Jus naturæ et gentium in duos divisum tractatus quorum primus continet jus publicum universale, alter Hugonis Grotii Jus belli et pacis explicatum ... a Ferdinando Sebastiano L.B. de Sickingen Hohenburg. Authore et præside Joanne Sigismundo Stapff..

발행: 1735년

분량: 697페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

Gentium intellicitur Jus pluribus quidem populis commune, a naturali tamen d stinctum. Et hoc modo rursus lumitur vel proprie, vel improprie. Proprie accipitur pro eo jure, quod inter plures Gentes qua tales cum mutua obligatione receptum est. Improprie vero denotat illud jus, quod ob utilitatem aliquam pluribus populis sine obligatione mutua placuit; saepe enim diversi populi eodem jure utuntur, vel quia certae Leges, Ut ut in necess tale naturae sundatae haud sint, adeo tamen propinquar. & contentaneae sunt naturae , Ut populis moratioribus Ultro se commendaverint, vel quia necessitas, aut utilitas easdem pluribus gentibus Lcges persua-1it, vel denique quia ipsa morum similitudo diverias gentes ad eas. dem Leges recipiendas invitavit, quia tamen non ex mutuo Pacto, sed ex libera cujusque gentis voluntate suerunt receptae. nec convenientem societatem , & communicationem gentium inter se, sed cujusvis populi se ossim se licitatem respiciunt, ideo Ius Gentium proprie dictum non constituunt, & hoc sensu JCti Romani multa ad Jus Gentium reserunt, quae non nisi juris civilis sunt, quod tamen a pluribus populis observatur. P. SuareZ sepe cit. Lib. 2. Cap. I p. num. I. ct Io. se Cap. ao. num. I. D n. Gletle Tit. a. Cap. s. f. s.

num. I.

II. Ius Gentium proprie acceptum in *. a. In . de J. N. C. s C. ab Imperatore describitur esse illud, quod usὰ, s humanis necessia.

ribus exigentibus Gentes Issι constituerunt. Accuratius ita definiri potest, quod sit Conventio, qua Genies qua tales in ordine ad ea obligatio ne mutua consoriansur, quae ad communem imirum felicitatem pertinent. Ita D n. Gletle Tit. a. f. s. num. a. Ajo, Jus Gentium esse Conveniationem, in quo assentientem etiam habeo Grol. qui in Prolegom. num. I. Ius Gentium, scilicet universale, moribus, & pacto tacito introductum este, & porro num. 1 R. tanquam ex condicto obligare scribit. Item Lib. a. Cap. I. g. s. eXPresse asserit. Jus Gentium vim

pacti inter Gentes habere. Distentiunt multi, & quidem

Primo haud pauci contendunt. Ius Gentium speciem esse iuris naturalis. At male ; nam Ius Naturae ea tantum praecipit, vel prohibet sDiqitigod by Coral

52쪽

hibet, quae continent intrinsecam, & essentialem honestatem. vel malitiam: quae autem Jus Gentium praecipit, vel prohibet, non continent intrinlecam, & essentialem honestatem, vel turpitudinem. Sic Jus Gentium prohibet, hostem veneno interficere, quod tamen, supposita belli iustitia, non continet intrinsecam turpitudinem ; quid enim interest, utrum hoc, vel illo modo hostem interficiam, si ille jure interfici potest ' Sic etiam Jus Gentium praecipit, ut, nisi justa subsit reculandi caula, Legati admittantur, & tamen admissio Legatorum non continet essentialem honestatem, ita ut ejus oppositum sit intrinsece, & essentialiter turpe.

Secundo Non nemo ait, virtutem legalem, & obligativam Iuris Gentium provenire a Deo, tanquam Authore humanae societatis, seu Supremo Politiarum. & rerum publicarum Principe. At rurissus male; quia ad convenientem communicationem gentium inter se praeter jus naturae, quo non tantum singuli homines, sed & gentes omnes qua tales obstringuntur, iusticit, quod illae in ordine ad ea, quae ad communem felicitatem iptarum inter se pertinent, arbitraria conventione consociari possint, ex qua cum non tantum nascatur obligatio rigorosa justitiae, sed insuper ex jure naturae resultet obligatio legalis fidem datam servandi, nulla penitus apparet necessitas fingendi, quod Deus praeterea tacitae illi conventioni inter Gentes initae superaddat virtutem legalem, praesertim cum sacraeliterae ne remotum quidem ejus rei suppeditent indicium.

