Jus naturæ et gentium in duos divisum tractatus quorum primus continet jus publicum universale, alter Hugonis Grotii Jus belli et pacis explicatum ... a Ferdinando Sebastiano L.B. de Sickingen Hohenburg. Authore et præside Joanne Sigismundo Stapff..

발행: 1735년

분량: 697페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

XXVIII. Accidere potest, or quidem tribus modis, ut ex una rivitate' dua, pluresve gant cιπιιates. XXIX. Ex adverso accidere etiam potes, ut ex duabus, vel pluribus civitatibus una fiat civitas, 16 duplici modo.

vitatem a coeundo quasi coivitatem dictam esse existimat Calvin. Lexit. Iuriae voc. civitaF. Nisi enim plures homines animo pangendae inter se societatis civilis in unum coetum coeant, civitas consurgere haud potest, cum non omnis hominum multitudo civitas sit, sed illa demum, quae unum efficit corpus morale, quod absque ejusmodi coitione fieri nequit, quia alias deficeretunio, seu vinculum morale. quod plures homines in Unum corpus politicum compingeret. Unde etiam civitatem quasi civium unitatem dictam elle scribit Tholosan. de Republ. Lib. I. Cap. s. num. I.

Accipitur vox civitatis varie. & quidem I. pro domibus, & aedificiis. ut in L. a. f. I . Od. de .c. Prafeci. Prator. Afris. L. s. L. I a. f. o. Coae de ad c. privat. II. Pro conditione Legali faciendi ea . quae solis civibus competiant, ui in L. H. f. de caριι. minut. Cr 8 6 sim bibi. III. Pro omni multitudine hominum civili vinculo sociata. & iisdem moenibus incluta, quo sensu civitas differt ab urbe, haec enim in parietibus, aedisciis, & muris consistit, civitas autem in ipsa hominum multitudine polita est, ac proinde urbs quasi domicilium civitatis est. Unde Cicer. . Academ. Quaest. Cap. I 37. Roma, inquit, urbs est, se eam civitas incolit. Quod 1i quandoque appellatione urbis ipsa hominum multitudo intelligatur, ut cum Vi gil. Lib. I. AEneid. urbem somno, vinoque sepultam disit, per metonum iam continens pro contento sumitur. IV. Denique accipitur pro integro alicujus Reipublicae populo, quo sensu omnes illi unius. & eiusdem civitatis esse dicuntur, quibus una, & eadem Imperii Maiestas dominatur, etiamsi moribus, institutis, lingua, ac infinita propemoctum Gentium varietate distinguantur. Aristotel. Lib. 3. Polit. Cap. 6. num. a. Et ita porro sumitur vel pro sola multi-

62쪽

mam potestatem civilem definit esse facustatem moralem civitatem gubernandi vel pro multitudine ex Parentibus, & imperantibus conflata. Atque in hac acceptione

III.

Civitas alio nomine vocatur Respublica: licet enim ab invicem differant, eo quod civitas ipsum coetum multitudinis, Respublica autem illius coetus ordinem denotet, ac Proinde civitas quasi materia sit, in quam Respublica tanquam forma inducatur, quo sensu Ilocrates Rempublicam civitatis animam esse dixit, passim tamen haec duo vocabula hodie confundi solent.

Definitiones civitatis varias reperio apud A. A. Bolimer. Intra.dis. rn J. P. V. Part. Spec. Lib. I. Cap. s. f. L. eandem definit, quod si coetus, seu complexus plurium hominum sub Imperio pactis vel erin sis, vel tacuis unitus tutioris, vel tranquillioris visae gratia. Dn. P. Schmier in I P. V. Lib. I. Cap. a. Sin. 3. L. num. III. eandem deis finit, quod sit societas perfecta cum debita imperantium, se paremium subordinarione propter civilem bearitudinem coadunata. Nicol. Hert. democ constit. Civit. Sin. I. g. I. quod sit societaου hominum murias eois

rundem pactis cootira, ct potestare instructa, qua simulorum vis bis ad tranquisium, se beatam vitam uri possit. Boecier. Ins. Polit. Lib. r. p. o. pag. mihi Isi. s T cI. de eo, quod civit. Vir pag. σδρ. quod sit societas hominum perfecta, rebus necessariis instructa, certoi imperandi, ac parendi ordine constituta ad bene, beatei vivendum. Thomas. Ins. Drspruae divin. Lib. I. Cap. 6. g. I. num. F. quod si scietis naturalis fi mum Imperium continens, omnis sufficientia, s beatitudians civilis gratia. Clariis. Dn. P. Seybold de Eepubl. chris. Par . r.

g. r. num. I. quod si carim hominum ob communem utilitatem juris consensu in commune Regimen consociaiud ad bene , beates vivendum. Quae definitiones tam et ii verbis differant, re ipsa tamen differre non videntur , Omnes enim in .eo conveniunt, quod civitas sit caetus hominum perfectus ob civilem beatitudinem consociatus, summoisque armatus imperio.

