Thesaurus medicus: : sive, disputationum, in Academia Edinensi, ad rem medicam pertinentium, a collegio instituto ad hoc usque tempus, delectus,

발행: 1778년

분량: 505페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

ornatissimo, nobilique viro,

D. JACOBO MONTE ITH

Gentis suae principi :Viro dignissimo, Morum integritate et humanitate insigni,

D. JOANNI DRUM MOND

Tam de patria quam de suis optime merito :Nec non viris spectati stimis amicissimisque, Praeceptoribus suis, Quibus omnem qualemcunque In medicina scientiam acceptam refert, Summa observantia aeternum colendis,

JOANNI RUTHER FO ORI

Med. Dosti atque in Academia Edinburgensi Medicinae Theoreticae et Piacticae Professoribus:

JOANNI INNES, Phil. et M. D.

In eadem Academia Medicinae et Chemiae Professoribus :

ALEXANDRO MONRO, R. S. S.

Ibidem Anatomiae et Chirurgiae Professori: Dissertationem hanc Medicam, Obsequii et grati animi ergo, D. D. C. Q.

23쪽

INAUGURALIS,

DOLORE.

I. T TT Almae Academiae instituto morigerer, si-

l mulque ut rem, tum Medicis tum aliis, non ingratam proferrem, in Dissertatione hac inaugurali de Doloris caussis et effectibus agere proposui. Dolor mortalibus ipsis coaevus, nemini parcens, hominem nascentem excipit, ad tumulum deducit, indi- iduus comes, apud omnes fere malorum princeps habitus. Atqui hunc posuit benignus naturae Author fidum vitae custodem, et instantis periculi monitorem vix corrumpendum. II. Dolor itaque, Graeco nomine αλγος, οδυνη quate nus medicinae objectum) est ingrata illa ac molesta sensatio, quam mens percipit, ea certa conditione Phylica

24쪽

sica organo sentienti inducta; quae tamen sensatio, sic

in mente excitata, neutiquam repraesentat actionem

Corporis, organum illud assicientis, neque illud physi- um, quod tunc patitur organum affectum, sed ideam tantummodo molestiae. III. Ita enim facti sumus ex instituto summi Condi-etoris, ut, quamdiu sani vivimus, molesta haec idea

necessario in mente oriatur, quoties organum quodvissentiens certa ratione assicitur a corpore extraneo ; cujus quidem ideae excitatio aeque constans est, ac si corporis applicati nativus fuisset effectus, adeo ut, cessante illa organi assectione, hanc doloris ideam men Snullo modo sibi singere possit. IV. In hac itaque disertatione more medico tractare juvat conditionem illam physicam corporis, quae do lotis ideam in mente excitare constanter deprehenditur. Dolor quidem, pro ratione partis affectae, varia sibi acquisivit nomina, uti in capite, Cephalalgia, in Ventriculo, Cardi algia, &c. At, cum disrtationis inauguralis angustiae omnes doloris species tractare non permittant; de dolore tantum in genere disserendum pro- .ponimus. Doctrinam hanc, simplicem licet, pauci certe, si ulli, physico ratiocinio prosecuti sunt, donec orbi medico illuxit Hermannus Boerha ave : Hunc itaque unum sequar; ut si quae arrideant, nobili aut hori tribuatur laus, si quae minus, inexperto tyroni adscri

bantur.

V. At, priusquam sedem vel subjectum doloris in machina humana definire possim, duo videntur axio

mata

25쪽

DE DOLORE. 7

mata physica praemittenda, quorum veritatem constans docet experientia. I. In corpore humano, Vivo, et sano, Omnis mutatio inducta, vel motus impressus organis sentientibus, desertur ad cerebrum, et mutat quodammodo illam ipsius partem, ubi cuncta filamenta medullosa ab omni puncto corticis superpositi exoriuntur, constituturae INOX medullam cerebri . Hanc partem appellare licet fensorium commune. 2. Anima humana, quamdiu corpori unitur, objecta corporea percipit ex conditione sensorii communis quodammodo mutata per motum impressum organis sentientibus, quae mutatio, cum infinitis fere mos

dis variari possit, infinitas quoque potest diversas in mente excitare ideas, pro diversitate, sciet. organi assecti, objecti an illud agentis, et motus impressi. VI. Quum itaque dolor sit assectio corporis simuI

et mentis, ejus subjectum, vel sedes, erit Omne punc tum corporis, inter quod et sensorium commune intercedit commercium, per exilissimas, pervias tamen, fibras, quarum origo est in medulla cerebri. VII. Fibrae illae ex medulla cerebri, ejusque appendicibus, medulla oblongata et spinali, exortae, in plurimos fasciculos collectae, vaginis a pia et durameninge oriundis inclusae, per diversa cranii et thecae vertebralis foramina exeuntes, per omnia corporis loca distribuuntur. Quod autem talis chorda, quae vulgo Nervus dicitur,

