Jus naturæ et gentium in duos divisum tractatus quorum primus continet jus publicum universale, alter Hugonis Grotii Jus belli et pacis explicatum ... a Ferdinando Sebastiano L.B. de Sickingen Hohenburg. Authore et præside Joanne Sigismundo Stapff..

발행: 1735년

분량: 697페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

651쪽

CAPUT XVIII.

De Iure Legationum.

DIctum hactenus est de iis, quae nobis debentur ex iure naturae, transimus ad jus Gentium voluntarium.ex quo inprimis descendunt jura legationum, quae late explicavimus in, P. V. P. . cap. . f. I. se a. quo lectorem remittimus.

CAPUT XIX.

I. Cur mos sepeliendi mortuos primum fueris introductus e

DEinde ex jure Gentium descendit etiam jus sepulturae. Quae

autem ratio fuerit, cur mos sepeliendi mortuos primum fuerit introductus non satis Constat. Sunt, qui existimant, occasi nem datam ex gigantea feritate comedendi homines, cujus abolitae signum esse sepulturam. At constat, Adamum, primosque homines sepultos fuisse, antequam gigantes existerent. Alii mori sepeliendi homines causam dedisse putant verba, quae habentur Genes. cap. I. ubi Deus ad Adamum post commissum peccatum originale dixit: in sudore vultus tui vesaris pane, donec revertaris in temram , de qua sumptus es, quod per traditionem ab Adamo ad posteros translatum fuisse credibile est. alii hoe veluti monumento spem resurrectionis a primis humani generis parentibus posteris consignatam esse arbitrantur, ut non tam mortui, quam interim tantum dormire credantur. Alii sepulturam inventam esse dicunt. ut removeatur faetor ex cadaveribus pioveniens. Alii causam introductae. Dis jZod by Go le

652쪽

troductae consuetudinis sepeliendi mortuos in eo ponunt, quod indignum visum fuerit, corpus humanum, quod animae rationalis ad imaginem Dei conditae domicilium fuit, avibus, & quadrupedibus in escam cedere. At cur non etiam indignufii visum fuit, ut vermibus in escam cedat' Alii denique hanc rationem assignant, quod contra dignitatem naturae humanae sit, corpora defunctorum teme-tὰ abjicere, & passim injurii*, ac contumeliis inferendis, aut irrisioni exponere. Hinc ossicium sepeliendi non tam homini, seu personae, quam potius humanitati, seu naturae humanae praestari dicitur. Grol. f. r. , γ. & ibi Te smor.

Sepultura igitur nec inimicis, nec hostibus publicis invideri debet. Exempla, quae exstant in contrarium, communi judicio damnata sunt. Sed nee facinorosi sepultura sunt privandi. Ipsa sane lex divina olim Hebraeis data patibulo suspensos eodem die

sepeliri lubet. Deuteron. cap. a I. vers. as. quam etiam legem Iudaei semper exactissime servarunt,& corpora eorum, qui ultimo supplicio affecti fueranr, ante solis occasum humo mandarunt. Idem pleraeque gentes fecerunt, & quidem apud Romanos corpora damnatorum morte punitorum non tantum ipsorum cognatis, sed de aliis quibusvis petentibus ad sepulturam concedebantur. lib. I. O s. . A Cadaver. punit. Non tamen propterea damnandus est mos, vi cujus cadavera vel patibulo suspensa, vel rotae implexa, aut pala sussixa ad terrorem aliorum insepulta relinquuntur, nam ejuS-

modi exempla publica exposcit utilitas. Nec adversatur lex divina Hebrais data, quia non est moralis, ac proinde Christianos haud obligat. A. g. 4. III. Plane illos, qui vel ex conscientia criminis, vel ex desperatione sibi ipsis mortem consciverunt, multi sepultura indignos esse arbitrantur , eo quod in eos, qui mortem pro supplicio non habent, non possit aliud supplicium constisui. Solent tamen & hi, sed brutorum instar a carnifice tumuIari, nec enim aliam merentur sepulturam , quam asininam, cum mortem sibi directe inferre gravissi-