V. Sunt

63쪽

sunt quidem, qui putant, nullam in definitione civitatis sumiami Imperii mentionem faciendam esse. At male, quoniam sine summo Imperio civitas nulla dari potest; quod enim anima est in compore humano, hoc summum Imperium est in corpore polatico civitatis ; Sicut ergo corpus humanum non insormatum ab animali'mo non est, ita nec coetus multitudinis summo exutus Imperio civitas amplius est, tametsi civilis consociatio persistat. Grol. Lib. a. Cap. s. S. 6.

Dividitur civitas I. a forma Regiminis in simplicem, & mixtam e simplex porro in Monarchicam, & Polyarchicam. Monarchica est, in qua summa potestas residet Penes unum, qui tanquam caput ' Dniversam communitatem gubernat. Polyarchica vero, in qua lumma potestas residet penes plures unius personae vicem lustinentes ditaque rursus vel Aristocratica est, vel Democratica. - Aristocratica dicitur, in qua concilium optimatum ex universJs delectum summam obtinet potestatem. Democratica vero, in qua summa potestas est penes universum populum. Has tres gubernandi formas Senec. Epist. rL ita describit: inrerdum populin est, quem timere deis Hamus , interdum,s ea civitatis disciybna est, ut plurima per Senatum transigantur, gratis in ea timentur viri, interdum snguli, quibus potestas populi, se in populum data est. Breviori verborum compendio -Τacit. Lib. . Annal. Cap. yy. num. I. cunctas nationes, es urbes populus, aut primores, aur Anguli regunt. Mixta vero consurgit civitas, s simplices hae Regiminis formae inter se misceantur, de quo infra. 'Dividitur II. in regularem, & irregularem. Regularem voco, ouae communem civitatibus quasi congenitam indolem, ac naturam salvam, & integram retinet: Irregularem vero, quae ab hac com-imuni civitatum natura, & indole in uno, alterove degenerat. Ita Quibus autem communis illa civitatum indoles, & natura consistat,it.idem insta declarabitur.

64쪽

VIII.

Necessitatem civitatum Dn. P. Seybold. Cit. Part. F. g. s. tum ex imbecillitate, tum ex malitia naturae humanae per Peccatum cor ruptae deducit i Ea enim, inquit num. a. est humana natura imbecisi ras, ut homo sebi selus, ct fine adiorum hominum ope minime si itιas ad recte vivenaum secundum Fua natura conditionem. Et Porro num I.

eum post amissim per peccatum originale jussitam homo ad malum ρr niti sit ab adolescentia sus, o natura humana plena fit pravis assctioniabus, quibus exagitatur, hinc, si nusia in orbe RepublIca forent, totum genus humanum profligaris virtuιibus ad elera deflecteret, pietas, Retragio , Dintia, virtu es omnes jacerent; 1 ιetas, male fas a, i uria. indiustitia, crimina omnia sine farno dominarentur ; omnia plena forem cassibus, latrociniis, rapinis . furtis, dolis, fraudibuu, sisti mutuis et dibus conficerent homines,sseret, totus hic terrarum globin, quem D in hominibus in quietum habitaculum desinavit, spelunca latronum, o fera laniena theatrum, tu quo fio sanguini innatares genus humanum. . Ita cit. Author, & verissime. Prima civitatum origo antiquissima, & ad tempora antediluvi na reserenda est, sic enim Genes o. vers II. dicitur, Cainum, pomquam scilicet ejus familia tanta crevisset numerositate, ut haberet jam populi quantitatem, ad cust seritatem, eam ιi ex nomine filii sui Henoch votasse Henochiam ς exemplum Caini posteri hauddubie secuti successu temporis plures condiderunt civitates, cum enim a creatione mundi usque ad diluvium i6s6. effluxerint anni, totus que mundus hominibus fuerit repletus, credibile non est, toto illo tempore nullos porro fuisIe coetus persectos societatis vinculo subono Regimine consociatos. Post diluvium vero per Noemi filios, S posteros in toto terrarum orbe diffusos civitates, Gentes, Nationes , & regna fuisse erecta, propagata, & dilatata, constat ex Genes Cap. Io. late Dn. P. Seybold cit. Para. r. S. I. O aliquot seqq. Causa essiciens civitatis duplex est, remota, & proxima. Remota est Deus ut Author naturae, qui homini appetitum societatis

