Apuleii Metamorphoseon libri undecim ex optimis exemplaribus emendati. Tomus primus tertius Tomus 3

발행: 1796년

분량: 203페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

138 Α P U L E I Iper mediam plateam dirigit cursum, petiturus populo jam postulante ibiam de publico carcere mulierem, quam dixi propter multiforme scelus bestiis esse damnatam, meisque Prae claris nuptiis destinatam. Et jam , torus genialis scilicet noster futurus , eccuratissime disternebatur Iectus, indica testudine pellucidus , plumea congerie tumidus, Veste serica floridus. At ego, praeter pudorem obeundi publice concubitus , Praetercontagium Scelestae pollutaeque feminae , metu etiam mortis cruciabar permaxime, Sic iPSO meCum reputans : Quod, in amplexu Venereo scilicet nobis cohaerentibus, quFCumque ad exitium mulieris bestia fuisset immissa, non adeo Vel prudentia so-

Iers , vel artificio docta , vel absti-

142쪽

LIBER X. 339nentia frugi posset provenire, ut a jacentem lateri meo laceraret mulierem ; mihi vero quasi indemnato et innoTio parceret. Ergo igitur non de Pudore jam, sed de salute ipsa sol

licitus, dum magister meus Iectulo Probe coaptando districtus inservit; et tota familia partim ministerio Venationis occupata, partim voluptario Spectaculo attonita, meis cogitationbbus liberum tribuebatur arbitrium et

nec magnopere quisquam custodiendum tam mansuetum putabat asinum.

Paulatim fugitivum Pedem Prose-TenS , Poria, quae PTOTima est, Potitus , jam cursu me Celerrimo Proripio : sexque totis passuum millibuspomiciter consectis, Cenchreas Per-

vado : quod o pidum audit quidem nobilissimae coloniae Corinthiensium;

143쪽

14o APULEII LIBER X. alluitur autem AEgaeo et Saronico mari. Ubi portus etiam , tutissimum cnavium receptaculum , magno De quentatur populo. Vitatis ergo turbulis , et electo secreto littore, Prope ipsas fluctuum aspergines, in quOdam mollissimo arenae gremio lassum iCorpus Porrectus Te um. Nam et ultimam diei metam curriculum solis deflexerat: et vespertinae me quieti traditum dulcis somnus OPPreSSit. .

144쪽

MET AMOR PHOS E ΟΝ

LIBER UNDECIMUS.

145쪽

ARGUMENTUM

LIBRI UNDECIMI.Τoetus quidem Apuleius elegantia et eruditione plenus est: hic vero novissimus liber inter omnes excellit. In quo dicuntur quaedam simpliciter; multa ex fide historica , plurima ex secretariis

philosophiae, et religionis AEgyptiae de

prompta. In principio eloquenter explicatur oratio non asinalis , sed theologica , ad lunam , ejusque luculenta d scriptio. Mox lunae ad Lucium benevola institutio, pompae sacerdotalis copiosa et erudita descriptio : ex Minoi in homi- lnem pristinum devoratis rosis facillima reformatio et religiosa sacris Ilaidis et 'Osiridis initiatio e castimoniarum absti- nentia : altera ad lunam deprecatio : λ- φlix Romam versus profectio : ubi sacris romanis initiatus , in collegium pasinophororum adlectus est.

Diuitiaco by Cooste

146쪽

LIBER XI.

CIRc A primam serme nociis vigiliam experrectus pavore subito ; Video praemicantis lunae candore nimio completum orbem, Commodum marinis emergentem fluctibus. Nactusque opacae noctis silentiosa secreta , certus etiam summatem deam Praecipua maj estate pollere, resque Pror sus humanas ipsius regi providentia: nec tantum pecuina et serina, Verum inanima etiam divino ejus luminis numinisque nutu vegetari ; ipsa etiam corpora terra, Coelo, marique, nunc incrementis consequenter augeri; nunc decrementis obsequenter imminui ; sato scilicet jam meis tot tan-

147쪽

tisque cladibus saliato, et Spem Salutis, licet tardam, subminiStrante, Rugustum specimen deae praesentis statui deprecari. Confestimque discussa Pigra quiete, alacer exsurgo :meque protinus purificandi studio marino lavacro trado ; septiesque submerso fluctibus capite, quod eum numerum Praecipue religionibus aptissimum divinus ille Pythagoras

prodidit, laetus et alacer deam Pra potentem lacrymoso Vultu Sic apprecabar : Regina coeli; sive tu Ceres, alma frugum parens Originalis , quae repertu laetata filiae, vetustae glandis ferino remoto pabulo, miti Commonstrato cibo, nunc Eleusiniam glebam percolis; seu tu coelestis Venus, quae

primis rerum exordiis sexuum di- Versitatem generato amore sociasti,

148쪽

LIBER XI. 145 et aeterna sobole humano genere Propagato , nunc circumfluo Paphi sacrario coleris: seu Phoebi soror, quae Partu laetarum medelis lenientibus Tecreato , populos tantos educasti, Praeclarisque nunc veneraris delubris Ephesi e seu nocturnis ululatibus horrenda Proserpina, triformi facio larvales impetus comprimens, terraeque claustra cohibens, lucos diversos inerrans, vario cultu propitiaris : ista luce feminea collustrans cuncta moenia , et udis ignibus nutriens laeta semina, et solis ambagibua dispensans incerta lumina : quoquo nomine, quoquo ritu, quaqua facieto ses est invocare; tu meis jam nunci extremis aerumnis subsiste; tu sortunam collapsam assima; tu saevis exanitatis casibus Pausam Pacumque

3 13

149쪽

tribue. Sit satis laborum, sit salis p riculorum. Depelle quadrupedis diram iaciem. Redde me Conspectui meorum ; redde me meo Lucio. Ac si quod offensum numen inexorabili me saevitia premit; mori saltem liceat , si non licet vivere. Ad istum modum fusis precibus, et adstructis miseris lamentationibus, rursus mihi

mRrCentem animum in eodem illo cubili sopor circumfusus oppressit. Necdum satis connixeram: et ecce

Pelago medio Venerandos diis etiam vultus attollens emergit divina facies. Ac dehinc paulatim toto corpore

praelucidum simulacrum excuSSO P lago ante me Constitisse Visum est.

Ejus mirandam speciem ad vos etiam referre Connitar; si tamen mihi disse, tendi tribuerit iacultatem Paupertas

150쪽

L I. B E R X I. 347 oris humani: vel ipsum numen ejus dapsilem copiam elocutilis facundiae subministraverit. Iam primum Crines uberrimi prolixique, et sensim intorti, per divina colla passive dis persi , molliter defluebant. Corona multiformis, variis floribus sublimem distrinxerat verticem: cujus media quidem super frontem Plana rotu ditas in modum speculi, vel immo argumentum lunae, candidum lumen emicabat. Dextera laevaque sulcis indumentium Viperarum cohibita; spiscis etiam cerealibus desuper Porrectis : multicolor, bysso tenui pertexta:

nunc albo candore lucida ; nunc Croceo fore lutea , nunc roseo ruboresammida. Et quae longe longeque

etiam meum Confutabat obtutum ,

Palla nigerrima , splendescen& atro

SEARCH

MENU NAVIGATION