Tractatus theologico-politicus continens dissertationes aliquot, quibus ostenditur libertatem philosophandi non tantum salva pietate, & reipublicae pace posse concedi sed eandem nisi cum pace reipublicae, ipsaque pietate tolli non posse

발행: 1672년

분량: 261페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

animam ut Eccles 3 vers I9. beta, ' ni ritus sive ruinio e. idem est omniis ta)n R, R I 'πυ Spiritus ad Deum resertitur. 7. Denique significat mundi plagas propter Ventos, qui inde sant, etiam latera cujuscunque rei, quae illas mundi plagas respiciunt. Vide Ezechielem cap. 37 Vers 9, cap. 42 Vers 16, 17,

Iam notandum, quod res aliqua ad Deum refertur, Dei dicitur esse. I. Quia ad Dei naturam pertinet, quasi pars est Dei, ut cum dicitur an potentia Dei. an 'amoculi Dei et Quia in Dei potestate est,&ex Dei nutu agit, sic in Sacris caeli vocantur an caditi Dei, quia Dei quadriga, domicilium sunt Assyria flagellum Dei vocatur, Nabucadonosor servus Dei, c. 3. Quia Deo dicata est, ut an templi mei α)n, πῖ Dei Nazarenus. an' tam panis Deidcc. q. Quia per Proplaetas tradita est, at non Lumine naturali revelata ideo Lex Mosis, Lex Dei vocatur Ad rem in superlativo gradu exprimendum, ut re 'van montes Deiaaoc est, montes altissimi: an d ninus Deita esst, profundisininus, hoc sensu Amos cap. . vers II explicandus est, ubi Deus ipse sic loquitur mitta n re rizandi tanni)nnarim adat Ra tam subserti vos si cutisubver o Der subvertit,Sodomam ω Gomorram, id est, scuti memorabilis illa subverso Nam, cum Deus ipse loquatur, aliter proprie explicari non potes . Scientia etiam naturalis Salomonis, Dei scientia vocatur, id es , divina,sve supra communem. In Psalmis etiam vocantur dire et mel De

ad exprimendam earum insolitam magnitudinem. Et I hamuelis cap. II. Vers. . ad significandum metum admodum magnum, dicitur αν nan na 2 cecidit metus Dei suprapopulum Et hoc sensu omnia, quae captum Judaeorum superabant, quorum causas naturalestum temporis ignorabant, ad Deum referri solebant. Ideo tempes as an 'ixa increpatio Dei, tonitrua autem , fulmina Dei sagittae vocabantur, putabant enim, Deum ventos in cavernis, quas Dei aeraria vocabant, inclusos habere, in qua opinione abithnicis in hoc disserebant, quod non Eolum, sed Deum eorum rectorem credebant. Hac etiam de causa miracula opera Dei vocantur, hoc est, opera s upenda. Nam sane omnia naturalia

32쪽

io TRACTAT Us

Dei opera sunt, ne solana divinam potentiam sunt, agunt Hoc ergo sensu Psaltes vocat Agypti miracula Dei pbtentias, quia Hebraeis nihil simile expectantibus viam ad salutem in extremis

periculis aperuerunt, atque ideo ipsi eadem maxime admirabantur. Cum igitur opera naturae insolita, opera Dei vocentur, Marbores insolitae magnitudinis arbores Dei minime mirandum, quod in Genesi laomines sortissumi, magnae staturae, quamvis impii raptores,in scortatores, filii Dei vocantur. Quare id absolute omne, quo aliquis reliquos excellebat, ad Deum referre solebant antiqui, non tantum Iudaei, sed etiam ethnici Pharao enim ubi somnii interpretationem audivit, dixit Iosepho mentem Deorum inessie, Nabucadonosor etiam Danieli dixit, eum mentem eorum Sanctorum liabere. Quin etiam apud Latinos nihil frequentius nam quae assabre saeia sunt, dicunt ea divina manu sui se fabricata, quod si quis Hebraice transserre vellet, deberet dicere, Manu Deifabricata,

ut Hebrairantibus notum.