65쪽

non tantum domesticae, sed & civilis impressit; talem enim homo

appetit societatem, in qua obtinere possit ea, quae ad convenien- rem vitae conservationem, ac felicitatem statu suo dignam pertinent: Atqui in sola societate domestica haec non potest obtinere, curri partes talis communitatis imperfectae tussiciens subsidium, ac mutu- um juvamen, quo ad conservationem vitae, & felicitatem indigemus , sibi invicem praestare haud possint: ergo &c. Certe talem natura humana umbit societatem, quae persectam, & integram tum animi, tum corporis felicitatem, qualis nimirum humano modo comparari potest, eidem conferre queat: sola autem domestica societas talem felicitatem homini nequit conferre, quia sussciens haud est ad paranda ea omnia, quibus ad bene, beateque vivendum indigemus, aut ad avertcnda omnia illa mala, & incommoda, quibus expositi sumus, ut facile consideranti patet: ergo appetit non tantum societatem domesticam, sed ulterius tendit. Deinde ideo homo appetit societatem , quia sibi non susscit ad necessaria vitae, si solitarius maneat: Ergo, quo magis societas sussiciens est ad necessaria vitae, eo magis homo illam appetit: Atqui societas civilis tanquam persecta magis sussiciens est ad necessaria vitae, quam domestica, quae est imperfecta, & suapte natura ordinatur ad perfectam : ergo magis appetit societatem civilem, quam domesticam, ac proinde appetitus noster neutiquam impletur per solam societatem domesticam. Consentiunt Molin. Et I OI. Trin. a. Disp. a P.

num. I. Dn. P. Schmier I. P. V. Lib. I. Cap. a. SUI. . f. a. num. III.

O seqq. Dn. P. Seybold cis. Part. I. S. . se 1. O plures adii. XI.

Non arridet haec nostra Sententia Pussendorso de I. N. O G

I b. I. Cap. I. f. in . quem sequitur Thomas. Insi. Jurianuae divin. Lib. R. Cap. o. num. a I. CV seqq. qui eandem hoc argumento impugnante homo naturaliter fertur ad hoc, ut nemini subjectus esse, ut omnia suo agere arbitrio, ut proprio commodo velificari velit: ergo, inquiunt, naturaliter non fertur ad societatem civilem ; qui enim Civitatem subit, naturalis libertatis jacturam facit, ac imperio se subjicit, quod praeter alia etiam jus vitae, & necis in i plum complectitur, & cujus jussu plurima facienda sunt, a quibus alias abhorrebat,

66쪽

& omittenda, quae vehementer appetebat, ita ut plurimae actiones ad bonum societatis reserendae sint, quod saepe a bono fmgulari videtur dilcrepare. At hoc argumentum sententiam nostram non evertit; quivis enim naturaliter sertur ad id, quod ipsi majus bonum est, neglecto minori, si majus aliter obtinere nequeat: majus autem bonum est felicitas, ac beatitudo vitae, quam libertas natura lis : ergo, cum homo persectam . & integram felicitataen, ac beatitudinem vitae, qualis nimirum humano modo comparari potest, in hoc corruptae naturae statu non aliter obtinere queat , quam si libertatis naturalis jacturam faciat, & civitatem subeat, ac se Imperio subjiciat, is naturaliter fertur ad societatem civilem, perinde ut naturaliter fertur ad conservationem vitae etiam cum iactura alicujus membri, si illam aliter conservare nequeat, tametti alias natura liter feratur ad conteruandam integritatem membrorum.

o XII.

Causa esticiens proxima civitatis sunt illi, qui animo pangendae inter se societatis civilis in unum coetum coeunt; nisi enim singuli cum singulis expresse, vel tacite paciscantur, quod ob communem felicitatem in unum, & perpetuum coetum coire velint, multitudo

hominum unum corpus morale non facit, sed rude tantum erit aggregatum, ex quo, quamdiu tale manet, tam parum consurgere

potest civitas, quam parum ex tabulis, aut lapidibus inter se non ConneXis navis, aut domus. Ut igitur plena, & persecta vitae civilis consociatio, quae multitudini hominum rationem corporis politici demum tribuit, inducatur . omnino mutua singulorum cum singulis conventjone sive expressa , sive tacita opus est. P. Suarezde Legib. Lib. I. Cap. a. num. M. Pussendors eit. Lib. 7. Cap. a. S. si. O r. Nicol. Hert. de moae constit. civis. Seo . I. S. a.

