Thesaurus medicus: : sive, disputationum, in Academia Edinensi, ad rem medicam pertinentium, a collegio instituto ad hoc usque tempus, delectus,

발행: 1778년

분량: 505페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

DISSERTATIO MEDICANAUGURALIS,

Infantum Morbis, ab Infantia ortis.

I. π TT aequo Academiae instituto morigerer, multos in mente revolvi morbos, genus humanum per vitae decursum infestantes, quorum plerique ex ipsorum vitiis oriuntur; tandem ad mala innocuam infantiam torquentia deductus, de iis aliquid, pro mea tenuitate, proferre prae caeteris visum est. Et primo circa tenellorum corpora haecce in limine animadvertenda occurrunt. I. Quod caput et cerebrum, ratione ad caeterum corpus habita, mole praepolleant, unde longe major nerVorum numerus et spirituum squam in adulto) copia. 2. Nervi hisce magis sensiles et acuti, ideoque levissima ab injuria facillime irritandi, quatenus a pressione externa vel interna nondum indurantur.3 Fluida prae solidis debilibus copiosa redundant. 4. Vasa longe numerosiora quam adulti habent, immo sere

42쪽

DE INFANTUM MORBIS,

sere dicerem, quod totum corpus quidem nerveum sit, fuit et enim quondam carina Malpighii unde reliquae pullularunt partes.

Medicis saltem junioribus) ad infantes vocatis plurima occurrunt incommoda, quum ex horum quereli Snihil detegant, ex aegritudinibus parum quidem, eX adstantium responsis nil certi hauriri possint, et ut ait medicorum pater Hippocrates) ex pulsu vel urina infantum nihil expiscari potest, quum levit Tima ex causa

turbentur, praeterea cum medicamenta sere Omnigena plerique respuant.

De hisce itaque morbis scripturus, cum accuratissimo nec satis tanquam laudando Merhyavio, hormim plurium origines uni ex quinque adscribam causis, vel sciet. strigmentis mucosis, os, oesophagum, &c. investientibu S, Vel me conio non rite aut tempestive expulso, vel lacti in ventriculo coagula inti, yel dentitioni, vel denique vermibus : De quibus seorsum, et quam paucissimi S. Infantes in lucem editi statim aliquando nausea, vomitu, singultu, bor borygmis, saepe etiam convulsionibus, corripiuntur, me conio nondum eXpurgato, quia medicamenta in hunc sinem propria deglutire neque-

unt; quod vix nili debilioribus tamen accidit. Haec omnia symptomata a strigmentis glutinosis, lentis, et fere caseo sis, OS, Oesophygum, Ventriculum, et intestina replentibus, ortum ducunt: Haecque saburra a liquore per os hausto dum in utero materno haeret) cum a muco intestinati, gastrico, oris et oesopha'gi producitur, quae cum tam tenax sit, oris, oesophagi, et ventriculi continuatam tunicam nerveam instgrfili deglutiti et moti in irritando, memorata producit

mala,

43쪽

mala. Quorum nis illico removeatur causa, et si sorte lac sugat insans, in debili ejus ventriculo, utpote loco calido, acescit, novosque producit morbos, iis similes a lacte postea describendis. Hujus morbi medendi methodus videtur, saburram

attenuare, detergere, et e corpore postea expellere.

Hunc itaque in finem j junium patiatur per io vellet horas, quod invitis aditantibus) ex tenelli aegritudine facile sit. Hacce abstinentia ventriculus, respirationis motu adjutus, fortiuS in contentam materi a m agit. Postea, quinta quavis hora, exhibeatur parva dosis mellis cum vitio Hispanico, ad milia a q. men-thae stillat. quae attenuant, detergunt, et veratriculum roborant. Postquam materia solvitur, quod saliva viscida ex ore stillante facile cognoscitur, e corpore est expellenda purgantibus mitissi in is, vel solis, vel cum prioribus adhibitis ; qualia sunt syr. violar. ros. pallida vel cichor. cum rheo, cum aqua stillat. ment hae, aut meliss. quae saepe Vomitu, vel per anum, mucum ejiciis uni. Exhiberi etiam potest iplum rha barbarum, cum aliis medicamentis admistum, vel pitularum forma, quod fibras ventriculi, &c. etiam roboi et, forte etiam emeticum ex ipe cacuan. insus. vel oxymeli. icili. aqua

diluto prodesset, si vires ferre possent.

