Caii Plinii secundi Historiae naturalis libri 37. Quos recensuit & notis illustravit Gabriel Brotier. Tomus 1.6 2

발행: 1779년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

161 C. PLINII NATUR.

verso prius quam homine, intremiscere inis sidiarum metu, subsistere ab olfactu, circumspectare, iras proflare, nec calcare, sed erutum proximo tradere , illum serenti, nuntio simili usque ad extremum: tunc agmen circumagi, & reverti, aciemque dirigi: adeo omnium odori durare Viis rus illud, majore ex parte ne nudorum quidem pedum. Sic & tigris etiam feris Ceinteris truculenta, atque ipsa elephanti quoque spernens vestigia, hominis viso trans ferre dicitur protinus catulos. Quonam modo agnito ubi anth conspecto illo, quem timet i Etenim tales silvas minimh freque tari certum est. Sanh mirentur ipsam vestigii raritatem: sed unde sciunt timendum esse λ Immo vero cur vel ipsius conspectum paveant, tanto Viribus, magnitudine, velocitate praestantiores Nimirum haec est

natura rerum , haec potentia ejus, saevi simas ferarum maximasque numquam vis

disse quod debeant timere, & statim inintelligere cum sit timendum.

s. Elephanti gregatim semper ingredium

tur. Ducit agmen maximus natu, cogit aetate proximus. Amnem transituri miniis mos praemittunt, ne majorum ingressu ab terente alveum, crescat gurgitis altitudo.

Antipater auctor est, duos Antiocho regi in bellicis usibus, celebres etiam e gnominthus, futile: etenim novere ea. Cer

172쪽

ΗIsTOR. Lib. VIII. I 63

Cato, cum imperatorum nomina Amnalibus detraxerit, eum qui fortissime pro liatus esset in Punica acie, Surum trad dit vocatum, altero dente mutilato. Antiocho vadum fluminis experienti renuit Ajax, alioquin dux agminis semper. Tura pronuntiatum, ejus fore principatum , qui transisset : ausumque Patroclum, ob id phaleris argenteis , quo maxime ga dent, & reliquo omni primatu donavit. Ille, qui notabatur, inedia mortem ignominiae praetulit. Mirus namque pudor est . victusque vocem sugit victoris : terram ac verbenas porrigit. Pudore numquam nisi in abdito coeunt: mas quinquennis , semina decennis. Initur

autem biennio, quinis ut ferunt cuiusque anni diebus, nec amplius : sexto, Pe tunduntur amne, non anth reduces ad agmen. Nec adulteria novere : nullave prointer feminas inter se proelia, ceteris animalibus pernicialia : non quia desit illis

amoris vis: namque traditur unus amasse

quamdam in AEgypto corollas Vendentem: ac ne quis vulgariter electam putet, mirhgratam Aristopnani, celeberrimo in arte grammatica. Alius Menandrum Syrae a num incipientis juventae in exercitu Ptolemaei, desiderium ejus, quoties non Vid vet, inedia testatus. Et unguentariam quamdam dilectam Iuba tradit. Omnium amo

173쪽

fis fuere argumenta, gaudium a conspectu, blanditiaeque inconditae, stipesque , quas populus dedisset, servatae, & in sinum effusae. Nec mirum esse amorem , quibus sit memoria. Idem namque tradit,

agnitum in senecta, multos post annos , qui rector in juventa fuisset. Item divin tionem quamdam justitiae. Cum Bocchus rex triginta elephantis, totidem, in quos saevire instituerat, stipitibus alligatos ob iecisset, procursantibus inter eos qui lace serent, non potuisse essici, ut crudelit iis alienae ministerio iungerentur. VI. 6. Elephantos Italia primum vidit Pyrrhi regis bello , & hoves Lucas appellavit, in Lucanis Visos , anno Urbis quadringentesimo septuagesimo secundo: Roisma autem in triumpho, septem annis ad superiorem numerum additis. Eadem plurimos anno quingentesimo secundo, victoria

L. Metelli pontificis in Sicilia de Poenis

captos. Centum quadraginta duo fuere aut ut quidam CXL. transVem ratibus, quas doliorum consertis ordinibus imposuerat. Verrius eos pugnasse in Circo , interfectosi quo jaculis tradit penuria consilii: qu niam neque ali placuisset, neque donari regibus L. Piso inductos dumtaxat in

Circum , atque ut contemptus eorum imcresceret , ab operariis hastas praepilatas habentibus, per Circum totum actos. Nee

