장음표시 사용
21쪽
tiam professos, urbane retunderet, Id solum se scire amrmabat, 1 nullam rem sibi cognitam esse. Ideo dictus test. Quinctiliano Institui. Orator. lib. s. cap. L. idest agens imperitum, sua irator aliorum, tamsuam sapientum. Porro cum
haec inscitiae confessio philosophis a Socratis disciplina prosectis minus placuisset, ac diu sine honore jacuisset, Arcesilam tandem, sive Arcesilaum , Pitanaeum ex IEolide, acerrimo ingenio virum, defensorem invenit. Hic vero si) ne illud quidem, quod unum suerat a Socrate e ceptum, certo sciri posse ajebat, Nos videlicet
nihil scire. Tantis enim tenebris mentem hominis obsitam & circumfusam esse, ut vim sua in penitus ignoraret, ac etiamsi sorte sortuna in Verum incideret, tamen, illud verum esse, minime asseverare posset: quod nimirum nulla eo set propria veri & falsi nota. Adversus omnium opiniones disputabat: & , cum vera sustulisset,
I ultim rem J Ex earum puta rerum genere de quibus 'Physici disputare solent. Nam ecteroqui multa feruntur Socratis praecepta Ethica, oeconomica, Politica. Σὶ Ne illud quidem &e. J Neque secum ipse pugnabat Arcesilas hae enuntiatione e non enim id ponebat tamquam δίγμα fimmum , & stabile, quod omnem contradicendi libertatem tolleret; sed potius tamquam ρυθρωπελ πα θους μαγγελίω, i. e. assec1ionis humana significationem ; quod nimirum sibi videretur, nos nihil scire; ne illud quidem scire nos, nos nihil scire. Porro hujusmodi pro
nuntiata, ut & omnes scepticorum voces astensum tollentes, non inepte comparat Sex. Empiricus Iib. I. Pyrrh. hypotyp. cap. 28. cum medicamentis vim purgandi habentibus, quae v μύνον - χu-
tum humores corpore extrasunt , sed etiam semeti s cum humoribus expellunt.
22쪽
verisimilia & probabilia inducebat, quibus perinde in vita atque in philosophia utebatur . Ab i) Arcesilae successoribus hanc de rebus omnibus
dubitandi consuetudinem, quasi per manus traditam, Carneades accepit: ab eoque novis cogutatis emendata & aucta, postremo ad Philonem atque Antiochum pervenit. Scholae vero faciem Antiochus non parum immutavit, qui cum Ueterem Academiam, ut suerat a Socrate instituta, se instauraturum polliceretur, in Stoicorum decretis, quorum assiduo convicio premebatur, tandem acquievit. Hinc inusitata quaedam, & sui
prorsus dissimilis Academia prodiit, tamquam 1
Dimersum confusa genus panthera camelo.
Hactenus de Academicis: jam de Pyrrhoniis, quos & Scepticos vocant, nonnulla dicamus. Pyrrhoniorum secta nomen & originem debet Pyrrhoni Eleo Plistarchi filio, qui, e pictore philosophus, Drysone primum, seu potius Brysone, ut contendit Menagius ad Diogenem Laertium, deinde Anaxarcho Abderite praeceptore usus est. Sed eorum postea,&quorumlibet dogmaticorum auctoritate contemta, nihil certo sciri posse assim mavit , & in utramque partem de omni re proposita disputare instituit: neque hoc tamen ipsum tamquam plane certum docuit, neque in vita
3 eesia suetioribus J Arcesilam audivit Lacydes, La dem Evander, Evandrum Egesinus, qui Carneadis magister suit. T stes Diogenes Laertius , & Cicero in Mademicis Quaestionibus. α Horatius Epist. I. lib. 2. v. I91.
