장음표시 사용
21쪽
22쪽
quid t fides, quinam si deles, si ei fuit lamenta determinantur ipsa
a Philosophia tandemseparatur. 19
De Reipublicae Fundamentis; de jure uniuscujusque naturali 2 cioili Ueque Summarum Potestatum Pure. 7sCΑpuae XVII. 0 enditur,eminem omnia in Summam Potestatem transferrepos , nec esse necesse De Republica Hebraeorum, qualis fuerit visente Moye, qualis
post ovi mortem antequam Reges elegerint, deque ejuspraestantia: denique de causis cur Respublica divina interire, reti a que seditio libus sub serepotuerit. 87CΛpuae XVIII. Ex Hebraeorum Republica, si historiis quaedam dogmata Politica concluduntur. OpCApuae XIX. ostenditur, jus circa sacrapenes summas potestates omnino esse, et Reti gionis cultum externum Republic paci accommodari debere, si Re te Deo obtemperare velimu . 2IqCApu XX. ostenditur, in Libera Republica unicuique et sentire quae velit , et quae sentiat dicere licere. 22s
23쪽
phetia sive Revelatio est rei alicujus certa cognitio 1
Deolaominibus revelata Propheta autem is est, qui Dei revesata iis interpretatur, qui rerum a Deo revelatarum certam cognitionem habere nequeunt, quique adeo mera fide res revelatas amplecti tantum possunt. Propheta enim apud Hebrsos vocatur fit a nabi, id est orator, interpres,at in Scriptu ta semper usurpatur pro Dei interprete, ut ex cap. T. p. I. Exodi colligitur. Ubi Deumosi dicit, ecce te constituo Deum Pharaonis, et Aharon tuu rater erit turas Propheta. Quasi diceret, quoniam Aharon ea , quae tu loqueris, Pharaoni interpretando, personam agit prophetae, exi tu igitur quasi Deus Pharaonis, sive qui vicem Dei agit. De Prophetis insequente capite hic de Prophetia agemus, ex cujus jam tradita definitione sequitur cognitionem naturalem Prophetiam vocari posse. Nam ea, quae lumine naturali cognosci mus, sola Dei cognitione ejusque aeternis decretis dependent. Verum, quia haec cognitio naturalis omnibus hominibus communis est, dependet enim a fundamentis omnibus hominibus communibus, ideo a vulgo ad rara semper, o sua natura aliena anti lante, dona naturalia spernente,non tantiistimatur, kpropterea ubi de cognitione prophetica loquitur, hanc exclusam vult, ait men nihilominus aequalijure ac alia, quaecunque illa sit, divina vocari potest, quandoquidem Dei natura, quatenus de ea participamus, eique decretaeam nobis quas dicitant, nec ab illa, quam omneS divinam vocant, dissert, nisi quod ea ultra limites hujus se extendit, quod humanae Naturae leges, in se consideratae, non postunt ejus esse causa, at respect u certitudinis, quam naturalis co-
24쪽
gnitio involvit i& sontis, e quo derivatur nempe Deo nullo mota do cognitioni propheticae cedit Nisi forte aliquis intelligere, vel
potius somniare velit, Proplaeta corpus quidem humanum, mentem vero non humanam habuisse, adeoque eorum sensationes , conscientiam alterili prorsus naturae, quam nostrae sunt, fuisse. At quamvis scientia naturaliS diVina sit, ejus tamen propaga
tores non possunt vocari Prophetae. Nam quae illi docent, reliqui homines aequali certitudine, dignitate, ac ipsi, percipere possunt, atque amplect i, idque non ex fide sola. Cum itaque mens nostra ex hoc solo quod Dei Naturam objecti ve in se continet, de eadem participat, potentiam habeat ad soria
mandam quasdam notione rerum naturam explicantes, vitae usum docentes merito mentis naturam, qualenta talis concipitur,
primam divinae revelationis causam statuere possumus ea enim omnia, quae clare, distincte intelligimus, Dei idea ut modo in dicavimus & natura nobis dici at, non quidem verbis, sed modo longe excellentiore, 'ui cum natura menti optime convenit, ut unusquisque, qui certitudinem intellectus gustavit, apud se sine dubio expertus est Uerum quoniam meum institutum praecipue est, de iis tantum loqui, quae solam Scripturam spectant ius licit de Lumine naturali haec pauca dixisse. Quare ad alias causas, media, quibus Deus ealhominibus revelat, quae limites naturalis cognitio uis excedunt, metiam quae non excedunt nihil enim impedit, quominus Deus ea ipsa, quae nos lumine naturae cognoscimus , aliis modis hominibus communicet. ypergo, ut de iis prolixius agam.
