장음표시 사용
461쪽
quam gregariis, pernoctantibus in itinere ad Flandriam, inque stativis, et nunquam sub Jove frigido excubantibus ; militibus vero ad praesidia custodienda
super muros stationem agentibus, priores non amplius, posteriores per menses aliquot, postqua in in hiberna perventum est, morbo corripiebantur. Conititutio haec ad intermittentem febrem appropinquabat primo insultu, remissionibus et crisii per sudores; et quanquam, anno elapso, epide micae erant intermittentes circa hoc tempus, attamen nunc neminimum harum vestigium in castris, nisi inter en uestres regios satellites, qui in domibus prope regem degebant, haud aeris vicissitudini objecti, videndum ςrat. Cessabat quoque constitutio haec remittens eodem anni tempore quo intermittens, anno elapso. Pro intermittente ergo substituitur remittens febris, causis quibusdam intervenientibus, et ad febrem continuam magis exaltantibus. Haec causa mihi videtur esse, major humorum exaltatio, et putredo a calore castrensi. Major et diuturnior calor est in Germania quam in Anglia, et in castris multo major quam in domibus. Exuruntur fere milites calore totis directo, vel reflexo ab arida terra ; augetur quoque egregie intra parva ista tentoria. Vidi saepe per magnam diei partem mercurium ad centum et tres gradus thermos copii Farenheltiani assurgere, et in hisce ipsistentoriis dormientes milites. A fide dignissimo comperi, semel se mercurium in centesimo et decimo gradu stare, observasse, et militem ibi febre laborantem :Gradus sane caloris omnes Observationes superans, et in quo nullus crederet hominem vitali aura frui potuisse.
462쪽
isse. Hoc calore sebris excitatur per totum diem, donec gratum noctis frigus adVentat. Experimento hanc veritatem firmavi: Militis in aprico loco stationem agentis pulsus octoginta quinque pulsationes unius minuti spatio, attamen, nocte adventante, nonnisi septuaginta perfecit. Calor ergo ad majorem putredinem nostros humores advehit, et maximam aptitudinem ad motus febriles praebet; causaque febris certissima, si impediatur perspiratio Sanctoriana. Quo enim particulae sanguinis acriores, eo minor retentio laedit. Sub finem Septembris multae pluviae decidebant, per diem egregie calebat, per noctem frigebat ; inter calorem diei et frigus noctis disserentiam triginta sex graduum saepius vidi. Winteringliamus, in suo commentario nosologico, refert descensum mercurii a septuagesimo quinto, ad quinquagesimum sextum, spatio quadraginta octo horarum : Tam subitam differentiam admiratur, et pro causa sequentium morborum habet. Quanto major esset illi admiratio, si nostris in castris celeres mutationes vidisset i Noctes quoque egregie humidae, calore diei sursum magna quantitam te particulas aquosas elevante ; saepius enim observavi hygro metro meo aerem humidiorem esse per noctem serenam, post calidum diem, quam in maxima pluvia. Hisce enim causis, viz. maxima humiditate, et summa disserentia inter calorem diei et noctis, secretio
humorum maxime exaltatorum per cutem impediebatur, sanguis instam mabatur, febrisque talis apparebat.
463쪽
Causa expedita, restat nunc explicare humiditatis operationem in corpus humanum, et ex ejus effectu febrem cum remissione eruere; sed quia avia medicinae peragro loca nullius ante, quantum scio, trita solo, juvat haec inter quaesita ponere. In symptomatibus a febri deducendis nulla dissicultas; ergo non nisi icterico symptomati insistendum, quia peculiare huic morbo, et raro in aliis febribus conspiciendum. Bilis est inter maxime exaltatos humores nostri corporis ; ergo credibile est eam ex maxime exaltatis fieri, quo major horum portio, eo, caeteris paribus, plenior secretio; attamen fieri potest, quod tanta quantitas secernatur, ut per ductus haud exire possit: Ergo pars regurgitat, ejiciturque supra. utem. 'Haec ratio hujus symptomatis mihi esse videtur. Observatio quoque magnae bilis quantitatis in ventriculum et intestina ejectae, per totum morbi decursum, hoc ratiocinium confirmat. Magna haec secretio magnam quantitatem cum sanguine circulantem demonstrat. Observatione dignum est, quod jecur semper integrum, sine ulla evidenti obstructione vel schir- rositate, inVeniebatur, quando incisa erant cadavera mortuorum, hoc viscere semper diligenter explo
Nunc ad methodum medendi progredior, quam mihi, qua si digito, monstrabat diversa morbi terminatio, vel crisis, per narium haemorrhagiam vel sudores. Venam secare in initio Vix ausus sum, ob pullus depressionem ; attamen, postquam sanguinem tanta quantitate e naribus fuere, febremque tollere vidi, periculo sacto, optimum successum habuit venae sectio.