Prosunt etiam epithemata ex moderate aromaticis, et

spirituosis epigastrio applicata; quatenus calore suo ventri Culi et intestinorurn fibras roborant, unde major illorum in contenta set ad attenuationem et eae pulso nem) actio. Talia fieri pollunt ex oleo macis per ex press. theriaca Venet. vel spiritu mastichino, aut a l.

theriacali linteis, ves pane tollo, exceptis, et abdomini D applicatis,

44쪽

applicatis, cum aliis similibus eidem scopo inservi

turis.

II. Nascuntur aliquando insantes tam sortes, Ut propria vi viscerum, musculorum abdominis, et prensione di aphragmatis in inspiratione) me conium sine medicamentorum ope expellant; sed plerumque, immolare semper, catharticum requirit r. Est autem mecOnium excrementum primum a rem cens natis expulsum, Colore sanguineum, valde nigrum et piceum,' utcunque splendens, et nil aliud esse videtur, nisi pars Deculenta materici per os dum in utero) ingestae, tum muci totius tubae intestinatis pars crassa retenta, in intestinis accumulata, et ex parte bilis recrementitia admista nigrescens ; nec a glutina priori discrepat, nisi colore et tenacitate sa bile sapo-nacea in mutatis. Hae foeces, sit in corpore, iel a duritie sua, a nimia ejus copia, vel intestinorum siccitate, diu nimis maneant, plurima proferunt mala ; quatenus sin fante jam excluso datur aeri liber in intestina ingressus, undem econium squod antea prae aeris desecta non putre Dcebat) jam acredinem putridam vel acidam concipit, pro materiei indole. Quae intestina admodum sensilia stimulando, vel forte parte ejus subtilissima resorpta, et

cum sanguine per totum corpuS trajecta, plurima producit phaenomena, nauseam, Vi Z. Vomitum, singul-tunn, tumoreS et tormina Ventri S, convulsiones, tu sies, sternutationes, clamores, PerVigilia, terrores, sebres,. maciem, et saepe mortem.

Nausea, vomitus, et singultus, sal, acri quocunque aut insolito succi nervosi insultu, tunicam ventriculi

45쪽

AB INFANTIA ORTIS.

i et oesophagi nerveam stimulantibus, in spasmos urgentibus) producuntur; ventris tormina, ex tunica intellinorum villosa irritata, et procedente causa sex nervorum consensu) convulsiones etiam accersuntur, qua .renus intestina nervis a plexu renati suppeditantur, qui ex nervo intercostali et pari vago conficitur; nervus inter costalis, quum ramum obtineat a ramo

ophthalmico quinti paris, qui ramulum in membra nam narium etiam impendit, hinc sternutatio; et, quum Pulmo pari octavo obtineat nervos, iustis facile intelligitur. Pervigilia a nimia liquidi nervosi determinatione ad sensuum organa, reliqua ab irritatis nervis, macies a nutrimenti defectu, unde sequitur mors. Quae mala, nisi occurrantur, aut initio tollantur, sensim ingravescunt, et novos producunt morbOS' Nam intestinorum fibrae, a nimia et diuturna distensione, elasticitatem suam amittunt; unde illorum par lysis, insana mationes, tum a nimia compressione et acredine gangraena. Cum ex diversis causis retineatur me conium, medicamenta ad easdem spectantia requiruntur, eX. gr.

. Si ex infantis debilitate, vel nimia ejus copia, retineatur meconium, quod a tumore hypogastrii tactui cedente facile cognoscitur ; tum detur mel cum vino

Hispanico, parva simul dos, sed saepe repetita, Te

vomitum excitet. Dein lene purgans ex syr. ros. sciat. Cum se nna, syr. cichor. cum rheo, manna Cala

brin. cassiae pulp. vel suppositorium ex melle ad spiss.cocto, addito saponis Venet. parum, oleo blando illinitum: Vel rhei grana pauca, cum saccharo et lacte materno commista, pro cathartico. Forte etiam lac a te rium, quod primis diebus tenue et serosum est,

46쪽

23 DE INE AN TUM MORBIS,

et colostro caret, a provida sit natura, ut optimum adsoeces, per aliquot menses cori gesta S et induratas, ex corpore cluendas ; licet plurimae matronae id negli-g.ant, quia, uti dicunt, impurum est, et nutritioni ineptum.

