Caii Plinii secundi Historiae naturalis libri 37. Quos recensuit & notis illustravit Gabriel Brotier. Tomus 1.6 2

발행: 1779년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

161 C. PLINII NATUR.

pleri putat. Aristoteles smyrum Vocat ma. Tem , qui generat. Discrimen esse , quod

muraena varia & infirma sit, smyrus unicolor & robustus, dentesque extra os habeat. In Gallia septemtrionali muraenis omnibus dextra in maxilla septenae maculae, ad formam Septemtrionis, aureo colore fulgent,

dumtaxat viventibus, pariterque cum anima extinguuntur. Invenit in hoc animali

documenta saevitiae Vedius Pollio eques Romanus ex amicis divi Augusti, viva.

riis earum immergens damnata mancipia, non tamquam ad hoc feris terrarum non ,

sussicientibus, sed quia in alio genere t tum pariter hominem distrahi, spectare non

poterat. Ferunt aceti gustu praecipue eas in rabiem agi. Tenuissimum his tergus: contra anguillis crassius: eoque verberari

solitos tradit Verrius praetextatos : & ob id multam his dici non institutam. XL. 24. Planorum piscium alterum est genus, quod pro spina cartilaginem h set, ut ratae, pastinacae, squalinae, torpe do : & quos bovis, lamiae, aquilae , ranae nominibus Graeci appellant. Quo in numero sunt squali quoque, quamvis non plani. Haec Graech in universum appellavit Aristoteles primus , hoc nomine eis imposito : nos distinguere non posisumus, nisi cartilaginea appellare libeat. Omnia autem carniuora sunt talia, & s

272쪽

HI STO R. Lib. IX. 263

pina Vescuntur, ut in delphinis diximus. Et cum ceteri pisces ova pariant, hoc genus solum, ut ea quae cete appellant, an, mal parit, excepta quam ranam Vocant.

XLI. et s. Est parvus admodum piscis

adsuetus petris, echeneis appellatus: hoc carinis adhaerente naves tardius ire creduntur, inde nomine imposito : quam ob causam amatoriis quoque veneficiis ini mis est , & judiciorum ac litium mora rquae crimina una laude pensat, fluxus gravidarum utero sistens, partusque coni nens ad puerperium. In cibos tamen non admittitur. Pedes eum habere arbitratur Aristoteles , ita posita pinnarum similitudine. Mucianus muricem esse , latiorem Purpura, neque aspero , neque rotundo ore , neque in angulos prodeunte rostro, sed simplice concha, utroque latere sese colligente : quibus inhaerentibus , plenam ventis stetisse navem, portantem a Periandro , ut castrarentur nobiles pueri: conchasque quae id praestiterint, apud Gnidiorum Venerem coli. Trebius Niger pedalem esse,& crassitudine quinque digitorum naves

morari: praeterea hanc esse vim ejus a servati in sale, ut aurum, quod deciderit in altissimos puteos, admotus extrahat. XLII. 26. Mutant colorem candidum maenae, & fiunt aestate nigriores. Mutat

S phycis, reliquo tempore candida, Vem

273쪽

,64 C. PLINII MATUR.

re Varia. Eadem piscium sola nidificat ex alga, atque in nido parit. XLIII. Volat hirundo, sane Perquam similis volucri hirundini: item milvus. 27. Subit in summa maria piscis ex a gumento appellatus lucerna, lingua que lynea per os exerta, tranquillis noctibus relucet. Attollit e mari sesquipedanea fere

Cornua, quae ab his nomen traxit. Rurissus draco marinus captus, atque immissus in arenam, cavernam sibi rostro mira celeritate excavat.

XLIV. 28. Pistium quidam sanguine

carent, de quibus dicemus. Sunt autem tria genera: in primis quae mollia appellantur: deinde contecta crustis tenuibus r

ostremo testis conclusa duris. Mollia sunt, olim, sepia, polypus, & cetera ejus generis. His caput inter pedes & Ventrem: pediculi octoni omnibus. Sepiae & loliginipedes duo ex his longissimi & asperi,

ovibus ad ora admovent cibos , & in fluctibus se, velut ancoris , stabiliunt: cete ra, cirri, quibus Venantur. XLV. 29. Loligo etiam Volitat, extra aquam se efferens, quod & pectunculi faciunt sagittae modo. Sepiarum generis mares varii & nigriores, constantiaeque maioris. Percussae tridente feminae auxiliam tur et at semina icto mare fugit. Ambo autem, ubi sensere se apprehendi, effuso