Verum enim vero quicquid de iis dici potest ex Scriptura sola peti debet. Nam quid de rebus, limites nostri intellectus excedentibus dicere possumus, praeter id, quod ex ipsis Prophetis ore, vel scripto nobis traditura Et quia hodie nullos, quod sciam habemus Proplaetas, nihil nobis relinquitur, nisi sacra volumina nobis a Prophetis relicta evolvere. Hac quidem cautione, ut nihil de similibus rebus statuamus, aut ipsis Proplaetis aliquid tribuamus, quod ipsi non clare dictaverunt. Sed hic apprime notandum quod Iudaei
nunquam causarum mediarum, sive particularium faciunt mentio
nem, nec eas curant, sed religionis ac pietatis, sive ut vulgo dici
25쪽
THEOLOGICo- POLITICI Cap. I. solet devotionis causa ad Deiana semper recurrunt ό si enim ex gr. pecuniam mercatura lucrati sunt, eam a Deo sibi oblatam unt, si
aliquid, ut sit, cupiunt, dicunt, Deum eorum cor disposuis e & siquid etiam cogitant, Deum id eis dixisse junt Quare non omne id, quod scriptura ait Deum alicui dixisse, pro Prophetia & cognitione supra naturali habendum, sed tantum id, quod scriptura expresse dicit, vel quod ex circumstantiis narrationis sequitur Prophetiam, sive revelationem fuiste. Si igitur sacra volumina percurramus, videbimus , quod omnia, quae Deus Prophetis revelavit, iis revelata fuerunt, vel verbis, vel figuris, vel utroque hoc modo, verbis scit . , figuris Verba vero, Metiam figurae vel verae fuerunt, extra imaginationem Propheta: audientis, seu videntis, vel imaginariae, quia nimirum Prophetae imaginatio, etiam vigilando, ita disponebatur, ut sibi clare videretur verba audire, aut aliquid videre. Voce enim vera revelavit Deus Mosi Leges, quas Hebraeis piae- scribi volebat , ut constat ex Modo cap. s. l. 22, ubi ait O paratus ero tibi ibi, o loquar tecum illa parte tegminis, quae est inter duos Cherubines. Quod quidem ostendit, Deum usum seisi voce aliqua vera, quandoquidem Moses, ubicunque volebat, Deum ibi ad loquendum sibi paratum inveniebat. Et haec sola, qua scilicet lex prolata fuit, vera fuit vox, ut mox os endam. Vocem, qua Deus Samuelem vocavit, veram suspicarer fuisse, quia I hamuelis cap. 3 2 ultimo dicitur. SUI RIn, n qna
Shamueli in Milo quia manifestatu uit Deus Shamueli in Shio rebo Dei quasi diceret, apparitio Dei Shamueli nil ait aliud fuit, quam quod Deus se verbo ipsi manifestavit, vel nihil aliud fuit, quam quod
Shamuel Deum audiverit loquentem Attamen, quia cogimur di stinguere inter Prophetiam Mosis reliquarum Prophetarum necessario dicendum hanc vocem a Shamuele auditana, imagina
riam fuisse ue quod inde etiam colligi potest, quod ipsa vocem Heli,
quana hamuel maxime audire solebat, adeoque promptius etiana imaginari poterat, reserebat ter enim a Deo vocatus, suspicatus
26쪽
4 TRACTAT Us est se ab Heli vocari. Vox quam Abimelech audivit, imaginaria sitit Nam dicitur Gen. cap. 2O Vers. 6. Et dixit ipsi Deus insomnis c. Quare hic non vigilando, sed tantum in somnis tempore scilicet, quo imaginatio maxime naturaliter apta est, ad res que non sunt, imaginandum Dei Voluntatem imaginari potuit. Verba Decalogi ex opinione quorundam Judsorum non fuerunt a Deo prolata, sed putant, quod Israelitae strepitum tantum audiverunt, nulla quidem verba proferentem atque eo durante Leges de calogi pura mente perceperunt. Qiuod ego etiam aliquando suspicatus sum, quia videbam Verba Decalogi Exodi Variare ab iis Decalogi Deut 4 ex quo videtur sequi quandoquidem Deus semel tantuna locutus es,) Decalogum non ipsa