Jus naturæ et gentium in duos divisum tractatus quorum primus continet jus publicum universale, alter Hugonis Grotii Jus belli et pacis explicatum ... a Ferdinando Sebastiano L.B. de Sickingen Hohenburg. Authore et præside Joanne Sigismundo Stapff..

발행: 1735년

분량: 697페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

XXI.

Prima est: .uoties actus prohibetur jure natura ob defcrum pote- sistis, vel saltem deficii in agente susciens voluntas, totιes actus ex natura Fa es nustua, ct irrisu . Ita P. SuareZ Lib. 2. Cap. II. num. Dn. P. Schmier Cit. Cap. 2. Se I. s. g. 2. num. IOI. o I g. Dia. P. Schnaal Zgrucher Asteg. g. 2. num. o. Ratio est, quia potestas, & voluntas sunt duo actionum humanarum principia substantialia, ac proinde, si unum, aut alterum desciat, non potest actus humanus esse validus. Sic matrimonium secundum vivente priori conjuge contractum est ipso jure naturae nullum, quia nemo in alterum transferre potest, quod quis non habet, velut ex terminis notum

est. Mulier autem sui corporis potessatem non habet, sed vir, similiteror vir sui corporis potesatem non habet, sed mulier, ut loquitur Doctor gentium I. ad Corinth. r. vers. .. Ergo, postquam dominium corporis in Ordine ad generationem prolis in primam conjugem translatum est, deficit potestas illud in secundam transserendi. Sic contractus dolo substantiali obtentus est ipso jure naturae nullus, . quia tollit consensum, ac proinde deficit voluntas, sine qua non potest contractus humanus perfici.

XXII.

Secunda est : Euando actus prohibetur jure natura ob incapacit rem materia, is non tantum isticitin, sdsimul etiam invalidus est. Ita rursus P. Suareg. Dn. P. Schmier, & D n. P. SchmalZgrueh. Cis. Dc. Sic irritum est jure naturali matrimonium cum impotentia perpetua contractum, quippe quod inter corpora perpetuo inhabilia ad generationem dari non potest ; matrimonium enim talis est contractus. quo mas, & scemina sibi invicem jus tradunt in corpora sua ad usum humanae generationis : implicat autem, ut aliquis jus tradat in corpus suum ad usum humanae generationis, si corpus ipsius ad hunc ulum perpetuo est ineptum.

XXIII.

Tertia est uando actus jure natura prohibetur ob turpitudinem perpetuam, ac in ipso esseritu durantem , Didem actus non tanIum illic rus, sed etiam invalidus est. Ita denuo P. SuareZ ubi supra num. s.

42쪽

Grol. Lib. 2. Cap. s. q. Io. num. I. Dri. P. Schmier Cis. g. 2. num. IOI.

O seqq. D n. P. SchmalZgrueb. Allig. g. 2. nom. 7I. Ratio est, quia, si actus prohibitus sit ob turpitudinem perpetuam, ac in i plo effectu durantem , ipse valor talis actus cst contra jus Naturae, ac per consequens non potest non esse irritus. Sic irritum es' matrimoniisum inter patrem, & filiam, matrem, & filium contractum . quia

vitium perpetuo adhaeret ess. elui, cum tale matrimonium non tantum turpiter contrahatur, sed etiam, & quidem multo turpior situlus talis matrimonii. Sic etiam irritus est contractus usurarius, quia turpitudo, quae reperitur in conventione, etiam invenitur in exactione uturarum, & solutarum retentione, cum semper maneat

nullitas tituli, & inaequalitas inter datum, & acceptum.

XXIV.

Extra hos tres casus actus jure naturae prohibitus illicitus quidem est, non tamen invalidus; quia supposita potestate, & voluntate

agentis, capacitate materiae. ac delitione turpitudinis in iplo essectu Concurrunt omnia requisita ad substantiam actus, ac proinde. licet ille aliunde prohibitus, & illicitus sit. non tamen is erit invalidus. Sic, ut supra dictum, validum est matrimonium cum voto simplici castitatis contractum , quia votum hoc non abstulit, sed tantum ligavit potestatem, quam homo habet in corpus suum, potest insuper in matrimonio post votum contracto honestus ipsius usus eo reddendo. non autem petendo debitum. Similiter venditio ultra verum rei pretium facta relinquit quidem perpetuam obligationem restituendi excesIum pretii, hoc tamen si fiat. cessat omnis turpitudo iri valore. & perpetuitate contractus. adeoque nulla subest ratio, cur ejusmodi contractus simpliciter & absolute irritus este de-hcat. P. SuareZ CD. Cap. m. num. o. Dri. P. Schmier ubi supra num-ros. Dn. P. Schmal Zgrueb. DEI. g. 2. num. 72.

