Jus naturæ et gentium in duos divisum tractatus quorum primus continet jus publicum universale, alter Hugonis Grotii Jus belli et pacis explicatum ... a Ferdinando Sebastiano L.B. de Sickingen Hohenburg. Authore et præside Joanne Sigismundo Stapff..

발행: 1735년

분량: 697페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

641쪽

tur obligatio restituendi, per se, inquam , si enim uno, & eodem actu non tantum justitia distributiva, sed & commutativa violetur, ex illo haud dubie nascitur obligatio restituendi damnum illatum ei, cujus jus rigorosum & stricte dictum laesum est. Sic is, cui jus conferendi ossicia concessum est, tenetur Reipublicae ad eIigendum dignum ex justitia commutativa, ac proinde si praeteruo digno contulerit ossicium indigno,& exinde Respublica damnumst passa, tenetur, ille hoc damnum Reipublicae resarcire, quamvis digno, quem praeteriit, ad nihil teneatur. Grol. f. I. ses. Less. de

Deinde cavere debemus, ne ea, quae diversi generis sunt, comtundamus. Sic licet civis, qui dignus est, non habeat jus rigorosum , & stricte dictum, ut ipsi ossicium vacans conferatur, verum tamen, & proprie diruim jus habet, ne in eo petendo per vim, aut dolum ab altero impediatur, ac proinde qui eum impedit, injuriameidem infert,& tantum restituere tenetur, quantum valebat spes obtinendi ossicium, si petere non fuisset impeditus. Sic etiam, licet nemo jus proprium habeat, ut ipsi aliquid in testamento I getur, verum tamen jus habet, ne testator per vim, aut dolum impediatur eidem legare, adeo ut, si fiat, vera rursus committatur in juria, & impediens ad restitutionem damni teneatur. Groti est. g.

III.

Laedimur autem per delictum in bonis veI internis, veI exte nis. Bona interna vel iunt corporis, tet animi. Ad hona corporis pertinent vita, membra, & integritas virginalis, quae laeduntur per homicidium, mutilationem, & stuprum; quamvis enim nemo dominus sit vitae,& membrorum sirorum, quivis ramen jus verum, x proprie dictum habet, ne in vita, aut membris ab altero laedatur, quia saltem custos, administrator, εc fructilarius est, iisque salva substantia ad feIicitatem propriam uti, & frui potest. Bona animi sunt fana ratio, Iibertas &α quae laeduntur per pocula ama-εuria, & in;ustam scrvitutem. Bona externa respiciunt vel hono-

642쪽

rem, quo pertinet bona fama, Ss existimatio, quae violatur per omnis generis contumelias, S injurias, vel patrimonium, quo spectant res omnes externae sive corporales, sive incorporales. Adde Grol. g. a.

Et quidem non tantum in re, sed Λἴ in fructibus rei damnum

patimur, adeoque malae fidei possessor una cum re etiam fructus, quos ex re aliena percepit, restituere tenetur, tametsi forte dominus eos percepturus non fuisset, aut postquam percepti fuerunt. casu fortuito perierint; nam hoc ipso, quod fructus ex re aliena provenerint, illi cesserunt domino rei, quos eo invito non potuit Consumere, vel retinere, ac proinde si eos consumpsit, sciens, rem alienam consumpsit, si retinuit, moram in restituendo commisit, qui autem in mora restituendi est, re post moram perempta ad aestimationem ejus tenetur, nisi res eodem modo apud dominum interiisset. Deinde malae fidei possetar etiam illos fructus restituere tenetur, quos probabiliter ipse dominus percepturus fuisset, licEt ipse eos non perceperit, quantum enim fieri potest, dominum indemnem servare, ac proinde hoc lucrum, quod ob ejus culpam Cessat, compensare tenetur. Plane impensas utiles in rem factas, α quae ad fructus percipiendos erant necessariae, etiam malae fidei possessor deducere potest, ne alias dominus cum aliena jactura fiat locupletior. Grol. g. . U. Sed & spes lacri ex nostro aestimatur, ut in semente spes mesiss, non quidem, quanti lucrum solidum forer, si id percepissem, sed arbitrio boni viri, prout propior, aut remotior a sperato eventu abfui, & prout plus, aut minus periculi supererat ad consequeri

dum id, quod sperabam, nisi ab eo, qui damnum dedit, spes suisset intercepta. Grol. g. s.

