Caii Plinii secundi Historiae naturalis libri 37. Quos recensuit & notis illustravit Gabriel Brotier. Tomus 1.6 2

발행: 1779년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

131 C. PLINII NATUR.

B cuniam magnam bono modo inven re, is multos liberos relinquere, & clarissia D mum in civitate esse : haec contigisse et , is nec ulli alii post Romam conditam vis Longum est refellere & supervacuum, abunde uno casu refutante. siquidem is Metellus orbam luminibus exegit senectam, amissis incendio, clim Palladium raperet ex aede Vestae, memorabili causa, sed evem tu misero. Quo fit, ut infelix quidem dici non debeat: felix tamen non possit. Tribuit ei populus Romanus, quod numquam ulli alii ab condito aevo, ut quoties in senatum iret, curru veheretur ad curiam. Magnum & sublime, sed pro oc lis datum.

44. Hujus quoque Q. Metelli, qui illa

de patre dixerat, filius, inter rara feliciatatis humanae exempla numeratur. Nam Praeter honores amplisSimos, cognomenque e Macedonia, quatuor filiis illatus rogo , uno praetorio , tribus consularibus, duobus triumphalibus, uno censorio r quae singula quoque paucis contigere : in ipso tamen flore dignationis suae ab C Attinio Labeone, cui cognomen fuit Macerioni , tribuno plebis, quem e senatu censor ejecerat , reVertens e Campo meridiano tempore , Vacuo foro & Capitolio, ad Ta Peium raptus , ut praecipitaretur , conV lante quidem tam numerosa illa cohorte ,

142쪽

HIs To R. Lib. VII. I 3 y

quae patrem eum appellabat, sed ut necesse erat in subito ) tarde & tamquam in

exsequias, cum resistendi sacroque sanctum repellendi jus non esset, virtutis suae opera & censurae periturus, aegre tribuno , qui intercederet, reperto, a limine ipso mortis revocatus : alieno beneficio postea vixit , bonis inde etiam consecratis a damnato suo : tamquam parum esset faucium certe intortarum, expressique per aures sanguinis poena exacta est. Equidem& Africani sequentis inimicum fuisse, i ter calamitates duxerim, ipso teste Macedonico. Siquidem liberis dixit: si Ite filii, a celebrate exsequias, numquam civis ma-Bjoris funus videbitis v Et hoc dicebat jam Balearicis, & Diadematis, jam Mace donicus ipse. Verum ut illa sola injuria aestimetur, quis hunc jure felicem dixerit, periclitatum ad libidinem inimici, nec Asebcani saltem, perire t quos hostes. vicisse tanti fuit aut quos non honores currus que illa sua violentia fortuna retro egit, per mediam urbem censore tracto, setenim sola haec morandi ratio fuerat: θ tracto in Capitolium illud , in quod triumphans ipse de eorum exuviis, ne capti-Vos quidem sic traxerat Z Majus hoc 1celus felicitate consecuta factum est, periclitato Macedonico vel funus tantum ac taIeperdere, in quo a triumphalibus liberis

143쪽

r34 C. PLINII NATUR.

portaretur in rogum, velut exsequiis D que triumphans. Nulla est profecto solida felicitas, quam contumelia ulla vitae rumpit, nedum tanta. Quod superest, nescio morum gloriae, an indignationis dolori accedat, inter tot Metellos tam sceleratam C. Attinii audaciam semper fuisse inultam. XLVI. 4s. In divo quoque Augusto, quem universa mortalitas in hac censura nuncupat, si diligenter aestimentur cuncta , magna sortis humanae reperiantur Volum na. Repulsa in magisterio equitum apud avunculum, & contra petitionem ejus praelatus Lepidus: proscriptionis invidia, co legium in triumviratu pessimorum civium, nec aequa saltem portione, sed praegravi Antonio : Philippensi proelio morbus, s

ga , & triduo in palude aegroti, & ut fatentur Agrippa dc Maecenas aqua subter

cutem fusa turgidi, latebra: naufragia Si. cula, S. alia ibi quoque in spelunca occultatio. Iam in navali fuga urgente hostium manu, preces Proculeio mortis admotae : cura Perusinae contentionis : sollia citudo Martis Actiaci: Pannonicis bellis ruina e turri: tot seditiones militum, tot ancipites morbi corporis : suspecta Μam celli vota , pudenda Agrippae ablegatio , toties petita insidiis vita, incusatae liberorum mortes, luctusque non tantiim o

bitate tristes: adulterium filiae, & consilia

144쪽

HIs To R. Lib. VII. I 3y

parricidae palam facta: contumeliosus privigni Neronis secessus: aliud neptis adulterium : juncta deinde tot mala : inopia stipendii, rebellio Illyrici, servitiorum deis lectus , juventutis penuria, pestilentia U his , fames sitisque Italiae, destinatio exspirandi, & quatridui inedia major pars mortis in corpus recepta. Iuxta haec V riana clades , & maiestatis ejus foeda sugillatio, abdicatio Postumi Agrippae post adoptionem, desiderium post relegationem : inde suspicio in Fabium, areanorum que proditionem: hinc uxoris & Tiberii cogitationes, suprema ejus cura. In summa , deus ille , caelumque, nescio adeptus magiS, an meritus, herede hostis sui filio

excessit.

