Caii Plinii secundi Historiae naturalis libri 37. Quos recensuit & notis illustravit Gabriel Brotier. Tomus 1.6 2

발행: 1779년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

r a C. PLINII NATUR.

linis filium : herbariam & medicamentariam a Chirone , Saturni & Philyrae filio conflare & temperare , Aristoteles Lydum Scythen monstrasse, Theophrastus Delam Phrygem putat. aerariam fabricam alii Chalybas, alii Cyclopas. Ferrum Hesiodus in Creta eos, qui vocati sunt Dactyli Idaei. Argentum invenit Erichthonius Atheniensis: ut alii, AEacus. Auri metalla& conflaturam , Cadmus Phoenix ad Pan gaeum montem : ut alii, Thoas & Eaclis in Panchaiar aut Sol oceani filius, cui Gellius medicinae quoque inventionem eX melle adsignat. Plumbum ex Cassiteride insula primus adportavit Midacritus. Fabricam ferream invenerunt Cyclopes. Figlinas Coroebus Atheniensis. In iis orbem Anacharsis Scythes : ut alii, Hyperbius Corinthius. Fabricam materiariam Daedalus, & in ea serram , asciam, perpendi culum , terebram , glutinum , ichthyocollam: normam autem , & libellam , & tor- num & clavem Theodorus Samius. Mens ras & pondera, Phidon Argivus: aut P lamedes , ut maluit Gellius. Ignem e silice Pyrodos Cilicis filius: eumdem adservare in ferula , PrometheuS. Vehiculum cum quatuor rotis Phryges dMercaturas Poeni. Culturas vitium & arborum Eumolpus Atheniensis. Vinum aqua

misceri Staphylus Sileni filius. Oleum &

162쪽

. HISTOR. Lib. VII. I 3

trapetas Aristaeus Atheniensis. Idem meula. Bovem & aratrum BuZyges Athenie sis r ut alii, Triptolemus. Regiam civitatem AEgyptii, poeularem Attici, post Theseum. Tyrannus primus fuit Phalaris Agrigenti. Servitium invenere Lacedaemonii. Iudicium capitis in Areo Pago primum actum est. Proelium Asel Contra AEgyptios primi secere fustibus, quos Vocant phalangas. Clypeos invenerunt Proetus & Acrisius inter se bellantes,

sive Chalcus Athamantis filius. Loricam Midias Messenius. Galeam , gladium , hastam Lacedaemonii. ocreas & cristas Cares. Arcum & sagittam Scythen Iovis filium; alii sagittas Persen Peraei filium in. venisse dicunt : lanceas molos, jaculum

cum amento aetolum Martis filium. Hasistas velitares Tyrrhenum : Pilum Penthesileam Amaetonem: securim, Pisaeum: Veinnabula , & in tormentis scorpionem ci etas: catapultam Syrophoenicas, ballistam sic fundam. AEneam tubam, Pisaeum Tyrrhenum. Testudines. Artemonem Claaomenium. Duum qui nunc aries appetulatur in in muralibus machinis, Epeum ad Trojam. Equo.vehi Bellerophontem. Frenos & strata equorum Pelethronium. P gnare ex equo Thessalos, qui Centauri appellati sunt, habitantes secundiim Pelium montem Bigas primae junxit Phrygum nar-

163쪽

2 4 C. PLINII NATUR.

tio, quadrigas Erichthonius. Ordinem emercitus, signi dationem, tesseras, vigilias P lamedes invenit Trojano bello. Specularum Significationem, eodem Sinon. Inducias Lycaon. Foedera Theseus. Auguria ex avibus Car: a quo Caria a pellata. Adiecit ex ceteris animalibus orispheus. Aruspicam Delphus, ignispieia Amphiaraus, auspicia avium Tiresias Theb

mus. Interpretationem ostentorum & somniorum Amphictyon. Astrologiam Atlas Libyae filius: ut alii, AEgyptii, ut alii, Assyrii. Sphaeram Μilesius Anaximander. Ve torum rationem A olus Hellenis filius. Musicam Amphion. Fistulam & monam lam Pan Mereurii 2 obliquam tibiam MN das in Phrygia : geminas tibias Marsyasin eadem gente : Lydios modulos Amphion: Dorios Thamyras Thrax : Phe gios Marsyas Phryx: Citharam Amphion: ut alii , Orpheus : ut alii, Linus. Septem chordis additis Terpander. Octavam Simonides addidit: nonam Timotheus. Cithara sine Voce cecinit Thamyras primus: Cum cantu: Amphion : ut alii, Linus. C tharoedica carmina composuit Terpander. Cum tibiis canere voce Troezenius Ard Ius instituit. Saltationem armatam Curetes docuere, Pyrrhichen Pyrrhus , utramque in Creta.