Dei verba, sed tantum sententias docere velle Attamen nisi Scriptur vim inferre velimus omnino concedendum est, Israelitas veram vocem audivisse. Nam Scriptura Deut cap. s. vers q. expresse diciti, zm' an 'as ita ad De facie ad faciem locutus est Deus vobiscum c. hoc est, ut duo homines suos conceptus invicem, mediantibus suis duobus corpori bus, communicare solent. Quapropter magiS cum Scriptura convenire videtur, quod Deus aliquam Vocem vere creavit, qua ipse decalogum revelavit. Causa autem cur Verba, lationes unius a ver bis .rationibus alterius variant, de ea vide cap. 8. Verum enim vero nec hoc modo omnis tollitur dissicultas. Nam non parum a ratione alienum videtur, statuere, quod re creata, a Deo eodem modo, ac reliquae, dependens, esentiam, aut existentiam Dei re,
aut verbis, exprimere, aut explicare per suam personam possiet. Nempe dicendo in prima persona ego sum Iehova Deus tuus c.
Et quamvis, ubi aliquis ore dicit, ego intesiexi nemo putet, os sed tantum mentem hominis id dicentis intellexis e quia tamen os ad naturam hominis id dicentis resertur, metiam is, cui id dicitur, naturam intellectus perceperat, mentem hominis loquentis per comparationem sui facile intelligit At qui Dei nihil praeter nomen antea noverant, ipsum alloqui cupiebant, ut de ejus Existentia certi fierent mon video quomodo eorum petitioni satisfactum fuit per creaturam quae ad Deum non magis, quam reliqua creata, re
sertur,m ad Dei naturam non pertinet quae diceret, ego sum
27쪽
Detis. Quaeso quid si Deus labia Mosis, sed quid Mosis imo ali
cujus bestiae contorsisset ad eadem pronuntiandum, dicendum ego sum Deus , an inde Dei existentiam intelligerent Dei de Scri plura omnino indicare videtur Deum ipsum locutum suisse, quem ad finem e coelo supra montem Sinai descenderit, mJudsos non tantum eum loquentem audivisse, sed Magnates eum etiam vidisse vide Exodi cap. q. nec Lex Mosi revelata, cui nihil addere nihil
adimere licebat, 'uae tanquamjus Patriae instituta fuit, unquam praecepit, ut credamus, Deum esse incorporeum, nec etiam eum nullam habere imaginem, sive figuram, sed tantum Deum esse, eique credere, eumque solum adorare, a cujus cultu ne discederent, praecepit, ne ei aliquam imaginem assilia gerent, nec ullam facerent Nam, quandoquidem Dei imaginem non viderant, nullam facere potuerant, quae Deum, sed quae necessario rem aliam creatam, quam viderant, referret, adeoque ubi Deum per illam imaginem adorarent, non de Deo, sed de re, quam illa imago referret, cogi tarent, sic tandem honorem Dei, jusque cultum illi rei tribu rent. Quinimo Scriptura clare indicat Deum habere figuram, Nos, ubi Deum loquentem audiebat, eam aspexisse, nec tamen videre contigisse, nisi Dei posteriora. tiare non dubito, quin hic aliquod lateat mysterium, de quo infra fusius loquemur. Hic ostendetare pergam loca scripturae, quae media indicant, quibus Deus sua decreta hominibus revelavit. Qiuod Revelatio per solas imagines contigit, patet ex primo Paralip. cap. a. ubi Deus David iram suam ostendit per Angelum gladium manu prehendentem. Sic etiam Balamo Et quamvis Mai monides, Malii hanc historiam Mitidem omnes, quae Angeli alicujus apparitionem narrant, ut illa Manore, Abrahami, ubi filium immolare putabat, c. in somnis contigisse volunt; non vero, quod aliquis oculis apertis Angelum videre potuerit illi sane gar riuno; nam nihil aliud curaverunt, quam nugas Aristotelicas, sua propria figmenta ex Scriptura extorquere ue quo mihi quidem nihil magis ridiculum videtur. Imaginibus vero non realibus, sed a sola imaginatione Propiae 'tae dependentibus revelavit Deus Josepho Dominium sibi futurianae