Proprietates Iuris Naturalis plures occurrunt. Prima est rectitudo ejus intrinseca; cum en m ea demum praecipiat, vel prohibeat, quae necessariam. & essentialem habent veritatem honestatis, vel malitiae, non potest non intrinsecam continere rectitudinem.

43쪽

XXVI.

Secunda , quod si norma Omnium cceterarum legum, ita ut, s ab hac atqui alis regula lex positiva deflectat. jam nomen legis non mereatur, sed corruptela sit; tametsi enim lex humana circumia stantiam aliquam addere, vel detrahere possit juri naturae, quo sensu accipiendus est Text. in L. o. . deue s L non tamen potest pratiscipere, quod jure naturae prohibetur, vel Prohibere, quod eo jure praecipitur. XXVII. Tertia est Universalitas, cum enim fundamentum habeat in re.cta ratione, omnes illos obligat, in quos cadit recta ratio. Ηme

in can. r. Dist. r. dicitur esse commune omnium nationum.

XXVIII.

Quarta est uniformitas, ubique enim idem est, & eandem vim habet, nec ex diversitate locorum variationem recipit, sicut leges humanae; nam jus naturae profluit ex ipsa natura rationali qua tali tanquam intrinseca ejus proprietas, cum igitur natura rationalis ea dem sit ubique. & in omnibus, etiam jus naturale idem erit ubique, &in omnibus, & ideo Aristoteles Lib. s. tibic. CV. . illud describit, quod ubique eandem vim habet, o non quia videtur, aut non videtur.

XXIX.

Quinta, quod omnibus ita notum sit, ut non possit invincibiliter ignorari, quod verum est, si loquamur de universalissimis principiis practicis, quae, si modo intelligamus terminos, assensum etiam ab invito extorquent. Si autem sermo sit de conclusionibus. quae ex primis principiis practicis deducuntur, tunc interest, utrum sua sponte, ac sine operoso discursu ex illis profluant, vel utrum magno ingenii conatu opus sit, ut ex illis deducantur. Prioris generis quae sunt, non possunt saltem diu inculpabiliter ignorari, quia fieri vix potest, ut non tandem animus suspicetur, latere malitiam, quod si fiat, jam ignorantia desinit esse in culpabilis. Quae vero posterioris lunt generis, etiam ad longum tempus, & sorte ab ho - minibus Dissiliam by Cooste

44쪽

minibus rudioribus per totam vitam ignorari possunt. Conser P. Suarra Lib. 2. Cap. I. num. I. dc Dn. Gletle dia. Cap. a. f. s. num. I.

XXX.

Ultima proprietas est immutabilitas; ma enim Divina quadam providentia constuura sunt, semper firma, ac inconcussa permanent, ut ait Imperator in s. rr. IV. de J. N. G. se C. ubi tamen primo mutatio legis proprie dicta, & sormalis separari debet a mutatione imis propria, & materiali. Mutatio propria, & formalis dicitur, quae directo assicit ipsam legem, vel ejus obligationem, ut accidit, si voluntate legislatoris expressi, vel tacita lex abrogetur. aut in ea dispensetur. Impropria vero, & Materialis, quae directo non incurrit in ipsam legem, sed in ejus materiam, quod fit, si circumstantia, quae obligationem sundat, tantum mutetur, ita ut materia exuat conditionem, sub qua terminabat prohibitionem legis.

, XXXI.

Porro materia legis naturalis quandoque subjecta est potestati humanae, quandoque vero non est subjecta. Subjecta est, si vel respiciat res existentes in dominio humano, vel ex praecedente actu voluntatis humanae pendeat, lecus vero subjecta non est, & hoc casu vel saltem subjacet potestati Dei, vel nequidem potestati divinae substat. Potestati Dei subjacet, si immutari possit absque praejudicio alicujus persectionis divinae. Si vero exemptio materiae a lege repugnet persectioni, aut sanctitati Dei, tunc nequidem potestati divinae subjecta erit.

XXXII.

