Tractatus theologico-politicus continens dissertationes aliquot, quibus ostenditur libertatem philosophandi non tantum salva pietate, & reipublicae pace posse concedi sed eandem nisi cum pace reipublicae, ipsaque pietate tolli non posse

발행: 1672년

분량: 261페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

Turo LOGICo- POLITICI Cap. II. 29ram vitam id enim tantum intentum, iubstantia revelationis est, non vero libertatem voluntatis, aut res Philosophicas docere quare, tametsi in verbis illius monitionis, rationibus libertas voluntatis clarissime continetur, nobis tamen licitum est, contrarium sentire, quandoquidem verba illa, rationes ad captum tantum Kaini accommodatae sunt. Sic etiam Michaeae revelatio tantum docere vult, quod Deus Michaeae verum exitum pugnae Achab contra Aram revelavit, quare hoc etiam tantum tenemur crederes; quicquid igitur praeter hoc in illa revelatione continetur, nempe de Dei Spiritu vero, falso, de exercitu coeli, ab utroque Dei latere stante Wreliquae illius revelationis circumstantiae, nos minime tangunt adeoque de iis unusquisque, prout suae rationi magis consentaneum videbitur, credat. De rationibus, quibus Deus Iobo

ostendit suam in omnia potentiam, si quidem verum est quod Joborevelatae fuerunt, quod author historiam narrare, non autem ut quidam credunt,suos conceptus ornare studuerit idem etiam dicendum, nempe eas ad captuna Jobi, mad ipsum tantum convincendum allatas fuisse, non vero quod sint rationes universales ad omne convincendum. Nec aliter de Christi rationibus, quibus Pharisaeos contumaciae, ignorantiae convincit discipulosque ad veram vitam hortatur, statuendum quod nempe suas rationes opinio-itibus irincipiis unius cujusque accommodavit Ecgr. cum Pharisaeis dixit, vide Matth. cap. II. vers et , Si Samia Satanam ejicit, adversus se ipsum divisus si quoniodo igitur aret regnum elim nihil nisi Pharisaeos ex suis principiis convincere voluit, non autem docere, dari Daemones, aut aliquod Daemonum regnum sic etiam cum discipulis dixit Matth. 8 vers Ioe et ille ne contemnatis lim exparvis istis, dico enim vobis Angelos eorum in cartis O c. Nihil aliud docere vult, quam ne sint superbi, ne aliquem contemnant, non Vero reliqua, quae in ipsius rationibus, quas tantum adsert ad rem discipulis melius persuadendum continentur. Idem denique dera

tionibus,& signis Apostolorum absolute dicendum, nec de his opus est fusius loqui nam si mihi numeranda essent omnia Scripturae Loca, quae tantum ad hominem, sive ad captum alicujus scripta

sunt, quae non sine magno Philosophiae praejudicio, tanquam

3 divinc

52쪽

3 TRACTATUS divina doctrina defenduntur a brevitate, cui studeo, longe disce derem sussciat igitur, quaedam pauca, universalia attigi se, reliqua curiosus lector apud se perpendat. Verum enimvero quamvis haec tantum, quae de Prophetis. Prophetia egimus, ad scopum, ad quem intendo, praecipue pertineant, nempe ad separandam Philosophiam a Theologia, attamen , quia hanc quaestionem universaliter attigi, lubet adhuc inquirere, num donum Propheticum Hebraeis tantum peculiare fuerit, an vero omnibu nationibus commu-

De Hebraeorum vocatione. Et an Domun Prophetici HAraeis peculiare fuerit.

Ex stelicitas, leatitudo uniuscujusque in sola boni

fruitione consistit, non vero in ea gloria, quod solus scilicet, reliquis exclusis, bono fruatur qui enim se propterea beatiorem estimat, quod ipsi soli, caeteris non item bene sit, aut quod reliquis sit beatior, magis sertunatus, is veram scelicitatem, beatitudinena ignorat, laetitia, quam inde concipit, nisi puerilis sit, ex nulla alia re oritur, quam ex invidia, malo animo. Ex gr. vera hominis sollicitas, beatitudo in sola sapientia, & veri cognitione consistit, at minime in eo, quod sapientior reliquis sit, vel quod reliqui vera cognitione careant hoc enim ejus sapientiam, hoc est, veram ejus sollicitatem nihil prorsus auget. Qui itaque propter hoc gaudet, is malo alterius

