장음표시 사용
31쪽
& ad quem demum pertinet veri salsique judicium: quomodo exploratum habebit, se illorum testimonio haudquaquam circumveniri, aut in errorem induci Z quomodo cognoscet, rem sibi sicuti est, enarrari P cum ipse sui naturam ignoret, neque scire possit, quibus vinculis cum corpore conjungatur, qua ratione ad ejus motum moveatur, & utrum e rerum imaginibus sibi extrinsecus oblatis veritatem ipsi colligere liceat, necne. Cum igitur humani animi natura penutus abstrusa sit, ignotae, quae naturam consequuntur, proprietates, si jam veri & falsi regula nulla esse videtur, ad quam judicia rerum dirigantur: adeoque omnia philosophorum de rebus obscuris decreta, ejusmodi sere sunt, ut everti disputatione possint. Hactenus de sensuum atque intellectus infirmitate dictum est: nunc de rerum cognoscendarum obscuritate paucis agamus. Itaque si res ipsas considerare aggrediamur, inveniemus, duabus potissimum de caussis, ad intimam earum cognitionem nobis p clusum esse aditum: nimirum quod continenter labantur, & fluant mmnia, neque quicquam sit in universo, quod vel minimo temporis puncto eumdem omnino st
tum retineat: deinde quia nihil sciri plene ac perfecte potest, quin una sciantur reliqua omnia. Ac Heraclitus quidem rerum inconstantiam &
- I am meri in os regula &e. J Vide Sex. Empirici lib. a. cap. I. saepius memorati operis.
32쪽
mutabilitatem sapienter flumini comparabat: aje-bat enim, qui bis idem flumen intraverit, umquam inventum esse neminem: quod videlicet prioribus aquis transeuntibus novae semper adveniant. ita prorsus accidere, ut cum quis ad rem aliquam cognoscendam animum appellit, ea protinus in aliam faciem se convertat; neque propterea ullum comprehensioni locum relinqui. Corpora enim omnia e quibus rerum natura constat, vel moveri & mutari pergunt, Vel quamquam interdum quiescere videantur, nihilominus occulta quadam vi ad motum & mutationem nituntur. Propterea Plato in eo dialogo quem Cratylum inscripsit, rerum labentium caducarumque naturas intueri propius, atque comprehendere, non humanae imbecillitatis, at
divinae cujusdam esse sapientiae, his verbis signi
i. e. Pherephatta nomine complures terren tur: recte sane nominum imponendorum rationis imperitia. nam mutato nomine, Persephones iocem spectant, ac proinde formidabile iidetur illis superius illud mocabulum . id autem significat, deam illam esse
33쪽
sapientem . quandoquidem illud sapientiae nomine eens
bitur quod in tanta rerum ultro citroque commeant
um micissitudine, res contingat tu palpet, illarique βο-lide comprehendat atque assequatur idest
tur Mρ παφα, aut quid simile, propter illam νω ἐπαφώ σου, i. e. comprehensionem rerum qua fluunt, atque
mutantur ; quae quidem sapientiae mi atque efficacia erisistit. Itaque Orcus, qui sapiens est, cum illa quae hujusmodi est, consuescit . Nunc mero nominis appellationem paullulum declinant atque inflectunt, elegantiseu menustae pronuntiationis rationem hasentes magis, quam meritatis, fu sesam iocant. Claudius quoque Ptolemaeus, vir summuS, lib. I. cap. I.
μαθηματικες σα- ς, rerum in quarum investigatione Physici versantur, obscuritatem ingenue consessus est. Cum enim, Aristotelem secutus, Fia
Νη-ωρηνικου, tria genera contemplativa docibina posuisset, physicum, mathematicum, metaph cum, quod ipse appellat: horum duo, nempe mei ph cum sty physicum , ait esse potiuS ωαασ- ,
ληψιν in μονικοῖ, conuecturam, quam comprehensionem quae scientiam efficiat: metaph cum quidem , Αοὶ is ur raλῶς α ανδ Iavis, Hεπί-ῶον, propter i us omnino latentem , i) intactilemque naturam: ph cum Uero re ρ ἴλησας τον ε ἄδηλον, propter materia instabilitatem, des obse
i Intactilemque J Usus est hae voce Lucretius lib. I. v. q38. Sin intactile erit , nulla de parte quod ullam Rem prohibere queat per se transire meantem :Scilicet hoc id erit maenum, quod inane vocamus.