Si a duritie retineatur, in hypogastrio sentitur quasi

tumor durus : Tum convenit haustus ex sero lactis re- Centis cum melle, clysnaa ex sero sapo nato, vel mellito ', Ilia barbarum hoc casu non convenit, quia intestinas vim infert constringentem, materiae tum durae

cxpellendae impropriam. Si ex intestinorum siccitate fit, prosunt olea blandissima cum syr. althaeae, tum ore hausta, tum clysmmatis specie adhibita ; et abdomen mane et vesperi unguento alth. cum oleo amygd. vel oliv. inungatur; emolliunt etenim et lubricant. Cavendum interim ab aromaticis et adstringentibus : Nam quam pessime infantibus consulunt mulierculae, quae illis, modo in lucem editis, vinum rubellum, spiritum vini Gall. adustum, sem. an is, carvi, et similia, ad flatus discutiendos, uti aiunt, exhibent. Post me conium expulsum, absorbentia, ad acidum domandum, et exinde satus praecavendos, propinanda, quae aeque debilium dolores pro tempore demul. cent, ac opto adultorum dolores et vigiliae tolluntur.

Hic etiam juscula animalium juniorum haud impropria sunt. Opiata, eaque mitissima, nisi urgente necessitate, infantibus vix sunt admittenda; saepe enim per totam postea vitam eos fatuos mansisse, testantur scriptores.

Si necessarium sit, syr. diacodii aqua dilutus, et pervices exhibitus, sussiciet. Infantum vasa, quum tener rima

47쪽

AB INFANTIA ORTIS.

29rima et quasi membranacea sint, cautissime exhibenda sunt stimulantia, praecipue volatilia, licet alias indi

centur.

Icterus quandoque infantibus accidet, obstructiosti Z. a mucosa vel glutinosa aliqua materia ductu communi cholydocho, qui facilem medelam capit, qualemcunque saponaceam et leniter stimulantem. III. Tam multis dirisque morbis a prava Victus ratione patiuntur infantes, ut crederem, post debilia foetus stamina, pravatam tenelli nutritionem primarium longaevitatis impedimentum : Lac etenim, instituto naturae infanti paratum atque exhibitum, ultimi pastus dum genium semper sequitur, a matronae epulis, Vel nutricis victu viliore, tale quandoque erit quod vomit uritiones, ventris tormina, febres, di arrhoeas, epilepsias, convulsiones persaepe profert, multasque necis inopinatae occasioneS. Post secundum tertiumve diem, matronae mammam nutricis vel maternam infanti proserunt, ut alimento a provida natura parato jam utatur : Si vegetus sit, papillam, simulac in ore collocatur, ilico, instigante natura, avide fugit; si vero debilior, aut recitatorum malorum causae non cohibitae sint, papillam renuit, et lac omnino respuit, nec nisi improba cura mammae adducitur. Sed statim, et plerumque per totum lactationis tempus, plurimis exponitur malis, a triplice sonte exsurgentibus.1. Si debilis sit infans, ingesta suam sequuntur indolem

et . Si nutrix acido nimis laboret, vel alcalescentium

et spirituosorum usui nimis indulgeat. 3, Ob

48쪽

so DE INFANTUM MORBIS,

3. Ob saepius repetitam lactationem, de quibus se

orsum,

Si debilior sit infans, minor actio ventriculi, minor. que hilis in lac cssicacia, quae, licet copia magna satis adsit, ex co quod quo origini propius animal, eo grandiori hepate, aliarum partium respectu, gaudet. Sed quum ejus humores tam mites blandique sitar, neque sal neque oleum ac re debita saltem copia adsint, ad bilis consectionem apprime necessaria; unde insantis

bilis uti ad ultioribus debilibus etiam accidit) vi sa-POnacea et acidum corrigente minus pollet. Ponatur licet hic infans sanus, lanis parentibus ortus : Nam crederem quibus parentes scorbutici fuere, aut labe venerea tincti, acriorem contingere bilem, tantaque acrimonia vitiatum aliquando sanguinem, ut e rosa Cuticula per vasa culanea crumpere visus fuerit. Experientia constat, si lac animalis vegetabili victu vescentis loco tepido aliquamdiu servetur, acescit, in colostrum et serum tenue acidum convertitur, citius vero si radiis solaribus exponatur.

