장음표시 사용
31쪽
Dixi I. Ordynatio Divina Sapientia r quibus verbis innuitur, ad Legem naturalem concurrere & intellectum, & voluntatem Divinam, illum quidem cognoscendo convenientiam, vel disconvenientiam objecti cum natura rationali r hanc autem volendo homines obligare ad id. quod recta ratio dictat; nam citra voluntatem Legislatoris non potest consurgere obligatio legalis. Dixi II. Per dictamen rectae rationis nobis manifestata ; nam dictamen rectae rationis non est formaliter i plum Jus Naturae, sed actus
intellectus, quo judicamus, hoc, vel illud objectum propter ejus
convenientiam, vel disconvenientiam cum natura rationali esse ab Authore naturae praeceptum, vel prohibitum, ac proinde jus naturae tantum proponit, & nobis applicat, non secus ac actus, quo intellectus judicat, hoc vel illud a Legislatore humano praeceptum, vel prohibitum esse, non est ipsa lex positiva, sed eandem duntaxat
proponit, & nobis applicat; nam Lex omnis vi essentiae suae procedere debet a Superiore qua tali: dictamen autem rectar rationis non procedit a Superiore, sed provenit a natura rationali, quae seipsa non potest esse Superior. Interim tamen in dictamine rectae rationis jus naturae saltem virtualiter dicitur consistere, quia dicta men illud non solum nobis repraesentat convenientiam, aut disconis venientiam objecti cum natura rationali, sed etiam signum est v luntatis divinae praecipientis, vel prohibentis actum. P. SuareZ de Legib Lib. a. Cap. o. num. rs. Claris . D n. P. Schmalagruber Dissera. Proclem. ad Jud Ecclesias. S. a. num. sc es seqq
Consideratum, ut est in nobis, rursus spectari potest vel in actu primo, seu tanquam lumen charactere indelebili cordibus nostris impressum, vel in actu secundo, seu tanquam regula proxime directiva nostrarum operationum. Spectatum in actu primo nihil aliud
est, quam vis cognoscendi voluntatem Dei, qua praecipiuntur nobis ea, quae creasura ratfonali qua tati sunt consentanea, ese proiabentur ea. quaeid. m funt dissentanea. Spectatum vero in actu sicundo est judiciaum recta rationis, quo manifestatur nobis voluntas Dei praecipiens ea, q8M creasura rationali qua tali sunt consentanea, or prohibens ea, qua
eidem sum issentanea. Cum hac definitione coincidit illa, quam tradit
32쪽
tradit Grol. Lib. I. cap. I. g. ro. num. r. quod sit dictatum recta rationis indicans actui alicui ex ejus conveniensia , aut convenientia eum ipsa natara rationali inesse moralem turpitudinem , auι necessitatem moralem, ac consequenter ab riuore natura Deo talem actum aut uuara,
aut pracipi. VI. Dividitur in assirmativum, & negativum. Assirmativum dicitur, quod praecipit ea, quae creaturae rationali qua tali sunt consentanea : Negativum vero, quod prohibet ea, quae eidem sunt dissentanea. Illud semper quidem obligat, non tamen pro semper, sed sto illis duntaxat circumstantiis, in quibus omissio actus est mala. oc vero obligat semper, & pro semper. Sic nunquam possum
furtum, adulterium, vel aliud simile delictum committere. Κcontra non singulis momentis teneor Deo cultum, vel parentibus reverentiam exhibere.