34쪽
ut propterea numquam sperare liceat , phialosophos de his ullo tempore consensuros. Et hanc esse caussam crediderim, cur Isaacus Nev v tonus, recentiorum geometrarum facile princeps, Phi
losophiae Naturalis Ρrincipiorum Mathematicorum lib. 3. in Scholio generali Proposit. XLII.
haec de rerum substantia affirmare non dubit verit: Auid sit rei alicujus substantia , minime co
gnoscimus. Videmus tantum corporum figuras eu colores , aud mus tantum sonos , tangimus tantum super fries externas, olfacimus odores solos , fu gustamus sapores: intimas substantias nullo sensu, nulla actione r
flexa cognoscimus. i)Quis porro ullius rei cognitionem plenam atque
1 Quod idem luculentis admodum verbis olim pronuntiar
non dubitaverat Petrus Gassendus Exercitationum Paradoxicarum adversus Aristoteleog lib. 2. Exereitat. 6. Igitur, inquit , paucis ad hac respondere sic risumus. Primum non videri illos esse natura ini rios , qui ut natura nihil detrahunt, se plusquam par est, non adjiciunt c par enim injuria videtur, em dicere quod non sis , cr non dicere quod si : ae qui proinde eoncedunt indidisse quidem naturam omnibus homunibus sciendi desiderium ; at non tamen sciendi mel omni modo , vel omnia. Hine quamdiu de erant homines omnes scire plurima , er per experientiam, em quatenus illa apparent , verum est , quod natura duceissa scire desiderant: at natim ae praeterea volunt, er naturas intimas, er causas necessarias scire , iam hoe scientia genus es quod naturam angelicam, vel etiam divinam attineat, nec homuneiones deerat; quocirca er hoe desideriam Lei non potest esse a natura. Videlicet omnes homines pari modo desiderant immortalitatem: at quis renseat, hoe desiderium inditum esse a natura , per quam potius statutum es omnibus bominibus semel mori P Quare ut quoniam, quantumcumrue velint homines Mumquam mori, ex eo tamen quod nullus si qui assoquatωr immortalit rem , colligimus, tale desiderium minime esse naturale; sic colligere ρομfumus , quoniam nullus hominum es qui minima rei naturum introspectam habeat , desiderium risiura non esse , quo perspectam babere per- optet .
35쪽
que persectam sibi assuimere audeat, si) priusquam rerum multitudinem pame infinitam, quae hac universitate continentur, animo & cogit,
tione percurrerit Z quae inter se connexae adeo &colligatae sunt, ut, nisi omnibus plane perceptis, neque unam percipere atque intelligere possis. Quod si rerum singularum cognitio dissicilis libbetur, quanto magis omnium P hoc certe limmani ingenii modum excedit. α Fingamus, aliquem intelligere velle, quae sit hominis natura ; quomodo is ex animo & corpore constet ;quid in eo appetitus a ratione distet: huic pro
optet. Deinde vero er illud dari eonsequenter potiaF, esse eausas scie ita , at Icientia tamen experimentalis , o , ut se dicam , apparentialis ;Fquidem intellectus noster sit, cognoscitque experiundo multa apparentia. Haec omnia Ganendus ex Pyrrhoniorum fontibus derivavit. Eam sciliret Physicae partem quae appellatur λοεική, tantummodo pr hare, alteram vero, cui nomen est ιυνιολογικου , vel U-θενικἐ , tam quam minus utilem, contemnere ac repudiare videtur. Nos a tanto viro non plane dissentimus; nam H verum fateri volumus, legitima & non fucata Philosophia nihil aliud est quam accurata observatici Re collectio P φαδε. 4υ- , sive Historia Naturalis, cujus ope caute ac pedetentim leges naturae investigamus atque venamur ; non ultimas & remotissimas rerum eaustas persecuti , sed sensibus nostris propiores, quas imbecillitati humanae solas attingere licet. I Priusquam rerum multitudinem J Cicero Tuscul. Quaest. lib. 2. Di cile est in philosophia pauca esse ei nota , eui non sint aut pler
2 Fingamus, 3ee. J Minutius Felix in octavio , Editionis Lugd.
Batav. I 6sa. pag. Is . Nee recuso, inquit, quod Caecilius inserere i ter praecipxa connisus est, hominem nosse se, circumspicere debere. ., quid sit, unde si, quare fit I utrum elementis concretus , an concinnatus atomis , an totius a Deo facFus , formatus , animatus. Quοά usum eo plorare eruere sine uniet statis inquisitione non risumus, eum ita coharentia , eonnexa, contatenuia snt, ut nis divinitatis rationem dilia genter excusseris, nescias humanitatis ς nee posis pulchre gerere rem e vilem, nisi cognoveris hanc communem omniAm mundi civitatem.