gaudet, adeoque invidus es , minatus, nec veram novit sapientiam, neque verae vitae tranquillitatem. Cum igitur Scriptura, ut Hebraeos ad obedientiam legis hortetur, dicit Deum eo prae caeteris nationibus sibi elegi se vide Deut cap. IO. Vers IJ ipsis propinquum esse, aliis non item, Deut cap. q. Vers 7. iis tantum

leges justas praescripsisse ejusdem cap vers 8, ipsis denique tantum, caeteris posthabitis, innotuisse, vide ejusdem cap. vers a. c. ad eorum captum tantum loquitur , qui, ut in superiore capite ostendi-

53쪽

THEOLOGIC q- POLITICI Cap. III. 31 ostendimus, Moses etiam testaturivide Deut cap. 9 vers 6, 7.)veram beatitudinem non nox erant mam sane ipsi non minus beati fuissent, si Deus omnes aeque ad salutem vocavi stet nec ipsis Deus minus ore propitius, quamvis reliquis aeque prope adesset, nec leges minus justae, nec ipsi minus sapientes, etsi omnibus praescriptae fuissent, nec miracula Dei potentiam minus ostendissent, si etiam propter alias nationes facta fuissent nec denique Hebraei minus tenerentur Deum colere, si Deus haec omnia dona omnibus ae qualiter largitus fuisset Q uod autem Deus Salomoni dicit, vide Reg. Lib. I c. 3. e. Ιχ. neminem post eum aeque sapientem,ac ipsum, futurum modus tantum loquendi videtur esse ad significandam eximiam sapientiam quicquid sit, minime credendum est, quod Deus Salomoni, ad majorem ejus felicitatem, promiserit, se nemini postea tantam sapientiam largiturum fore ueloc enim Salomonis intellect ui nihil augeret, nec prudens Rex et si Deus se eadem sapien

tia omnes donaturum dixisset, minores pro tanto munere Deo ageret gratias.

Verum enimvero etsi dicamus Mosen in locis Pentateuchi modo citatis ad Hebraeorum captum locutum fuisse, nolumus tamen ne

gare, quod Deus ipsis solis leges illas Pentateuchi praescripserit, neque, quod tantum iis locutus fuerit, nec denique quod Hebraei tot miranda viderint, qualia nulli alii nationi contigerunt sed id

tantum volumus, Mosen tali modo iisque praecipue rationibus Hebraeos monere voluisse, ut eos ex ipsorum puerili captu ad Dei cultum magis devinciret deinde ostendere voluimus Hebraeos non scientia, neque pietate sed plane alia re caeteras nationes excelluis sessivelut cum Scriptura ad eorum captum loquar Hebr os non ad veram vitam, iublimes speculationes, quanquam saepe monitos,

sed ad aliam plane rem electos a Deo prae reliquis fuisse, quaenam

autem ea fuerit, ordine hic ostendam Verum antequam incipiam exolicare paucis volo, quid per Dei directionem perque Dei auxilium externum' internum, quid per Dei electionem quidque denique per fortunam in sequentibus intelligam Per Dei directionem intelligo fixum illum, im mutabilem naturae ordinem sive rerum naturalium concatenatio

nem:

54쪽

3 TRACTATUS

nem diximus enim supra minatio loco jam ostendimus, leges

naturae universales, secundum quas omnia fiunt ueterminantur, nihil esse nisi Dei aeterna decreta, quae semper aeternam eritatem necessitatem involvunt. Sive igitur dicamus omnia secundum

leges naturae fieri, sive ex Dei decreto directione ordinari, idem dicimus. Deinde quia rerum omnium naturalium potentia, nihil est nisi ipsa Dei potentia, per quam solam omnia fiunt determinantur hinc sequitur, quicquid homo, qui etiam pars est naturae, sibi in auxilium ad suum esse conservandum parat , vel