XLVII. 46. Subeunt in hac reputatione Delphica oracula, velut ad castigandam h minum vanitatem a deo emissa. Duo sunt hare: a Phedium felicissimum, qui prom patria proximh occubuissetis. Iterum a Gyge rege tunc amplisSimo terrarum comsultum, M Aglaum Psophidium esse fetian ciorem . . Senior hic in angustissimo AN Cadiae angulo parvum, sed annuis victibus largh lassiciens, praedium colebat, numquam ex eo egressus: atque ut e vitae genere manifestum est minima cupidine minimum in vita mali expertuS.

XLVIII. 47. Consecratus est vivus se

145쪽

6 C. PLINII NATUR.

tiensque oraculi ejusdem jussu & Iovis deorum summi adstipulatu, Euthymus pycta, semper Olympiae victor, & semel victus. Patria ei Locri in Italia: ibi imaginem ejus, & Olympiae alteram, eadem die tactam fulmine , Callimachum, ut nihil aliud , miratum video, ad eumque jussisse sacrificari: quod & vivo factitatum &mortuo, nihilque adeo mirum aliud, quam hoc placuisse diis. XLIX. 48. De spatio atque longinquitate vitae hominum, non locorum modo Situs, Verum exempla, ac sua cuique sors

nascendi incertum fecere. Hesiodus, qui primus aliqua de hoc prodidit, fabulosδ ut reor multa de hominum aevo reserens, cornici novem nostras adtribuit aetates , quadruplum ejus cervis, id triplicatum corvis. Et reliqua fabulosius in phoenice , ac Nymphis. Anacreon poeta Aringanthonio Tartessiorum regi CL. tribuit annos , Cinyrae Cypriorum X. annis a pliua , AEgimio CC. Theopompus Epimenidi Gnossio CLIII. Hellanicus quosdam in AEtolia Epiorum gentis CC. explere. Cui adstipulatur Damastes, memorans Pictoreum ex iis praecipuum corpore viribus-rue, etiam CCC. vixisse. Ephorus Arca-um reges CCC. annis. Alexander Cornelius, Dandonem quemdam in Illyrico D. vixisse. Xenophon in Periplo , Tyriorum

146쪽

Ηrs To R. Lib. VII. 137

Insulae regem DC. atque ut parce mentitus, filium ejus DCCC. quae omnia inscitia temporum acciderunt. Annum enim alii aestate unum determinabant, & alterum hieme : alii quadripartitis temporibus, Sicut Arcades, quorum anni trimestres fuere:

quidam Lunae senio, ut AEgyptii : itaque

apud eos aliqui & singula millia annorum vixisse produntur. Sed ut ad confessa transeamus , Arganthonium Gaditanum octoginta annis regnasi se prope certum est : putant quadragesimo coepisse. Masinissam sexaginta annis

regnasse indubitatum est : Gorgiam Sic tum centum & octo vixisse. Q. Fabius

Maximus sexaginta tribus annis augur fuit. M. Perpenna, & nuper L. Volusius Salu ninus , omnium quos in consulatu sententiam rogaverant, superstites fuere. Perpenna, septem reliquit ex iis, quos censor legerat: Vixit annos XCVIII. Qua in re &illud adnotare succurrit , unum omnino quinquennium fuisse, quo senator nullus moreretur: cum Flaccus & Albinus ce sores lustrum condidere, usque ad proxia mos censores, ab anno Urbis quingentesimo septuagesimo nono. M. Valerius Cod. Vinus , C. annos implevit: cujus inter priamum & sextum consulatum XLVI. anni fuere. Idem sella curuli semel ac vicies sedit, quoties nemo alius. IEquavit ejus

vitae spatium Metellus pontifex.

147쪽

138 C. PLINII NATUR.

Et ex seminis Livia Rutilii XCVII. amnos excessit: Statilia , Claudio principe , ex nobili domo, nonaginta novem: Terentia Ciceronis citi. Clodia Ofilii cxv.

haec quidem etiam enixa quindecies. Lucinceia mima centum annis in scena pronuntiavit. Galeria Copiola Emboliaria reducta est in scenam, C. Poppaeo, Q. Sulpicio coss. ludis pro salute divi Augusti votivis,

annum centesimum quartum agens : quae producta fuerat tirocinio a M. Pomponio sedili plebis , C. Mario, Cn. Carbone consulibus, ante annos nonaginta unum : &a Magno Pompeio magni theatri dedic tione, anus Pro miraculo reducta. Sammulam quoque centum decem annis viaxisse, auctor est Asconius Pedianus. M

ntis miror Stephanionem qui primus togatas saltare instituit utrisque saeculariis hus ludis saltasse , & divi Augusti, & quos