36쪽
secto nota debet esse animi, corporis, rationis, atque appetitus natura. Cum Vero corpus h minis ex elementis concretum sit, danda opera est , ut elementa ipsa cognoscantur . Sumatur ergo ab igne quaestionis initium . Cons.lendi sunt veteres ac recentiores philosophi , eorumque opiniones de ignis natura diligenter perpendendae, atque aliae cum aliis comparandae. Ecce tibi Cartesius, ad quem philosophiae dictaturam plerique hoc tempore deserunt. Interroga illum, quid sit ignis: non ante doctum a se dimittet, quam commentum illud suum de universi constitutione explicaverit, dissicile
sane ac longis ambagibus impeditum. Cave t men ne homini fidem temere adjungas : nam& reliquos philosophos adire oportet, eorum que sententiis probe cognitis, quae omnium verissima sit, demum judicare. Ad quod recte sa-ciendum , primorum principiorum, communi que materiae notitia necessaria est: quae res in abdito latent, ac deinceps latebunt. Iisdem po ro dissicultatibus, trium, quae supersunt, elementorum natura obsepta est.
Quae cum exquisiveris, humani corporis s brica tibi consideranda erit: in qua re cum Viri sollertes ac laboriosi plurimi , in hoc praecipue Gymnasio Patavino, ad hanc diem summa cum laude versati suerint, ea nondum aderitum perducta est. Neque vero aliquis vestrum existimaverit, Auditores, de corpore UL
37쪽
ventis hominis eum recte judicare posse qui to
tam humanorum cadaverum Anatomen perdidicerit, nisi plures alias calluerit disciplinas; meminisse enim vos oportet illorum M. Tullii vem horum , ex Acad. Quaest. lib. 4. Corpora nostra non nolimus : qui sint situs partium, quam mim qu que pars haseat ignoramus. Itaque medici ipsi , quo
rum intererat ea nosse, veru ruut, ut ea eviderent: nec
eo tamen cunt Empirici notiora esse illa, quia si) possit fieri ut patefacta ery detecta mutentur. Sileo nunc de singularum partium usu, & de infinitis qua stionibus ad generationem, Vitam , & mortem hominis pertinentibus. Missas item facio subiti Ies atque involutas de Animae natura , propri tatibus, ac praecipue immortalitate disputationes: quae omnia scitu dissicillima ei nihilominus cognoscenda sunt, qui se, quid sit homo, intelligere postulet. Quemadmodum Vero naturam hominis plane ignoramus, ita si assirmemus, cetera omnia a nobis nesciri, mendaces sortasse non erimus. 1 In omni enim quaestione cum aliquantum processimus, ad incognitum aliquod&- pedem offendimus. Et sunt hodie qui sententiis antiquorum evertendis atque exsibilandis gloriam, & sapientis nomen aucupentur: qui albis dentibus rideant occultas qualitates, tutissi
i Possis fieri ut patefacta m detecta mutentur J Cornelius Celsus in Praefatione , ubi de Empiricorum secta r Neque quicquam esse fultius, quam quale quid vivo homine es , tale exfimare esse moriem
2 In Omai enim quaestione I Vide Danielis Georgii Mothofii P Iyhistoris Litterarii libri I. caput I 2. Disitiroci by Cooste
38쪽
mum scilicet, ut vocant, ignorantiae perfugium :quasi Veio ipsi tanto conatu, tantoque fastidio aut meliora, aut veriora protulerintl Naturam quudem ipsam e particulis corporum tenuissimis, rotundis, oblongis, ramosis, acutiS, obtusiS, aliarumque figurarum assidue Venanuir, in quas corpora dissolvunt : confidunt micro copiis, & Mliis inventis, quibus oculorum infirmitati submdio eunt: sed num iccirco sapientiores fiunt, cum rerum inter se permixtionis modum ignorent 8 Propior tamen est sensibus nostris rerum permiXtio, quam eXiguae earumdem particulae. Haec vero praecipuum naturae opus est: haec ejus
adytum, latibulum, cubile; sed quo propius, hoc difficilius inventu. Huic divinum illud ita
est, illud ἡ,i, ri,m , quo impellente, movente, agutante, jungente, miscente formantur corpora.