643쪽

ex culpabili inconsideratione non attendit ad damna prudenter opinabilia forte secutura, perinde ad illa, quae evenerunt, reparanda tenetur, ac si ea directe intendi siet, veluti si quis in horreo ad caudam felis stramen alligaverit, & incenderit, unde ortum est incendium , quod ipsi sussicienter est voluntarium, quatenus ipsa inis consideratio eidem est voluntaria, ac proinde per suam actionem jam est causa moralis damni. P. Hau nold. de I. O I. Tom. r. trin. a. Conιr. s. num. δῶ o. adde Gmi. g. ra. VII. Placet jam in specie videre, ad quid unus, aut alter teneatur,& quidem primo quaeri potest, ad quid teneatur homicida iniustus M. Eum teneri imprimis solvere impensas, si quae factae sint in MN.dicos, &Chyrurgos, deinde teneri iis, quos occisus ex officio alere solebat, puta parentibus, uxori, liberIS, dare tantum, quantum illa spes alimentorum, ratione habita aetatis occisi, valebat, vitae autem in libero homine nulla fit aestimatio, nec eo nomine aliquid restitui potest, restitutio enim locum non habet, nisi pro bonis, quae pretio comparari possvnr. Atqui vita, postquam amissa est, nullo pretio amplius comparari potzstr ergo&c. Et quae , cui pro damno vitae restitutio fieri deberet Non utique occiso; sed neque uxori, & liberis, quia vita occisi ad eos non pertinebat, sed tantum ratione alimentorum eorum intererat, ut is Vivat et ergo eo, quod interest, praestito nihil amplius exigere possunt. Aliud dicendum de servo interempto, cujus aestimatio sine dubio domino solvenda est, quia servi non minus in patrimonio nostro existunt, acres co terae. Quod si quis alterum occidendo tantum peccassct contra 'charitatem, veluti si citra ignominiam fugere potuisset, non autem fugerit, ac injustum aggressorem pro necessaria defensione suae viatae occiderit, talis, ut Iam alibi dixi, uxori, & liberis alimentorum nomine nihil exsolvere tenetur. Gror. I. II. P. Hau nold cu. tractis

a. cap. 6. Cmir. I. per tot.

VIII.

Qui injuste alterum vulneravit, aut mutilavit, itidem tenetur ad impensas in curationem factas, & in super ad solvendam αει-

644쪽

-- nrationem ejus, quod interiti i lucratus non est, & quod imposte-- rum minus lucrari potest. Cicatricis autem, & deformitatis in libero homine tam parum fit aesti inatio, quam parum fit in occiso ipsius vitae. Si vero ex cicatrice, aut detormitate damnum fluat Pecuniarium, veluti si puellae innuptae facies adeo foedata sit, ut jam nubere non possit, nisi promissa dote ampliore, illud non minus, ac damnum operarum cellantium, & impensae in curationem factae aestimari debet. Grol. g. I . Dn. Gletle de delictis. Part. a.

.. . IX. . .

. Adulter, & adultera, si proles ex adulterio suscepta sit, tenentur non tantum indemnem praestare maritum ab alenda prole, sed etiam aliis liberis legitimis damnum resarcire, quod patiuntur inhaereditate propter concursum prolis adulterinae, modo morali ce titudine coris et, prolem ex adulterino congressu susceptam esse nam alias in favorem matrimonii proles non tantum in foro externo, sed etiam interno praesumitur legitima, & in possessione legitimitatis existit, stuprator virginis tenetur vitiatam ducere, si promissione matrimonii usum corporis impetraverit, si vero vi orpresserit, aut metu injusto , vel dolo eandem citra promissionem matrimonii ad stuprum induxerit, tenetur eidem tantum rependeo re, quanti minoris ipsi valet spes nuptiarum. Grol. g. I 1. P. Hau-nold est. cap. L contr. r. num. σδI. O seqq. O Core. F. num. υρ.

Fures, & raptores tenentur non tanti;m rem subtractam restituere eum suo inerementa naturali v. g. equam cum hinnulo, sed etiam damnum emergens, M lucrum cessans resarcire. Quod si res non amplius Qxtet, sed vel consumpta sit, vel furis, & raptoris negligentia, vel casu fortuito perietit, aestimationem reddere tenentur, sed qualem A. g. I εἰ putat, mediam. At ego non video, cur non possit exigi pretium summum, seu rigorosuini si enim is, Qui sponia rem sitam vendit, pietium summum exigete potest, mul

to magia id exigere poterit ille, qui propter delictum alterius invitus

645쪽

vitus re sua carere cogitur. In hac classe ponendi sunt &illi, qui legitima vectigalia defraudant, item qui judicio injusto, accusatione injusta, testimonio injusto alteri damnum intulerunt.

