Jus naturæ et gentium in duos divisum tractatus quorum primus continet jus publicum universale, alter Hugonis Grotii Jus belli et pacis explicatum ... a Ferdinando Sebastiano L.B. de Sickingen Hohenburg. Authore et præside Joanne Sigismundo Stapff..

발행: 1735년

분량: 697페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

671쪽

respectu tertii vero, cum quo non loquor, non habent rationem sermonis, & ideo si ea perperam accipiat, sibi imputare debet. Α.9. II. Huc tamen male refertur sermo, quo Doctor Gentium cap. a. ad Galat. reprehendit D. Petrum, non enim sicta, sed vera erat illa reprςhensio. S. Augustin. Epist. I.

Τertio ait, si certum sit eum, ad quem sermo dirigitur, Iibemtatis suae in judicando Iasionem non aegre laturum, sed ob commodum aliquod, quod inde consequitur, gratias potius eo nomine habiturum esse, mendacium stricte dictum, seu iniuriosum non committi, veluti si quis aegrotantem amicum falsa persuasione s litur, vel in praelio labantes suorum animos ficto nuncio erigat, quo incitati victoriam, δέ salutem sibi pariant, aut ante proelium multiicidinem hostrum extenuet. g. I . At ex eo, quod in his, Msmilibus casibus non committatur mendacium injuriosum, perperam infertur, non Committi mendacium 3 utique enim mentitur, qui aliquid serio dicit tanquam verum, quod falsum esse scit, quid enim aliud est mentiri, quam contra mentem loqui

Quarto ait, falsiloquium summis Imperantibus Iicitum esse, salti, & eminentis dominii, quod habent in omnia bona, & N-ra subditorum, ipsis libertatem judicandi, sive bono ipsorum pro- Irio sive publico auferant. Exemplum Iorte dari posse putat inosepho, qui Regia vice imperans fratres primum quasi exploratores, deinde quasi fures ficte, nec ita sentiens accusavit. Genes p. a. . Et in Salomone, qui apud mulieres de partu litigantes s. Reg. cap. I. in ne dixit: druidue infantem vivum in duas m res, quod tamen animo non sentiebat. Ita Grol. g. rs. Sed rursus male; nam eadem in proposeo ratio est, ac in priori casu, nec eIempla Josephi,& Salomonis huc applicari possitne, quia dominium altum, & eminens non aliter exerceri potest, quam fi lioe neces iatas, vel utilitas Reipublicae exigat. At in neutro casu suberat necessitas, vel utilitas Reipublicae. Sane Lyranus non excusat Iose phum a mendacio. Utrum Salamon excusata possi aliis relinquo.

672쪽

Quinto ait, falsiloquium culpa vacare, si vita innocentis, aut par aliquid aliter servari, nec alter ab improbi facinoris perfectione aliter averti possit. Ita g. IC At semper manet, quod contra mentem loqui disconveniat naturae rationaliqua tali. Sane IVM a. Raab haud dubie mentita est, mentitae etiam Pharaoni sunt obsteis trices Hebraeorum. Exod. cap. r. dicitur quidem, Deum ipsis benefeciste , & domos aedificasse, sed hoc non factum est propter mendacium , sed quia timuerunt Deum, & parvulos Hebraeorum non

occiderunt.

Sexto denique g. 17. num. r. approbat eorum sententiam, qui dicunt, apud hostes licere falso sermone uti, & eo non male re-- ferti putat dustum Iabestarum T. Reg. cap. II. 6c Elisaei. . Reg. cap. c. Sed licet, si bellum sit justum, hostibus non faciat injuriam, qui eos falso sermone decipit, & iis ita damnum infert, non tamen inde sequitur, licitum esse hosti mentiri. Iabesitae mentiti non sinit, . etiamsi dixerint: moὶ exibimus ad vos, subintelligi enim debet, nissi mane adventura sint auxilia, nec enim aliter se ad hostem egressuros esse promiserant, quam sub hac expressa conditione, si intra septem dies nemo sit, qui eosdem defendat, Certi autem erant, altero die adventura auxalia. Sed nec mentitus est Elisaeus, cum enim milites, quos Rex Syriae miserat ad eapiendum Elisaeum, a Deo emcitate percussi essent, ut eum non agnosterent, recte Propheta ipsis dixiti non es hac via, neque isti est civitas, in qua scilicet poteritis invenire, & videre eum, quem quaeritis. Nihil ergo haec duo exempla ad rem faciunt. Hac occasione