si revera lasciculus infinitorum fere et exilissimorum

nervuis

26쪽

9 DE DOLORE

nervulor demonstratur ex artificiosa nervi evolutione Buyschiana, qui in aqua suspensus exhibet innumeras lamenta, instar tomenti subtili Trini, fluctuantia: tum etiam ex distributione nervi cujusvis : Is enim quo curaque progreditur, propaginem suam disseminat ubique, quae exilis licet appareat, viscus aliquod vel musculum ingressa, vel ad membranam extensa, ilico in innumera et exilissima si lamenta, propriis adhuc vagi - nulis inclusa, dispergitur : Haecque iterum divisa, tandem visus aciem, licet micro scopiis adjutam, effugiunt. Si scripta revolvamus acutissimorum anatomicorum, Willilii, Vieussenii, Ruyschii, S c. inveniemus

ubique tam operosam nervi distributionem, ut fateri cogamur, vix dari in toto corpore punctum, in quo non inveniatur sibrilla nervosa, atque eo magis, si cum candidissimo et accuratissimo Μalpighio contemplemur tenelli Embryonis fabricam, quae tota Videtur cerebro, cerebello, et medulla spinali constare, e quibus sensim, qua sit ex carina, exsurgunt postea reliquae corporis partes solidae.

VIII. Quod nervus sit verum doloris subjectum, ut

antea posuimus, experimenta haud pauca clarissime confirmant ; nam si nervus, qui ad partem quamvis tendit, solitarius, in animali Vivo denudetur, tumque comprimatur, vel Vinculo constringatur, pars illa omni sensu privatur; neque ullum doloris indicium praebet animal, dum pars infra compressionem aut vinculum vellicatur, pungitur, imo comburitur: Restituto autem nervo, redit iterum sensus, et locus punctus aut velli. catus dolorem patitur satis acutum. Norunt porrochirurgi, si nervus aliquis corruptus vel integre disesectus

27쪽

sectus sit, actum ilico esse, non modo de motu, sed et serisu partis, ni si sorte nervosa propago, et alio trunco integro oriunda, ad candem derivetur partem. IX. 1assee saltem experimentis constat, in dolore aiasci nervum ; namque, impedita actione, vel soluta ejusdem cum sua origine continuitate, perit omnis sensatio, i eoque et dolor, in parte ad quam pertinet nervus. Agnoscunt autem an atomici triplicem nervorum originem : Multi quippe ex cerebro, alii ex cerebello, nonnulli ex. interiore medullae spinalis

substantia, oriuntur; qui quidem diversi h usibus in

machina nostra inserviunt nervi autem ex solo cerebro oriundi, propria videntur lian sationis, proinde et doloris, organa : Namque, compressio praeter modum cerebro, omnes sensus, tam externi quam interni, vita superstite, abolentur, ut quaedam docent CXperimenta in bruta instituta, clarissime vero apoplexia sive a piet hora, sive a mutata cranii figura, inducta : Immo, exsecto integre ex cranio animalis vivi cerebro, sit illaesum manet cerebellum, corruit omnis animalitas, protrahetur tamen utcunque Vita ; i. e. peribunt ilico omnes sensus et motus, praeter cordis, arteriarum, et pulmonis. In

super nervos sensitivos, doloris subjecta, originem suam a medulla cerebri ducere, patet ex eo, quod cerebri mera inges atque cortex minutatim abscissa, in animali vivo, nullam fere excitant incommodi sensationem : Simul vero ac adigitur scalpellum in medullosam cerebri substantiam, prae dolore immani con- 'vulsum prosternitur animal : Atqui est convulsio doloris acutissimi effectus; nam sorcipe prehensus nervus

B et

28쪽

et tractus dolorem acutissi inum praebet, qui, si augeatur tractio, exacerbatur, insequiturque convulsio. X. Hisce positis, jam ordo exigit ut explicem illam conditionem physicam, nervo a causa violenta inductam, quae doloris ideam menti exhibet: Et quidem omnes historiae doloris cujusvis docent, illum fieri ab

actione quavis talem excitante motum subitum, in nervo a cerebri medulla Orto, ut, si continuetur, vel augeatur, necessario destruat nervi illius continuitatem.