Claudius Caesar consulatu suo quarto se- Cit , quando LXIII. non amplius anni in te uere, quamquam & postea diu vixit. In Tmoli montis cacumine, quod Vocant Tempsin, CL. annis Vivere, Mucianus amctor est. Totidem annos censum Claudii Caesaris censura T. Fullonium Bononie sem : idque collatis censibus quos anth deintulerat , vitaeque argumentis etenim id curae principi erat) verum apparuit. L. 49. Poscere videtur locus ipse sid

148쪽

Η1sTOR. Lib. VII. I 39

alis scientiae sententiam. Epigenes CXII. annos impleri negavit posse: Berosus e cedi CXVI. Durat & ea ratio, quam Petosiris ac Necepsos tradiderunt, & tetarte morion appellant, a trium signorum portione, qua posse in Italiae tractu CXXIV.

annos Vitae contingere apparet. Negavere illi quemquam XC. partium exortivam memsuram quod anaphoras vocant transgredi, & has ipsas incidi occursu maleficorum Siderum, aut etiam radiis eorum, Solliaque. Schola rursus Acisculapii secuta, quae stata vitae spatia a stellis accipi dicit, sed

quantum plurimum tribuat incertum est. Rara autem esse dicunt longiora tempora, quandoquidem momentis horarum insignishus , Lunae dierum, ut VII. atque XV.

quae nocte ac die observantur ) ingens

turba nascatur, scansili annorum lege occidua, quam climacteras appellant , nota fere ita genitis LIV. annum excedentibus. Primum ergo artis ipsius inconstantia declarat, quam incerta res sit. Accedunt experimenta recentissimi census , quem intra quadriennium imperatores Caesares Vespasiani, pater filiusque censores eg runt. Nec sunt omnia vasaria excutienda: mediae tantum partis , inter Apenninum Padumque, ponemus exempla. Centum V, ginti annos Parmae tres edidere , Brixelli unus CXXV. Parmae duo CXXX. Placentiae

149쪽

x o C. PLINII NATUR.

unus, Faventiae una mulier CXXXV. Η

noniae L. Terentius Marci filius. Arimini vero M. Aponius , C. &. L. Tertulla , CXXXVII. Circa Placentiam in collibus oppidum est Veleiatium, in quo CX. annos sex detulere , quatuor centenos vicenos :unus , CL. M. Mucius M. filius , Galeria, Felix. Ac ne pluribus moremur in re confessa, in regione Italiae octava centenum

annorum censi sunt homines LIV. cente num denum homines XIV. centenum Vicenum quinum homines duo , Centenum tricenum homines quatuor , centenum tricenum quinum aut septenum totidem , centenum quadragenum homines tres. Alia mortalitatis inconstantia: Homerus eadem nocte natos Hectorem & Polyd manta tradit , tam diversae sortis viros. C. Mario , Cn. Carbone III. coss. a. d.

uintum Kalend. Iunias , M. Caecilius

usus & C. Licinius Calvus eadem die geniti sunt, oratores quidem ambo, sed tam dispari eventu. Hoc etiam iisdem horis nascentibus in toto mundo quotidie evenit, pariterque domini ac servi gignuntur , reges & inopes. LI. so. Publius Cornelius Rusus, qui consul cum M'. Curio fuit, dormiens oculorum Visum amisit, cum id sibi accidere somniaret. Ε diverso Pheraeus Iason deploratus a medicis vomicae morbo , cum

150쪽

HISTOR. Lib. VII. I 4r

mortem in acie quaereret, Vulnerato pectore medicinam invenit ex hoste. Q. Fabius Maximus consul apud flumen Isaram proelio commisso adversus Allobrogum ArVernorumque gentes , a. d. VI. Idus Augustas , CXXX. M. perduellium caesis, febri quartana liberatus est in acie. Incertum ac fragile nimium est hoc munus naturae , quidquid datur nobis : malignum verb &. breve etiam in his, quibus largissime contigit, universum utique aevi

tempus intuentibus. Quid quod aestimatione nocturnae quietis, dimidio qui que spatio vitae suae vivit i pars aequa

morti similis exigitur, aut poenae, nisi contigit quies. Nec reputantur infantiae anni , qui sensu carent : non senectae , in poenam Vivacis. Tot periculorum genera, tot morbi, tot metus, tot curae, toties invocata morte , ut nullum frequentius sit Votum. Natura vero nihil

hominibus brevitate vitae praestitit melius. Hebescunt sensus , membra torpent, praemoritur .Vissis, auditus, incessus , demtes etiam ac ciborum instrumenta : &tamen Vitae hoc tempus adnumeratur. Eringo pro miraculo & id solitarium reperitur exemplum , Xenophilum musicum centum & quinque annis vixisse sine ullo corporis incommodo. At hercules reliquis omnibus per singulas membrorum Partes ,

SEARCH

MENU NAVIGATION