His itaque Loca Scripturae, in quibus de Dei Spiritu sit mentio,

facile intelligi, explicari possunt Nempe tam,R Spirit m Dei, mn m Spiritius hos quibusdam in locis nihil aliud significat, quam ventum vehementissimum, siccisminum, fatalem , ut in Esaiae cap. 4O. . . I nata a nan ventit Iehozae sit in eum, laoc est ventus siccisi mus,4 fatalis Et Genes eos cap. I.versi.& ventus Dei. sve ventu fortissimus,movebatut super aqrsam Deinde significat animum magnum mi leonis enim, Samsonis animum vocantur in Sacris Literis Spiritus Dei, hoc est , animus audacissimus, ad quaevis paratus. Sic etiam QuaecunqUe virtus, sive vis supra communem vocatur an ran Spiritas, seu irtus

ptura explicat ingenio, Marte supra communem hominum sortem. Sic Esaiae cap. II vers et na et Miscet pra ipsum Spiritus Dei, hoc es , ut ipse Propheta more in Sacris Literis ustatissimo, particulatim postea id explicando declarat, virtus sapientiae, consilii sortitudinis c. sic etiam melanchosa Saulis

vocatur In an Spiritas malus, id est melancholia

33쪽

profui1dissma servi enim Saulis, qui ejus melancholiam Dei

melancholiam vocabant , et suerunt authores, ut aliquem ad se musicum vocaret, qui fidibus canendo ipsum recrearet, quod osten dit eos per Dei melancholiam, naturalem melancholiam intellexisse. Significatur deinde per I nam Dei Spiritum, ipsa hominis mens, sicuti in Iob cap. 7 vers Ses Spiritus Dei in naso meo, alludens ad id, quod habetur in Genesi, nempe, quod Deus savit animam vitae in naso laominis. Sic EZechiel, mortuis propiae-tiZans, ait cap. 37 Vers Vna II nTi nno' dabo meum Spiritum vobis, 2 vizetis ue id est, vitam vobis restituam. Et hoc

sensu dicitur Jobi cap. q. vers in dia an an, v, oes' des 3 re se velit nempe Deus Spiritisinsitum, laoc est mentem, quam nobis dedit 2 animam suam bi recolliget. Sic etiam intelligendus est Genes cap. 6 verso. re

non ratiocinabitur aut non decernet Spiritus metu in homine linquam, quoniam caro est, laoc es , homo posthac ex decretis carnis non mentis, quam ipsi, ut de bono discerneret, dedi,

cor purum crea mihi Deus, et Spiritum id est appetitum decentem sive moderatum' in me renova, non me rejice e tuo con spectu, nec mentem tuae sau fitatis ex me cape. Quia peccata ex sola carne oriri credebantur, mens autem hon nisi bonum suadere, ideo contra carnis appetitum Dei auxilium invocat , mentem autena, quam Deus Sanctus ipsi dedit, a Deo conservari tantum precatur Iam, quoniam Scriptura Deum instar laominis depingere, eoque mentem, animum, animique affectus, ut itiam corpus, .laalitum

tribuere, propter vulgi imbecillitatem, solet ue ideo n n i S ritus Dei in Sacris saepe usurpatur pro mente, scilicet animo, Diactu, vi , .lialitu oris Dei. Sic satas cap. 4O vers IJ ait, nan R ' quis disposuit Dei Spiritum sive mentena hoc est , quis Dei mentem praeter Deum plum ad aliquid volendum determinaVit in cap. 63 vers 1 o. p in Iura Pnai amaritudine et tristitia assecerunt Spiritum suae anctitatis, hinc sit ut pro Lege Mosis usurpari soleat, quia Dei quasi mentem expli-