464쪽
Haud concipi potest, quantae sordes semper depσ-nantur in primis viis, durante hujus morbi cursu, ut simile in alio morbo haud videre liceat. Autea diciatum fuit, quod magna summe exaltatae bilis quantitas
in corpore formatur, ut cutis colorem icteri cum induat; hujus pars in ventriculum et intestina ejicitur, excitatque vomitum et diarrhoeam. Ergo 1umma eX- pellendi hos humores noxios necessitas est vomitu repetito, et purgantibus lenioribus. Haec enectus optimos habebant. Sudores in hoc morbo oriebantur critici, qui febrem mitigabant; sed, fortasse viribus vasorum deficientibus, interrupti erant. Hi ansam methodo sudorificae praebebant. Sudoribus obrumpentibus, praescribeba tur decoctum serpentariae, quo nihil melius huic intentioni respondebat. Ad hoc opus potius cum aceto, quam aqua, Coquere Vellem, quia certius sudat, et non tantum calefacit. Potus, durantibus sudoribus, optimus erat serum cum aceto, pro vino, factum. Hac methodo, sudante aegro viginti vel triginta horas, donec febris omnino cessat, immo postea, curantur Opti me remittentes, uti saepius expertus sum. Sed non susscit ad hoc opus sudatio per paucas horas ; febris enim recrudescit cum majore impetu, uti saepius ex
perientia didici, quia, liquidissimis sanguinis partibus
eductis, particulae remanentes magis obnoxiae sunt inflammationi, si aliqua materia relinquitur apta ad hoc opus: Ergo cautela haec valde necessaria, uti sudores promoveantur per horas aliquot post febris cessa
Nunquam ex usu salium refrigerantium aliquid boni proveniebat: Saepe di arrhoeam citius inducebant
465쪽
augmentabantque. Corticis Peruviani periculum sectin remissionibus, qui aliquando bene, aliquando male, cedebat. Quia adhuc in pulsu aderat febris tempore
remissionis, non ausus saepe hoc remedium Psoponere, praesertim uti cutis postea arida et i ngua torrefacta deveniebat. Ab omnibus observatum erat, quod ne minimum quidem in constitutionis initio effectum habuerunt epis pastica ; attamen, pol quam in continuam febrem vergere coepit, suos habebant usitatos effectus. Inter omnia symptomata nihil magis quam insomnium aegros vexabat. Ad hoc symptoma tollendum Pil. Matth. praescribebam, sine ullo ab opio pravo effectu. Contra semper post somnum melius se habent, sudoribus lenibus saepe requiem comitantibus. Observatu dignum est, pitulis hisce in nos comio omnino consumptis, opsum crudum horum loco substitutum esse, neque unquam minimum ex illo periculum, respectu febris, observatum.
Ad capitis vertiginem, post febrem, nihil magis
convenit quam Opium. Ad capitis dolorem, qui remanet cessante febre, in hac constitutione nullum remedium invenire potui : Omnium remediorum, quae ad hoc symptoma tollendum expertus sum, sal C. C. optimos successus habuit. Quoad caeteros per totum corpus dolores, unguenta rheumatica conveniebant. Symploma icteri cum semper ex se post morbum eis vanelcebat sine ullo adhibito remedio. Descripta hac constitutione, restat altera, quae anno quadragesimo octavo, ultimo nostrae militiae in Flandria, accidebat. Astas praegressa calidissima erat.
Castris ad finem Junii relictis inter pagos rusticos prope
466쪽
prope Sylvam Ducis Γοi educ) dispertiti suimus.