Sic quoque lac foemininum, quum ultimi pastus

naturam rCtinet, quumque nutrices nunc solis acescentibus ex vegetantibus palatis Vescuntur, nunc in aulis,

praecipue magnatum, soli S carnibus putrescentibus, lac utrinque praebent saepe tenello nocivum; deterius forte adhuc, si solis crudis tenacibus in gluten coeuntibus usa fuerit. Lac itaque, invento in ventriculo debili) calore proprio, citius seriusve degenerat; unde plurima saevaque tenellum torquentia, et ad tumulum saepe ducentia in producuntur mala. Lac in ventriculo acescere cognoscitur per Deces alvi virides, acidum spirantes, materiam vomitu re

49쪽

AB INFANTIA ORTIS.

colicos, et plurima symptomata a me conio memorata, Praecipue convulsione2.

FOeces virides acidum spirantes ex bile debili cum

colostro acido admisit a proveniunt; tormina ex acore

acido intestina sensilia pungente ; satus ab agre in intestinis tardato, a lento muco in viscato, calore dein corporis magis magisque rarefacto, intra bina intestinorum claustra spasmodice contracta intercluso, quorum solutio nunc bor borygmos nunc crepitus edit. Horum malorum causa, si augeatur, ex nervorum

consensu, sensorio communi impertitur, et, perturbato spirituum in musculos aequabili influxu, fiunt convulsiones. Febres ab irritato genere nervoso ; et si ventriculum stimulet hic ce a cor fit vomitus, si intestina, ex tunica nervea stimulata, majorique sequente liquidi sero si secretione, sit diarrho ea. Ad consilium Hippocraticum hic adnotandum, Vi T. quod di arrhoea infantum non adstringentibus aut narcoticis cohibenda, sed potius humores ferocientes cum pulveribus testaceis compescendi sunt, quibus in rudem pulverem redactis, ex recentiorum auctoritate

addiderim rhabarbari aliquot grana, redundantem pituitam CX corpore expulsura, ne, acidum in prima ossicina non offendens, terrestre politum cum phlegmate gluten indomabile constituat. Patiuntur saepe infantes a nutrice, si, viz. debilis sit, vita utatur sedentaria, et acido in primis viis labore si acescentibus, aliquando ipsis acidis, vescatur : Tum lac insanti adeo acescens porrigit, ut fere acidum dixerim. Tale in ventriculo infantis, licet sani et robusti sati Sa

50쪽

31 Dp INFANTUM MORBIS,

satis, cito acidum devenit, et me morata producit phae

nomena.

Si contra nutrix alcalescentibus opiparis vel potibus meracioribus nimis indulgeat, vi Z. carnibus praecipue volatilium, jusculis glutinosis, et vino, vel ejus spiritui, Ut principum et ditiorum nutricibus saepe accidit :Vel si synapios genere nimis utetur, peccare Ut CO-guntur haud raro pauperes, in mala prioribus opposita incidunt insantes, nec absorbentibus terrestribus, sed acescentibus, sananda. Peccantque nutrices, quae lactentibus mammam, vel ad clamores pacandos, vel ad eos saginandos, continuo porrigunt: Nam lac novum, priori non con cocto, sed in ventriculo sub acido facto, assunditur; unde cito grum escit, caseescit, Vel in mucilaginem a-Cidam, viscidam, et tenacem abit. Unde memorata mala, et pallor subviridescens, pustulae rubrae, icterus, et exinde excrementa alba, cineritia, tussis sicca, et saepe suffocativa, ab humorum acrimonia bronchia continuo irritante; quae nisi tollantur, pejora sunt Ventriculi, viz. erosiones, unde cardialgiae sere semper lethales, illius ex parte caseosa intestina obstipante, convulsiones, et tandem mors. Quorum causa primaria videtur acre, imprimis acidum, quod simul ac per signa in ventriculo praedo minare cognoscitur, an tacidis, saponaceis, et expurgantibus mala omnia sunt curanda : v. gr. absorbentibus

terrestribus, sapone Veneto, sale alcat. aut felle bovino, tum rhaharbaro lacte intime commistis, vel cum aqua propria stillat. aut alia quavis methodo, tenello singulis horis, parva dosi propinatis, donec levantur symin

tomata.

SEARCH

MENU NAVIGATION