Tenio alii asserunt. Jus Gentium procedere ab omnibus Gentibus collectim , non sigillatim sumptis, esse autem Gentes omnes colle lim sumptas Superiores singulis, perinde ut in statu poliarchico omnes, qui jus suffragii habent, simul silmpti Superiores sunt singulis. At haec opinio nullo modo sustineri potest; si enim Gentes collectim sumptae singulis gentibus Superiores essent, praerogativam Imperii non niti Deo, quippe a quo omnis potestas procedit, referrent in acceptis, & quidem vel tanquam libero Collatori, vel tanquam Authori naturae : neutrum autem dici potest. Non pri

mum s

53쪽

mum , quia in sacris literis de hoc ne verbulum quidem habetur inon etiam secundum, quia conservatio, & selix status generis hu. mani potestatem hanc non exigit, cum felicitati, ac incolumitati Gentium satis prospectum sit per hoc, quod communitates persectae summum obtineant imperium, ac quoad ea, quae pertinent ad convenientem communicationem plurium Nationum inter se , pacto, & arbitraria conventione consociari possint. Deinde si Gentes omnes collectim sumptae a Deo tanquam Authore Naturae haherent praerogativam Imperii, debuisset Genus humanum consensu omnium Nationum coaluisse in unam aliquam Rempublicam: atqui hoc manifesto falsum est, tum quia de eo neque ex historiis, neque ex monumentis aliis constat, tum quia fieri non potuit, ut suffragiis omnium Gentium consurgeret magna haec Respublica, cum plurimae Nationes etiamnum nobis incognitae sint. Porro si Gentes collectim sumptae haberent praerogativam Imperii, singuli essent veri, ac proprie dicti subditi illius magnae Aristocratiae, quod itidem evidenter falsum est ; cum enim certum, ac indubitatum sit, quod singulae Gentes summa instructae sint potestate, non possunt illae aliis cui Superiori potestati ejusdem ordinis, & lineae subjectae esse, cum implicet, habere summam potestatem, & tamen potestatem Superiorem ejusdem ordinis, & lineae agnoscere, sic enim esset summa.& non esset summa. Jus Gentium igitur non est univoca species juris pro Lege accepti, quia Lex omnis vi essentiae suae procedere debet a Superiore qua tali: atqui Ius Gentium non procedit a Superiore, cum una Gens non sit Superior altera, nec omnes coli

Oim sumptae, Superiores sunt sngulis: ergo&c. Conser Dn. GletleCD. Tu. a. Cap. s. g. a.

Dividitur I. in assirmativum, & negativum. Assirmativum dicitur, quod actum aliquem Praecipit, v. g. admissionem Legatorum. Negativum, quod actum aliquem prohibet, v. g. violationem L satorum, ne arma, & sontes veneno inficiantur.

Dividitur II. in universale, & particulare. universale est, quod

plurium, & forte Gentium moratiorum omnium convenientem societatem sDisitiroo by Corale

54쪽

cietatem, & communicationem pro fine suo habet. Particulare, quod paucarum i ac sorte duarum tantum Gentium communem felicitatem respicit. Sunt quidem, qui Ius Gentium particulare non agnoscunt, ac proinde hanc divisionem improbant. At ego causam non video, cur non possit retineri, cum Jus Gertium non ex numero Gentium, sed ex fine sit aestimandum. Unde s vel duo populi arbitraria conventione consocientur in ordine ad ea, quae ad communem felicitatem ipsarum inter se pertinent, verum jus gentium consurgit. Si tamen simpliciter fiat mentio iuris gentium. semper per excellentiam intelligitur universale. Dn. Gletle Ot. Cap.

s. S. num. s.

VIII.