Medio Julii orta est remittens febris, praecipue inter equites, qui propius ad Sylvam Ducis siti erant. Totus circa urbem ager palustris. Nullus morbus, quantum scio, unquam inter homines tam epide mice gransabatur, quam hic inter equites Anglicanos. Totam turmam, Gra7s dictam, ne uno fere excepto, corripiebat, tanta erat hujus contagii Vis. Attamen feliciter periculum non numerum aegrotantium aequabat, et vis morbi haud pari passu procedebat cum viribus contagii. Causa, quanquam generalis, vix morbum valde lethalem producere valebat. In nostra turma, Copaes dicta , etsi in ea morbus hic non adeo saeve grassabatur, ducenti aegri erant, ex his octo solummodo ad inferos migrabant.
Historia hujus morbi ita sese habet. oscitatio,
pandiculatio, horrores, tremore S, Vagi dolores per totum corpus agmen ducunt. Sequitur calor febrisque.
In primo febris insultu delirat saepe aeger, decidit in terram, ibi manibus et pedibus repit, Vociferat, comediamque valde ridiculam agit. Adest sitis, vomiatus bilis viridis, dolor capitis, dorsi, et articulorum. Regio ventriculi dolet, et in tumorem elevatur. Hoc symptoma semper initio constitutionis observatum fuit, nunquam fere in sine. Sanguis detractus superne pallide rubebat, inferne fere nigrebat. Aereae bullulae in superficie plurimae erant. Minor seri magis fusci coloris portio, et minor globulorum rubrorum cohaesio, quam in sano sanguine. Morbum, solo sanguine conspecto, cognoscebam. Venter initio consti tutionis constipatus; sed sub finem oriebatur di arrhoea symp
467쪽
symptomatica. Pulsus celer, nunquam fere plenus vel
Sed symptoma hujus morbi character isticum estre inisso, quae accidit secundo die, tertio, dic. immo octavum aliquando praestolatur. Ex sexaginta tribus prioribus aegris, viginti tres intermissionem habebant secundo die, quindecim tertio, tredecim quarto, octo quinto, tres sexto, unus septi. mo, unusque octavo. Ante hoc tempus febris erat Continua, sed, aegro plerumque parum sudante, omnia symptomata cum febre mitigabantur, paroxysmus se ibrilis vel unoquoque die, vel secundo, adveniebat, Vel irregularis erat. Ex sexaginta tribus prioribus aegris octodecim irregulares erant, duodecim unoquoque die, et caeteri secundo quoque die, insultum febrilem patie
Magna inter diversos aegros pulsuum varietas, in paroxysmo variatio est ab nonaginta ad centum et decem pulsationes spatio unius minuti. In remissione a pulsatione fere regulari ad nonaginta pulsationes eo in
In paroxysmo calor vix unquam superat gradum centesimum quartum thermo metri Farenti et tiani. Paroxystatim febrilem antecedit aliquando frigus tremorque, sed saepius nullum. Accessio febris plerumque accidit, nocte adventante. Poenas dat saepe pro remissione aeger, quia febris cum majore vi eum adoritur, caput saepe petit, et per totum paroxysmum delirium excitat. Urina in primis diebus et paro Xysmo tenuis, pallida, et copiosa redditur, nunc tincta contentis rubet, et in remissione sedimentum saepe deponit. Hic morbus
468쪽
vel exit in intermittentem, Vel in mortem : Post paucos paroxysmos, ope sudorum et urinae saturatae, in veram febrem intermittentem degenerat: In hac intermittente deficit saepe stadium primum frigoris, sed in nulla alia re differt. Raro ultra quartum decimum diem durat, sed tota labrili materia, sudoribus et urina, consumpta, tandem desii nit hic morbus. Mortalis hujus febris status paroxysmus est. Inopinate periculum advenit, subitoque moritur aeger. Nihil magis miratu dignum in tota medicina, quam haec tragoedia. Aliquando in suo proprio cursu advenit pa-roxysmus, aliquando post remissionem, immo intermissionem quatuor vel quinque dierum, quando nihil tale expectatur. Cerebrum immediate tactum est. Nihil sentiunt, nihil loquuntur, taciti jacent, gemitumque aliquando emittunt. Nihil deglutire possunt. Foeces insciis elabuntur. Pulsus initio est mollis, vix depressus, neque instans periculum indicans. Attamen respiratio celer, impedita, et spiritus creber certissimum imminentis mortis signum praebent. Pulsus cito postea mutatus, nunc tenuis, depressus, et tam celer, ut vix numerari postit: Obrumpunt sudores frigidi ; moritur. Bis vidi in hoc ipso statu mortali intermissionem plenam a febre et Omnibus symptomatiis bus per horas octo ; sed postea eodem modo corripiebantur. Durat per viginti Vel triginta horas, antequam mors advenit. In similem paroxysmum ante mortem omnes incidebant, neque cum his symptomatibus ullum vidi ex hoc paroxysmo elapsum. Quanquam hujus morbi descriptio tam regularis data, attamen nullus magis varius magisque incertus.