Necesse autem est, ut illi, qui mutuis pactis in corpus civitatis coalescunt, diversae sint conditionis a Respublica enim, ut Dion. Η licarnasi. Lib. r. scribit, quodammodo corpori humanos Imilis es. Grumque es compositum, O constar ex multis par/ibus, quarum singuia nec eandem vim habent, nec usim pares exhibent: nam in Repubhca una-

67쪽

quaequου gens proprium aliquem Reipublica usim praeber, ut membra comporι ; alii enim agros colunt, alii pro 'sis pugnant cum hostibus, alii

mercaturam exercentes multa commoda Ret buca ex mari aserunt, am necessarias artes exercent. Unde recte Aristotel. Lib. a. Polit. p. r. non solam, inquit, ex multitudine hominum constat civitas, v rum etiam ex eorum multituaene, qui serere diseranti non sis enim ei-mitas exs-bbus. Tres autem, ut advertit Dn. P. Seybold de Reptibi Chris. Part. o. g. r. num. s. praecipue classes hominum requiruntur, lcilicet maestuosa, quae provideat, aut in Rempublicam inferat ea. quae ad vitam ducendam sunt necessaria, vel opportuna: hiaris, quae hostes a Republica repellat, aut intestinos motus compescat: & Senatoria, quae ad clavum Reipublicae sedeat, jura dictet, & rem communem gubernet.

XIV.

Causa impulsiva suit tum indigentia nostra, tum metus malorum, quae homini extra civitatem ab homine imminere possunt: quamvis enim jus naturale omnes prohibeat injurias, natura tamen humana per peccatum Originale adeo fuit corrupta, ut multi deritur, quibus jus Omne vile est, quoties spes lucri assulierit, modo vel vi, aut fraude laesos repellere, aut eludere sese posse confidant,& quia praesentibus tantum inhiant, futurorum incuriosi, nec metus Divini Numinis coercendae eorum malitiae sussiciens est, ac proinde status hominum extra civitatem viventium foret turbidus, iri- quietus, minime securus, & Pacificus, status autem viventium iri civitate ex adverso tranquillus, securus, & pacificus est, cum Imperium civile secenum sit improborum, & tutela proborum.' . . -- XU. Causa materialis civitatis duplex est, proxima, & remota. Proxima est coetus hominum in unum corpus morale , ac politicum mutuae pactionis vinculo consociatus. Remota sunt familiae, ex

quibus corpus civitatis Constata iamiliae autem, si persectae sint', ex tribus porro constant societatibus simplicibus, scilicet ex conjugali,pptria, & herili. ordinem, quo civita, nasci potest, & solet on 'time describit Cicer. Lib. I. de ossis. cap. II. hisee verbis: Cum hoc

68쪽

sit natuσά commune omnium animantium, ut habe ana tibidinem praeroandi. prima societas in ipse conjugis es , proxima in uberas, deinde una domus, communia omnIa. Inde autem es principium urbis, se quasi Seminarium Rerpublica, sequuntur fratrum coqunctiones, pos consobri- noram, fibrinorum i , quι cum una domo jam capi non possmι, .n alias domos, tanquam in colonias exeunt ri sequuntur connubia, s Unitates, ex quibus etiam plures propinqui; qua propagario, se Soboles o igo est Rerumpublicarum. Quot vero personae ad constituendam civitatem requirantur, nequit in universum definiri. Plato, ut resert Pussen-durf. Lib. r. Cap. a. f. z. tantum civium numerum requirit ad civitatem, ut injuriantes vicinos possint depellere , & iisdem injuriam patientibus auxilium ferre : unde colligitur, quod justa civitatis magnitudo ad vici Rorum vires reserenda sit, perinde ut Grol. Lib. a. Cap. Io. f. 3. Pro viribus hostium aestimandum esse censet, quae copiae exercitum faciant; ac proinde, quae olim, Cum genus mortalium in magnam civitatum multitudinem distingueretur, magnae fuerant civitates, exortis postea magnis Imperiis jam justo minores

lunt.

XVI.

Causa formalis civitatis. consistit in summo Imperio, hoc enim, ut Senec. Lib. I. de clement.' p. . loquitur, vinculum est, per quod Respublica cohaeret, spiritus illi vitalis, quem tu milia trahunt, nihil alioqui futura , nis onuη, or praeda, s mens ilia Imperii subtrahatur. Quamdiu igitur coetus multitudinis juris fruendi causa sociatus summum Imperium retinet. tamdiu etiam retinet nomen civitatis, si vero illo exuatur, ac in formam Provinciae redigatur, desinit per se esse civitas, & accessio fit civitatis dominantis. GrOt. tib. I. Cap. I.

XVII.