34쪽

cat, ut ipse Esaias in eodem cap. vers II. Π tae pari ita: ille est, quiposuit in medio ejus Spiritum suae sanctitatis,

nempe, Legem Mosis, ut clare ex toto contextu orationis colligitur; Nehemia cap. 9 vers O ta 22 n, na a diana a DSpiritum, sis mentem tuam bonam eis dedisti, ut eos inteiligentes faceres, de tempore enim Legis loquitur , etiam ad id Deut. cap. q. vers 6 alludit, ubi Moses ait, quoniam ipsa nempe Lex est vestra scientia , prudentia, c. Sic etiam in Ps Mino 1 3 vers i. ninna Pansa unan I ta mens tua bona me ducet in terramplanam, hoc est, mens tua nobis revelata me in rectam viam ducet Significat etiam, uti diximus Spiritus Dei, Dei halitum, qui etiam improprie, sicuti mens, animus, corpus Deo in Scriptura tribuitur, ut Psal. 33 vers 6. Deinde Dei potentiam, Vim, sive Virtutem, ut Iob cap. 3 3 Vers nan Spiritus Dei mefecit, hoc est, virtus, sive potentia Dei, etsi mavis, Dei decretum; nam Psal te poetice loquendo, etiam ait, usu Dei coeli facti sunt, ripiritu, sive satu oris sui hoc est, decreto suo , uno quasi satu pronuntiato omnis eorum exercitus. Item Psalmo I 39. vers .mam 'ati as 'in P nari quo iti ut sim extra Spiritum tuum, aut quo jugiam, ut sim,extra tuum con spectum, hoc est ut ex iis, quibus Psaltes ipse hoc pergit amplificares, patet quo ire posum , ut sim extra tuam potentiam , praesentiam lenique man nra Spirit m Dei usurpatur in Sacris ad animi Dei assectus exprimendum, nempe Dei benignitatem, misericordiam, ut in Michae cap. z. Vers T. I Umnum angustatus est Spiritis Dei hoc est, Dei misericordia,sunt ne haedi scaeva scilicet, usopera Item Zachar cap. q. p. 6 n natas dindymi, inas , non exercitu, nec vi se solo meo Spiritu , id est, sola mea misericordia. Et hoc sensu puto etiam intelligendum esse vers 1 2 capitis: Hus dein Prophetae nempe In ata: N ad 4zabam a) RIn ta re non Ianmanin m et ij ta ann e cor suum constituerunt cautum ne obedirent L a 2 mandatu quae Deus missi exsuo Spiritu hoc est ex sua misericordia per primo Prophetas. Hoc etiam sensu ait Hagaeus cap. . vers 1. Ss ondana Στ n 3 2'Spiritus meus sive mea gratia permanet inter vos, nolite timere. Quod

autem

35쪽

at nunc Dominus Deus me misere, ejusque S tritas potest quidem iitelligi per Dei animum, hi sericordiam, Vel etiam per ejus mentem in Lege revelatam iam ait aprinci hoc est, cum primum ad vos veni, ut vobis Dei iram, ejusque sententiam contra vos prolatam praedicarem non occulte locutus sum, extempore, reo ipsa prolatabfuit, gya fui, ut ipse cap. 7 testatus est at nunc laetus nuncius sum, Dei misericordia missus, ut vestram restaurationem canam: Potest etiam, ut dixi, per Dei mentem in Lege revelatam intelli gi, hoc es , quod ille jam etiam ex mandato Legis, nempe Levit.

cap. 9 Vers 7 ad eos monendum venit. Quare eos iisdem conditionibus, 'odem modo, quo Moses solebat, monet. Et tandem, ut etiam Moses fecit, eorum restaurationem praedicendo desinit Attamen prima explicatio mihi magis consona videtur. Ex his omnibus, ut tandem ad id, quod intendimus, revertamur, hae Scripturae phrases perspicuae sunt, nempe Prophetae vir tu Dei fuit, Deus Spiritum suum hominibus infudit, homines Spiritit Dei, Spiritu Sancto repletisunt. c. Nihil enim aliud significant, quam quod Prophetae virtutem singularem, supra communem habebant, quodque pietatem eximia animi constantia colebant. Dein de quod Dei mentem, sive sententiam percipiebant ostendinatis enim Spiritum Hebraice significare tam mentem, quam mentis sententiam 'ac de causa, ipsam Legem quia Dei mentem explicabat Spiritum sive mentem Dei vocari ; quare aequali jure imagina

tio Prophetarum quatenus per eam Dei decreta revelabantur, mens Dei etiam Vocari poterat, Prophetaeque mentem Dei habuisse dici poterant. Et quamvis menti etiam nostrae, mens Dei, jusque aeternae sententiae inscriptae sint, consequenter mentem etiam Dei ut cum Scriptura loquar percipiamus tamen quia cognitio naturalis omnibus communis est, non tanti ab hominibus, ut jam diximus, aestimatur, iraecipue ab Hebraeis, qui se supra omnes esse jactabant, imo qui omnes, consequenter scientiam omnibuS com natanem, Contemnere solebant. Denique Propheta Dei Spiritum habere dicebantur, quia homines causas Propheticae cognitionis ignorabant, eandemque admirabanturi propterea, ut reliqua Bra porten-