Denique jus Naturae permissivum separari debet a praeceptivo,& prohibitorio. Permissivum mutari potest, quia id, quod perinmittitur, non praecipitur, sed tamdiu duntaxat permittitur, donec a Legislatore humano ex iusta causa non fuerit contrarium statuistum. Sic jus naturae statum libertatis, quem homo beneficio naturae habet, non determinat, nec praecipit, ut singuli homines in libertate relinquantur, ac proinde potuit jure humano introduci servitus. Sic etiam jus naturae non praecipit, ut res omnes sint com

munes,

45쪽

munes, nec prohibet rerum divitionem, licet prohibeat, ne stante

rerum communione ullus impediatur, vel arceatur ab usu necessario rerum communium, ac Per consequens potuerunt homines a primaeva rerum communione recedere, & eas inter se dividere. Eodem modo jure naturae testamentum etiam insolenne valet, modo

de voluntate testatoris constet , interim tamen hoc jus non prohibet, ne septem testes, & aliae solennitates per Legislatorem civilem ad valorem testamenti requirantur : ergo potuit jus civile disponere, ut testamentum non aliter valeat . quam si coram septem testi-hus consectum & aliis insuper lOlennitatibus mes nitum sit. Similiter ius naturae omnibuS quidem venari Permittit, non autem Praecipit. ut omnes venari Pollini, ac per consequens potuit a Legisl

tore humano justis ex causis promi lcua Venatio prohiberi.

XXXIII.

Ius autem Naturae praeceptivum, & prohibitorium mutationem proprie dictam, & sormalem non recipit; nam, ut Paulo ante dictum. mutatio propria, & formalis illa vocatur, quae directo assicit ipsam Legem, vel ejus obligationem ; talem autem mutationem non recipit jus Naturae, quia illa, quae hoc jure praecipiuntur, vel prohibentur, intrinsecam, & essentialem continent honestatem. vel

malitiam, quam conditionem ut exuant, ne Deus quidem issicere potest , si nulla interveniat mutaeio ex parte materiae, cum i, non possit mutare essentias rerum; quamdiu autem manet honestas. vel

malitia objecti. tamdiu manet Praeceptum, vel prohibitio juris naturalis, cum Deus non Possit non Praecipere ea. quae evidentem habent honestatem necestariam ad rectitudinem morum. & prohi- here ea. quae continent intrinsecam malitiam. & deordinationem :tametsi enim divina voluntas libera sit in omnibus actionibus ad ex tra. ex suppositione tamen unius acitus liberi necessitari potest ad alium. Sic supposta pronaissione ab loluta necessitatur ad impleridum prona illum. &. si vult loqui, vel revelare . necessario dehet revelare verum. Eodem igitur modo supposito. quod creare velit naturam rationalem instructam libertate operandi bene. vel male,nmn potuit non velle Pr hibere tali creaturae actus intrinsece malos , vel nolle praecipere honestos necessarios. SuareZ OI. Lib. Σ.

46쪽

Cap. d. nam M. Deinde quae praecipit, vel prohibet Ius Naturae, ne- cellariam habent convenientiam, vel disconvenientiam cum natura rationali qua tali. At ne Deus quidem facere potest, ut, quod habet necessariam convenientiam, vel disconvenientiam cum natu ra rationali, eandem non habeat, si nulla interveniat mutatio circumstantiarum ex parte objectit stante autem convenientia, vel disconvenientia non potest non velle praecipere, aut prohibere tale objectum. Denique praecepta juris Naturae vel negativa sunt, vel assirmativa : at neutrum genus praeceptorum mutari potest. Non Primum, quia Praecepta negativa prohibent res per se, & intrinsece malas; uti ergo res intrinsece mala non potest desinere esse mala. ita nec possunt praecepta negativa per se desinere, aut mutari. Non

etiam secundum, quia praecepta assirmativa solum obligant adactum honestum pro illis circumstantiis, in quibus omissio talis actus ellet per se, & intrinsece mala di ergo, scut illa omissio non potest non elIe mala, ita nec obligatio praecepti affirmativi ad actum illi omissioni contrarium per se desinere, aut mutari potest, ac proinde talia praecepta semper obligant pro suo tempore. P. Suarra Cit.

XXXIV. .

si autem ius naturae respiciat materiam subiectam potestati dia vinae, vel humanae, saltem improprie mutari potest; mutatio enim impropria, & materialis illa dicitur, quae directo non afficit ipsam Legem, aut obligationem ex Lege fluentem, sed incurrit in materiam Legis: atqui talem mutationem recipit jus naturae, si respiciat materiam subjectam potestati divinae, vel humanae; nam hoc ipso, quod materia subjecta si potestati divinae, vel humanae . potest illa

voluntate Dei, aut hominum ita immutari, ut . quae affecta certis circumstantiis praecepta, vel prohibita erat, iam non amplius sit Praecepta, vel prohibita; Si enim jus naturae respicit materiam sv jectam potestati divinae, vel humanae, non terminat illa praeceptum, vel prohibitionem in omnibus, sed in certis duntaxat circumsta tiis , ac proinde possunt illae voluntate Dei, aut hominum ita imis mutari , ut objectum extrahatur ex numero praeceptorum, vel prohibitorum.