Qui alterum ad promittendum vel vi injusta coegit, vel fraude induxit, tenetur eundem in integrum restituere, quo pertinent etiam illi, qui pro eo, quod ex ossicio facere tenebantur, extorserunt pecuniam v. g. si judex noluit administrare justitiam, nisi ipsi solvantur centum florent. Ar, qui ipse causa est, quod vim. aut metum fuerit passus v. g. si injustus aggretar ab eo, quem aggressiis est, sit vulneratus, Vel si quis metu accusationis propter

commissum delictum aliquid promiserit, is damnum, quod sentit. sibi ipsi imputare debet. Sed nec quod metu belli publici expressum est, jure Gentium repeti potest, quia talis metus hoc jure pro justo habetur. Grol. 3. LI. cum duobus seqq. t

Ex neglectu tenentur Reges. 5 Magistratus, si ad inhibenda flatrocinia, & piraticam non adhibent ea, quae pnssunt, ac debent; remedia. Ubi in facto quaesitum est, si populus aliquis maritimus, vel ejus Rectores tempore belli quibusdam potestatem dedissent, praedas in mari ex hoste agendi, nonnulli autem eorum contra expresiam prohibitionem ipsis factam res amicorum rapuissent,& deserta patria mari vagarentur, ac licet fuerint revocati, non tamen reverterentur, ad quid hoc casu talis populus, vel ejus Rectores teneantur Respondet A. g. ao. eos in plus non teneri, quam ut noxios, si reperiri possint, puniant, vel dedant, & in bona eois rum, quae adhuc in patria habent, jus reddant; nec obesse, quod malorum hominum opera sint usi, quo minus enim etiam malo. rum opera utamur, vitari non posse, alias nullus colligi posset exercitus, sussicere, quod expresse ipsis prohibitum fuerit, ne amicis noceant, nullam ergo culpam populo , aut ejus Rectoribus imputari posse, sine culpa autem jure naturae, & Gentium neminem teis neri. Ita fere A. S recte.

646쪽

Dubium est, utrum ex jure naturae nascatur obligatio reparandi damnum ab animalibus nostris Citra nostram culpam alteri illatum Αffirmat UasqueZ de Restit. cap. a. g. a. quem sequitur Vitriar. luc. II. At contraria sententia Omnino tenenda est; quia non datur obligatio naturalis, quam dari vix ullus agnoscit, ut enim lex

naturae obliget, debet esse sufficienter promulgata, & per se nota, independenter a scholasticis subtilitatibus alioquin tam partim obligat lex positiva non sufficienter promulgata; ad quid enim natura introduceret obligationem, quae ob invincibilem ignorantiam fercomnium esset otiosa, & sine Culpa ignoraretur Atqui vix ullum reperias, qui obligationem agnoscat reparandi damnum ab anima. li sine culpa sua illatum: eis signum est, hanc obligationem jurinaturae incognitam esse. Non adversatur, quod dominus omnem

utilitatem ex animali suo percipiat, ac proinde aequum sit, ut etiam ejus nomine teneatur; nam haec ratio plus non probat, quam, quod lex Civilis, quae imperat, ut damnum ab animali datum rein paretur, non sit injusta, Obligationem autem naturalem neutiquam evincit, quia spectato jure naturae non datur obligatio reparandi damnum, sine omni culpa theologica illatum. Certe, si res nostra inanimata sine nostra culpa alteri damnum dederit, veluti si tegula de tecto ceciderit, & praetereuntem laeserit, nemo dixerit, me obligatum esse, ut damnum reparem: ergo nec obligatus esse possum, si res nostra animata sine nostra culpa alteri damnum dederit, quid enim, quaeso, in proposito intercst, utrum animal, vel tegula, aut navis vi tempestatis funibus abrupta alteri damnum dederit 3 Con

XIV.