Hoc igitur nondum percepto, omnia ignorari Decesse est. Profecto id quod in unoquoque semine agendi vim habet, nonnisi intellectus comjectura attingi potest: nam quae oculis videmus, manibusque tractamus, ad corporum compositi nem vix quicquam conducunt. Ceterum, si philosophi qui scientiam definiverunt, rei cogniti
3 Philosephi qui sientium d finiverunt I Aristoteles Poster. Ana
εν τό παγμά kis , ori ἐκώνου αἰνία λὶ , ε μή e. χιναὰ νοῦν i. e. Scire autem putamus unamquamque rem simpliciter , non sphistico mori , id es ex accidenti , eum putamus ea sam cognoscere, propter quam πι es, Una rei causam ese , nec posse eam aliter se habere,
39쪽
nem per caussam , Videntur nos admonere voluis
se, vix homini datum scientiam adipisci; cum rerum cauta & obscurissimae sint, & prope im
Haec stre sunt, Auditores, quae Academicos, maxime e schola Arcesilai, & Scepticos olim eo adduxerunt, ut nihil afirmarent, de omnibus dubitarent, assensumque retinerent. Quae si quis copiosius aut subtilius exponi sibi desiderat, is M Tullii Academicarum Quaestionum librum qui Lucullus inscribitur, & Sexti Empirici Pyrrhonias evolvere ne gravetur. Nolite vero existimare, paucis tantummodo aut comtemtis philosophis hanc dubitandi rationem placuisse. Nam contra, ingenii atque eruditionis principes eam omni tempore probaUerunt; neque Academici solum & Sceptici, sed ex aliis etiam semiliis viri doctissimi: in quibus numerantur Anacharsis Scythes, Pherecydes Syrus, Pythagoras, i) Empedocles, Gorgias Leontinus,
re pri 'cipia tam multitudine anam forma sunt infinita , feri non potes ut ea noscantur qua ex his constant. nam ita demum eampositum nosse erisimamus , eum novimus ex ruibus , Q quot constet. Praeterea quod ad rem nostram plurimum tacit lib. 2. eiusdem operis cap. s. Jωρ, inquit, - - ἀπιεν ἐκαςu τὸ ἀκροαπν ζηνῶν. i. e. Oportet autem semper summam cuiusque rei causam quarere . I Empedocles J operae pretium est audire Ciceronem in Lucul-lo . Et tamen , ait, si Husici raro admodum , eum harent aliuo Leo , exclamant quasi mente imitati : Empedocles quidem , ut interdum mihἐfurere videatur: abstraeo esse omnia , nihil nos sentire, nihil eernere anihil omino suais sit, posse reperire.
40쪽
Xenophanes , Epicharmus , Parmenides , Zeno Eleates, Anaxagoras, i) Democritus, si Pr tagoras, Aristippus, Metrodorus Chius, Anaxa chus, M. Tullius, M. Varro doctissimus Roman rum 3) Horatius Flaccus, Cornelius Celsus,& Empirica medicorum secta, Lucianus, Megarici, Eretrici, & alii quam plurimi, quos omnes
memorare longum & injucundum esset. Hos tDE L men
I Democritus J Contendebat hic phiIosophus , omnem intellectum
esse animam corporis alicujus , quae non operaretur nisi per compus: ideoque affirmare non verebatur, intellectum esse quemdam sensum, Vel quamdam φ αινίαι imaginibus corporeis varias effingentem ac procudentem cogitationes et ex quo ajebat id consequi, omnia quae videantur, ea vera eslet nullam enim esse in rebus i-ssis aut veri, aut falsi notam, cum eae diverso modo intellectui e spectandas idemtidem exhiberent. Vide Aristotelem lib. I. de Anima cap. 2. & lib. . Metaphysic. cap. . De hac Democriti doctrina ita Sex. Empiricus lib. I. adversus Logicos num. I I s. Δη-
a tem ea quidem tollit qua apparent sensibus r in ex iis dicit nihil vere apparere, sed sium ex opinione. Quid porro intersit inter Democriti & Scepticorum sententiam, ostendit idem Empiricus lib. I. Pyrrh. hypot. cap. 3 . 1 Protagoras J Vide Aristotelem lib. Φ Metaphysie. cap. s. Se Sex. Empiricum lib. I. hypotyp. cap. 32. & lib. I. adversus Logiacos num. 388. 3 mratius Flauus J Ita de se ipse Epist. I. lib. I. v. I 3.
Ac ne forte roges , quo me duee, quo lare tuter :Nωllius addictus iurare in merba magiiDi, Quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes. Empirica medicorum secta J Celsus in Praelatione Medicinae rcontra hi qui se ει πMeικὰς ab experientia nominant , evidentes quidem causas, ut necessarias amplectuntur: obscurarum vero eausarum in naturalium a Flanu quaestionem ideo supervacaneam esse eontendunt , quoniam incomprehens illa natura sit. Non posse vera eomprehendi, patere ex eorum qui de his disputarunt, discordia r eum de ista re, neque in ter sapientia professores, neque inter usos medicos conveniat. Lege qum sequuntur, si Vacat.