Dividitur III. in externum, & internum. Externum dicitur. quod impunitatem tantum extrinsecam, vel etiam tutelam publicam actui conciliat. Internum, quod actum in foro quoque interno justum reddit, uti fit, si versetur circa actum indifferentem; Si vero permittat aliquid, quod jure Naturae prohibitum est, tunc' actui tantum impunitatem extrinsecani conciliat, ita ut in foro externo non possit puniri, qui talem actionem exercuit. Sic Ius, quod hosti hostem & in persona, & in rebus laedere permittit. respectu illius, qui justum bellum gerit, internum est, si consistat intra modum jure naturae concessum, respectu alterius vero externum; licet enim is in alio territorio forte deprehendatur, propterea tamen tanquam homicida, aut raptor puniri haud potest . quin publica etiam judiciorum authoritate ab omnibus Gentibus in pos-lestione rerum hosti ereptarum tuendus est ; interim tamen. si belli causa injusta sit, etiamsi bellum solenni modo fuerit susceptum, in foro interno injusti lunt tales actus. ' IX. Dividitur IU. in scriptum. & non scriptum. Scriptum est. qu d i expresso consensu Gentium constat, quo pertinent foedera, & aliae conventiones publicae . quae communem felicitatem Gentium paci-- scentium respiciunt. Non scriptum , quod consensu tacito, leuiasu, & consuetudine Gentium fuit introductum. Huc spectant jura Ε Legatio.

55쪽

Legationum, libertas exercendi commercia cum exteris, jura belli, Repressaliae, & coetera juris Gentium universalis capita. X. Dividitur ab aliquibus V. in primaevum, & secundarium. Primaevum vocant, quod ratio naturalis inter Omnes homines constituit: Secundarium vero, quod usu, & humanis necessitatibus exi-

gentibus Gentes sb constituerunt. At hanc divisionem recte alii rejiciunt, quia falso nititur supposito, quasi scilicet jus naturale sit illud, quod natura omnia animalia docuit, quam definitionem suo Ioco resutavimus. Unde cum Ius Gentium, quod ipsi primaevum appellant, si ipsum Jus Νaturae, illaed autem, quod ab ipsis secundarium dicitur, demum sit verum Ius Gentiam, ideo per se corruit haec divisio. Plane si Ius Gentium late accipiatur pro omni illo jure . quo Gentes humanae utuntur, tolerari quidem potest haec diaxisio, at tunc Ius Gentium non erit species juri naturali contradissimcta, sed respectu Iuris naturae, & Juris Gentium stricte sumpti genus constituet, quo modo subinde Grol. Ius Gentium accepit; nam saepe jus illud, quod uis, & humanis necessitatibus exigentibus Gentes sibi constituerunt Ius Gentium voluntarium appellat ad

distinctionem scilicet Iuris naturalis, quod & ipsum Ius Gentium dici posse ait Lib. I. Cap. a. S. . num. I. O a. O alibi. XI.

Causa essiciens Iuris Gentium sunt Gentes qua tales, vel moratiores omnes, vel plemque, vel etiam paucae, & sorte duae tantum; nam, ut paulo ante dictum est, Ius Gentium non ex numero Geniatium , sed ex fine aestimari debet.

XII.

Causa impulsiva suit quaedam necessitas; tametsi enim genus humanum in varios populos, & nationes fuerit divisum, semper tamen retinet unitatem aliquam, non solum specificam, seu fundatam in similitudine naturae, sed etiam quasi politicam, & moralem propter naturale praeceptum mutui amoris, & misericordiae, quod ad omnes etiam extraneos extenditur. Hinc, licet quaevis Gens

56쪽

communitatem persectam constituat, quaelibet tamen etiam membrum est hujus universi, prout ad genus humanum spectat. Cum autem nulla earum 1ibi adeo sussiciens sit, ut non interdum ad melius esse, & majorem utilitatem, interdum etiam ob moralem necessitatem mutuo auxilio, societate, & communicatione indigeat, ideo jure opus erat, quo Gentes in hoc genere societatis, & communicationis dirigerentur: Et quamvis magna ex parte hoc fiat per Jus naturae, illud tamen suppeditat regulas nimis generales, quae non sussiciunt singulis negotiis determinandis , in quibus Liberae Gentes inter se communicant; necesse igitur erat, ut specialia quaedam jura usu Gentium introducerentur. Confer P. Suareg sepe

XIII.

Subjectum Iuris Gentium itidem sunt Gentes qua tales. POL

sunt nimirum homines considerari vel tanquam creaturae rationales , vel tanquam membra totius generis humani in diversas Gentes dispersi, vel denique tanquam membra certae, ac determinatae Rei publicae. Primo modo spectati diriguntur Jure naturae: Secundo Iure gentium : Tertio Iure civili. Non obstringuntur autem Jure gentium omnes plane gentes: nam, extra Jus naturale, & divinum novum, nullum de facto reperitur Jus omnibus Gentibus commune : Sed illae tantum, quarum voluntate expressa, vel tacita coaluit; cum enim vim pacti habeat, non alios obstringere potest, quam qui in illud consenserunt. Unde contingere potest, tit, quod in una parte orbis terrarum Ius Gentium est, alibi non sit; quemadmodum jus illud, vi cujus bello selenni capti servi fiunt capientium , nec semper, nec apud omnes Gentes receptum fuisse testatur Grol. Lib. I. Cap. I. S. I.