653쪽

nium crimen sit omni jure prohibitum. Memorant quidem historiae, multas sanctarum Virginum, ne tormentis adactae Christi religionem curarent, vel pudicitiam amitterent, ultro vel in rogum ardentem, non exspectata judicis sententia, ut S. Apollonia, vel in flumen se praecipitasse. At hoc fecerunt ex Divini inspiratione. Si autem justa, & gravis subsit causa, aliquid facere, vel omittere, ex quo mors tantum in directe, & per accidens secutura est, prohibitum non est, quia vetitum non est, ne homo vitam suam unquam periculo exponat, sed tantum, ne exponat absque justa, & gravi

causa, alias non liceret cum periculo vitae suffodere turres, & mceiania. Unde merito Sambson ex Culatur a peccato, quia non intendebat se directe occidere, sed tantum blaiphematores Divini N minis, qui ejus capturam idolis suis adscribebant, & ea propterea Iaudabant, a C Sambsonem deludebant, & irrisui habebant; non poterat autem hosce idololatras interficere, nisi se ipsum certissimo periculo mortis exponeret. Accedit, quod Sambson Columnas concusserit ex instimstu, & voluntate Divina, quem cum invocasset, ad vindicandum honorem Divinum, eidem reddita est pristina fortitudo. Vid. Dd. cap. Iσ. & ibi Lyran. Unde perperam . nonnulli Hebraeorum ex hoc collegerunt, quod toties liceat se ipsum occidere, quoties quis videt, se deinceps uncturum in probrumissius Dei ; nam primo Deo facile est, modis nobis incognitis probrum suum avertere. Deinde talnetsi certo praevideri possit, nos imposterum in probrum Dei victuros esse, non tamen propterea praesumi potest, aut debet, quod Deus nobis facultatem det vitam abrumpendi, quia evidens foret periculum , ne saepe homo se ipsum occideret, putans subesse hanc causam, quae tamen revera non

subest; & male omnino ad hoc probandum adducitur exemplum Saulis, qui gladio incubuit; falsum enim est, cundem respuisse,

postqua in Saniuelis umbra eidem mortem praedixerat, oontrarium enim colligitur exbb. I. Paralipom. cap. Io. in . licci Hebraei hunc locum aliter interpretentur, ut Videre est apud Lyran. I. Reg. cap. II.

Quid de facto Raziae. a. I sachab. cap. I .judicandum sit, aliis relinquo. Vid. Gror. g. s. IV. Disitiros by Coosl

654쪽

ITCceterum apud Graecos Sacrilegi, apud Athenienses proditores

patriae sepultura carebant. Quamvis autem veteres ob negatam sepulturam juste bellum suscipi posse putaverint, vix tamen aliter hoc admitti potest, quam si exinde gravis contumelia in ipsam reis dundet Rempublicam. Sunt quidem adhuc plura, quae nobis ex jure Gentium debentur, veluti libertas commerciorum, jus pignorationum, ne arma veneno inficiantur, & similia. de quibus ta. men partam alibi diximus, partam suo loco dicemus.

. CAPUT XX.

I. Actus punitionis pro diversuare motivi ad varias virtutes reduo.

IL Ius puniendi ei Iob com sis, qui publicam babes potestium is dis

. IIL B, quis panis, bosum finem inundere debee.

nsideravimus hactenus facta, ut reparari possunt, superest.

ut iam consideremus ea, quatenus possunt puniri, aut vindia eari , quam materiam suae explicaVimus is , P. U. Pan. s. eap. r. I. a. Unde impraesentiarum illa duntaxat tangemus, de quibus ibidem nihil diximus; & primo quidem A. g. a. proponit dubium, oetam actias punitionis referendus sit ad justitiam commutativam,ves distributivam e Vbi recte quidem refutat eos, qui punitionem referunt ad justitiam distributivam, quippe, quae in bonis tantum communibus inter membra Communitatis distiabuendis , habitaxatione majoris, Vel minoris dignitatis, occupata est. At propterea non statim sequitur, eam referendam esse ad Iustitiam comia mutativam , potest enim actus punitionis ex diversis motivis pro-