Quaeritur, quid dicendum sit de restrictionibus mentalibus

Sunt aurem quaedam pure mentales, quando scilicet verba mente retenta nullo indicio externo deprehendi possimi, aliae vero exterius sensibiles, quando nimirum verba mente retenta ex circumstantiis personarum loci, temporis antecedentium, vel conseque

673쪽

tium colIigi possunt. Qui restrictione pure mentali utitur, revera mentitur, ac proinde restrictiones mentales hoc sensu recte improbat A. eπ. g. II. num. I. Ratio est, quia verba , quae mente ita retinentur, ut nullo indicio externo deprehendi possint, apta haud sunt ad mutuam hominum inter se communicationem: ergo pedi inde sunt, ac si non essent. Restrictiones autem exterius sensibiles per se illicitae haud sun nec enim semper teneor mentem meam clare exprimere; & licet alter verba prolata in alio sensu accipiat, hoc tamen non mihi, sed sibi ipsi imputare debet, quia, si majori diligentia ad omnes advercisici circumstantias, verum eorum laniam percipere potuisse L.

CAPUT ILDe repressabis, sim pignorationibus.

Uamvis jure naturae nemo ex facto alieno teneatur, nisi sit har- aut bonorum successor, jure tamen Gentium introdu-

res i

ctum est, ut non tantum in bello, sed & extra bellum pro debitis summorum Imperantium tum persona tum bona subditorum posis sint apprehendi, quae apprehensio, si fiat extra bellum, repressaliarum, seu pignorationum nomine insignitur, quam materiam late excussimus in I. P. V. PQν. . c p. g. r.

CAPUT III.

De Indictione belli publici

Moribus Gentium receptum est, ut bello saltem offensivo prae mittatur indictio, de qua egimus in I. P. V. dict. cap.ὸ num. N

CAPUT IV.

De jure interficiendi hostes in belli publico.

Vae A. hoc cap. tradit, a nobis explicata sunt in I. P. V. eis.. cap. I. I. . a num. . O g. I. m. I. urique ad num. I s.

CAPUT

674쪽

CAPUT U.

Iure Gentium externo etiam res sacra , se religiosa impune vastari dissunt. Si merum jus Gentium externum respicimus, etiam res sacrae, &Religiosae impuve vastari possunt, tametsi nulla ad hoc cogat

necessitas i licet enim res sacrae non sint in commercio, Λ possesesione privatorum, manent ramen in usu hominum, Ac curantur inter ea, quae sunt universitatis, aut populi cujusque, nec res religiosae mortuorum sunt, sed viventium, modo ossa defunctorum non male tractentur, nam hoc esset contra jus Gentium. Gror.

CAPUT VI.

De jure acquirendi Milo capta. sUM MARIUM.

si de re bello rapta apud populum neutralem nascatur controversia, ex quonam jure illa sit decide a 3 Hoc caput explicatum fuit in I. P. V. g. s. a num. as. usique adnum. Io. Hoc solum addo, cum ratione praedae diversi sint po ulorum mores, si de re bello capta apud populum bello non permixtum nascatur controversia, eam non ex legibus populi neutralis, ubi lis agitatur, sed ex legibus, vel moribus illius populi, a cujus partibus res capta est, vel si nihil eius probetur, ex jure Gentium communi decidendam esse, ut recte Grol. g. as.