Versum heroicum Pythio oraculo debe-

164쪽

HIs To R. Lib. VII. Is s

inus. De poematum origine magna qua stio est. Ante Trojanum hellum proba tur fuisse. Prosam orationem condere Phe. Hevdes Syrius instituit, Cyri 'regis aetate.

Historiam Cadmus Milesius. Ludos Gymnicos in Arcadia Lyeaon: funebres Mastus Ioleo : post eum Theseus in Isthmo. Hesectiles olympiae athlaticam: Pythus pilam linseriam : Gyges Ludus picturam in AEgypto τin Graecia vero Euchiae Daedali cognatus, tit Aristoteli plaeet: ut Theophrasto,.P lygnotus Atheniensis. Nave primus in Graeciam ex AEgypto

Danaus advenit: antra ratibus navigatam

tur, inventis in mari Rubro inter insulas a rege Erythra. Reperiuntur, qui Mysos de Trojanos priores excogitasse in Hellespou

is putent, cum trunmrent adversus Thr Cas. Etiam miset in Britannico oceano vis

et les corio circumsutae fiunt: in Nilo ex Papyro, & scirpo, & arundine. Longa nave lassinem primum navigassa, Philostephanux auctor est: Hegesias Panatum: Ct stas Semiramim: Archemacus digaeonem. Biremem Damastes Erythraeos fecisse: triremem Thuelaides Ammoclem Coia thium : quadriremem Aristoteles Cartha-8 enses : quinqueremem Mnesigiton M. Iaminios et sex ordinum Xenagorax Syracusios : ab ea ad decemremem mes uton, Alexandrum Maguum , ferunt inuis

165쪽

116 C. PE INII NATUR.

tuisse: ad XIn ordines, Philostephanus λιμIemaeum Soterem: ad quindecim, Dem trium Antigoni: ad XXX. Ptolemaeum Philadelphum : ad XL. Ptolemaeum Philopatorem, qui Tryphon cognominatus est. Onenariam Hippus Tyrius invenit, lembum Cyrenenses, cymbam Phoenices, celetem Rhodii, cercuron Cyprii. Siderum obse vationem in navigando Phoenices, remum Copae, latitudinem ejus Plataeae: vela Ic rus, malum & antennam Daedalus: Hippagum Samii, aut Pericles Atheniensis . tectas longas Thasii: antea ex prora tantum & puppi pugnabatur. Rostra addidie Pisaeus Tyrrhenus : ancoram Eupalamus: eamdem bidentem Anacharsis: harpagonas& manus Pericles Atheniensis, adminicula gubernandi Typhis. Classe princeps d pugnavit Minos. Animal occidit primus Hyperbius Martis. filius , Prometheus h

LVIII. 37. Gentium consensus tacitu&Primus omnium conspiravit, ut Ionum i

teris uterentur.

8. Veteres Graecas fuisse easdem paene , quae nunc sunt Latinae, indicio erit Delphica tabula antiqui aeris, quae est hodie in Palatio, dono principum Minervadidicata in bibliotheca, cum inscriptione tali

166쪽

LIX. 39. Sequens gentium consensus imeonsorinus fuit, sed Romanis tardior. In Italiam ex Stellia venere post Romam conditam anno quadringentesimo quinquage- Simo quarto, adducente P. Ticmio Mena, ut auctor est Varro τ antea intonsi fuere. Primus omnium radi quotidie instituit Africanus sequens: divus Augustus cultris semper usus est. LX. 6o. Tertius consensus suit in horarum observatione , jam hic rationi accedens. Quando & a quo in Graecia reperta diximus in secundo volumine. Sextus etiam hoc Romae contigit. Duodecim,

tabulis ortus tantum & occasus nominantur : post aliquot annos adjectus est & meridies , accenso consulum id pronuntiante secum a Curia inter Rostra & Graeeostasim prospexisset Solem. A columna Maenia ad

carcerem inclinato sidere , supremam Pr nuntiabat. Sed hoc serenis tantum diebus.

usque ad primum Punicum bellum. Princeps Romanis solarium horologium statuisse ante undecim annos , quam cum

Pyrrho bellatum est, ad aedem Quirini

L. Papirius Cursor, clari eam dedicaret, a patre suo votam, a Fabio Vestale proditur. Sed neque facti horologii rationem vel artificem significat: nec unde transi tum sit, aut apud quem scriptum id i Venerit. M. Varro primum statutum is