655쪽

cedere, & ideo etiam ad diversas virtutes referri potest, & debetinam si Judex delinquentem ideo puniat, ut eum emendet, Vel, ut alii hoc exemplo a similibus delictis perpetrandis absterreantur, tunc is exercet amare charitatis proximi, si ideo, ut tanquam pars Reipublicae hac ratione consulat bono publico, & tranquillitati Communitatis, excrCet actum justitiae legalis, si ideo. ut consulat bono patriae, exercet actum pietatis in patriam, si ideo, quia leges id praecipiunt, exercet actum obedientiae, si ideo, quia ratione officii, quod gerit, hoc debet Reipublicae, exercet actum justitiae commutativae, si denique ideo, quia per se decens est, malefactorem puniri, & poena per se congruit delicto, sicut laus, & proemium

virtuti, ac honesto, idque, ut rectus ordo servetur, & quod extraordinem prolapsum est, ad ordinem revosetur, exercet actum justitiae vindicativae. Unde patet, eam esse virtutem specialem distinctam ab omni alia virtute, quia habet motivum speciale, & distinctum amotivis omnium aliarum virtutum, nulla enim alia vi

tus respicit honestatem illam, quae est inaequalitate poenae cum dein licto, ne hoc maneat impunitum, sed reCipiat id, quod ipsi quodammodo debetur, hinc per excessum opponitur huic virtuti crudelitas, per defectum vero nimia remissio, seu conniventia. Plane quamvis Iustitia vindicativa sit virtus specialis, non tamen habet. veram & proprie dictam naturam justitiae, quia non respicit jus alterius, cum reus Criminis non habeat jus ad poenam, sed necessitate potius distringatur ejus sustinendae. Confer post Less. Cla

II. Ius puniendi ei soli competit, qui publicam habet potestatem in

delinquentem. Possunt quidem etiam parentes liberos, & domini servos suos cocrcere, si delinquant. Verum de ejusmodi coercitionibus priv.itis nobis in proposito sermo haud est. Diversae opinionis est A. qui s. s. putat, convenienS quidem, non autem necessarium este, ut delinquens puniatur a superiore, nisi vox superastrιs eo sumatur sensu, ut is, qui male egit, hoc ipso se quovis alio inferiorem fecisi e ,& quasi ex hominum censu in censum bestiarum, qua: homini subjacent, detrusisse videatur. Unde

656쪽

consequens esse ait, ut saltem nocens ab aeque nocente non debeat puniri. At multum is fallitur, velut in I P. U. cis. g. a. num. I. ostendimus. Et quamvis valde indecorum sit, & reverentiam Magistratibus, ac legibus debitam nimium, quantum imminuat, si exactor justitiae iisdem vitiis, quae in aliis vindicatum it, obnoxius existat; qui enim in aliis punit, quod ipse committit, non tam iraiaci vitiis, quam eorum dulcedinem aliis invidere videtur, non tamen hoc ipso is amittit potestatem publicam, ac proinde nocentem rccte punit. Putandors de J. N. s G. lib. I. cap. I. g. I.

III.

Debet autem is, qui punie, honestum finem respicere, qui duplex est, intrinsecus, & extrinsecus. Intrinsecus consistit in eo. ut rectus ordo conservetur, S quod extra ordinem prolapsum est. ad ordinem revocetur. Hunc finem respiciunt poenae, quas Deus peccatoribus post hanc vitam infligit. Extritasecus vero stat in utilitate vel ipsius delinquentis, ut is emendetur , vcllaesi, ut ne is posthac tale quid patiatur, sive ab eodem, sive ab aliis, vel denique omnium, ut ne is, qui unum Iasit, alios quoque laedat, neque alii impunitate illecti aliis quibusvis noceant. Qui igitur in solo ejus, qui punitur malo, qua tali, acquiescit, contra chai ita tem peccat, dc non actum justitiae vindicativae, sed odii exercet. vid. I. P. U. cis. g. a. num. Ist. ao. CCetera, quae A. hoc cap. habet, praetereo, quia vel alibi iam fuerunt explicata, aut refutata, vel quia non magni sunt momenti,& facile ex alibi dictis refutari possunt. Ea autem, quae a j s. annectit, ad cathedram pertinent Theologicam.

CAPUT XXI.

De Poenarum Communicatione.