28쪽
Per imagines, ierba revelavit Deus Iosiare, se pro iis pugnaturum, nimirtim ostendens ei Angelum cum gladio , quasi ducem exerciti , quod etiam verbis ei revelaverat,in Jostia ab Angelo audiverat. saiς etiam ut cap. 6 narratur reprςsentatum fuit per figuras Dei providentiam populum deserere, nempe imaginando Deum ter Sanctum inllirono altissimo, Israelitas illuvie peccatorum inquinatos, si erquiliniis quasi immersos, adeoque a Deo maxime distantes. Qitibus praesentem populi miserrimum statum intellexit, ejusdem vero suturae calamitateS, VerbiS, tanquam a Deo prolatis , ei revelatae fuerunt. Et ad laujus exemplar multa possem adferre exempla ex sacris literis, nisi putarem ea omnibus este
Sed laaec omnia clarius confirmantur ex textu Umer Cap. 2.
ta' in Goanna II 4 a Si aliqui vestri Propheta Dei erit, is et Vione ei recietabor id est per figuras, hieroglyphica nam de Pros laeti Mosis ait si visionem sine lateroglyphicis. insomnis
logi or id es non verbis realibus in vera voce. Verum o non scirevelor) ore a os loquor ipsi, O, Vione sed non aenigmatis, maginem Dei aspicit, hoc est me aspiciens, ut socius, non ero perterritus mecum loquitu: ut habetur in Exodo cap. 33 T. Quare non dubitandum est, reliquos Prophetas, vocem veram non audivisie, quod magis adhuc confirmatur ex Deut cap. 3 q. d. IO ubi
dicitur 'as ut R dio, re di in P - γα - at 'as i et non constitio, proprie surrexit, unquam Israel propheta sicut Moses, quem Deus noterit de facie a faciem riuod quidem intelligendum est per solam vocem; nam nec Moses ipse Dei faciem nunquam viderat. Exodi cap. 33.)Praeter haec media, nulla alia, quibus Deus se hominibus cona- municaverit, in Sacris Litteris reperio, adeoque ut supra ostendimus, nulla alia fingenda, neque acimittenda. Et quamviSclare intelligamus, Deum posse immediate se hominibus communicare nam nullis mediis corporeis adhibitis, menti nostrae suam essentiam communicata attamen ut homo aliquis sola mente aliqua
29쪽
perciperet , quae in primis nostrae cognitionis stindamentis non continentur, nec ab iis deduci possunt ejus mens praestantior necessario, atque humana longe excellentior esse deberet. tiare non credo ullum alium ad tantam perfectionem supra alios pervenis e , praeter Claristum, cui Dei placita, quae homines ad salutem ducunt, sine verbis, aut visionibus, sed immediate revelata sunt adeo ut Deus per menteni Christi sese Apostolis manifestaverit, ut olim Mosi mediante voce aerea. Et ideo vox Christi, sicuti illa, quam Moses audiebat, o Dei vocari potest. Et hoc sensu etiam dicere positimus, Sapientiam Dei, hoc est, Sapientiam, quae supra humanam est, naturam humanam in Christo assiimpsi se Et Christum viam salutis suisse. Verum monere hic necesse est, me de iis, quae quaedam Ecclesis de Christo statuunt, prorsus non loqui, neque ea negare nam Iibenter fateor me ea non capere. Qtiae modo firmavi, e ipsa Scriptura conjicio. Nam nullibi legi Deum Christo apparuisse, aut locutum fuisse, sed Deum per Christum Apostolis revelatunaseisie, eumque viam fallatis esse, denique veterem legem per Angelum, non vero a Deo immediate traditam suis,&c. Quare, si Moses cum Deo de facie ad faciem, ut vir cum socio solet hoc est mediantibus duobus corporibus loquebatur ue Christus qui lena demente ad mentem cum Deo communicavit.