167쪽

publico seeundum Rostra in columna tr dit , bello Punico primo, a M. Valeris Messala eonsule, Catina capta in Sicilia:

deportatum inde post XXX. annos , quam de Papiriano horologio traditur, anno V his CCCCLXXXXI. nec congruebant ad horas ejus lineae : paruerunt tamen eis annis undecentum , donec Q. Marcius Phulippus , qui cum L. Paulo fuit censor, d, ligentius ordinatum iuxta posuit: idque

munus inter censoria opera gratissimh. acceptum est. Etiam tum tamen nubiala incertae fuere horae usque ad proximum lustrum. Tunc Scipio Nasica , coblega Laenatis, primus aqua divisit horax aeque noctium ac dierum. Idque horologium sub tecto dicavit, anno Urbis DXC Tamdiu populo Romano indiscreta lux fuit. Nunc revertemur ad reliqua animalia, primumque terrestria.

168쪽

LIBER VIII.

Majorum animalium genera o natura. I. 1. Α D reliqua transeamus animalia, &Primum terrestria. Maximum est elephas, proximumque humanis sensibus : quippe intellectus illis sermonis patrii, & imperiorum obedientia, ossiciorumque , quae didicere , memoria : amoris, & gloriae V luptas : immo vero, quae etiam in homia ne rara, probitas , prudentia , aequitas: religio quoque siderum, Solisque ac Lunaa veneratio. Auctores sunt, in Mauritaniae salistibus ad quemdam amnem, cui nomen est Amilo, nitescente Luna nova, greges eorum descendere: ibique se purificantes sollemniter aqua circumspergi, atque ita salutato sidere in silvas reverti, vitulorum satigatos prae se serentes. Alienae quoque religionis intellectu, creduntur maria tram situri non anth naves conscendere, quam invitati rectoris iureiurando de reditu. Viasique sunt fessi aegritudine , quando Missas moles inlatam morbi , , herbas

169쪽

pini in caelum jacientes, veluti tellure pet cibus allegata. Nam quod ad docilitatem

attinet, regem adorant, genua submittunt, coronas porrigunt. Indis arant minores , quos appellant nothos.

II. a. Romae iuncti primum subtere cur rum Pompeii Magni Africano triumpho: quod prius India victa, triumphante Libero Patre , memoratur. Procilius negat potuisse Pompeii triumpho junctos egredi porta. Germanici Camaris munere gladiatorio, uosdam etiam inconditos motus edidere,

altantium modo. Vulgare erat, per auras arma iacere non auferentibus Ventis, aseque inter se gladiatorios congressus edere, aut lasciviente pyrrhiche colludere: post ea & per funes incessere, lecticis etiam ferentes quaterni singulos puerperas imitantes : plenisque homine tricliniis accubitum iere per Iectos ita libratis vestigiis, ne quis potantium attingeretur. III. 3. Certum est unum tardioris in genii in accipiendis quae tradebantur, saepius castigatum Verberibus , eadem illa meditantem noctu repertum. Mirum maxime , & adversis quidem funibus subire, sed regredi magis utique pronis. Mucianus ter consul auctor est, aliquem ex his &Iiterarum ductus Graecarum didicisso, s litumque praescribere ejus linguae verbis a

-Ipse ego haec scripsi, & spoliae Celtica dis

170쪽

n cavi n. Itemque se vidente Puteolis, eum advecti e nave egredi cogerentur, territos spatio pontis procul a continente porrecti, ut sese longinquitatis aestimatione fallerent, mersos retrorsus isse. IV. Praedam ipsi in se expetendam sciunt solam esse in armis suis, quae Iuba cor nua appellat, Herodotus tanto antiquior,& consuetudo melitis, dentes. Quamobrem deciduos casu aliquo , vel senecta defodiunt. Hoc solum ebur est 2 cetero,& in his quoque, qua corpus intexit, Vilitas ossea. Quamquam nuper ossa etiam in laminas secari coepere penuria. Etenim rara amplitudo jam dentium , praeterquam ex India, reperitur: cetera in nostro orbe eessere luxuriae. Dentium candore inte

ligitur iuventa. Circa hos belluis summa

Cura: alterius mucroni parcunt, ne sit proeliis hebes: alterius operario usu fodiunt radices , impellunt moles: circumventique avenantibus , primos constituunt, quibus sunt minimi, ne tanti proelium putetur: postea sessi , impactos arbori frangunt, praedaque se redimunt. V. 4. Mirum in plerisque animalium, scire quare petantur: sed & per cuncta quid caVeant. Elephas homine obvio fort. ita solitudine, & simpliciter oberrante, Cle mens placidusque etiam demonstrare viam traditur. Idem vestigio hominis. anima

SEARCH

MENU NAVIGATION