Causa ejusdem essiciens est Deus, ut Author , & Gubernator naturae, qui illud quali divino digito mentibus, & cordibus nostris inscripsit. ad Roman. a. ver . I . o Is. ubi Apostolus, Gentes, inquit, qua legem, Mosaicam scilicet, non habent naturaliser ea, qua legis sunt, faciunt, ejusmodi legem, nempe Mosaicam, non habenus ipsi sibi sunt lex, osenaunt ρο- legis scriptum in cordibus suis, testimonium redis dente inis conscientia i orum. Consentit S. Augustin. qui Lib. a. Conses. Cap. 4. ad Deum conversus ait: Lex tua scripta es in cordiabus hominum; quis enim strabit in cordibus hominum naturalem legem,
amnis homo; obligatio enim juris naturalis fundatur in recta ratione , qua manifestatur nobis voluntas Dei praecipiens, vel prohibens ea, quae creaturae rationali qua tali sunt consentanea, vel dissentanea. Cum igitur omnis homo vi naturae sit capax rectae rationis. omnis etiam vi naturae subjicitur legi naturali. Unde etiam infantes , perpetuo furiosi, & mente capti in actu primo obstringuntur jure naturae, ac proinde talcm furiosum, aut mente captum induin B a ' cere Disiligod by Corale
33쪽
cere non licet ad committenda ea, quae vetita sunt jure naturae, secus improbitas facti imputatur impellenti, tanquam causae princia pali, interim tamen ipse furiolus, aut mente captus, si legem natum rae violet, excusationem meretur, quia vim ejus non intelligiti in quo jus naturae differt a legibus humanis, utpote quibus illi soli obligantur, qui usum rationis habent, aut aliquando habuerunt. Ratio disparitatis est, quod ea, quae jure naturae vetita sunt, esse tialem di iconvenientiam habeant cum ipsa natura rationali quil ta- Iit ergo supposito, quod Deus creaturam rationalem producere velit, non potest non illa eidem proh here . tametsi haec vel illa in particulari propter impedimentum aliquod non possit vim legis prohibentis agnoscere, nihilominus enim objectum est. & manet a par te rei naturae ipsius rationali disconveniens, adeoque malum. Exadverso ea, quae jure arbitrario prohibentur, per se, & ex essentia sua dissona non sunt creaturae rationali, ac Proinde infantes, perpetuo furiosi, & mente capti per se , & ex natura rei non comprehenduntur sub lege humana, uti hoc ipso, quod sint creaturae r tionales . comprehenduntur sub lege naturae, neque etiam ratio selicitatis publicae exigit, ut ejusmodi personae in actu primo legibus humanis ohstringantur , cum tamen felix status naturae humanae omnino exigat , ut saltem in actu primo teneantur legibus natur libus.
IX. Dixi secundo i sius homo ; nam jus naturae in bruta non cadit;
ut enim natura sit capax juris, debet quoque capax esse rationis, ulloqualitatem actus, & vim regulae eum praecipientis, vel prohibentis possit agnoscere : debet item esse capax libertatis, quia frustra imperatur, vel prohibetur. quod agitur, vel omittitur ex necessitate; debet porro esse capax obligationis, quia lex omnis, quae aliquid praecipit, vel prohibet, obligationem inducit et denique etiam poenae
ea pax esse debet, quia omnis transgressio legis poenam meretur: a qui bruta neque rationis, neque libertatis, neque obligationis. neisque poenae sunt capacia r ergo neque juris. Deinde, si jus naturae etiam in bruta caderet, possent illa jus habere adversus hominem ,
ac proinde citra injustitiam, & injuriam interfici haud possent, quoia
34쪽
utique salsum est, cum homini plenissimum dominium in omnes
res sublunares animatas, & inanimatas a Deo sit tributum. Psalm. R.