Objectum Iuris Gentium in genere constituunt ea, quae pertinent ad convenientem societatem, & communicationem Gentium inter se. In specie huc spectant admissio, & inviolabilitas Legatorum , libertas exercendi commercia cum exteris, jus sepulturae, repressaliae &c. Exadverso, quae ad Pacem, concordiam, & tran-

57쪽

36quillitatem civium alicujus Reipublicae inter se pertinent, illa ad Ius

civile reserenda sunt.

Forma Iuris Gentium duplex est, intrinseca, & extrinseca. Intrinseca consistit in differentia specifica , qua tum a Jure naturae, tum civili distinguitur. A Jure naturae differt I. ratione causae essi--ientis; nam Jus Gentium voluntate Gentium fuit constitutum, Ius autem naturη Procedit a Deo tanquam Authore natura . II. Ratione subjecti; riam Jus Gentium non obstringit alias Gentes, quam quarum voliantate expressu, vel tacita coaluit. Jus naturae vero obligat omnes Omnino homines. III. Ratione objecti; nam J Gentium respicit obj Ium arbitrarium, seu tale, quod non conti net intrinsecam, & ellentialem honestatem, vel malitiam, Ius naturae autem praecipit , vcl prohibet ea, quae per se, & intrinsece lunt honesta, vel turpia. IV. Ratione sormae; nam essentia Iuris gentium consistit in arbitraria conventione Gentium, Iub naturae vero

habet sormam Legis proprie dictae. V. Ratione effectus; nam Ius Gentium parit obligationem justitiae , Jus naturae autem obligationem legalem. UI. Jus Gentium absolute loquendo mutabile est, non vero Jus naturae. A Jure civili autem differt, quod Jus Gentium consensu plurium Gentium incommunem ipsarum utilitatem, Ius civile vero voluntate cujusque populi in proprium suae Reipubliacae bonum sit constitutum.

XVI.

Forma extrinseca stat in ejus promulgatione. Promulgatur autem Ius gentium non scriptum constanti usu, & praxi gentium iri materia sibi consentanea consormiter operantium, & oblata occasione tanquam ad jus commune provocantium: Scriptum vero, seu expresso gentium consensu constitutum, si promulgetur, quanquam promulgatio ad eius essicaciam necessaria haud sit, eodem ser- me modo promulgari solet, quo Leges civiles.

XVII.

Effectus Juris Gentium est, quod pariat obligationem iustitiae:

talis enim nascitur ex omni conventione valida, ac proinde, cum

58쪽

Ius gentium species si conventionis, non potest non ex illo nasci obligatio justitiae; obligationem autem legalem Ius gentium non producit, quia conventio gentium qua talis inducere non potest obligationem legalem, cum una gens non sit Superior altera, nec omnes gentes collectim sumptae Superiores sint singulis, nec etiam Deus, sive tanquam Author naturae, sive tanquam Supremus Politiarum, & Rerum publicarum Princeps eidem vim, & animam legalem infundat, ut latius supra est ostentum. Nihilominus Jus gentium comitatur Obligatio legalis. quae immediate provenit ex illo Juris Naturae principio: fides data est servanda. ι

Tametsi autem Ius gentium universale adeo conveniens si rectae rationi, & societati gentium, ut quali instigante natura fuerit rein Ceptum, quia tamen non praeci te in necessitate naturae, sed in libera gentium conventione fundatum est, neque ea, quae praecipit, vel prohibet, intrinlecam, & essentialem continent honestatem, vel 'malitiam, ideo illud non solum impropriam, & materialem, sed etiam propriam, & formalem per se, & absolute loquendo recipit mutationem, velut in eo, quod capti in bello servi fiant capientium, inter Christianos de facto mutatum, & sublatum est; quamvis enim capti custodiri soleant, donec vel permutentur, vel redimantur, servi tamen non amplius fiunt. Ab una tamen gente sola Jus gentium mutari non potest, ita ut illa ab obligatione contriusta liberetur; nam, ut dictum. ex arbitraria gentium conventione tig rosa nascitur obligatio justitiae, quam una gens invitis coeteris excutere haud potest, quia nexum obligationis exuere non potest debitor invito creditore. Accedit, quod Jus gentium plurium Nati - . num communem selicitatem respiciat: licet igitur utilitas eius ceu, set respectu unius gentis, non tamen hoc ipso etiam desinit quoad reliquas, ac per consequens nec desinit obligatio. P. Suar Z septus