quicquid natura ipso nihil operante, ipsi ossea, id omne sibi a sola

divina potentia oblatum esse, vel quatenus per humanam naturam agit, vel per res extra humanam naturam. Quicquid itaque natura humana ex sola sua potentia praestare potest ad suum esse conservandum id Dei auxilium internum, quicquid praeterea ex potentia causarum externarum in ipsus utile cedit, id ei auxilium externum merito vocare posiimus. Atque ex his etiam facile colligitur, quid per Dei electionem si intelligendum Nam cum nemo aliquid agat, nisi ex praedeterminato naturae ordine, hoc est, ex Dei aeterna directionei decreto, hinc sequitur, neminem sibi aliquam vivendi rationem eligere, neque aliquid essicere, nisi ex singulari Dei vocatione, qui hunc ad hoc opus, vel ad hanc vivendi rationem prae aliis elegit. Denique per ortunam nihil aliud in telligo, quam Dei directionem, quatenus per causas externas&inopinatas res humanas dirigit. His praelibatis ad nostrum intentum revertamur, ut videamus quid id fuerit, propter quod Hebraea

natio dicta fuerit a Deo prae reliquis electa Ad quod ostendendum, sic procedo. Omnia, quae honeste cupimiis adlaaec tria potissimum reseruntur, nempe res per primas suas causas intelligere Passiones domare, sive virtutis habitum acquirere. Et denique secure, iano corpore Vivere Media, quae ad primum ksecundum directe inserviunt, quae tanquam causae proximae Dessicientes considerari posunt, in

ipsa laumana natura continentur ita ut eorum acquisitio a sola nostra potentia, sive a solis humanae naturae legibus praecipue pendeat & hac de causa omnino statuendum est,haec dona nulli nationi peculiaria

55쪽

THEOLOGICR- POLITICI p. III. 33 pectiliaria sed toti humano gelaeri communia semper suis e nisi somniare velimus, naturam olim diversa hominum genera procreavi se At media, quae ad secure vivendum, torpii conservandum in serviunt, in rebus externis praecipue sita sunt atque ideo dona sortunae vocantur, quia nimirum maxime a dire, ione causarum exter narum, quam ignoramus, pendent ita ut hac in re stultus sere aeque felix, infelix, ac prudens sit Attamen ad secure vivendum, cinjurias aliorum hominum, itiam brutorum, evitandum, hum

n direct io, invigilantia multum juvare potest Ad quod nullum

certius medium ratio, experientia docuit, quam societatem certis legibus formare, certamque mundi plagam occupare inanium ire ad unum quasi corpus, nempe societatis, redigere Verum enimvero ad societatem formandam, .conservandam ingenium, Muigilantia non mediocris requiritur idcirco illa societas securior erit Sc magis constans, minusque fortunae obnoxia, quae maxime ab laominibus prudentibus Qvigilantibus fundatur, dirigitur in contra, quae ex laominibus rudis ingenii constat maxima ex parte a sortuna pendet, hinus est constans. Quod si tamen diu permanserit, id alterius directioni, non suae debetur imo si magna pericula exsuperaverit, res ipsi prospere successerint, non pol rit ipsa Dei direct ionem, nempe quatenus Deus per causas latentes externaS. at non quatenu'per humanam naturam, Minentem

agit non admirari, adorare quandoquidem ipsi nillil nisi admodum inexpectatum praeter opinionem contigit ue quod revera

etiam pro miraculo haberi potest. Per laoc igitur tantum nationes ab invicem distinguuntur, nempe ratione societatis . legum, sub quibus vivunt, diriguntur; adeoque Hebraea natio, non ratione intellectus , neque animi tranquillitatis a Deo prae caeteris elect a fuit, sed ratione societatis, sortianae, qua imperium adepta est, quaque id ipsum tot annos re tinuit. Quod etiam ex ipsa Scriptura quam clarissime constat si qui Senim ipsam vel leviter percurrit, clare videt Hebraeos in iocsolo caeteras nationes excelluisse quod res suas, quae ad vitae securitatem pertinent, eliciter esierint, magnaque pericula exsuper averint, idque maxime solo Dei externo auxilio, in reliquis au si tem