vers o. , seqq. Non adversatur pranc. inst. de J. N. G. or C. ubi jus
naturae dicitur esse illud, quod natura omnιa anImal a docuis; nam,
ut lupra jam dixi, jus naturale hoc loco lumitur improprie pro in stinctu naturae sensitivae, quo ad certas actiones brutis, & homini. hus communes inclinamur ; alio sensu si accipiatur, sustineri non potest definitio Imperatoris, ex cujus authoritate utique rerum es.sentiae haud pendent; tametsi enim sint, qui definitionem illam tolerari posse existiment, si ita exsplicetur, ut sensus sit, jus naturae esse illud, quod dirigit actiones brutis, & hominibus communes, tamen ne sic quidem sustineri potest, quia dantur actus jure naturae prohibiti, a quibus tamen bruta per instinctum naturae non abhorrent, ut est vagus concubitus, conjunctio venerea cum parenti. hus. & vice versa occurrunt objecta jure naturae praecepta, quorum tamen simulacra in brutis non inveniuntur, ut est cultus divini Numinis, reverentia parentum. Conser Dn. Gletle in Iurisy d. Fundam. Lib. I. iit a. Cap. a. g. r. num. r. se seqq. Dn. P. Schmier ubi supra num. ιI. , r . D n. P. Schmal ruber Cis. f. a. num. a. Oseeqq. Adde P. Suarez. de Legibus Lib. a. Cap. II. num. IL
objectum juris naturalis ea omnia, & sola constituunt, quae
creaturae rationali qua tali sunt consentanea, aut dissentanea, seu quae continent intrinsecam, & essentialem honestatem, vel malitiam, ac proinde ad jus naturae pertinent principia moralia omnia, quae evidentem hahent honestatem necessariam ad rectitudinem morum, ita ut opposita moralem inordinationem, seu malitiam evidenter contineant, sive deinde sint generalia per se. & ex terminis nota, qualia sunt, bonum est faciendum, malumest vitandum, quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris &c. Sive specialia, modo per necessariam, & evidentem illationem vel proxime, vel remote ex primis principiis deducantur, haec enim continentur in generali-hus, ac per conlequens, si generalia sunt juris naturae. etiam speci lia, quae intrinsecam. & evidentem connexionem habent cum gen
35쪽
tur in conclusione, & qui unum praecipit, vel prohibet, necessario
etiam praecipiat, vel prohibeat ea, quae continentur in illo. P. SuareZ Ot. Lib. a. Cap. 7. num. o. O seqq. Dn. P. Schmalagmber Cit. f. a. num. 17. O Ieqq. At
Quaeres: Unde cognosci possit, hoc, illud ve objectum jure naturae licitum, Praeceptum, vel Prohibitum elle Diversi divertas a signant regulas, quas omnes referre, & sub censuram vocare nimis
longum, & operosum foret. Hinc praecipuas saltem adducere, & , nostram desuper mentem paucis aperire placet. Primo igitur haud pauci pro regula dignoscendi ea, quae jure naturae Praecepta, aut vetita sunt, socialitatem statuunt, ita ut, quidquid naturae societatis humanae repugnat, hoc jure prohibitum, quidquid autem ad pacem & tranquillitatem ejus facit, praeceptum esse dicant. Ita PuDsendorf. de J. N. se G. Lib. a. Cap. y. g. Is. Nicola. HerZ. de Socia. lit. Seci. a. f. I. num. a. se seqq. ac plures alii. Sed hoc principium universale non est, ut illi ipsi fatentur, qui id adstruunt, cum in eo
ossicia hominis erga Deum, & seipsum saltem directo erui haud possint, sussicere tamen videtur ad colligenda illa ossicia, quae homini erga alios homines incumbunt; ipsa enim natura communem inter omnes homines constituit societatem , quae nos invicem non tantum nexu physico fundato in similitudine naturae, sed etiam morali, & velut politico mutui amoris, & misericordiae conjungit. Hinc mundum quasi unam civitatem spectare oportet, cujus magnae civitatis nos omnes incolae, & cives sumus, prout Cicer. Lib. ν. de Legib. in D. se civem totius mundi, quasi unius urbis alnovit, &Socrates interrogatus, cujuου esset, mundanum se esse respondit. Eodem modo Senec. de OI. Sapient. Cap. 3 I. rerminos, inquit, civitatis nostra eum sole metimur. Haec magna igitur societas universum genus humanum complectitur. Cum autem societas salva esle non