174쪽

HI s TO R. Lib. VIII. is s

quid deinde iis factum sit, auctores expliscant , qui non putant interfectos. VII. 7. Clara est unius e Romanis dimicatio adversus elephantum, cum Annibal captivos nostros dimicare inter sese coesistet. Namque unum qui supererat, Obiecit elephanto : & ille , dimitti pactus , si interemisset, solus in arena congressus, magno Poenorum dolore, confecit. Annibal , cum famam ejus dimicationis contemptum allaturam belluis intelligeret , equites misit, qui abeuntem interficerent. Proboscidem eorum facillimh amputari, Pyrrhi proeliorum experimentis patuit. Romae pugnasse Fenestella tradit primum omnium in Circo , Claudii Pulcri aedilitate curuli, M. Antonio , A. Postumio coss. anno Urbis sexcentesimo quinquagesimo quinto. Item post annos XX. Luculis

lorum aedilitate curuli adversus taurori

Pompeii quoque altero consulatu, dedicatione templi Veneris Victricis , pugnavere in Circo viginti, aut, ut quidam tradunt, XVII. Gaetulis ex adverso jaculantibus , mirabili unius dimicatione , qui pedibus confossis repsit genibus in catervas, abrepta scuta iaciens in sublime, quae decidentia voluptati spectantibus erant in

orbem circumacta, velut arte, non furore

helluae iacerentur. Magnum & in altero miraculum fuit, uno iciu occiso. Pilum

175쪽

166 C. PLINII NATN R.

autem sub oculo adactum, in vitalia e

pilis venerat. Universi eruptionem tenta-Vere, non Sine vexatione populi, circumindati clathris ferreis. Qua de causa Caesar dictator, postea simile spectaculum editu. TuS , euripis arenam circumdedit: quos Nero princeps sustulit, equiti loca addens. Sed Pompeiani amissa fugae spe misericor diam vulgi inenarrabili nabitu quaerentes supplicavere , quadam sese lamentatione

complorantes : tanto populi dolore , ut oblitus imperatoris, ac munificentiae honori suo exquisitae, flens universus con

surgeret, dirasque Pompeio, quas ille mox luit, imprecaretur. Pugnavere & Caesari dictatori tertio consulatu ejus, viginti comtra pedites quingentos : iterumque totidem turriti cum sexagenis propugnatoribus eodem , quo priores , numero Peditum , & pari equitum ex adverso dimicante:

postea singuli , principibus Claudio &Neroni, in consummatione gladiatorum. Ipsius animalis tanta narratur clementia contra minus validos , ut in grege pecudum occurrentia manu dimoveat, ne quod obterat imprudens : nec nisi lacessiti noceant , ideoque gregatim semper ambu lent, minimh ex omnibus solivagi. Equitatu circumventi, infirmos aut fessos, Vulneratosve, in medium agmen recipiunt rac velut imperio ac ratione, Per Vice

176쪽

Ηrs To R. Lib. VIII. I 67

subeunt. Capti celerrimh mitificantur homdei succo VIII. 8. Capiuntur autem in India unum ex domitis agente rectore: qui deprehensum, solitarium, abactumVe a grege, Ve heret ferum: quo fatigato , transiςendit in eum, nec secus ac priorem regit. Africa foveis capit, in quas deerrante aliquo ,

protinus ceteri congerunt ramos, moles devolvunt, aggeres construunt, Omnique Vi conantur extrahere. Antea domitandi gratia , greges equitatu cogebant in con-Vallem manu factam, & longo tractu fallacem et cujus inclusos ripis fossisque, fame

domabant. Argumentum erat ramus, ii mine porrigente clementer acceptus. Nune dentium causa, pedes eorum laculantur,

alioquin mollissimos. Troglodytae contermini AEthiopiae, qui hoc solo venatu alumtur , arbores Propinquas itineri eorum conscendunt. Inde totius agminis novissimum speculati, extremas in clunes desiliunt. Laeva apprehenditur cauda : pedes

stipantur in sinistro femine. Ita pendens alterum poplitem dextra caedit praeacuta h, penni: hoc crure tardato profugiens, alterius poplitis nervos ferit, cuncta praeceleri Pernicitate peragens. Alii tutiore genere,1 ed magis fallaci, intentos ingentes arcu defigunt humi longitis. Hos praecipui Viribus juvenes continent: alii connixi pari

177쪽

168 C. PLINII NATUR.

Conatu contendunt, ac praetereuntihus s gittarum venabula infigunt, mox sanguinis vestigiis sequuntur. Elephantorum generis feminae multo pavidioreS.' IX. 9. Domantur autem rabidi, fame &verberibus, elephantis aliis admotis, qui tumultuantem catenis coerceant: & alias Circa coitus maxime efferantur, & stabula Indorum dentibus sternunt. Quapropter arcent eo S coitu, feminarumque pecuaria separant, quae aut alio modo, quam armentorum, habent. Domiti militant, &turres armatorum in hostes ferunt, magnaque ex parte Orientis bella conficiunt. Prosternunt acies, proterunt armatos. Iiadem minimo suis stridore terrentur, Vulneratique & territi retro semper cedunt, haud minore partium suarum pernicie. Indicum Asri pavent, nec contueri audentenam Sc major Indicis magnitudo est. X. IO. Decem annis gestare in utero vulgus existimat: Aristoteles hiennio, nec amplius quam singulos: vivere ducenis annis, ct quosdam trecenis. Juventa eorum a sexagesimo incipit. Gaudent amnibus m xime, & circa fluvios Vagantur, cum ali quin nare propter m Unitudinem corporis non possint. Iidem frigoris impatientes: maximum hoc malum: inflationemque &profluvium alvi, nec alia morborum genera sentiunt. Olei potu tela, quae cose