56쪽

34 TRACTAT Ustem creteris aequales fuisse , meum omnibus aeque propitium. Nam ratione intellectus constat, ut in superiori capite ostendimus eos de Deo, natura vulgares admodum cogitationes habuisse;

quare ratione intellectu non fuerunt a Deo prae caeteris electi intnec etiam ratione virtutiS, WVerae vitae hac enim in re etiam reliquis Gentibus aequales fuerunt,4 non nisi paucissina electi .eorum igitur electio, iocatio in sola imperii temporanea licitate, commodis constitit me videmus, quod Deus Patriarchis, aut eorum succesbribus aliud praeter hoc promiserit cimo in Lege pro obedientia nilii aliud promittitur, quam imperii continuat elicitas, reliqua hujus vitae commoda, contra pro contumacia, pactique ruptione, imperii ruina, maximaque incommoda. Nec mirum ; nam finis universae societatis imperii es ut ex modo dicitis patet, in sequentibus fusius os endemus secure, commode vivere ue imperium autem non nisi Legibus, quibus unusquissique teneatur , subsisere potes quod si omnia unius societatis membra legibus valedicere velint, eo ipso societatem dis luent, Mimperium destruent Hebraeorum igitur societati nil ait aliud, pro

consanti legum observatione, promitti potuit, quam vitae securitas ejusque commoda, contra pro contumacia nullum certius

supticium praedici, quam imperii ruina, mala, quae inde communiter sequuntur, praeterea alia, quae ex eorum singularisam

perii ruina ipsis peculiariter suborirentur, sed de his non es opus impraesentiarum prolixius agere. Hoc tantum addo , Leges etiam veteris testamenti Iudaeis tantum revelatas praescriptas sitisse ; nam, cum Deus ipsos ad singularem societatem is imperium constituendum tantum elegerit, necessario singulares etiam leges habere debebant : an vero aliis etiam nationibus Deus leges peculiares praescripserit, larum Legislatoribus, sese prophetice revelaverit, nempe sub iis attributis, quibus Deum imaginari solebant, mihi non satis constat hoc saltem ex ipsa Scriptura patet, alias etiam nationeSex Dei directione externa imperium, legesque singulares habui sie ad quod ostendendum duo tantum Scripturae loca adferam Cap. q. Gen. Vers 8, 9, 2O. narra

tur, quod allatsedex rex suit Hieroselymae, Dei altissimi ponti secue

57쪽

T 1 g o-RO Cap. III. 3sti quod Abrahamo, utjus erat Pontificis vide Numeri cap. 6. vers. 23. benedixit, denique quod Abrahamus Dei dilectus decimam partem totius praedae huic Dei pontifici dedit. Quae omnia satis ostendunt, Deum, antequam Gentem Israeliticam condiderit, reges, pontifices, in Hierosolyma constituisse, iisque ritus, leges praescripsisse an vero prophetice, id, uti diximus, non satis constat, hoc mihi saltem persuadeo, Abrahamum, dum ibi vixit, religiose secundum illas leges vixisse; nam Abrahamus nullos ritus particulariter a Deo accepit, nihilominus dicitur Gen. cap. 26. vers s. Abrahamum observavis te cultum, praecepta, instituta, MLege Dei, quod sine dubio intelligendum est de cultu, praeceptis, institutis A legibus regis Mathiis edeki Malachias cap. I. vers O, II. Iudaeos his verbis increpat III a d

area PR 'ara ditam Γ, anu quisnam est interetos, tu laudat ostia scit templi ne meae araefrustra ignis imponatur in vobis nou deletitor c. Nam ex ortiι solis sique in ejus occasum meum nonaeumagitimi est intergentes 2 ibique Attu mihi adfertur,

rum, meum enim nomen magnum est intergentes, ait Deus exercituum:

