Epitome Veroniani operis De regula fidei Catholicæ edita Ticini regii 1786. Nunc ad utilitatem studiosæ juventutis emendata, et illustrata a Petro Philalethe S. Th. P

발행: 1791년

분량: 67페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

non sunt revelata Trophetis Apostolis. Fides proim de , quae haberi potest ex iis, humana est, qπα penes auctores referentes est ; nutans, probabilis, te ta , aut improbabilis , pro qualitate referentium , oecircumstantiis talium revelationum .

Addit autem huic regulae prudens Veronius, qnodsi credimus Fide humana Dioni, metonio, o aliis prophanis historicis , cur parem saltem , Sel maiorem gravioribus Auctoribus non deferemus Fidem p Hoc epitomator brevitatis caussa praeteriit ; quae non erant omittenda , ne in contemptum apud iuvenes abirent omnia , quae huiusce generis a gravissimis narrantur scriptoribus . Nam quod hi quidem giavissimi narrant, quibus maximi cordi erat Christianae Religionis honor & decus , ac praesertim Nicaeni II. generalis Concilii Patres , non solum maiorem , quam prophani historici Fidem promerentur , Sed quam maximam habere debent . Deus enim , qui perpetuo auxiliatur Ecclesiae suae dilectissimae , & si in- fallibili tatem non largiatur Patribus cecumenicis , quum de hisce rebus pronuntiant , attamen nunquam Sinet profecto , ut ea approbent , cuae humanis r tionibus ostendi possint parum Religioni suae conformes. Sed & sequenti corollario multo plura omisit Epitomator , quae de eius mente gravem iniiciunt suspicionem. Nam ipse ait:*. II. Sequitur a. Nihil Fide divina credi ex ullo

miraculo facto post tempora Apostolorum in confirmationem cuiusvis doctrinae, nullumque horum miraculorum Fide divina esse necessario credendum ἔetiamsi talia miracula contineantur in Bullis Summoram Pontificum umanorum Canonigationis Sanctorum,

quorum plena sunt dicta Bulla , aut etiamsi referan-pur in conciliis universalibus. ADNoe

22쪽

Etsi credenda haec non sint Fide divina proprie dicta, quae divina nititur revelatione ; certum tamen ea credenda esse Fide Ecclesiastica , divinis innixa promissis: scilicet nisi quis absurde & impie dicat,

i ullam nobis viam nunc suppetere , qua omnipotentia Dei nobis ex miraculis etiam manifestetur; f

teatur oportet recensita miracula constare nobis certitudine illa , quae maior inter homines esse non possit, cui proinde repugnare nemo nisi audacissimus velit ; ut Veronius ipse , cuius verba paullo post asseremus, iure animadvertit . Pollicitus est enim in Evangelio Deus , se facturum , ob vivam petentium Fidem , miracula ; inutile aliqid promisisset,

si ea habenda non foret in miraculis ipsis certitudo , quae divinis conveniat inter homines operationibus . Haec ergo saltem habenda est compluribus miraculis Fides , iis potissimum, quae ab cecumenicis Conciliis approbata sint , vel etiam a Romanis Pontificibus , in caussis Sanctorum confirmentur . Altera quoad canonigationem Sanctorum addi potest ratio , quae profecto prudenti viro omnem dubit ilouem aufert . Tanta siquidem est Romanae Sed is diligentia , & accuratio in instituendo miraculorum , quae proponuntur ad Beatorum canonigationem , examine , ut severiores haeretici eam magnopere admirentur . Itaque maxima, Ecclesiastiea saltem Fide habentur digna huiusmodi miracula, quae a sanctis doctisque viris , a S. Sede Ap. Rom. atque ab cecumenicis Conciliis approbentur . Hanc fuisse Veronii mentem dissimulavit eius Epitomator ; quo animo , ipse novit. Namque Uem nius, qui inprimis , etsi falsa aliqua narrari a privatis scriptoribos fateatur , addit attamen e maxima pars,

r fere omnia verissima sunt. Deinde ait: γ si historiis

23쪽

Smetonsi fidem aliquam adbibemus , nee reooeamur In 'dubiam facta ab eo descripta, temerariusque censeretur , qui sine ratione haec negaret; maioris sine temeritatis arguendus foret , qui praedicta omnia miracula, relata a sanctissimis, O graetissimis testibus, etiam ea quibus interfuerunt, referentibus, ut pleraque refert Augustinus , negaret . Quamquam Vero neget