CAPUT VII.

De jure in captivos. SUMMARIUM.

MEo injusto rapti tura confitentia fugere, se laboris sui mercedem acci- pcre possum.

675쪽

IIdeatur I P. V. saepe cit. g. s. num. II. O seqq. ubi diximus eos, qui bello iniusto capti sunt, si detur occasio, tuta conscientia fugere posse. Quod si fugiant, etiam res suas subducere, aut laboris sui mercedem accipere possunt, si quam supra alimenta praestari aequum est, quia jure naturae libertate sua non exciderunt. Utrum autem etiam domino jus suum externum exequenti illaesa conscientia resistere queant, alia quaestio est, quam A. g. r. negat. eo quod hoc jus emernum non sola agendi impunitate, sed & judiciorum tutela constet. Unde si domino vi resistere liceret, Iiceret etiam resistere Magistratui dominum tuenti, Cum tamen Magistratus ex jure Gentium dominum in illo dominio externo, eiusque usu defendere debeat. Plane si dominus talem captivum occidere velit, is haud dubie vi resistere, & suam vitam defendere potest.

. CAPUT VIII.

De Imperio in victos.

Hoc quoque caput expositum fuit in I. P. V. Pσι. a. cap. unis . g. s. num. I. O sqq.

De Postliminio.

reditum ad idem limen, quae enim ad hostem pervenerunt, quasi ex suo limine exierunt, unde si postea ad idem limen redierunt, postliminio rediisse dicuntur. Est autem jus postliminii duplex, vel enim, quod ab hostibus Captum fuerat, revertitur, vel recipitur. Vid. I. P. V. cis. Para. o. cap. I. g. s. num. I. a.

CAPUT X.

De his, qua fiunt in bello i usto.

g obligatione restituendi, quae nascitur, si bellum injustum sit, dictum est in I. P. U. saepe cit. I. I. anum. s. usique ad st.

CAPUT

676쪽

CAPUT XI.

Temperamentum circa jus interficiendi in bello justo

De hoc actum est in alleg. g. s. a num. 13. inque ad a a.

CAPUT XII.

Temperamentum circa vastationem

l Tiam de hoc dictum est cu. g. s. num. as. or a .. optandum sane esset, ut nonnulli belli-Duces, & quidem Christiani, hau in parte insolentiam miIitarem magis cohiberent, & Ron Conni enIibus oculis tolerarent, ut milites in terris hostilibus barbar rum more passim res sibi obvias, nulla cogente necessitate, nulloque suo bono Confringerent, corrumperent, Ad devastarenz, non minuunt haec hostium vires, nec proprias augent, cogitare deberent, ancipitem esse belli aIeam, & facile Martem vi ipsorum te xis rrophaea erigere posse, quod si fiat, talionem exspectandam esse. At surdis forte canitur fabula.

CAPUT XIII.

Temperamentum circa res captas.

SUMMARIUM.

In besio vindicativo bona subditorum capi non possunt, nis desicyι asieris participes reddiaerint. DE hoc videatur Ip. .sa meis. I. s. num. 3o.II.orya. ubi diximus, quamvis in bello reparatorio pro debitis summorum imperantium etiam bona subditorumsint obligata secus tamen id esse in bello vindicativo, nisi subditi se delicti alieni participes reddiderint. Putat quidem Ziegler. exorto bello omnes subditos censeri causam sui Principis defendere, ac proinde, ob praesumptum consensum, & ipsos crimen contrahere, ac vindictae subjacere. At recte eidem contradiciv. Henniges. Nam primo non statim,quidquid faciunt Reges,censentur subditi approbare. Certὶ in dubio dilictum non praesumitur. Deinde, ut vindicta justast, necesse est, ut de injuria certo constet. Atqui de consensu, M approbatione subditorum non certo constat, ergo

677쪽

vindicativum ponatur esse iustum, res tamen subditorum jure naturae capi nequeunt, & si fuerint captae, nascitur obligatio eas t stituendi, si extent, vel si consumptae sint, quatenus is, qui bona fide consumpsit, exinde factus est locupletior.