Ouanquam plerumque incipit uti febris continua, et desinit
469쪽
desinit in intermittentem, attamen saepe secundo die
remittit, et, paucis diebus elapsis, in veram malignam febrem continuam terminat. Paroxyimus aliquando perdurat tribus vel quatuor diebus, et cum hoc Paro-xismo solvitur morbus. Durante et elapso morbo, aeger dolore capitis saeviente excruciatur. Quinque hujus constitutionis septimanae elapsae erant antequam apparuit hoc sympto- ma. Primo a cortice Peruviano oriri conjiciebam ;sed postea ortum a morbo, non a medela, agnoscebam. Per plurimas septimanas, febre cetiante, durabat hoc symptoma.
Irruptio pustularum saepe post morbum apparet, instar scabiei: Post morbum tumores hydropici in ventre, cruribus, pedibus, et tota membrana cellulari, sequuntur. In hisce collectio aquae tam subita est aliquando, ut Deminam ex aquae abundantia perire decimo die ab ista febre mihi contigerit videre. Post morbum aliquando febre hectica, sudoribus
nocturnis comitantibus, depascitur, in qua saepe centum pulsationes in uno minuto perficit pulsus sine ulla querela. . Post longum tempus parvam mutationem observavi in convalescentibus, eadem hora qua insultus febriles adveniebant. Saepe relapsum patiuntur convalescentes a minima irregularitate, vel aeris humiditate, et
hodie impressionem hujus morbi plurimi adhuc sentiunt.
Coeli variationes a calore ad frigus, et vice Versa, maximam in sumptomatibus variationem ess ciebant. In aere calido symptomata saeviebant, magisque Vergebat morbus ad febrem continuam. In aere tem Perato
470쪽
perato mitiora erant symptomata et magis ad intermittentem appropinquabat. Has mutationes saepe, durante constitutione, Observabam.
Sub finem Septembris haec constitutio egregie mutabatur: Remittens febris gradatim in intermit tentem mutabatur : Delirium, quod in primo insultu
hanc constitutionem comitabatur, non amplius durat. Dolor in regione ventriculi nunc non sentitur: Quartanae intermittentes grassari incipiunt. Mense Decembris nullae remittentes, paucaeque intermittera tes apparebant. Inter priorem descriptum morbum et hunc magna aderat similitudo ; sed in hoc pulsus neque tam depressus, neque durus, neque crisis unquam per narium haemorrhagiam, una vice excepta, eveniebat: Prior nunquam in intermittentem febrem terminabat, posterior, nisi impediente morte, semper. Prior constitutio gradatim in febrem continuam eVehebatur, po sterior grad tim in febrem intermittentem deprime
Enarraxis symptomatibus, sequitur ut causam hujus febris investigemus. Vix inter milites, qui quindecim millia passuum ab Sylva Ducis aberant, conspiciebatur hic morbus: Ergo causa haud subtilis esse potest. Qup magis appropinquabant Sylvam Ducis,
eo magis saeviebat morbus, Patet sedula situs examinatione, numerum aegrorum esse in eadem proportione cum humiditate situs aerisque. Hoc observatur
non solum in genere, sed etiam in diversis ejusdem turmae locis, immo in diversis domiciliis ejusdem pa-gi, ubi terra parum elevatur, ibi pauci corripiuntur; ubi deprimitur, multi. Una pars nostrae turmae ab altera