Veronius Fidem Catholicam his inniti tamquam fundamento; confirmatur nihilominus , inquit, his miraeulis , quinimo revelationem aliquam continent ; Idque probat ex Scripturis Novi Testamenti ad Haebr. cap. II. V. 3. : Matth. XXVIII. zo. atque concludit;

omne ergo miraculam, verbum quoddam Dei est; impossibile autem est, Verbo ullo , mentiri Deum . Apost. ad Haebr. cap. VI. v. I 8. Haec vero 'an brevitatis gratia, an corruptionis caussa ab Epitomatore Veroniano sint praetermissa , aliorum esto iudicium . Illud certum hinc eruitur , quod si Veronii fontem adeat Catholicus , in hisce rebus eam pietatem Religionesarque servabit , quam debet; si eius Epitomen Ti- einensem consulat, pietatis religionisque detrimenta fac si lime patietur . Illustratione autem tam Ueronii doctrina , quam eius Epitome indiget in eo quod Φ. III. Sequitur 3. Nullam doctrinam fundatam in Verbo Dei, sive Scr plura diversimode exposita a Saninctis Patribus , aut Doctoribus nostris , esse doctrinam Fidei . Idque ex duplici defectu I. quia non con

stat esse reCelatam et omnis autem actus Fidei debet GSe certus ex rezelatione . 2. Nec proponitur talis expositio, seu sensus ille Scripturae, ab unizersali E

elesia , hoc ipso , quod vorte exponitur.

In hoc corollario vel exponitur regula oua Ecclesia uti debet rn innuirendis Fidei veritatibus , vel eadem demonstratur Fidelibus, ut ipsi noscant quid

24쪽

Catholice credere eos oporteat. Si primum , regula ipsa aliquam flagitat illustrationem . Ecclesia enim Spiritu S. edocta novit, quinam ex necessitate , quinam ex utilitate tantum consulendi sint doctores no- Stri , ut eorum auctoritas pondus habere possit ; tum vero ipsa intelligit , quem numerum S S. Patrum &Doctorum sequi debeat. Notum siquidem est , definitas ab Ecclesia veritates Catholicas , licet aliqui ex SS. Patribus, Si plures ex Doctoribus aliter senserint . Non ergo constans regula est, non definiri ab Ecclesia veritates Catholicas , quum a Patribus &Doctoribus diversimode aliquis Scripturae textus e

Ponatur . Si vero alterum ; hoc inutile , & pernicio-ciosum ipsis Fidelibus foret ex ipsis antea a Veronio positis principiis ; siquidem privati Fideles minime iudices sunt de Fidei rebus . Quod si inter ipsos Doctores quaestio sit utrum aliquid sit de Fide divina, an vero de Fide Catholica, quaestio haec in binas dispertiri potest . Vel enim de re iam ab

Ecclesia definita quaestio est, quo in sensu accipi d beat, vel de re, quae nulla ratione definita sit. Si hoc postremum ; evidens est expectandam Ecclesiae definitionem . Si primum , quoniam cuique inquieto Catholico familiare est dubitationes definitis dogmatis proponere , omnia fere dogmata in tenebras . Verterentur , auditis huiusmodi Catholicorum argumentis . Ergo contemnendi sunt, sicut Ecclesia eos Contempsit, postquam dogma aliquod adversus eosdem desiniit . vos vero Veronius dixit in Regula hac Doctores; hoc pariter supra declaravimus , quommodo intelligendum; ne scilicet sumantur tamquam Ecclesiae Doctores ii , qui licet adhuc Catholico glorientur nomine , tamen quaecumque intercesserit caussa , Catholicae veritatis parum se probant amicos . Praeterea I