23쪽
diderunt); sed legibus & consuetudinibus patriis
obtemperans, vitam ad ultimam senectutem tramquille ac suaviter produxit. Ab ejus disciplina profecti sunt Timon Phliasius, qui cum alia plura, tum Sillorum tres libros conscripsit, contumeli sum & petulans poematis genus; in quibus, ut Scepticum hominem decuit, philosophos omnes qui certi aliquid ponebant quod tuerentur , V teris comoediae licentiam imitatus, probris &maledictis vexavit: Hecataeus Abderites, Eurylochus, Nausiphanes Tejus, quem ab Epicuro auditum serunt, & alii nonnulli. Pyrrhonis autem sectatores i) appellati sunt etiam Sceptici
του σκι a considerando, unde σκεψις, consideratio,
quod nullum considerandi finem sacerent, &nihil statuerent: nec non Ephectici, ἀ
- αγμά- , ε δεγμανίζων ἄκασαλα da , ut placet Suidae ei. e. a retinendo assensu de rebus, docendoque, eas
comprehendi non posse: item Zetetici, --, aquarendo sty in instigando, unde ζάγως, c, fu stis; quod semper quaererent, sine ulla veri inveniendi spe: denique loretici, ,ἀω- ρειν squod scilicet de omni re dubitarent. h) Cum Vero Pyrrhonis discipuli e vita excessissent, ejus disciplina diutius abjecta & intermissa jacuit,
donec illam Ptolemaeus Cyrenaeus, a mortuis, ut ita dixerim, excitaret. Hujus auditores fuerunt i Ilati sunt etiam ne ista Vide Sex. Empiricum Purrhon. bypotyp. lib. I. cap. 3. z cum vera a Diogenes Laertius lib. s. in vita Timonis. Disiligod by Coosli
24쪽
runt Dioscorides Cyprius, Niolochus Rhodius, Euphranor Seleucensis , & Praylus e Troade. Euphranorem porro Eubulus Alexandrinus audivit: ab hoc institutus est Ptolemaeus Alexandrunus , cujus e schola Sarpedon & Heraclides prodierunt. Heraclidis AEnesidemus Gnossius discipulus suit, plurium librorum auctor, qui ad Pyrrhonis doctrinam illustrandam pertinebant. i) Hic, e Scepticorum praeceptis non modo
ἄφασίου , ε α ρMίαν, i. e. abstinentiam ab ormando, sty acuitatem perturbationis, ut olim Timon, verum
etiam moluptatem plane consequi , ajebat. AEnesidemum praeceptorem habuit Zeuxippus P lites, hunc ZeuXis . dio,ij. 9ι , ita dictus quod str bo esset, Zeuxin Antiochus Laodicensis. Anti chi auditores fuerunt Menodotus Nicomediae natus, medicus Empiricus, & Theodes Laod, censis. Menodotus instituit Herodotum Tarsensem: Herodoto magistro usus est Sextus Empiricus , quo auctore etiam hac nostra aetate cir
βλία Fia, Pyrrhoniani Compendii , sie Institutionum
Scepticarum, libri tres: praeterea, -- ἀς μαειμαν - α γιρρηνικοι δεκα, ad eius δάιthematicos, nempe di
sciplinarum doctores, libri decem. Postremo, Sexti auditor fuit Saturninus Cytheneus, & ipse Empiricus. Ceterum, Pyrrhonis, quemadmodum &Aristonis, & Herilli de virtute sententiam, suo
I Hic, e See irarum praeviis a Testis Eusebius Iib. I . Praeparat. Evangelicae.
25쪽
tempore jampridem explosam fuisse, testatur Cicero lib. 1. de Officiis ; quod rerum nullum dia
le tum reliquissent , ut ad osticis intentionem aditus
esset. H Atate demum Iuliani Imperatoris Pyr
rhoniam disciplinam obsoletam , & oblivione paene sepultam suisse, tum Ρyrrhoniorum pleros. que libros intercidisse , ex fragmento quodam operis ipsius Iuliani satis constat.
Duas autem gravissimas caussas Academici &Sceptici habuere, quamobrem certam absolutamque scientiam e medio tollerent: sensuum 1 cum externorum tum intimorum infirmitatem, ac rerum ipsarum cognoscendarum obscuritatem. Cum enim Veritas nihil aliud sit , quam con-Venientia rei perceptae cum judicio mentis percipientis; multa propterea sunt quae cognitionem dubiam atque incertam laciant. Ac primum inmnium, ad veritatem obtinendam, scire nos porteret, species aut imagines corporum extrim
secus advenientes, 3 si tamen ullae sunt hujusmodi
1 Idem lib. 3. de Finibus: Qua aiaue, Cato , a te dicta sunt, e
dem , inquam , dicere posses , se sequerere Urrhonem, aut Arsonem - - - - - Hos ne igitur laudas, er hane eorum sententiam sesui noscenses oporterest Minime vero sorum quidem, inquit. tam enim miri tis hoc proprium sit , earum rerum qua fecundum naturam sent, habere dilectum; qui omnia se exaequaverunt , ut in utramque partem ita paria redderent , uti nulla selectione uterentur , virtκtem 'sam fustulerunt.