Aliud dicendum est de Iure gentium improprie sumpto, hoc enim a quavis gente libet e mutari potest ; nam hocipso, qυod sine

59쪽

obligatione mutua inter gentes receptum sit, per talem mutationem non insertur aliis injuria. Deinde Ius hoc suapte natura nihil aliud est, quam Ius civile pluribus populis seorsim commune, ac pro utilitate cujusque Reipublicae sine respectu ad alias constitutum. Certum autem est , quod Ius civile a quavis gente libere mutari possit, licet aliae gentes non consentiant, quia non tenetur una gens se aliis conformare. P. SuareZ ubi supra num. I.

XX. -

Probatur Ius Gentium universale eodem modo, quo consuetuis do, scilicet usu continuo, & testimonio peritorum; nam ulus conia tinuus gentium in materia , quae ad convenientem .cietatem , ac communicationem ipsarum inter se pertinet, hoc jus suapte natura inserti scriptoribus autem illustribus, ac probatis, si unanimi voce aliquid Iuris gentium esse testentur, absque temeritatis nota fides denegari haud potest. Ius Gentium autem particulare eo modo probatur, quo conventiones aliae Probari solent. Grol. Lib. I. Cap. r.

b. I . num. a.

CAPUT II

De cimitate.

m Jus publicum Universale suapte natura supponat, genus humanum in diversas coaluisse Civitates, Lex methodi exigit, ut jam de civitate plenius diseramus. Sit igitur

S. I.

De Civitate in genere. SUMMARIA.

I. Unde dicta sit civitas

Π. Asseruntur variae accepIiones civitatis. III. Vocatur alio nomine M publica, qua ramen accurate loquendo disfert a civitate. I IIV. Adducuntur varia defritiones civitatis. . U. Rejici- Dissiligoo by Corale

60쪽

Rejicitur opinio iturum, qui nusiam in desinitione civitatis sim- mi Imperii mentionem faciendam esse putant. VI. Dividitur primo in simplicem, Or mixtam e simplex in Monarchicam, es Polyarchicam : Et hac porro in Aristocratuam,

VII. Dividitur secundo in Regularem, se irregularem.

mal Ita natura humana per peccatum corrupta. IX. Prima civisarum origo ad tempora antediluviana referenda es. X. Causa efficiens civitatis remota es Dein tanquam Author na

XI. Respondetur teu, qui negant, hominem naturaliter ferri adso

cietatem civilem.

XII. Causa proxima sium isti, qui animo pangenda inter se Iocietatis

civilis in unum coetum coeunt.

XIII. Debent illi diverse esse conditionis. XIV. Causa impulsiva fuit tum indigentia nostra, tum metus malo rum, qua homini exιra civitatem ab homine imminere possunt XU. Materia civitatis proxima est caerus hominum in unum corpus morale, ac politicum consociatus o remota vero Iani familia. XVI. Causa formatas civitatis est summum Imperium. XUII. Tinu stat in civili beatitudine tum interna, tum externa.

XVIII. Civitas est societ M persecra, vi Fuficiens ad bene, beates

vivendum.

XIX. . Es ab omni externo Imperio libera. XX. Sustinet vicem unius persona moraliter . singulis Hverse. XXI. Euo sensu dicatur esse immortalo, se perpetua tXXII. Di Dcierin inaequalis. XXIII. civitas interis interitu vel materia, vel forma : potes autem

materia auobus modis interire.

XXIV. Similiter forma civitatis duobuι modis interire potest. XXV. Si populus loca saltem migraverit, potulvi esse non definis. XXVI. Nec civitas esse definit, si muri tantum arbu duectι sint. XXVII. Sed nec mutata Regiminis forma eadem civitaου esse desinit., XXVIII. Accia

SEARCH

MENU NAVIGATION