possit, nisi amore, & custodia partium, ideo quidquid ad conservandam humani generis societatem simpliciter, & necessario conia ducit, jure naturae praeceptum, quidquid vero eandem turbat, diri. mit, aut tollit, eodem jure vetitum intelligi debet. Eleganter Cicer. Lib. y. de ossis. quemadmodum, inquit , si uΠumquodque membrum sensum
36쪽
sensum hune haberet, ut posse putaret se valere, s proximi membri v
kiud nem ad se traduxisset, debilitari, ae interire totum corpus necesse est : ita se unusquisque nostrἡm rapiat ad se commoda aliorum, διυ- hais quod cuique possis, emolumenti sui gratia, scietas hominum, scommunitas everratur, necesse est. Et quamvis hoc Principium exi-
stentiam plurium hominum supponat, ut dictamina ex eo profluentia in actum deduci possint, non tamen necessario supponit hominem in societate civili existentem, sed etiam illos dirigit, qui extra civilem degunt societatem, quippe qui non magis ea facere possunt, quae communem illam humani generis societatem , culus membra sunt, turbarent, vel abrumperent, quam illi, qui societate civili circumscripti sunt.
Secundo alii objecta juris naturalis ex Decalogo dignoscenda esse volunt; quidquid enim in Decalogo praecipitur, vel prohibetur,
evidentem . necessariam & immutabilem continet veritatem honestatis, vel malitiae, excepta sola eircumstantia Sabathi, quae juri positivo determinationem suam refert in acceptis; tametsi enim recta ratio dictet, Deum authorem naturae colendum esse, tempus tamen, vel diem, quo colendus sit, non determinat. At praeter quam quod hoc principium non a priori, sed a posteriori tantum demonstret, quaenam objecta jure naturae praecepta, vel prohibita sint, insuper non servit omnibus, sed illis duntaxat. qui Decalogum agnoscunt, ejusque praecepta a Deo promulgata fuisse credunt; cum autem ius naturae universo humano generi commune sit . ne- cellario ad aliud principium omnibus, & quidem ex vi solius rationis motum. recurrendum erit. Accedit, quod hoc principium necessario supponat aliud prius, ex quo dignoscatur, ea omnia. quae in Decalogo praecepta, vel prohibita sunt, ipso jure naturae praecepta . vel prohibita esse, ac per consequens non est primum. Deindenori poterat servire hominibus ante promulgatum Decalogum : ergo non est accommodatum omni tempori. Quare omnino in aliud principium nobis erit inquirendum.
37쪽
Tertio D. Balthasar erner olim Prosessor sitienberg. & nunc
Consiliarius Imperialis Aulicus in Clement. Iur. Nat. s Gent. Cap. s. S. I . duas assignat regulas, unam Pro Praeceptis affirmativis, alte ram pro negativis. Prior est haec: quidquid ita comparatum es, ut, si ab omnibus hominibus omitteretur, generι humano pereundum esset, illud per legem natura a Deo praeceptum est. Posterior vero haec rquidquid ita comparatum es, ut, si ab omnibus hominibus geret, generi humano pereundum esset, Eguae naturaliter a Deo prohibistim est. At prior regula ideo displicet, quia ex ea sequeretur, matrimonium sngulis praeceptum este; si enim omnes homines omitterent matrimonium , necessario generi humano pereundum esset; cujus tamen
sequelae falsitatem non modo Catholici omnes, sed & ex ipsis Acatholicis Pussendors. Lib. 6. Cap. I. g. 7. & Iacob a Rysiel de Iur. Nar.