CAPUT XIV.

Temperamentum circa captos. DE hoc dictum fuit in I. P. incit. g. s. num. ysi. 37. s II. Nec

operae pretium est, ut plura addamus, cum jure Gentium reiscentiora inter Christianos reCepto capti non amplius fiant servi capientium.

CAPUT XV.

Temperamentum circa acquisitionem Imperii.

Ideatur J. P. V. Part. a. cap. un. s. num. s. O c. ubi plura moderationis exempla ex hoc cap. retulimus. At frustra; haec enim ad eos pertinent, qui bellum justum gerunt, ea autem iam vivimus aetate, qua multi dantur ambitiosi, & regnandi libidine abrepti Imperances, qui parum curant, utrum bellum, quod suscipere volunt, sit justum, vul injustum, id tantum quaeritur, utrum sit utile, in armis se jus ferre, ajunt, es omnia virorum fortium esse. Liv. lib. s. cap. 36. in summa fortuna id aquius, quod vallatus es sistaretinere privata domus, de alienis certare regiam laudem esse. Tacit. Annal. tib. I F. cap. I. Pueros talis, viros juramentis fallendos esse, ut Lysardum apud Thucyd. dixisse referunt. Si Ius violandum sit, regnandi causa violandum esse. Et quae sunt similia ex Machiavelli schola desumpta principia, quo pertinet votum Morvillarii, qui Regem Galliae, cum de bello Hispanis inferendo deliberaretur, ut Τesmar. ad Protego: Gror. g. I. lit. d. refert, hisce verbis est ali cutus: Bellum hoc Iustum se necessariumve sit, necne, dispurando non Rultum immorabor, quod ridiculum plerisque videatur, Principes s alios, qui Rempublicam iractant, quique Ius utilitate, se occasione metui δε- lent , ad has scrupulosas quastiones hastare.

CAPUT

678쪽

CAPUT XVI.

Temperamentum circa ea, qua Iure Gentium minliminio carent.

De hoe dictum est in I P. U. Part. U. cap. I. g. s. nam. R.

CAPUT XVII.

De his, qui in besio medii sium.

IEdii in bello dicuntur, qui neutralitatem amplectuntur, quam 1 materiam late examinavimus in I. P. U. Iaptus est. Part. .

p. a. f. . .

CAPUT XVIII.

De his , qua in besio publico Arivatim fiant.

Videatur I P. V. iaci. Pan. . cap. I. g. F. n. in .

CAPUT XIX.

De side inter hosses.sUM MARIA.

I. Fides manente besti hosti data servanda est. II. Etiam Urannis, piratis, latronibus, se rebellibus servari de r. III. 'id si pirata, aut latro causam promi fiunt dederis e IU. In bella publico excepsis metus locum non habet. V. Pe dus non est, qui propter defectam condulonis non praestat premissum. VI. Uti nec ille, qui alitur jure compensationis.

TAmetsi per bellum ab amicitia, & societate discedatur, si tamen manente bello hostes de aliquo inter se pacti sint, fides data servanda est, quia paciscendo hactenus a statu distolutae sociotatis rursus recedunt, &in societatem redeunt, licet de Coetero animum hostilem retineant. Qui ergo fidem datam violat, perfidiae reus est 3e hosti iniuriam infert, quia ex promissione novum eidem jus qxi situm est. Grol. g. I.

679쪽

II. Porro etiam tyrannis, piratis, latronibus, & rebellibus fides da. ta servanda est, quicunque enim communionem juris naturalis habent, illis servanda est fides. Atqui omnes enumeratae personae hoc ipso, quod sint homines comm uuionem juris naturalis habent:

III.