I. Ruomodo Rectores patientia se deum abomi participes reddant 'II. Ruomodo teneansur ex receptui 2 1 III. CL

657쪽

III. civitatis Rector electionem habes, utrum nocentem dedere, vel p.

IV. diuomodo sudui participes gant istini a Rectoribus commissῖρV. Auomodo ae παι parna, qua Unmersitas qua talis, O. qua μνε plectuntur e

Communicatio poenae profluit ex communitate deIicti, qui enim

particeps est delicti, etiam particeps est poenae. Sunt autem multi modi, quibus aliquis in partem delicti venit, quos supra ca . II. explicavimus. Ex illis autem, quibus in specie Rectores altorum participes fiunt delicti a subditis commissi, duo sunt, qui maximum usum habent, & consideratione digni sunt, scilicet patientia & r ceptus. Patientia se alieni delicti participem reddit ille, qui scit a subdito delinqui, nec tamen prohibet, cum prohibere posset. Scire praesumitur, si ea, quae a subditis fiunt, per se conspicua, aut frequentia. snt. Non lassicit autem soIa scientia, sed insuper requiritur, ut ali quis etiam prohibere possis, nec tamen prohibeat, nulla enim culpa imputari potest illi, qui quidem scit, prohibere autem non potest. Praesumitur autem, quod superior prohibere possit, nisi contrarium estendi queat, aut per se appareat. Grol. 3. r. ct a.

Ex receptu tenetur Civitas, vel ejus Rector, ut nocentem, seapropter interpelletur, vel puniat, vel dedat, seu arbitrio interpe Iantis permittat, sive nocens sit ipsius subditus perpetuus, sive temporarius, eo quod post commilium delictum ad eum confugerit. Neutrum si fecerit, delictum alienum probare videtur, & ab eo, qui delicto laesiis est, bello vindicativo peti potest; qui enim Iasiis non est, jus vindicandi non habet, nisi voIente laeso, quo casu non proprio, sed alterius nomine vindictam sumit. Unde fallitur A. dum in j. I. num. a. scribit, ita Civitatibus aliis earumve Rectoriis bus jus esse, persequi delicia, quae ad societatem humanam aliquomodo pertinent, sicut in civitatibus de quibusdam delictis datur singulis actio popularis. At quanra, quaeso, in genere humano orbretur confusio, si quisque delictum, etiamsi eo laesus non esset, pu-

nares

658쪽

nire, aut vindicare posset, nemo amplius ab altero securus foret , perpetuis bellorum flammis arderet orbis, dccaedes caedibus cum uin arentur, ac proinde in ratem licentiam homines neutiquam Consensissent, si in statu merae possibilitatis positi ab auctore naturae fuissent consulti, ut desuper ferrent suffragium. Sed & in eo fallitur

Α. quod putet, civitatem delicio laesam poenae, aut verius vindictae expetendae causa nam inter eos, qui vivunt in statu naturali, poena locum non habet, armatam fines alterius civitatis, apud quam

nocens degit, intrare posse; nam ut vindicta justa sit, non sufficit, eum, qui vindictam sumit, jus vindicandi habere, sed insuper requiritur, ut etiam justum ordinem servet, qui consistit in eo, ut si is, qui injuriam intulit, imperio civili, vel familiari subjectus sit, querela primum deferatur ad eum, cui subjectus est, & si hic jus non reddendo se alieni delicti participem fecerit, tunc demum adhellum vindicativum decurratur; quamvis enim in statu naturali quivis ruris sui executor sit, hoc tamen non aliter procedere vid tur, quam si alia via suum non possit obtinere. ' . III. - Habet autem populus, aut Rex, apud quem nocens degit, electionem, utrum eundem dedere, vel punire malit, quamvis interdum, ut cumulatius satisfiat, ipsis sontes deposcentibus optio data legatur. Ita Ceritum legati, cum agrestium quidam Tarquiniensi-hus agrum circa Romanas salinas depopulantibus se comites adjunxissent, dixere Romanis, eos, seu deri placeat, dedere se paratos esse, fusupplicio a ci, daturos pinnas, ut refert Liv. lib. I. cap. zo. NeIn gamen dedendus est, nisi nocens esse compertus sit, Se ideo si de hoc non satis Constet, Causae cognitio praemittenda erit: posset enim innocenti crimen eum in finem affingi, ut deditione facta vindicta in illum exerceri valeat. Quod si factum jure naturae, audGentium prohibitum non fit, utrum illud in crimen incidat, vel non ex iure credi illius populi, unde quis venit aestimari debet. Plane ali- Qxiando eos, qui post commissum delictum in alienum territorium V dugerunt, nec deditos, nec punitos, sed finibus tantum excederes

justos fuisse Iegimus. Sic Perseus Rex Macedonum apud Liv. lib. a. v. I. Marrio respondit, se illos, qvi Eumeni insidiali dicebantur,