Finis Civitatis confistit in civili beatitudine : ideo enim homines in civitates coeunt, ut bene, beateque vivant, quod extra civi Iem societatem in hoc corrupto naturae statu nequeunt obtinere. Constat autem vita beata non tantum commoditate, sed & honestate vivendi, ac proinde finis civitatis est beatitudo tum interna,

69쪽

tum externa. Interna stat in actione virtutis, honestate, & Justitia Externa vero in abundantia bonorum temporalium, pace, tranquillitate, securitate vitae, praesidio, & protectione sta est. Recte igitur Cicer. Lib. I. ad Attic. s. II. beatam civium vitam in eo coninsistere dixit, ut opibus firma, copiis locuples, gloria ampla, virtute honem fit. Boecier. Inst. Polit. LV. I. cap. 1. pag. mihi II. O seqq.

XVIII.

Proprietates civitatis plures occurrunt. Prima est, quod si societas persecta, sibique iussiciens ad bene, beateque vivendum. Unde Aristot. Lib. I. Polit. Cap. a. in Prisc. civitatem esse dixit, quae omnis susscientia finem habet, hoc est, quae ad hunc finem, & ad hanc perseetionem pervenit, ut si per se sufficiens non tantum ad vivendum, sed & ad bene, beateque vivendum, cujusmodi sussicientiam locietates imperfectae prosecto non habent; multa enim ipsis desunt, quae ad obtinendam perfectam, & integram tum animi, tum corporis felicitatem vel necessaria, vel saltem opportuna sunt. P. Suarez de Legib. Lib. I. Cap. 6. num. I p. esseqq. item Lib. I. Cap. r. num. s. Interim tamen necesse non est, ut civitas sibi adeo sustici ens sit, ut ipsi nihil omnino desit, nam ad conservandam humani generis societatem provida Natura bona sua ita partita est ut non omnis ferat omnia tellus; imo nulla est tam valida civitas, quae non aliquando aliorum extra se ope vel ad commercia , vel etiam ad arcendas externarum Gentium junctas in se vires indigere possit.

XIX.

Secunda est, quod ab omni.externo Imperio libera st: omnem enim communitatem persectam sequitur summa potestas civilis, tanquam moralis quaedam proprietas, utpote ad ejus gubernationem omnino necessaria : ergo hoc ipso talis communitas ab omni externo Imperio libera est, cum implicet, habere summam potestatem. & tamen Superiori Potestati ejusdem ordinis, & lineae subjectum esse.

70쪽

Tertia, quod unius personae moraliter a singulis diversae vicem sustineat. Unde jura habet, quae ad singulos non pertinent, & ex adverso singuli jura, & hona propria habent, quae ad civitatem qua talem non spectant, ex quo porro fluit, quod ob delictum a civitate admissum tam parum singuli, qui non consenserunt, in honis propriis puniri possint, quam parum civitas qua talis ob delictum singulorum, nisi sorte se participem fecerit, in juribus, & bonis suis puniri potest, cum poenae ibos debeant tenere Authores. Grol.

XXI.

Quarta, quod sit immortalis, & perpetua. Ita Tiberius apud

Tacit. Db. I. Annal. Cap. ff. num. F. Principes mortales , Rempublicam vero at emam esse dixit. Hoc tamen non ita intelligendum est, quasi non populi quoque violento aliquo casu extingui, aut dissipari queant; quot enim jam populi interierunt, ita ut vix nomen eorum supersit Sed quod non, ut singuli homines, elapso certi temporis spatio per naturam deficiant, verum in locum deficientium vel surrogatione exterorum, vel propagatione sobolis continuo alii succedant, quo fit, ut idem populus semper manere videatur, tametsi singuli cives extinguantur; quemadmodum enim corpus naturale, & artificiale partibus, una manente specie, paulatim commutatis idem esse non desinit, ita nec populus idem esse desinit. quamdiu consociatio manet, & summum retinetur imperium. Vid. . L. 1. Iudic. & Grol. Lib. a. Cap. p. 3 I. Puisendorf. Lib. r. Cap. ra. g. r.

. XXII.

Quinta est, quod sit societas inaequalis. Est autem societas in genere complexud plurium tersonarum unitarum inter se ad certum fnem. Alia est aequalis , alia inaequalis. AEqualis dicitur , quae in simplici plurium inter se unitorum obligatione consistit, qualis d prehenditur in coalitione, & systemate plurium civitatum, quarum singulae separatas habent suas rationes, ita tamen unitae, ut, quae ad communem desensionem spectant, conjunctim sint expedienda. So-G cietas

SEARCH

MENU NAVIGATION