Quibus sane verbis, quandoquidem nullum aliud tempus quam praesens, nisi iis vim inferri velimus, pati postat, satis superque testatur, Judaeos illo tempore Deo non magis dilectos fuisse quam

alias Nationes cimo Deum aliis Nationibus miraculis magis innotuisse, quam tum temporis Iudaeis, qui tum sine miraculis imperium iterum ex parte adepti fuerant deinde Natione:ritus caeremonias, quibus Deo acceptae erant, habuisse. Sed haec missa facio, nam ad meum intentum susscit ostendisi eleectionem Iudaeorum nihil aliud spectavisie,quam temporaneam corporis scelicitatem xlibemtatem, sive imperium, modum, media, quibus ipsum adepti sunt, consequenter etiam Leges, quatenus ad illud sngulare imperium stabiliendum neces arta erant, denique modum, quo ipsae revelatae fuerunt ue in caeteris autem in in quibus vera hominis scelicitas consistit, eos reliqui, aequales fuisse. Cum itaque in Scriptura Vide Deut cap q. vers o dicitur, nullam Nationem Deos sibi aeque 1 propin-

58쪽

36 TRACTATUS propinqllos, ac Iudaeos Deum haberes id tantum ratione imperii, de illo solo tempore, quo iis tot miracula contigerunt, intelligendum&c ratione enim intellectus, virtutis, hoc es , ratione beatitudinis Deus, ut jam diximus, ipsa ratione ostendimus,

omnibus seque propitius est, quod quidem ex ipsa Scriptura satis etiam constat, ait enim Psaltes Psal. I s Vers. 8. I, an)I Psa nar 'p' propinqlim est Deus omnibus, qui

eum vocant, omnibus, qui erma Pere vocant. Item in eodem Psal es. V

v x vzn n TU Ben i tu es Dem omnibus, ejus misericordia es erga omnia, itae fecit. In Psal. 33. s s.clare dicitur Deum omnibus eundem intellectum dedisse, his scili cet verbis tan, zr qui format eodem modo oram cor Coronim ab Hebraeis sedes animae, mintelle ius credebatur, quod

omnibus satis esse notiana exis imo Deinde ex cap. 18 es 18 Jobi constat,Deum toti humano generi hanc Legem praescripsisse Deum revereri, o malis operibus abstinere, sive bene agere, adeo Jobus, quamvis gentilis, Deo omnium acceptissmus fuit, quoniam omne pietate , mreligione superavit. Denique ex cap. 4 vers et Ionae claris sinae cons at, Deum non solum Iudaeis, sed omnibus propitium, misericordem, longanimem, amplum benignitate, ac paenitentem mali est, ait enim Ionas, ideo ante, tui fugere Thai fam, quia noveram nempe ex Verbis Osis, quae habentur cap. q. vers. Ixodi,te Deum propitii , misericordem c. esse adeoque gentilibus Ninivitis condonaturum. Concludimus ergo quandoquidem Deus omnibus aeque propitius est,in Hebraei, non nisi ratione societatis in imperii a Deo electoi fuerint. unumquemque Judaeum extra societatem, imperium solum consideratum nullum Dei donum supra alios habere, nec ullum discrimen inter ipsunt. gentilem es. Cum itaque verum si quod Deus omnibus aeque benignus, misericors c. sit, Prophetae ossicium non tam fuerit legesia

triae peculiareS, quam veram virtutem docere, hominesque de ea monere non dubium est, quin omnes nationes Prophetas habu

rint quod donum propheticum Judaeis peculiare non fuerit. Quod revera etiam tam profanae, quam sacrae historiae testantur in

quamvis ex sacris historiis uteris Testamenti non cons et alias a

tiones

59쪽

THEOLOGICO-POLITICI Cap. III 37tiones tot Prophetas, ac Hebraeos, habui se, imo nullum propheram gelatilem a Deo nationibus expresse mi una id nihil refert, nam Hebraei res sua tantum, non autem aliarum Lentiti in cribere cura verunt. Susiicit itaque, quod in Vetere testamento reperiamus, homines gentiles, Mincircumcisos, ut Noach, Chanoch, Abimelech, Bilham, dic prophetavis deinde Hebraeos Prophetas non tantum suae , sed etiam multis aliis nationibus a Deo missi, si ista. Erechiel enim omnibus gentibus tum notis vaticinatus est. Imo Ho badias nullis quod scimus, nisi Idumaeis: Jonas Ninivitis praecipue vates fuit Esaias non tantum Iudaeorum calamitates lamenta tur praedicit, eorumque restaurationem canit, sed etiam aliarum gentium ait enim cap. 6. versi 'd' III II: R ideo fetu deplorabo Zahaerem. cap. I prius Egyptiorum calamitates,

kpostea eorum restaurationem praedicit vide ejusdem cap. vers. I9,2O, I. 21. Nempe quod Deus ii Salvatorem mittet, qui eos liberabit, inuod Deus iis innotescet, quod denique AEgyptii