Potest etiam damnum dari, & saepe datur adversus honorem,& famam, vel verberibus vel contumeliis, maledictis, calumniis, irrisu, aliisque similibus modis. Ubi non minus, quam in furto, aliisque criminibus secerni debet vitiositas actus ab effectu. Vitiositati actus in statu civili respondet poena, in naturali vindicta, ef-

647쪽

fectui autem damni reparatio, quae variis fit modis, puta, culpae confessio deprecatione, exhibitione specialis honoris, testimonio innocentiae &c. Potest etiam, si laesus velit, damnum honoris, &famae pecunia reparari; quamvis enim honor, & fama non sint ex illis bonis, quae pecunia comparari possunt, quivis tamen honoris,& famae suae dominus est; ergo potest laesus, si velit, honorem, dc famam suam Eecunia aestimare. Grol. g. ult.

Quod si plures ad damnum concurrant, etiam Omne singuli ad restitutionem, vel totius, vel partis damni tenentur. Di citur autem ad damnum Concurrere omnis ille, qui revera in suo genere in damnum influit, tametsi ipm etiam non influente illud nihilominus fuisset secutum, eoquod ale, qui damnum dedit, vel solus dedisset, vel alii concurrissent; nam de ratione causae non est, ut illa non posita non ponatur effectus, sed tantum, ut illa posita ponatur effectus, idem enim effectus per multas causas poni potest, vi si alii concurrissent illi eodem modo tenerentur.

XVI.

Fit autem concursus vel peractum positivum, vel negativum, seu omissionem. Postive ad damnum concurrit primo ib, qui jubet, vel mandat modo jussionem vel mandatum re integra non revocaverit, qui enim serio revocat, non amplius influit in damnum ab altero postea datum, ac proinde nec ad ullam restitutionem tenetur. Sed nec ibie influit,qui scelus suo nomine ab alio patratum rati habet, atque adeo nec hic in foro conscientiae ad reparandum tenetur. Secundia positivo ad damnum concurrit, qui suo consilio, hortatu, precibus, Vel prOmissione alium ad damnum inferendum permovit; & quamvis consilium re integra revocetur, vim tamen movendi non amittit, quia favorem illius, cui datur, pro fine habet, in quo differt amandato, quod respicit favorem mandantis, ac proinde si serio re Vocetur, vim suam movendi perdit. Tertio ad damnum positive Concurrit, lai consensum impertitur, modo ab ejus consensu pendeat, ut res fiat, vel non fiat: Si autem ab ejus consensu non pendeat, vel quia nullam habet auctoritatem, vel quia numerus su fragi i

648쪽

fragiorum sufficiens jam irrevocabiliter adest, is, qui consenti

non censetur esse causa damni, nec ad restitutionem tenetur. Euarint) positive ad damnum concurrit, qui alium vel laudando animat, vel probris, vituperiis & irrisione impellit, & movet ad damnum inferendum. Euinto qui recursum praebet, modo ita praebeat, ut moraliter censeatur Cooperari ad damnum, vel inferendum, vel illatum non reparandum, veluti si furem duntaxat, non etiam alios reiscipiat, vel instrumenta ejus occultet, aut rem furtivam sciens in cuis stodiam suam recipiat, ut eandem furi servet. Sexto denique positive ad damnum concurrit, qui injustae operationis, qua alteri damnum infertur, particeps est, talis est, qui rem furto ablatam sciens

vendit, qui instrumenta pro aperiendis januis sciens subministrat, qui scalas applicat, qui vigilias agit Jcc.

XVII.

Quicunque igitur uno, vel altero modo positive ad damnum concurrit, is damnum illatum reparare tenetur, vel totum, si totius causa fuit, vel partem c si partis tantum damni causam dedit, veluti, si furanti equum suaserit, ut etiam ephipium, fraenum accipiat. Plane quo ad eum, qui damnum dantem adjuvat, interest, utrum concurras ad idem damnum individuum. v. g. ad eandem domum incendendam, vel effringendam, ad eundem gregem abigendum &c. ve, non. Qui cooperatur ad idem damnum individuum , tenetur in solidum, etiamsi socius constituisset solus damnum inferre, quia est causa partialis totius damni, & in totum vim confert, licet partialem. Si vero non concurrat ad idem damis num individuum, sed distinctum irroget, veluti si plures citra tractatum praevium vineam ingressi sint,&quilibet partem corruperit, hoc casu quilibet pro sua tantum parte tenetur, sive enim physice, sive moraliter res Consideretur, nullus censetur integrum damnum dein disse, nisi forte se invicem impulissent, vel animassent , tunc enim utique singuli in solidum tenerentur.