47쪽

XXXV.

Si Jus Naturae respicit materiam subjectam potestati hominum, mutari potest improprie voluntate ipsorum hominum, quia hoc

casu non inducit obligationem absolutam, sed ex certa conditione pendentem, quae. voluntate hominum auferri potest. Sic Lex naturae, quae jubet, ut damnum injusti illatum reparetur, non obligat absolute, sed tantum sub hac conditione, nisi creditor jure suo cedat. Sic etiam Lex, quae imperat, ut res aliena restituatur, non obligat absolute, sed sub hac conditione, nisi Legislator humanus ex justa causa rem priori domino auserat, & posses ri addicat. Similiter Leges, quae jubent, ut res contractu valido promissa praestetur, juramentum tervetur, votum emisIum adimpleatur. non Dbstringunt absolute, sed sub hac conditione, nisi legitimus Superior contractum ex justa caula dissolverit, vel juramentum, aut votum relaxaverit. Dn. Gletle cit. f. s. num. Ia. P. SuareZ Hct. Lib. a. Cap. I . num. ao. O n. ubi Plura affert exempla.

XXXVI.

Si Jus Naturae respicit materiam potestati divinae subjectam, saltem mutari potest improprie voluntate, & authoritate Dei; quia

non aliter obligat, quam sub hac conditione, nisi Deus consensum praestet. Exemplum talis mutationis habemus in sacris literis Genesar. ubi Deus dixit ad Abraham : Toste filium tuum unigenitum, Or os fer eum in holocaustum. Cum enim Deus vitae, & mortis potestatem habeat. Sapient. Issi potuisset is Isiacum per seipsum interficere, a per consequens etiam Abrahamo uti potuit tanquam instrumento. Alterum occurrit Exod. s. ubi dixit ad Hebraeos : Cum egrediemini,

non exibitis vacui, sed post labis mulier a vicina sua, ct ab hospitί θάvas argentea, in aurea, ac vestes, se ponetis eas supra Ilios, se fiftio vestras, ct sipoliabitis AEDptum. Potuit enim Deus vel tanquam supremus rerum omnIum Dominus spolia illa Hebraeis donare, vel tanquam sinpremus Iudex eis reddere mercedem laborum suorum, ut dicitur Sapient. Io. vers. II. Tertium nonnulli desumunt ex Osea Cap. I. ubi Deus jussit, ut Propheta sibi assumat uxorem fornicationum; nam Deus tanquam supremus corporum humanorum Dominus abis solute potuit oleae dominium dare in corpus mulieris sornicariae,

a ' etiam

48쪽

etiam sine ejus consensu, quo facto copula iam non erat fornicaria , quia Propheta non accessi ad alienam, sed ad suam. At nulla cogit necessitas, ut ad hanc interpretationem confugiamus: dici enim potest . quod Deus jusserit assumere eam, quae prius fornicaria erat, non solum ad usum, sed etiam ad matrimonium, & in conis jugem ; illud autem, quod sequitur, fac tibi fluos fornicationum, ita intelligi debet, filios, quos mulier illa antea ex fornicatione suscepit, fac tuos per adoptionem. Lyran. ibid. P. SuareZ sese cit. Lib.

e. Cay. Is. num. ao. Quartum haud pauci in Polygamia ponunt, tametsi enim pluralitatem Uxorum jure naturae prohibitam esse dicant, viri tamen sanctistimi, & Patriarchar veteris Testamenti ex concessione divina, ut colligitur ex Deuter. Cap. 23. plures sibi junxerunt uxores; cum enim Deus plenissimus corporum nostrorum Dominus 1it, potuit is uni viro jus dare in corpora plurium sceminarum, & quamvis per mutuam traditionem corporum uni ab uno

factam jus quaesitum sit in solidum, hoc ipsum tamen jus subjacet

dominio Dei, qui proinde illud ex parte auferre, & corpus unius viri pluribus sarminis commune facere potuit.

XXXVII.