25쪽

αε .rea distinguendum diligenter est inter Doctores peia clesiae , qui missionem a Deo habent, ut ipsi sint legitimi & cum auctoritate definitores Catholicarum

veritatum , & inter alios Doctores , quorum etsi ingenium & doctrina plurimi aestimanda sint, non habent tamen huiusmodi intimam auctoritatem definiendi Catholica dogmata ; sicuti legum interpretes dicuntur authentici, qui sunt legum auctores, nimirum Principes ; ceteri autem interpretes doctrinales a pellantur. Qua quidem posita recta distinctione facile evanescunt, quae hisce temporibus excitatae iterum e cineribus: sunt quaestiones de Iudicibus Fidei. Ut porro a Christo Domino positi sunt dumtaxat Episcopi cum R. Pontifice consentientes, ut cum aucto ritate definiant Catholica dogmata . Ceteri autem non nisi delegatam habent in hoc genere auctoritatem . ANque hinc est , quod fere numquam ad cecumenica Conincilia vocati sint alii praeter Episcopos ; qui certe& alios necessario vocassent , Si agnovissent eosdem divina ac primigenia auctoritate donatos ad definiendas Catholicae Religionis veritates. De infallibilitate autem definitionum huiusmodi , aptior erit infra dicendi locus . Demum illud omittendum non est, quod ad Regulae ipsius explanationem scripsit Ver latus , qui ait : Bbi tamen observandum , quod quando n. Patres explicam Narra loca Scriptura , eamdem meritatem alii ex illo Scriptura textu eruunt, alii ex alio ; Usporum consensum nω tanimn ut unania mem esse acceptandum Ecclesiae , sed etiam ut fundatum in Seriptura , licet non ut fundatum in hoe .el illo Darticulari loco Sciaptura. q. IV. Sequitur q. Nullam consequentiam , certo licet, & evidenter deductam ex propositione aliqua Fidei , & alia evidenti lumine naturae, per sormam lcgices evidentem , sussicientem esse fundando Fidei

26쪽

Is Catholicae articulo i seu nullam doctrinam quae constet solum tali consequentia , esse doctrinam Fidei Catholicae. Idque ex duplici etiam defectu I. Bia

proposita non est illa doctrina ab Ecclesia universali, a. mia talis doctrina sit deducta , non est revelata rFides autem est ex auditu, auditus per verbum Dei, Eti cap. cit. ad Romanos docet Paullus , qui sane non a dii r er per consequentiam deductam evidenter ex Oedibo Dei .

Profecto quod notandum diligentissime) cer um est,

Uarias esse sententias doctorum Catholicorum t an quod sic sequitur ex Scriptura sit de Fide λ Alii asserunt , ut Vega , Canus ; alii negant . Distinguunt alii d centque: Si ex duabus propositionibus Scriptuω deducatur tonsequentia , illam esse de Fide ; neisliquam si ex una de Fide, O alia evidenti lumine naturae . sentiunt autem omnes , non esse de Fide Catholica, idest non esse talem doctrinam , cui omnes sub poena haeresos teneantur assentiri, tamquam de Fide ; oe siquis contrarium diceret , 2 'vator ipse valὸe eulpandus foret , novum dogma ingerens , oppositum sentientes damnans , in hoc ipso ipsemet temeritatis in re gravissima damnandus , O ceruura Ecclesiastica percellendus r