XVIII.

Negative ad damnum eoncurrit primo mutus, quo nomine in

proposito intelligitur ille, qui vel praecipiendo, vel consulendo.

649쪽

vel clamando, &strepitum faciendo ex ossieto poterat, & debebat impedire damnum, non tamen impedivit. Secundo qui omittet opem, & operam, qua poterat & ex ossicio tenebatur damnum impedire. Tertio qui ex ossicio tenebatur manifestare malefacto. rem, & non manifestar. Dixi, ex officio, ac proinde ex Iustitia Commutativa, qui enim ex charitate pantum damnum prox: nia impedire debet, & non impedit, is peccat quidem, non tamen tenetur damnum reparare, quia lota violatio justulae commutativae fundat obligat,onem restituendi.

Tenentur autem ad restitutionem primo loco causae positivae.& secundo demum loco causae negativae, nam causa politiva est potior, & magis influit in damnum, quam causa negativa, Rc per consequens etiam priore loco obligatur ad restitutionem. Inter ipsas autem causas negativas per se loquendo non datur ordo, sed in defectu causarum, politivarum omnes aeque immediate Ianen

turia

Inter eos vero, qni positive ad damnum concurrunt, primo laco ante causam moralem tenetur causa physica principalis, qua- Iis est, quae seo, non alieno nomine effectum operatur. Ratio est, quia causa physica principalis primario, causa autem moralis V. g. suadens, vel consulens tantum secimdariis concurrit. Plane si causa moralis caulam physicam dola, vel fraude induxisset ad damnum dandum, hoc casu causa moralis primo loco teneretur, quin propter injuriam causae physicae illatam eandem indemnem praest re debet. Causa aurem instrumentalis, sive sit physica, sive morae Iis, non tenetur, nisi in defectum causae moralis principalis, cuj nomine, & authoritate operatur, talis causa moralis est is, qui mandar, vel minis cogit, aut imperio, & auctoritate impellit. Plane si res ablata apud causam instrumentalem existeret, vel alae dem fuisset consumpta, hoc cari ipsa aquc immediate Ieneretur , ac causa principalis.

650쪽

Post causam instrumentalem tertio denique loco tenentur reliquae causae accessoriae, de secundariae, & quidem aeque immediate. Ratio est, quia una non operatur ad damnum, tanquam instrumenis tum alterius, vel alterius nomine, sed quaeque per se in suo ordi- . ne influit in damnum, nec enim e. g. laudans servit consulenui, . Vul ebus nomine agit, nec vice versa consulens servit laudanti, aut ejus nomine agit: ergo aequum est, ut si executor non restituat, omnes in ejus locum immediato succedant, & pro rata concursus ad restitutionem teneantur; quamvis enim plures causae aeque immediate concurrant, & ac restitutionem obligatae sint, saepe tamen una magis influit, quam altera, ac proinde etiam illa, quae magis influit, conferre tenetur.

Quod s plures sint causae damni aeque principales, vel aequeseeundariae, quae aequaliter ad totum damnum Contulisse videntur, tunc singulae tenentur ad aequales portiones, quia eodem modo sunt cooperatae, in defeetiam autem coeterarum quaevis tenetur in solidum, quia quaevis cooperata est ad totum damnum, ita tamen, ursi una solidum restituerit, eidem coeterae pro suis partibus tenean-

ur, quia jus, quod damnum passus habebat a singulis exigendi Parcem, translatum est in eum, qui pro sociis satisfecit.

Similiter, s causa secundo loco obligata restituat, obligatur eausa primaria illi causae secundae refundere id, quod pro ea solvit, perinde, ut debitor principalis obligatur fidejutari. Si vero causa

primo loco obligata restituat, reliquae secundo loco obligatae ad nihil tenentur, quia tantum tenentur in defectum causae primae. . Atque haec pro instituti nostri ratione ad Gror. a g. L usque ad IX. dicta sussiciant, plura qui desiderat adeat Theolagos, praesertim vero Less., qui hanc materiam fuse admodum pertractat. Confe-xatur etiam P. Haunold. de I M. Tom.I. ι- .a cap. s. Contr. I. per rat.

SEARCH

MENU NAVIGATION