Pori

178쪽

Ηrs To R. Lib. VIII. I 69

pori eorum inhaereant, decidere inveniora sudore autem facilius adhaerescere. Et terram edisse his tabificum est, nisi saepius mandant. Devorant autem & lapides. Truncos quidem gratissimo in cibatu habent. Palmas excelsiores fronte prosternunt, ac ita jacentium absumunt fructum. Mandunt ore: spirant & bibunt, odoranturque haud improprie appellata manu. Animalium m xime odere murem: & si pabulum in praesepio positum attingi ab eo videre, fastudiunt. Cruciatum in potu maximum sentiunt hausta hirudine , quam sanguisugam vulgo coepisse appellari adverto. Haec ubi in ipso animae canali se fixit, intolerando adficit dolore.

Durissimum dorso tergus , Ventri moule , setarum nullum tegumentum : ne in

cauda quidem praesidium abigendo taedio muscarum , namque id & tanta vastitassentit : sed cancellata cutis, & invitans

id genus animalium odore. Ergo cum e tenti reCepere examina, arctatis in rugas repente Cancelli S, comprehensas enecant.

Hoc iis pro cauda, iuba, villo est. Dentibus ingens pretium, & deorum fiamulacris lautissima ex iis materia. Invenit luxuria commendationem & aliam, e

petiti iri Callo manus saporis, haud alia de cauSa, Credo, quam quia ipsum ebur sibi mandere videtur. Magnitudo dentium ub

179쪽

x o C. PLINIT NATUR.

detur quidem in templis praecipua. Sed tamen in extremis Africae, qua confinis AEthiopiae est, postium vicem in domiculiis praebere : sepesque in iis & pecorum stabulis, pro palis, elephantorum dentihus fieri, Polybius tradidit, auctore G

Iussa regulo.

XI. xx. Elephantos fert Africa ultra Syristicas solitudines, &in Mauritant 1: ferunt AEthiopes & Τroglodytae, ut dictum est: sed maximos India, bellantesque cum iis

perpetua discordia dracones, tantae magnutudinis & ipsos, ut circumplexu facili amis hiant, nexuque nodi praestringant. Commoritur ea dimicatio : Victusque corruens , complexum elidit pondere. - XLI. Mira animalium pro se cuique solertia est, ut his una. Ascendendi in tantam altitudinem dissicultas draconi: itaque iter ad pabula speculatus, ab excelsa se arbore inaicit. Scit ille imparem sibi imetatum contra nexus: itaque arborum aut

rupium attritum quaerit. Cavent hoc dra-.Cones, ob idque gressus primum adligant cauda. Resolvunt illi nodos manu. At hi in ipsas nares caput condunt, pariterque spiritum praecludunt, & mollissimas la cinant partes : iidem obvii deprehensi, in adversos erigunt se, oculosque maxim hpetunt. Ita fit ut plerumque caeci, ac fame &. maeroris tabe confecti reperiantur.

180쪽

ITIs To R. Lib. VIII. I r

Quam quis aliam tantae discordiae causam attulerit, nisi naturam , spectaculum sibi ac paria componentem λ Est & alia dimicationis hujus fama. Elephantis frigidissimum esse languinem : ob id aestu torrente praecipvh a draconibus expeti. Quamobrem in amnibus mersos insidiari bibentibus : arctatisque illigata manu in aurem morsum defigere: quoniam is tantum locus defendi non possit manu. Dracones esse tantos, ut totum sanguinem capiant. Itaque elephantos ab iis ebibi, siccatosque concidere: & dracones inebriatos opis Primi , commorique. - ΣΙΙΙ. I 3. Generat eos & AEthiopia I dicis pares, vicenum cubitorum. Id modbmirum, unde cristatos Iuba crediderit. As chaei vocantur aethiopes, apud quos maximh nascuntur. Narratur in maritimis eois rum quaternos quinosque, inter se cratium modo implexos, erectis capitibus velificantes ad meliora pabula Arabiae vehi fluctibus XIV. 14. Megasthenes scribit, in India

serpentes in tantam magnitudinem adoles.cere, ut solidos hauriant cervos taurosque. Metrodorus, circa Rhyndacum amnem in Ponto , ut supervolantes quamvis alth perniciterque alites haustu raptas absorbeant.

Nota est, in Punicis bellis ad flumen B gradam a Regulo imperatore ballistis tor

SEARCH

MENU NAVIGATION