36쪽

i4 TRACTATUS

portenta, ipsam ad Deum referre, eique cognitionem vocare

solebant.

Postumus an igitur sine scrupulo assirmare, Prophetas, non nisi ope imaginationis, Dei revelata percepisse, hoc est, mediantibus verbis, vel imaginibus, iisque veris , aut imaginariis. Nam cum nulla alia media in Scriptura praeter haec reperiamus, nulla etiam alia, ut jam os endimus, nobis sangere licet. Quibus autem naturae legibus id factum fuerit, fateor me ignorare. Potuissem quidem ut alii dicere, per Dei potentiam factum fuisse altariae garrire viderer. Nam idem set, ac si termino aliquo transcendentali formam alicujus rei singularis velim explicare. Omnia enim per Dei potentiam facta sunt: mo quia Natura potentia nulla est nisi ipsa Dei potentia , certum est nos eatemus Dei potentiam non intelligere, quatenus causas naturales ignoramus 'deoque stulte ad eandem Dei potentiam recurritur, quando rei alicujus causam natura lena, hoc est, ipsam Dei potentiam ignoramus. Verum nec nobis jam opus est, Prophetice cognitionis causam scire: Nam utjam

monui, lic tantum Scripturae documenta investigare conamur, ut ex iis, tanquam ex datis naturae, nostra concludamus documentorum autem causas nil ait curamus.

Cum itaque Prophetae imaginationis ope Dei revelata perceperint, non dubium est, eos multa extra intellectus limites percipere potuis . nam ex verbis,in imaginibus longe plures ideae componi possunt, quam ex solis iis principiis,in notionibus quibus tota nostra naturalis cognitio superstruitur. Patet deinde, cur Prophetae omnia re parabolice Maenigmatice perceperint, .docuerint,i omnia spiritualia corporaliter expresserint haec enim omnia cum natura imaginationis magis conVeniunt. Nec jam mirabimur, cur Scriptura, vel Prophetae ad eo improprie, obscure de Dei Spiritu, sive mente loquantur, ut Numeri cap. II. Vers IT. Irimi Regum cap. χχ. Vers 2. c. Dein de quod Michaeas Deum sedentem, Daniel autem ut senem vestibus albis indutum, I Zechiel vero velut ignem, 'ui Christo aderant, Spiritum Sanctum, ut columbam descententem Apostoli vero ut linguas igneas, lautus denique, cum prius converteretur, lu

37쪽

THEOLOGICO- POLITICI Cap. II. Iscem magnam viderit. Haec enim onania clam vulgaribtis de Deo Spiritibus imaginationibus, plane conveniunt. Denique quoniam imaginatio vaga est, inconstans, ideo Prophetia Prophetis non diu haerebat, nec etiam frequens, sed admodum rara erat, in paucissimis scilicet hominibus, cinciis etiam admodum raro. Cum hoc ita sit, cogimur jam inquirere, unde Prophetis oriri potuit certitudo eorum, quae tantum per imaginationem,' non ex certis

mentis principiis percipiebant. Verum quicquid c circa hoc dici potes , ex Scriptura peti debet, quandoquidem hujus rei ut jam diximus veram scientiam non habemus, sive eam per primas suas causas explicare non possumus. Qiaid autem Scriptura decertitudine Prophetarum doceat, in sequente capite ostendam, ubi de Prophetis agere constitui II

De Prophetis.