Causae assignatae veritas patebit, si perpendamus quae fiant tam in mitissimo quam acerbissimo doloris gradu.Demonstrant acuti simi Malpighius et Ruyschius,

quod ad totam cutem tendant innumerae nervulorum propagines, quae, postquam involucrum a dura matre datum deposuerint, atque corpus quoddam reticulare inde contexerint, apices suos molles et pulposos elevant

densa cuticula tectos. Si igitur pars corporis, in qua papillae hae pyramidales magis conspicuae et frequentes sunt, levissime tangatur corpore celeriter acto, v. g pluma, Oritur sensatio non ingrata, seu titillatio, me clium quid inter voluptatem et dolorem : Haec si continuetur actio, doloris gradum se s mitissimum parit, quem ut homo effugiat, partem sic irritatam ilico subducit ; is itaque dClor oritur ob motum subito et

celeriter nervo etiam laxo inductum. Quantum vero distat pruritus ille a sensatione acerrima, quam excitat nervus naturaliter tensus, trique externa distractus. liquet facile ex atrocissimo illo dolore, qui fit ab ungue divulsa, &c. Quum itaque exinde constet, doloris causam esse motum subitum nervo impressum, ejusdem

silutionem minitantem ; sequitur, quo nervus distractus

29쪽

DE DOLORE. D

a solutione remotior, eo mitior it dor ; quo vero pro- Pior, eo acerbior; ideoque, ex nervo jamjam disrumpendo, fit dolor summu S. XI. Nervi itaque naturaliter tensi magis, laxi vero minus, dolori obnoxii sunt: Hinc qui supra ossa et membranas strictas decurrunt, se ulterius distrahi non

patiuntur sine acerrimo excitato dolore ; quo enim magis tunc distenduntur, eo solutioni propiores fiunt. Hoc in podagra, rheumatismo, spina Ventosa, paronychia, et odorata igia patet, ubi dolor adest in

gens sine ullo saepe excitato tumore. Nervi vero laxiores majorem extensionem, nec excitato dolore,

permittunt; ut in leucophlegmatia, Oedemate, &c. Hinc intelligitur cur corpora rigida, sicca, magis, Iaxa vero et humida minus, dolori sint obnoxia ; ac proinde cur homines, quibus est temperies sicca, biliosa, vel melancholica, causas doloris frae disponentes

maxime in se gerant, et vice versa. XII. Ut vero quo rupturae propior nervus, eo acutior dolor ; ita et quo exilius fila mentum nervosum distractum, eo sit acrior. Cum enim nervi Omnes exfbris nervosis, meduliosis, exilibus, dura piaque meninge tectis, conflentur; sequitur, ut, quo paucioribus fibris componitur nervus quicunque, eo minuS Vim distractionis sustinere Valeat, i. e. eo citi US rumpatur.

Nam vis distrahens determinata, uni fibrillae applicata, hanc longe citius disrumpet, quam si eadem vis adhibita fuisset, v. g. tribus hujusmodi fibrillis in unum fasciculum collectis; inde enim longe sortior fascicuius, qui vi longe fortiori resistere possit, Don adeo fa

cilu

30쪽

cile distrahetur. Doloris itaque acerbitas componitur ex ratione e Xilitatis nervi, et vis distrahentis ; diuturnitas autem. cae ratione causae distendentis, et virium nervi resistentis.

XIII. Sed ad dolorem excitandum haud sussicit sola distractio nervi; oportet sit subitanea: Namque in

anas arca, steatomate, aut meliceride, ubi lente et sensim distenduntur sit brae, nullus adest dolor : Contra, ab anthrace, carbunculo, aut phlegmone distensis subito fibris, nascitur intolerabilis. Supponit itaque do-Jor distractionem subitam ; quae, si nervum rumpit, dolorem tollit: Natus itaque semel dolor non prius sopitur, quam vel nervuS in pristinam laxitatem redeat, vel solvatur penitu S. XIV. Positis hisce de causa doloris proxima, Videamus jam quae sint ejusdem remotiores. Harum prima est obstructio omnis, sive fuerit ab imminuta vasis

capacitate, seu a molecularum transeuntium mutata

fgura, vel audia mole, sive adactis in vasa aliena haud transmittendis si uidis, sive denique a quacunque alia

causa orta, modo vasa 1 ubito distendat, nunquam non dolorem parit. Vasa etenim eX vasis conflantur ; haec ex minoribus: Omnium autem ultima sunt nervosa, quae, nisi senio aut morbo occalluerint, e X commercio cum sensorio communi adhuc doloris subjecta sunt. Si itaque vas quodvis arteriosum materie quacunquesuhito repleatur, quam in venam transmittere nequit,

oportet in illo vase haereat impacta moles : At urget a tergo subsequens sanguis, quem et novum Omni ictu impellit cor. Atqui cum hinc angustias coni superare nequit,

SEARCH

MENU NAVIGATION