659쪽

uι primum in Macedonia esse a Romanis admonitus comperaset, requisitos ex regno abire Iussio, se in perpetuum finibus suis interdixisse. Coeterum jus hoc deposcendi ad poena, profugos post Commissu iudelictum in plerisque Europae partibus circa ea demum crimina usurpatur, quae statum publicum tangunt, aut quae eximiam habent facinoris atrocitatem, minora autem solent mutua dissimulatione transmitti, nisi foederis legibus propius quiddam convenerit. Vid. Grol. g. . cum duobus seqq. IV. Quemadmodum autem Rectores se participes reddere possitne delictorum, quae subditi committunt, ita vice versa etiam subditi in partem delictorum, quae Rectores committunt, venire post uni, quod fit, si vel in crimen consenserint, Vel si quid fecerint ex Rectorum imperio, aut suasu, quod facere sine facinore non poterant. Eodem modo etiam inter communitatem, & membra communiis talis delictum communicari potest, si scilicet in delictum universitatis consenserint, qui aistem non consenserunt, extra Culpam sunt, ac proinde nec puniri possunt in iis, quae ipsorum propria sunt. Hinc Alexander, cum captis Thebis omnes Thebanos sub corona vendi. disset, illis libertatem reliquir, qui decreto circa exuendam Macedo num societatem contradixerant, ut Plutarchus refert; certum enim est, neminem vere innocentem propter delictum alienum puniri posse, quamvis effectus poenae etiam ad innocentes pertingere pos- r. sit, velut pluribus in I. P. U. fuit explicatum.

Alia autem poena assicitur universitas qua talis , alia singuli; nam singulorum poena interdum est mors, cujus vicem in universitate sustinet, si corpus universitatis dissolvatur. Atque hoc modo si civitas esse desinat, usum fructum ei relictum velit morte finiri dixit. JCtus in L ar. be Quibusmod. Gusta I. vel us amul. Deia inde singuli quandoque poenae nomine in servitutem abstrahuntur, universitas autem , quae antea sui juris erat, summo ex uitae imperio, & in provinciam redacta servitutem civilem subit. D nique singulorum bona interdum confiscantur, universitati autem

660쪽

adimi solent ea, quae ad illam qua talem pertinent, pura privilegia, arma, naves bellicae &c. Grol. f. r. Utrum autem poena ob delictum universitatis semper exigi possit, sinuliter cit. f. a. num. II. in I. P. U. discussum fuit. Illud solum adhuc addimus, nos in hoc cap. Vocabulum paena latius sumpsisse, ut de vindictam comprehendat.

CAPUT XXII.

De Causis Injustis. ' SUMMARIA.

L Eui nec causas iustificas, nec suasorias habent, feris bestiis similes

sunt.

II. diui Iustam bestandi causam, perversam aditem intentionem habes,

non tenetur ad restιIuIIonem.

DIximus initio hujus libri caulas bellorum alias esse justificas,

alias suasorias. Qui neutro causarum genere feruntur in bella, periculorum propter ipsa avidi, non homines sed ferae sunt, qui vero suasorias habent, non autem justificas, praedones sunt,& latrones, velut Alexandro magno recte Scythae objeCerunt. Solent quidem plerique, qui bellum inferunt, causas quasdam quasi justificas proferre, quae tamen saepe nonnisi vani sunt praetextus &figmenta, aut saltem ad rectam rationem expensae injustae deprehenduntur, veluti sunt metus ex crescente vicini potentia, negatum matrimonium, ubi laxa est matrimoniorum Copia, mutandae sedis amor titulus inventionis &c. de quibus egimus in I P. V. Para.

. cap. I. g. I. a. num. L

II. Saepe accidit, ud bello quidem justa subsit causa, actioni tamen vitium accedat ex perversa intentione agentis, v. g. si is ambitioni suae, vel inveterato odio velit satisfacere, quo casu is quidem pec Cat, non tamen tene ur ad restitutionem, si intra iustum laedendi,

SEARCH

MENU NAVIGATION