Lib. I. Cay. IS. num. F. agnoscunt, qui ultro fatentur, praeceptum
de contrahendo matrimonio esse Praeceptum affirmativum indefinitum , & indeterminatum, quod totam quidem communitatem hominum obliget, non autem singulos, ubi nullus adest defectus hominum. Posterior autem ideo improbanda esse videtur, quia ex ea sequeretur, multa delicta, quae jure naturae certo prohibita 1unt, non esse eo jure vetita a tametsi enim e. g. domi tuae concubinam alas, aut vivente uxore tua cum soluta pecces, & omnes ita fac rent, propterea tamen generi humano pereundum haud esset. Unde hasce Regulas nonnisi pro spuriis agnoscere possumus.
Quarto alii hanc assignant regulam : i ad omne sipectato jure Natara es licitum, praeceptum, vel prohibitum, suod pliciter, se necessario expedit esse licitum, praeceptum, vel prohibitum, ad felicem satum natura humana, & quidem utidirmiter est prohibuum, quodsimpliciter, o necessario expedit graviter esse prohιbitum, Egud vero imuer es prohibitum, quod pisciter, se necesario expedit leviter tantum esse probribitum ; neque enim Omnia, quae exigunt prohiberi, statim exigunt prohiberi graviter, alias natura rationalis non posset moraliter felicitatem consequi, ad quam ab Authore naturae destinata est, cum ea sit fragilitas naturae humanae, ut non Possit, saltem longo tempore.
38쪽
pore, ita sibi cavere , ut nunquam cespitet, aut labatur , septies enim in die etiam justus cadit. Quae sententia etiam nobis probatur. Ratio est, quia jus naturae est vera lex, & quidem lata univerisso generi humano: ergo pro fine suo habet felicem st. itum totius generi, humani, quia omnis lex per se respicere debet bonum communitatis, cui fertur, ac proinde, cum jus naturae latum lit universo generi humano, per se respicere debet selicem statum totius generis humanit ergo spectato jure naturae illud debet esse licitum, praeceptum, vel prohibitum, quod simpliciter, & necessario expedit ella licitum, praeceptum, vel prohibitum, ad selicem statum generis humani, & quidem, quod necessario expedit, graviter esse prohibitum, etiam graviter erit prohibitum, quod autem expedit. leviter tantum esse prohibitum, leviter duntasat erit Prohibitum.
Dixi autem primo : quod expedit, esse licitum, praeceptum, veι prohibitum, hoc est, cujus licentia, praeceptum, vel prohibitio plus honi, quam mali affert generi humano; non autem dixi, quod hὶe, O nunc Arei expedit; saepe enim contingit, quod aliquid fieri expediret Reipublicae, nec tamen propterea expedit, illud esse licitum,
eo quod ex licentia talis actionis plus mali metuendum . quam h ni sperandum foret generi humano. Sic si homo Reipublicae noxius authoritate privata interficeretur, ex tali homicidio plus boni. quam mali redundaret in Rempublicam, & tamen non expediebat, homicidium tale esse licitum: Si enim authoritate privata liceret Occidere homines, quos Reipublicae noxios esse iudicamus, vix quisquam amplius securus foret. Sic etiam, si levi mendacio tota communitas ab interitu conservari posset, mendacium tale hic, & nune plus, boni, quam mali afferret Reipublicae, & tamen non expedie-hat, tale mendacium esse licitum, quiae, si toties mentiri liceret,
quoties majus emolumentum sperandum, quam damnum timenis dum esset, omnis fere inter homines communicatio. & fides tolleretur, totumque humanum commercium dissolveretur.
Dixi secundo: quod simpliciter, es necessario eVedit: Si enim h
no humanae Reipublicae tantum utile, & perquam proficuum esset,
39쪽
aliquid esse prohibitum, non autem simpliciter, & necessario expediat , hoc non ad objectum juris naturalis, sed juris positivi reducendum erit. Sic multum expediisset bono communi, si matrimonia clandestina ob plurima incommoda, quae secum trahunt, semper fuissent invalida, & tamen ea usque ad Sacrum Concilium Tridentinum valuisse constat.