Deum sicrificiis, istineribus colent, tandem vocat hanc nationem Benedictima Raptum Deipyidum quae omnia profecto valde digna sunt, ut notentur. Jeremias denique non Hebraeae gentis tantum, sed absolute gentium Propheta vocatur. vide ejus cap. I vers 1. hic etiam nationum calamitates praedicendo desset, χο rum restaurationem praedicit ait enim cap. 8 verso I de Moabi

bum oulabo is propter totum Moabum clamo c. vers 36. 2 is, ny ita: idcirco cor meum propter Moablim, sicut i ympana, obstrepit tandem eorum res aurationem praedicit;

ut etiam restaurationem AEgyptiorum, Hamonitarum, Mela imitarum. hiare non dubium est caeteras gentes suos etiam Propheta ut Iudaeos habuisse , qui ii. Judaeis prophetaverunt. Q iamvis tamen Scriptura non nisi de uno Bilhamo, cui res futurae Iudaeorum Daliarum nationum revelatae fuerint, mentionem faciat, non tamen credendum est , Bilhamum sola illa occasione pro

phetavish, ex ipsa enim historia clarissime constat eum dudum antea prophetia, ciliis divinis dotibus claruisse Nam , cum Bala eum ad se accersere jubet, ait Num cap. 22. vers 6 rix a

60쪽

38 TRACTATUS 'ur Nn π rq In quoniam scio enim, cui benedicis, en Vidimn cui maledicis, maledictimi esse. Quare is illam eandem virtutem , quam Deus Abraham, Vide Genes cap. I et Vers. largitus est, habebat Balamus deinde, ut assuetus prophetiis, legatis

respondet, ut ipsum manerent, donec ei Dei voluntas revelaretur. Cum prophetabat , hoc est, cum veram Dei mentem interpret

Dei, quinoet it 'cientiam Vel mentem, iraescientiam excet i, et i onem omnipotentis vi et excidens , sed retectus oculis. Denique

postquam Hebraeis ex mandato Dei benedixit, nimirum ut solebat aliis gentibus prophetare, resque earum futuras praedicere incipit. Quae omnia sitis superque indicant eum semper Prophetam fuisse, aut saepius prophetavisse . quod adhuc hic notandum id, quod praecipue Prophetas de prophetiae veritate certos reddebat, habuisse, nempe animum ad solum aequum, lonum inclinatum, non enim cui ipse volebat, benedicebat, nec, cui volebat maledicebat, ut Bala putabat, sed tantum iis, quibus Deus ben dici, aut maledici volebat, ideo Balaho respondit, quamvis Bala usmihi daret tantum argenti, auri, quantum ejus domum adimplere offset, nonpotero transgredi edictum Dei, ad faciendum ex meo arbitrio boni aut malimi quod Deus loquetisr, logitar quod autem Deus ei, dum erat in itinere, iratus fuerit, id etiam Mosi, dum in AEgyptum

ex Dei mandato proficiscebatur, contigitivide Exodi cap. .es et .) quod argentum ad prophetandum accipiebat, idem hamuel

faciebat vide hamuel. lib. I. cap. 9 versa, 8.) si in aliqua re peccavit, de eo Vide 2 Epist. Petr. cap. a. p. 1, 6.&Iudae P. II. 1acino adeo egos,lis benesemper agat, O nunquampeccet. vide Eccl. cap. T. Vers O. Et fine ejus orationes multum semper apud Deum valere debuerunt, ijus vis ad maledicendum certe magna admodum fuit, quando i iidem toties in Scriptura reperiatur, ad Dei magnam misericordiam erga Israelitas testandum , quod Deus noluerit Bilhamum audire quod maledictionem in benedictionem converteritivide Delit cap 3. M. 6. Ios q. f. O. Neh. I 3 es et aquare sine dubio Deo acceptissimus erat , nam impiorum orationes,

SEARCH

MENU NAVIGATION