Quamvis haec omnia primo adspectu videantur Perspicua , attamen cuique constabit evidentissime, eadem indigere aut emendatione aut saltem illustratione . Regulam Veronianam cum addita ab Ipso declaratione consideremus . Quod ait in Regula , non esse doctrinam Fidei Catholicae consequutionem illam, quae ex propositione aliqua Fidei & ex alia propositione naturalis rationis deducitur, concedi Vero nio potest, ob rationes ab ipso allatas . Verum quod

ait in declaratione de alia Doctorum hypotest , hoc

27쪽

velim intelligant Theologiae studiosi, ita ut non sit

de Fide Catholica , dum ea consequutio ex aliqua Scripturae propositione a Theologis eruitur & ex alia tera lumine naturali cognita; possit tamen ab Ecclesia definiri tamquam Catholica veritas . Ecclesia enim , ut legitima Scripturarum interpres , iudicare utique

potest , utrum ex una Scripturae propositione necessario sequatur alia, adeo ut non posita consequutione illa , nec poneretur Bibliorum propositio , aut si falsa esset eadem consequutio , falsa quoque esset illa . Quod enim dixerit Apostolus , Fidem

esse ex auditu per verbum Dei, & ipse non ad dia derit et per consequentiam deductam evidenter ex verbo Dei , non tamen id negavit Apostolus : neque enim divit, Fidem esse per verbum Dei adeo ut quod conceptis verbis scriptum, aut divinitus traditum non fuerit , habendum omne sit ut verbum hominis . Nam qui dicit aliquid, ex quo aliud necessario se quatur , utrumque dicit profecto . Ita Sc Dei ve bum hac ratione percipiendum esse nemo non UI-det. Hoc ipse agnovit Veroni us, qui in Regula sua ait et cumque consequens contineatur virtuti iter in strae- 'missis, neutiquam formaliter &c. Quacumque ratiO- ,

ne contineatur, semper continetur, atque ita sane ut falso consequente verum non sit antecedens , ex quo

illud necessario evidenter consequitur . Ecclesia ergo infallibilitatis munere donata in interpretando divino Verbo , potest ipsa id ita proponere, ut sit dogma Catholicum , quod ex aliqua Scripturae sententia necessario videat sequi . Veronius ipse initio , Regula nimirum secunda fassus est, i nesse Ecclesiae auctoritatem declarandi & proponendi ut revelatum, quod in ipsa revelatione obscurum est. Sed implicite in aliqua Bibliorum propositione continetur alia , quae necessariam & absolutam cum illa habet connexio- Aera

28쪽

2Tnem; Ecclesia ergo illud tamquam revelatum & C tholicum Fidei dogma potest proponere. Et Sane ex una aut duabus Scripturae propositionibus Ecclesiacon Sequutiones elicuit , proposuitque ut Catholica dogmata , quum ipsa definiit adversus haereticos duas esse in Christo naturas hypostatice coniunctas, duas que in eodem & voluntates & operationes . Confirmari haec possunt ex sententia Doctoris Ticinensis, qui sub nomine Theologi Placentini , in Epistola I. ad Episcopum Arixiensem scripsit e Le veriti della Fede sono unite strettamente tra loro , ed hanno varii rapporti, e sono fecondissime di attre Cerita chela esse contengonsi, come i stulti deli' albero net se-

me , te quali pol smiluppa te fomano quel torps di

te in dubbio un articolo in ram espressamente annun Elato ; ma quando ancora si nega una veriti , cheha un necessario rapporto con queli' articolo , e talui discende per necessaria conse uenda . . . Percio

vegetamo , che la Chiesa ha in tuiti i tempi condan- nati coloro , che ard ano di combattere i principidella sua dottrina nelle conse uenete , e net primi r porti essenetiali ai medesimi. cio che fata la vosa di

G. C. sino alla consumazione dei Secoli, davendo essa conseret are non to scheletro solo , per cosi dire , er ossatura , ma it corpo tutio intiero e sano delle Uerita a lei confidate da G. c. Alia demum adiicienda his est observatio . Video enim a iuvenibus propositionem , quae sit identica revelatae, vel definitae tamquam Catholicae, confundi posse cum propositione, quae deducatur aliqua ratione ex iisdem , sed re ipsa diversa sit . Primi enim generis propositio certe Fidei Catholicae est; altera autem vel non est, vel fieri potest ut non sit

29쪽

18 .

ad eamdem pidem pertinens. Exemplum propositio nis primi generis nobis suppeditat Veronius ipse in

postrema sua Regula, de qua suo loco dicemus. De- finitum nempe a Tridentino Concilio est, Ecclesiam esse iudicem de vero sensu & interpretatione Sacrarum Scripturarum ; expresse vero desinita non fuit

ab eodem Concilio Ecclesiae in hac re in Allibilitas.