Loquitur apud Ciceronem Cato, Stoicorum praeceptis addictus. 2 Sensuum eum externorum &e. 4 Ob hasce duas eaussas, & ipse Aristoteles lib. 2. Metaphysie. cap. I. fassus est, difficilem admodum esse adeptionem veritatis . 33 Si tamen ulla sunt Miusmodi imagines I Rerum simulacra non solum esse, verum etiam corporea esse, ae de corporum superfiete
26쪽
modi imagines ) si omnino similes esse corpori-
hus unde prodeunt. Deinde nobis exploratum e se deberet, aerem, vel aliud corpus interjectum, per quod rerum simulacra transeunt, nihil iisdem officere, quominus inviolata & integra ad sensus ipsos perferantur. Tum certo sciendum eo set, a sensibus, postquam imagine rei commoti atque excitati fuerint, fidem omnino servatam, eaque in cerebro , ministerio nervorum,
vestigia impressa suisse, quae rei speciem accurate in ipso describant. Neque minus cerebri
fidem manifestam & perceptam esse oporteret, dum ab eo mens admonetur. Postremo illud vel maxime constare deberet, mentem a cere-hro admonitam, certam & stabilem de re objecta sententiam tulisse. Haec autem omnia ita comparata sunt, ut nullo studio, nulla industria philosophus quantumvis acutus argumenta imvenire possit quibus eorum veritatem ostendat. Neque enim rerum imagines rebus ipsis omnino similes esse contingit; quis enim dixerit, Gmulacrum Arboris ut hoc potissimum exem
abrasa per totum orbem volitare , pluribus disputat Lucretius lib. Α I Omnino fimiles esse eornrius unde tradeunt J Sex. Empiricus
dem sciet, an passones sensuum externis subjectis similes sint.
27쪽
plo utamur nihil omnino ab Arbore ipsa, quam exprimit, discrepare Z Arbor profecto videri ac manibus tangi potest, solida est, neque
loco movetur: contra, simulacrum Arboris ac, em oculorum fugit, ac tactum respuit, cum tenuissimum sit, maximeque fluxum , ac mobile. Demus tamen, posse rerum naturaS, hujuscemodi imaginibus penitus declarari; nonne corpus quod inter sensum ac rem objectam positum est, varias mutationes accipere solet ' Non alia certe caussa est, cur earumdem rerum ciniores, alii nobis vesperi, alii sub meridiem videantur : & cur olim purpura Tyria quod testatur i) Iulius Pollux in Onomastico Solis r
diis exposita, hilarius effloresceret, in umbra Ve- To nitorem prorsus amitteret. Mare item, si longe spectetur, adventu diei purpurascit, tempestate ingruente nigrescit, plerumque caeruleum apparet. Eodem pacto, pro Vario lucis appulsu, item pro diverso oculi positu , atque aspectu, mutari solent colores in opalo gemma, in collis columbarum, in bullis quas pueri excitant ex aqua seponi admixta, in segetibus vento fluutantibus, in agro pisis consito, nunc secundum longitudinem, nunc oblique spectato, in sericis denique villosis: quae res omnes a Latinis prin
ctura vero purpura Solem amat 9 etenim huius illustrata radiis maiorem laremque splendorem purpureo colore coruscantem a supero igne concitit.
28쪽
pterea mersicolores appellantur. Sexcenta sunt alia generis ejusdem. Quod ad sensum attinet, est quidem sensus affectio, qua inviti commovemur, atque, ut Pyrrhonii loquuntur , εοῦ organa Vero sensuum nullum judicium de rebus eXercent, neque in ipsis veritas , aut salsitas locum habere potest et tantummodo rerum imagines accipiunt, & quid sibi appareat, summa fide memti exponunt: quemadmodum Vero varias notiones si) componere atque dividere, ita juducare solius mentis officium est. Quapropter semius quilibet cum Sceptico philosopho non inepte comparari potest, qui, ut ait SeX. Empiricus Pyrrhon. hypotyp. lib. I. cap. 7. - -ω
dicit, es assectionem quam sentit , annuntiat, sine u la prorsus opinatione ; nihil de iis suae extra sunt rebus Ormans. Cum igitur sensuum, testimonium sit, non judicium , age vero , quam tu Iud testimonium sit stabile, consideremus. Pr secto, sensus ne in uno quidem homine semper eosdem invenimus, nedum in pluribus.