X supζxior capite, ut jam indicavimus, sequitur Propheta

tas non fuisse perseetiore mente praeditos,sed quidem potentia vividius imaginandi, quod Scripturae narrationes abunde etiam docent. De Salomone enim constat, eum quidem sapientia, sed non dono Prophetico caeteros excelluisse Prudentilina etiam illi Heman , Darda Kalchol Propheta non si ierunt, contra homines rustici, tu extra omnem disciplinam imo mulierculae etiam, ut Hagar ancilla Abrahami dono Prophe tico fuerunt praedit Quod etiam cum experientia, latione convenit Nam qui maxime imaginatione possent, minus apti sunt ad res pure intelligendum, contra, qui intellectu magis pollent, eumque maxime colunt, potentiam imaginandi magis temperatam, magisque sub potestatem habent, quasi freno tenent, ne cum intellectu confundatur. Qui igitur sapientiam ierum naturalium, spiritualium cognitionem ex Prophetarum libris investigare student, tota errant via quod quoniam tempus, Philosophia, S denique res ipsa postulat, hic sese ostendere decrevi, parum curans, quid superstitio ogganniat, quae nullos magis odit, quam qui

Veram

38쪽

16 TRACTATUSVeram scientiam, veramque vitam colunt. Et proh dolor res eo jam pervenit, ut, qui aperte fatentur, se Dei deam non habere, Devia non nisi per res creatas quarum causa ignorant cognoscere, non erubescant Philosophos Atheismi accusare. Ut autem rem ordine deducam , ostendam, Prophetias variavisse, non tantum pro ratione imaginationis,&temperamenti comporis cujusque Prophetae, sed etiam pro ratione opinionum, quibus fuerant imbuti, atque adeo Prophetiam numquam Prophetas do istiores reddidi se ut statim sustus explicabo, sed prius de certitudine Prophetarum hic agendum,tum quia hujus capitis argumentum spectat, tum etiam quia ad id, quod demonstrare intendimus, aliquantum inservit. Cum simplex imaginatio non involvat ex sua natura certitudinem, sicuti omnis clara distincta idea, sed imaginationi, ut de rebus, quas imaginamur, certi possimus esse, aliquid necessario accedere debeat, nempe rationicium, hinc sequitur Prophetiam per se non posse involvere certitudinem, quia, ut jam ostendimus, a

sola imaginatione pendebat ideo Prophetae non certi erant de Dei revelatione, per ipsam revelationem sed per aliquod signum, ut patet ex Abraham, vide Genes cap. Is vers 8 qui audita Dei promisaone signum rogavit, ille quidem Deo credebat, nec sgnum petiit, non ut Deo fidem haberet, sed ut sciret id a Deo ei promitti. Idem etiam clarius ex Gideone constat, sic enim Deo ait, ' dixi nR fac mihi signi in ut sciam,quod tu me-Glm loqueris Uide Iudicum cap. 6. vers II. Mosi etiam dicit Deus

te missi Iechias , qui dudum noverat Esaiam eae Prophetam, signum Prophetiae ejus valetudinem praedicentis rogavit. Quod quidem os endit Prophetas semper signum aliquod habui se, quo

certi fiebant de rebus,quas Prophetice imaginabantur, kideo Moses monec vide Deut. cap. I 8 versiit ,ut signum ex Propheta petant, nempe eventum alicujus rei futurae. Prophetia igitur hac in re naturali cedit cognitioni, quae nullo indiget signo, sed ex sua natura certitudinem involvit Etenim haec certitudo Prophetica mathematica quidem non erat, sed tantum moralis Quod etiam

39쪽

ipsa S

II nslat nam Deut. cap. I monet Moses, Quod si quis Propheta novos Deo docere velit, is, quamvis suam con firmet doctrinam signis, jraculis, morti tamen damnetur

nam, ut ipse Moses pergit, Deus signa etiam, &miracula facit adltentandum populum, atque hoc Christus etiam Discipulos suos monuit, ut constat Matth cap Vers et trinimo Zechiel cap. 4 vers 8 clare docet, Deum homines aliquando falsis revelationibus decipere nam ait in ui In I n)s D et Iana. et In N 'Ion PN 'nt et innulo Propheta alitus stil. inducitur. et ei bima locutus Derat, ego Deus itiduxi ilium Prophetam, quod etiam Michaeas vide Regum Lib. I. cap. 22. versia I. de Prophetis Actiabi testatur.

