit Θ Cur ergo provocant ad Concilium plenarium, ubi non alii sedebunt Iudices, praeterquam ii, a quibus iam damnati sunt λ Anne

sentitis, provocationem hanc Haereticis magnopere arridere, Catholicis contra vehementer displicere Θ Anne videtis suspectam habendam esse medelam, quam & amici refugiunt, & inimici Propinant λ Ne vocetis Assentatores eos, qui hanc Provocationem reiiciunt, ne fiant desertores qui recipiunt Pertimescite , quod nemo unus illorum , qui eam adhibuit,sanus factus est. Si Prae. decessores vestri hodiernas turbas , quibus Galli. Cana divexatur Ecclesia praesentire potuissent, nunquam declarationem illam superiori saeculo

consecissent; sed illi factum pro infesto tabum

runt nam quae fiunt pertinaci Opinione cogente, inficiuntur conscientia reclamante Si celeberrimus ille Meldensis Antistes. Ecclesiasticae unitatis, fideique Catholicae Studiosissimus ominari potuisset, defensionem illam suam, s si quidem sua dicenda estJ, praecipuum Iansentanis er-xoribus praesidium fuisse aliquando allaturam ,

99쪽

pis .

nse talis tantusque Vir tam pius , tam sapiens ab ea scriptione abstinuisset ; sed ille jussus conscripsit, injussus conticuit. Quid quod Rex ille sortissimus , atque piissimus insensionem Gallicanae Declarationis conscribi jussit , nec

postmodum eiusdem eXemplum aut eXquisivit, aut repetiit λ Quidquod ab Episcopo Tracensi sibi oblatum accepit quidem, sed quoad vixit, suppressit λ nisi id est quod Regis sortissimi sapientia, Religioque suadet: qui saeculo suadente suam , suorumque eXistimavit defendere auctoritatem , Christo intus admonente veritus est; ne Catholicam ostenderet veritatem . Quid amplius et Declarationi confiditis,quae tot, tantas u turbas toto orbe excitavitJ Cui Belgae, Helvetici, Itali, Hispani,Germani, Pannonii,Gallique ipsi repugnaruntῖ Qui tandem ratam habetis,quam ipsi- mei A lictores literis su is ad Romanum Pontificem datis irritam secerunt ρ Censetisne talem ac tantam veritatis speciem praeserre Declarationem illam XXXIV. Episcoporum , qualem, ac quan tam Concilium Africanum XC. pene Patrum, quibus BB. Cyprianum praesedisse creditis, praeferebat λ Fuerint sane Episcopi illi duo Tornacensis ac Meldensis perinde docti., atque integri ut Cyprianus. Habeat, per me licet, Gallicana DNclaratio ex canonibus, & Patribus tantum roboris, auctoritatisque , quantum ex sacris literis Africana sententia visa est habere ; quid est quod alteram.cum Petri Succestare improbatis, al. teram contra Petri Successorem acceptatis Z An

100쪽

vero quia Synodus nunc cogi potest, quae tam non potuitynon igitur quia Romanus Pontifex

tum falli nescius, nunc errori obnoXius , nam

qui cum Petro judicat, pro Christo, & per Spiritum ejus, semper verus est ; sed quod ibi amor fidei vigeat, hic studium partium . Quare si Petrus itus damnat, damnate, si damnat cum Ecclesia universa , etiam atque etiam damnate . int cur si damnat cum pluribus,vos absolvitis cum

paucisὸ Porro quid est hoc nisi neque cum Petro, neque cum Ecclesia judicare , sed sapere apud semetipsos λ quin & a Petro , & ab Ecclesia damnari λ Nos miseros, si iurgia,quae pridem, ac dudum vestri excitarunt, ad plenarium judicium deferrentur, quid aliud Ecclesiae expectandum

nisi schisma & jactura λ Eia Antitistes Venerandi doctissimi ae Religiosissimi , si Ecclesiam Μatrem diligitis , Christianae plebis Patri usquequa.

que obtemperate. Non imminuatis Apostolicam auctoritatem , ne amplificetis haereticam temeritatem nam qui Petro eripit, nunquam Ecclesiae donat, sed Parentem exspoliat, ut inimicos, ut transfugas, ut praedones, ut grassatores locupletet . Quamobrem vos oro, atque obtestor

Fratres mihi in Domino dilectissimi per viscera misericordiae Dei nostri , per Unigenitum Filium ejus, perque Sanctum utriusque Spiritum , ut aureum illud , planeque divinum dictum B R. Martyris, & Coepiscopi nostri Cypriani ad Cornelium R. P. de Novatiano crebris, ac luctuosissimis experimentis posterioribus iaculi comprobatum

SEARCH

MENU NAVIGATION