Non idem est visus in juvene atque in sene : α non eadem utrique jucunda & molesta sunt. Lurida flunt, quacumque tuentur arsuali, ut
I componere σεαε diluere a Vide Aristotelem Metaphysicorum Iib. 6. cap. 3. & lib. s. cap. 13. z Horatius Epist. r. lib. I. v. q. Non eadem es atas, non me s.
29쪽
ut ait Lucretius lib. 4. U. 333. nempe morbuSimmutat aspectum. t) Formota videntur am toribus eae mulieres quae insigni aliquo corporis vitio laborant. Amor scilicet loliginem mculis offundit. In pluribus autem hominibus quanta membrorum varietas est, quibus ad sentiendum utunturi norunt id medici, qui ea dissecta & aperta viderunt. Ex quo essicitur, semsuum quoque ipsorum dissimilitudinem quamdam esse. Nihil igitur mirum, si ea quae in omnium aspectum incurrunt, diversa tamen singulis haud raro videantur: ut propterea necesse sit, ipsorum experimentorum fidem , quae firmissima & certissima esse deberet, interdum labare . Audite, quaeso, Senecam Naturalium Qua stionum lib. 7. cap. II. Illo Vso tempore, inquit, quo cometae apparent, inter spectantes de habitu
illorum non conmenit: sed prout cuique acrior acies aut hebetior, ita dicit aut lucidiorem esse, aut rubicundi rem, stes crines aut in interiora deduntos, aut in lat
ra dimiseos. Porro, quemadmodum dissicile invenias duos tantum homines eadem omnino facies
Cur autem senes praeterita tempora mirentur , & laudibus extollant 3 praesentia vero despiciant, atque accusent , copiose ac eleganter ostendit Balthassar Castilioneus initio libri 1. de Aulieorquem locum si quis legerit, operae pretium faciet; plurima enim pulcherrima , & hue spectantia continet. I Formosis videntin J Lucretium consule sub finem libri quarti, & Horatium Sat. 3. lib. I. v. 38. Ideo servus ille apud Teren
tium Eunucho A. 2. Se. I. v. I9. sie exclamati Dii boni, quid hoc morbi ess P adeon' homineι ιmmutarier Ex amore, ut non crinosas eum
30쪽
eie, iisdem omnino oris lineamentis, cujusmodi erant Menaechmi illi Plautini, si Ita forma simili pueri, uti mater sua
Non internosse posset, qua mammam dabat, Neque adeo mater i a, quae illos pepererat;
quod si aliquando forte contigerit, in prodigiis
habetur; sic evenire ViX potest, ut in uno atque altero homine par omnino sit oculorum, aurbum , Viscerum, ac praecipue cerebri conirmatio. Quod quidem cerebrum, ain illa mentiS, cogitationumque officina, varios magnitudinis modos obtinet; pro figura scilicet, atque ambitu capitis, in quo continetur. Plurimi autem reseri,
humani animi quali in domicilio locati sint:
nec parum sane momenti habet ad ingenii bonitatem, rationis perfectionem, vimque mem riae ipsa corporis, & singulorum Viscerum temperatio. E sensuum igitur, ac si cerebri vari tate miram judiciorum discrepantiam exsistere necesse est: unde tritum illud vulgi sermone Proverbium, auot capita, tot sententiae. 3 Tandem animus hominis, qui sensibus utitur, tamquam nuntiis rerum, atque interpretibus r
1 Plautus prologo Menaechmorum , v. I9. Contra M. Tullius an Lucullo, Fae enim, inquit, antiquos illos Servilios , qui gemini se rent, tam similes quam dicuntur: num renses etiam eosdem fuisse ' non cognoscebantur foris ; at domi: non ab alienis ; at a suis . 2) iace terebri varietate J Vide Galenum νέχνης ἰαξικῆς, sive Amtis Medicae, cap. I 2. & sequentibus.