Uerumtamen hoc dogma esse fatetur Veronius ; &dumtaxat licitum Fidelibus ait , abstinere ab hoc infallibilitatis vocabulo , quoniam a Concilio cons

cratum eo in loco non est e ait vero rem hoc vocabulo significatam esse de Fide, quod Ecclesia divinitatis instinctu in illis definitionibus numquam erret . Propositio igitur di Ecclesia est in fallibilis in

in iudicando de vero Scripturarum sensu r identica est Ueronio teste cum altera Concilii , in qua illud vocabulum adhibitum minime fuit. Possem plurima alia afferre exempla , a quibus brevitatis gratia abstineo . Itaque videndum diligenter an proposito, quae ex revelatis deducitur, sit vera illatio aliam reipsa, diversam exhibens propositionem , an vero sit pOtius revelatae propositionis legitima interpretatio ; in hac enim altera hypothesi est eadem quoad rem , diversa quoad verba . Ita si ex una revelata aut d finita propositione deducatur altera, quae ita sit cum illa connexa , ut eadem absolute poni non possit, nisi hac posita & vicissim; videtur etiam altera revel ta & definita . Quod si qua vere prudens intersit dubitatio de aretissima illa propositionum connexi ne ; fateor utique necessariam Ecclesiae definitionem ad Catholicum dogma ex altera propositione demonstrandum . Sed plerumque , & his praesertim temporibus opponi solent dogmatis definitis inutiles subtilitates , imo etiam difficultates , quarum puderet

grammaticos iPSOS . p

30쪽

Obsertandum proinde contra frequentes calumnias Molinaei, aliorumque , Decretum Gratiani , seu eius auctoritatem longe longius abesse , quod possit fundare articulum Fidei ; midelicet nihil esse de Fide , qua continetur in illo Decreto.

Mimirum , ut recta ratio suadet, quod alias non constet esse de Fide Catholica ; plura enim huiusmodi tam in Decreto , quam in Decretalibus , de quibus postea agit Veronius , perspicue continentur.

REGULA V.

'Praeterea nullae Decretales Romanorum Pontificum Contentae in corpore Iuris Canonici, sive in sex libris Decretalium , sive in clementinis , sive in Extra gantibus , ae nullae Bulla posteriorum , qui in sede Tetri sederunt , suffcientes sunt fundando articulo Fidei Catholicae r seu nulla doctrina est de Fide , qua continetur in istis Decretalibus , aut Diplomatibus. Trobatur e quia Papa , quocumqW' modo loq ens , etiam ex Cathedra , non est universalis Ecclesia ς emgo quod ab eo proponitur, non proponitur ab Ecclesia universali; ergo non est doctrina Fidei Catholicae. ALdo , conclusionem hanc tam certam esse inter DoLI Ses omnes , ut si quis contrarium doceret, 'Novator ipse foret , O eensura percellendus , quippe novi d metatis inventor .

ADNOTATIO.

Regula haec illustrationem obtinebit a sequentialia Regula Veroniana , quae diligenter est inspicienda , & potest ex Ecclesiastica historia plurimum i Iustrari . Multa enim sunt antiquis temporibus primum a Rom. Pontificibus statuta, quae postea ipsa secum enica Concilia communi suffragio ut recta decrevere . Sed praetereunda heic non erant abs Epit

SEARCH

MENU NAVIGATION