Quanquam autem jus naturae improprie voluntate Dei mutari possit, si materiam respiciat potestati divinae subjectam, illorum tamen sententiam probare haud possumus, qui propterea asserunt, Deum in jure naturae dispensare posse, cum ejusmodi mutatio multum differat a vera, & proprie dicta dispensatione; dispensatio enim fit vi totius potestatis legislativae, quia tollere, & condere Legem ejusdem potestatis est, adeoque tunc Deus diceretur in jure naturae dispensare, si aliquem ab ejus obligatione eximeret tanquam supremus Legislator : Atqui in allatis exemplis Deus non ulus est potestate legislativa, sed processit tanquam supremus Dominus . vel ut premus Judex extrahendo objeclum ex numero prohibitorum:

ergo &c. Deinde si Deus dispensare possit in Jure Naturae, vel posset dispensare in primis universalissimis principiis practicis. qualia sunt, bonum est faciendum, malum est vitandum &c. vel in conclusonibus sive proxime. & immediate. sve remote, & mediate per necessariam conlequentiam exinde deductis: atqui in neutro

D i genere

49쪽

genere dispensare potest; non in primo, ut omnes fatentur : non etiam in secundo ; si enim Deus dispensare non potest in primis principiis practicis, neque dispensare potest in conclusionibus per necessariam consequentiam inde deductis, cum omnis falsitas, vel desectus in conclusione redundet in falsitatem , vel desectum , aut mutationem principit. Confer P. SuareZ asset. cap. II. nam. 19.

XXXVIII.

Quod si Ius Naturae respiciat materiam nequidem potestati divinae subjectam, nullam penitus recipit mutationem, non Propria am, ut supra ostensum est, non etiam impropriam, quia hoc ipso, Rod ejus materia ne quidem potestati divinae subjecta sit, illa a eo immutari haud potest; quamdiu autem materia persistit in suo statu, tamdiu etiam perdurat fundamentum inhonestatis, ac Per consequens prohibitio, cum Deus non possit non prohibere iuIud, quod intrinsecam continet turpitudinem. Certe si materia non est subjecta potestati divinat, illa semper, R in omnibus circumstantiis retinet suam turpitudinem, & malitiam, quia sempermanet dissona naturae rationali qua tali: ergo semper manet prohia hila. Sic Ius naturale prohibens idololatriam, blasphemiam, Pe jurium, odium, vel contemptum Dei, mendacium &c. Omnem Penitus mutationem respuit, quia respicit materiam nequidem Pot stati divinae subjectam. P. Suareae cit. Cap. I s. num. 22.

s. III.

De Iure Gentium. SUMMARIA.

prie, vel improprie.

Unde

esse speciem Iuris Naturalis.

50쪽

IR Deundo refutatur Mnnemo, qui ait, vi tutem legalem, es obligativam provenire a Deo tanquam Authore humana scis

ratis.

U. Tertio refellitin eorum opinio, qui gentib- costemve simpiis adscribunt praerogativam imperii. UI. Dividitur Jus Gentium primo in astismativum, o negativum. VII. Secundo in Universale, se particulare. VIII. Tertio in externum, se internum.

IX. Euarto in scriptum, se non scriptum. X. Virum bustinera possis divisio in primarium, o fecundariumst

XI. Causa efficiens sunt Gentes vel omnes, vel pleraque, vel etiam pauca, ac forte duae tantum. XII. Causa impusva fuit quaeram necessisas. XIII. Subjectum sunt Gentes qua tales, seu quatenus sum membra se neris humani. XIV. Objectum Juris Gentium constituum ea, qua pertinent ad comvenientem societatem , se communicationem Gentium imur se. XV. Ruomodo disserat, tum a Iure Natura, tum a civia XUI. wuomodo promulgemr XVII. inin ejus stat in obligatione justitia, quam tamen comitas robligatio legalis, qua nasiitur ex Jure Natura. XVIII. Ius Gentium proprie sumptum eriam proprie dictam, se formalem recipis murationem, ab una tamen genu sela mutari

haud perest.

XIX. Iin Gentium autem impropra dictam a quiasiti Gente Menmutari potes. XX. Iuomodo J- Gentium probetur

Us Gentium sumitur vel late, vel stricte. Late pro omni illo ju a re, quo Gentes humanae utuntur, ut in L. I. g. .. F. de I. O IAtque hoc sensu etiam Jus naturale complectitur. Sic in L. a. sfeod. JCtus Religionem quoque erga Deum, reverentiam in Parentes, pietatem in patriam ad Ius Gentium retulit, quae tamen haud dubie iuris sunt naturalis. Si vero stricte sumatur, appellatione Iuris

D a Gentium

SEARCH

MENU NAVIGATION