Illud autem expedit esse licitum, praeceptum, vel prohibitum ad
selitem statum naturae humanae, in cujus licentiam, Praeceptum,
vel prohibitionem homines in statu postibilitatis constituti, & defutura conditione sua, ac casibus sonuitis adhuc incerti consensi iasent, si ab authore naturae fuissent consulti, ut de licentia, praecepto, vel prohibitione actionis serrent sumagium. Ratio est, quia homines in tali statu prorsus indifferenti constituti, & ab Authore naturae sanciendae legis causa in consilium vocati non aliud certe consulerent, quam quod simpliciter, & necessario conducere censerent ad felicem generis humani conditionem ; nam hoc ipso, quod nulli penitus de futuro statu suo constaret, sed spes sortunae prosperae, & metus adversae respectu omnium plane aequalis esset, nonnisi naturale lumen rationis consulere possent, ac per consequens non aliud Authori naturae darent consilium, quam quod dictaret recta ratio. Cum igitur lumen vultus divini super nos signatum sit, &jus naturae mentibus, atque cordibus nostris inscriptum, & insitum. recte concludere possumus, illud, quod ita dictaret recta ratio prae cipiendum , vel prohibendum, aut permittendum esse, etiam ab Authore naturae praeceptum, vel prohibitum, aut permissum filisse. Confer P. Ilaunold. Theolog. speculat. Lib. a. Trin. I. Cap. s. Conre. P. f. p. num. Iso. se seqq. Dn. Gletle supra Cit. Cap. a. f. s. num. 7. cirseqq. Dn. P. Schmier de Iur. Legat Cay. a. Sessit. a. f. s. per tu. Dri.
Forma Iuris Naturalis duplex est, intrinseca. R extrinseca. Intrinseca consistit in differentia specifica , qua distinguitur a conscientia, quae sita est in eo, quod jus naturale sit regula universalis de
40쪽
iis, quae creaturae rationali qua tali sunt consentanea, vel dissentanear conscientia vero est dictamen practicum de iis, quae hic, &nunc in particulari agenda sunt, ac proinde per conscientiam jus naturae potius promulgatur, & applicatur. Deinde conscientia latius patet, quam jus naturae, quia non tantum leges naturales, sed etiam positivas applicat & quidem non tantum applicare solet legem veram, sed etiam existimatam, hinc datur conscientia erronea. Denique jus naturae tantum respicit agenda, conscientia vero etiam versatur circa ea, quae acta sunt, & ideo conscientia accusator, vel defensor, & simul testis esse dicitur. P. SuareZ de Legib. Lιb. a. Cap. s. num. II. Dn. Gletle Cit. Cap. 2. 3. . num. a.
XIX. Forma extrinseca stat in ejus promulgatione. Promulgatur autem jus naturae per dictamen rectae rationis. Et licet haec promuugatio fiat in singulis, non tamen censetur esse propositio particularis, ted Communis vox totius Raturae, vel potius Authoris naturae; quamvis enim loquatur ad singulos, non tamen loquitur ut persona privata, sed ut publica, quia loquitur ut Author ipsius Naturae.
Effectus juris naturalis est vel generalis, uti specialis. Generarilis est obligatio conscientiae ponendi actionem praeceptam, vel Omi tendi actionem prohibitam. Specialis vero , quod actus contra legis prohibitionem positus non tantum illicitus. sed aliquando etiam invalidus sit; aliquando, inquam; non enim eo ipso, quod actus aliquis jure naturae prohibitus sit, hoc iure statim etiam irritus est. Sic matrimonium contrahere post emissum votum simplex castit iis, aut post promissionem sponsalium alteri factam prohibitum est jure naturae, & tamen cum ejusmodi impedimento impediente defacto contractum valet. Sic etiam jus naturae prohibet vendererem ultra justum pretium, nihilominus tamen talis venditio non est irrita jure natura. Unde hac in re sequentes tenendae sunt Regula, quarum