Asierimus itaque Praeter Christum, neminem nisi imaginationis ope, videlicet ope verborum, aut imaginum Dei revelata accepisse, atq; adeo ad prophetiZandum non esse opus persectiore mente sed vividiore imaginatione, ut clarius in sequenti capite ostendam. Hic jam quaerendum est quidnam Sacrae Literae intelligant per Spiritum Dei Prophetis infusum , vel quod Prophetae ex Dei Spiritu loquebantur ad quod investigandum, quaerendum prius quid significat vox Hebrς re ruagh, quam vulgus Spiritum interpretatur. Vox nan uagh, genuino sensu significat ventum, ut notum, sed ad plura alia significalidum saepissime usurpatus, quae tamen hinc derivantur. Sumitur enim I. ad significandum halitum, ut Psal I3 s. l. 7. - ' etiam non est Spirit vi in ore suo.
2. animum, sive respirationem, ut Shamueli I. cap. o. p. 2.
30쪽
'bes et rediit e Spiritus, id est , respiravit. Hinc sumitur
3. pro animositate,& viribus, ut Iosii cap. z. I. D U P R, O Naisiecto; itilpo e Spiritus in ullo viro. Item ΕZechiel. cap. a. e. Σ. -a -- α' et venit in me Spiritus seu vis quimefecit instarepedibus meis. Hinc sumitur . pro Virtute,&aptitudine, ut Iob.cap. 34. INU H n la certe i a Spiritus est in homine, hoc est, scientia non praecise apud senes est quaerenda, nam illam a singulari hominis virtute, capacitate penderejam reperio. Sic Numeri cap. 17. p. 8 N Et ivir in quo est Spiritus. Sumitur deinde . pro animi sententia, ut Num cap. q. p. 24. I t
rapin nr 'n quoniam ipsi alius fuit Spiritus, hoc est, alia
animi sententia, sive alia mens. Item Prov. cap. I. p. 23. IN
'n rid, eloquar obis Spiritum hoc es mentem meum. Et hoc
sensu usurpatur ad significandam voluntatem, sive decretum, appetitum, impetum animi uetit EZechiel cap I p. a. 'n' uti ita I det erat Spiritus seu voluntas euntii ibant. Item Esaiae cap. 3O. p. I. et, mota lana a fundendam
fis sonem et non ex meo Spiritu. Et cap. 29. Vers O tapi fana P in an quia juditsuper ipsos Deus Spiritum laoc est appetitum dormieriti. Et Iudic. cap. 8. Veri j v xitan nam es tunc mitigatus est eorum Spiritus, siVe impetus. Item PrOV. cap. 6 vers 33. Iabes inanes, et da dominatur Spiritui sive appetitui , quam qui capit civitatem. Idem cap. s. Vers T. rim Dir qui non cohibet Spiritumsuum. Et Esaiae cap. 33. Vers II. Inritan aes et Spiritus vester est ignis, qui vos consumit. Porro haec voxnri uagh, quatenus animum significat, inservit ad exprimendum Omnes animi passiones, Metiam dotes ut ma I Spiritus altus,
ad significandum superbiam, ins Spiritus demissus, adhumilitatem, In an Spiritus malus, ad odium Melancholiam, Iaum Spiratus bonus ad benignitatem, Nappra Spirnus Zelo-t- unt Spiriti sive appetitus fornicationum, Pan ra I a P S Spiridus sapientiae con Ili fori Itudinis id est nam Hebraice frequentius substantivis, quam adjectivis utimur animus sapiens, prudens, sortis, vel virtus sapientiae, consilii, sortitudinis, in nra Spiritus benevolentiae c. . significat ipsam mentena sive, animam,