Quod si pirata, aut latro metu injusto causam dederit promissoni, promissio quidem valet, propter damnum tamen injuria datum tenetur promissarius promittentem liberare; & si vel ab eo, vel a tertio certum pro redemptione accepisset pretium, illud danti

restituere debet, licet enim tertio metus non fuerit illatus, ac pr inde ex hoc capite non nascatur obligatio restituendi, nascitur tamen ex eo, quod pirata Captivum ex justitia dimittere teneatur,

ac proinde pro dimissione nihil possit accipere, cum actio ex justitia debita non sit res vendibilis, in quo perperam dissentit Grol.

Plane in bello publico exceptio metus Iocum non habet, nisi enim promissiones ps bellum extortae valerent, finis bello imponi non posset, nisi cum internecione unius populi. Quae ergo tali bello promissa sunt, jure Gentium invito eo, cui prona illa sunt, in irritum deduci haud possunt, uti enim bellum hoc jure utrinque pro iusto habetur, ita & metus tali bello incussus, nisi per talem actionem incussus sit, quam ipsum jus Gentium improbat. Interim, qui bello injusto promissionem ab altero extorui, eundem jure naturae cogere haud potest, ut stet promissis etiam juratis, licet enim juramentum etiam vi iniusta extortum obligationem religionis inducat, jus tamen ex simplici promissione natum intra lineam justitiae essicax non reddit, sed hoc solum operatur, ut qui jurato Promisit, quantum in ipso est, essiciat, ne Deum in testem alicujus talta talis adduxerit. Grol. I. II. o I a. V. Potest tamen duobus modis fieri, ut quis non incurrat crimen perfidiae, tametsi non praestet id, quod promisit. Primo propter defectum conditionis. Sic si unus non servet contractum, nec

alter' - . Diuitigod by Corale

680쪽

alter servare tenetur, cum singula unius, & ejusdem Contractus capita aliis insint per modum conditionis. Si autem promisia diversi generis sint, & citra mutuum respectum alio Ioco, & tempore facta, fides etiam perfido servanda est. Grol. g. rs. o I . item lib. a.

Secundo nec ille perfidus est, qui utitur jure compensationis,& quamvis jure civili species cum specie, aut species cum quantitate, vel quantitas cum quantitate diversi generis v. g. vinum cum frumento compensari haud possit, jure tamen naturae, Zc Gentium etiam species cum specie, aut species cum quantitate, vel quantitas cum quantitate diversi generis Compensari potest, nam, ut alibi diximus, si id , quod nostrum est, aut nobis debitum, non posisim aliter consequi, quam si loco rei nostrae, aut nobis debitae rem aliam , quae tantundem valet, debitori, vel iniusto detentori auferam, itinc possum eidem rem aliam aequivalentem auferre, quoties enim justitia commutativa non potest pertingere ad idem, sertur ad tantundem, quod morali aestimatione est idem: ergo multo . magis possum id, quod penes me est, retinere. Nec interest, utrum utrinque debeatur ex contractu, aut utrinque ex delicto, vel ex una parte ex contractu, & ex altera ex deliino, adeo, ut de debitum ex contractu cum eo, quod ab altero poenae, aut Vindictae nomine deis betur, jure naturae, & Gentium compensari possit, modo debitum utrinque sit liquidum, & purum, ac absolutum, nam liquidum cum illiquido, & purum cum conditionato compensari nequit, ut enim compensatio locum habeat, necesse est, ut debitum utrinque sit certum. Deinde compensatio fieri debet inter easdem personas, quae invicem sunt creditores, & debitores, subditorum tamen bona pro eo, quod civitas deber,'jure Gentium obligata esse intelliis

guntur, ut alibi uictum est. Grol. g. rs. O seqq.

CAPUT XX.

De pace, sorte, segulari certamine, arbitris, obsessibus, I V s pignoribus. s. r.&ῖ.

SEARCH

MENU NAVIGATION