Et quamvis hoc ostendere videatur Prophetiam & revelationem rem esse plane dubiam, habebat tamen, uti diximus, multum certitudinis Nam Deus pios, Melectos nunquam decipit, sed juxta illud antiquum proverbium vide Shamueli I. c. q. es. 3.)'&ut ex historia Abigaelis ejusque oratione constat, Deus utili rpiis, tanquam suae pietatis instrumentis,in impiis tanquam suae aeexecutoribus, mediis quod etiam clarissime constat ex illo casu Michaeae, quem imodo citavimus; nam, quanquam Deus decreverat Achabum decipere per Prophetas,falsis tamen tantum Prophe tis usus suit, pio autem rem, ut erat, revelavit, tera praedicere non prohibuit Attamen, uti dixi, certitudo Prophetae moralis tantum erat, quia nemo se justificare coram Deo potest, nec actare, quod sit De pietatis instrumentum, ut ipsa Scriptura docet, re ipsa indica: nam Dei ira Davidem seduxit ad numerandum populum, cujus tamen pietatem Scriptura abunde testatur: Tota igitur certitudo prophetica his tribus sundabatur. I. tuod res revelatas vividissime, ut nos vigilando ab objectis assecti solemus, ima ginabantur. 2. Signo. 3 Denique, praecipuo quod animum ad solum aequum, bonum inclinatum habebant. Et quamvis Scriptura non semper igni mentionem faciat, credendum tamen est, Prophetas semper Signum habuisses; nam Scriptura non semper

solet omnes conditiones, circumstantias enarrare ut multi jam notaverunt sed res potius ut notas supponere. Praeterea conce-

dere

40쪽

dere positamus , Prophetas, qui nihil novi, nisi quod in Lege Mosis continetur, prophetabant, non indiguisse signo, quia ex Lege confirmabantur. . gr. Prophetia Ieremiae de vastatione Hierosolyma confirmabatur Prophetii reliquorum prophetarum, minis Legis, ideoque signo non indigebat, sed Chananias, qui contra ortines Prophetas citam civitatis res aurationem Prophetabat, signo necessario indigebat, alias de sua Prophetia dubitare deberet, dota nec eventus rei ab ipso praedictae suam Prophetiam confirmaret. Vide Ierem cap. 28 Vers 8. Cum itaque certitudo, quae exfgnis in Prophetis oriebatur, non mathematica hoc es , quae ex necesssitate perceptionis rei perce piae, aut visae sequitur sed tantum moralis erat, igna non nisi

ad Prophetae persuadendum dabantur hinc sequitur, Signa pro

opinioniblis, capacitate Prophetae data sui sie: ita ut signum, quod unum Prophetam certum redderet de sua Prophetia alium, qui aliis es et imbutus opinionibus, minime convincere pos et ideo fgna in unoquoque Propheta variabant. Sic etiam ipsa reve latio variabat, ut jam diximus, in unoquoque Propheta pro dispo

stione temperamenti corporis, imaginationis, pro ratione opinionum, quas antea amplexu.suerat. Pro ratione enim temperamenti variabat hoc modo, nempe si Propheta erat hilaris, ei rex labantur victoriae, pax, quae porro homines ad laetitiam movent. Tales enim similia saepius imaginari solent si contra tristis erat, bella, supplicia, omnia mala ei revelabantur sc prout Pro

pheta erat misericors, blandius, iracundus, severu:&c eatenu in

gis alnus erat ad has, quam ad istas revelationes Pro dispositione imaginationis autem sic etiam variabat, ne inpe si Propheta erat elegans , s ylo etiam eleganti Dei mentem percipiebat, sin autem

confusus, confuse; sic porro circa revelationeS, quae per imagines repraesentabantur, nempe si Propheta erat rusticus, boves, & vaccae c. si vero miles, duces, exercitu: si denique aulicus,

solium regium, similia ipsi repraesentabantur. Denique variabat Prophetia pro diversitate opinionum Prophetarum nempe Magi S, vide Matthaei cap. a. qui nugis astrologiae credebant, revelatalait Christi nativitas, per imaginationem stellae in oriente ortae.

SEARCH

MENU NAVIGATION