atramento a

274쪽

' Η s To R. Lib. IX. 2

,tramento, quod pro sanguine his est, infuscata aqua abscondunturi

- XLVI. Polyporum multa genera ζ te reni majores, quam pingit: omnes brachiis, ut pedibus ac manibus , utuntur: cauda veto, quae est bisulca & acuta, in

coitu. Est polypis fistula in dorso , qua

transmittunt mare: eamque modb in dextram partem, modo in sinistram transferunt. Natant obliqui in caput, quod praedurum est sumatione viventibus. Ceterbper brachia velut acetabulis dispersis , haustu quodam adhaerescunt : tenent supini, ut avelli non queant. Vada non apprehemdunt : & grandibus minor tenacitas. Soli mollium in siccum exeunt, dumtaxat asperum; laevitatem odere. Vescuntur conis chyliorum carne , quorum Conchas complexu crinium frangunt: itaque praejacentibus testis cubile eorum deprehenditur. Et clim alioqui brutum habeatur animal, ut quod ad manum hominis adnatat, in re

rodammodo familiari callet. Omnia inomum comportat: dein putamina erosa Carne egerit, adnatantesque pisciculos ad ea venatur. Colorem mutat ad simili tu dinem loci, & maxime in metu. Ipsum brachia sua rodere falsa opinio est. Id enim a congris evenit ei: sed renasci, sicut colotis & lacertis caudas , haud fal

275쪽

XLVII. Inter praecipua autem mirae Ia est, qui Vocatur nautilos, ab aliis pompilos. Supinus in summa aequorum perve nit , ita se paulatim subrigens, ut emissa omni per fistulam aqua, Velut eXoneratus sentina, facith naviget. Postea prima duo brachia retorquens, membranam Inter illa mirae tenuitatis extendit. Qua velificante in aura, ceteris subremigans brachiis, media cauda , ut gubernaculo , se regit. Ita vadit alto , Liburnicarum ludens imagine, si quid pavoris interveniat, haulta se

XLVIII. 3o. Polyporum generis est

oraena, dicta a gravi capitis odore, ob hoc maxime muraenis eam consectantibus. Ρ lypi binis mensibus conduntur. Ultra hismatum non vivunt. Pereunt autem tabe semper, feminae celeritis, & fere a partu. Non sunt praetereunda & L. Lucullo pr consule Baeticae comperta de polypis, quae Trebius Niger e comitibus ejus prodidit: avidissimos esse concharum: illas ad tactum comprimi, praecidentes brachia e Tum , ultroque escam ex praedante capere. Carent conchae visu, omnique sensu alio, quam cibi & periculi. Insidiantur ergo polypi apertis: impositoque lapillo extra corpus , ne palpitatu ejiciatur: ita securi grassantur , extrahuntque carnes: illae se comtrahunt, sed frustra, discuneatae. Tanta s

276쪽

Ηrs To R. Lib. IX. 267

lertia animalium hebetissimis quoque est. Praeterea negat ullum esse atrocius animal ad conficiendum hominem in aqua. Luctatur enim complexu, & sorbet acetabulis, ac numeroso suctu dum trahit, clunin naufragos urinantesve impetum cepit. Sed si invertatur, elanguescit vis : exporrigunt enim se resupinati. Cetera, quae idem retulit, monstro propiora possunt ubderi. Carteiae in cetariis adsuetus exire e mari in lacus eorum apertos, atque ibi

salsamenta populari, mirh omnibus m rinis expetentibus odorem quoque eorum et qua de causa & nassis illinuntur: eo vertit in se custodum indignationem assis duitate surti. Immodicae his sepes erant o lectae: sed has transcendebat per arborem: Nec deprehendi potuit, nisi canum sagacistate. Hi redeuntem circumvasere noctu, concitique custodes expavere novitatem. Primum omnium magnitudo inaudita erat et

deinde color muria obliti, odore diri. Quis ibi polypum exspectasset, aut ita cognosceret cum monstro dimicare sibi videbam tur. Namque & affatu terribili canes agebat, nunc extremis crinibus flagellatos, nunc robustioribus brachiis clavarum mo do incussos , aegreque multis tridentibus

confici potuit. UstendΦre Lucullo caputrius , dolii magnitudine , amphorarum

quindecim capax, atque ut ii sius Trebit

277쪽

168 C. PLINII NATUR.

verbis utar u barbas . quas vix utroqudis brachio complecti esset, clavarum mos, do torosas : longas pedum tricenum esν acetabulis , sive caliculis urnalibus , D pelvium modo : dentes magnitudini reseis pondentes n. Reliquiae adserVatae mir culo pependere pondo DCC. Sepias quoque & loligines ejusdem magnitudinis e pulsas in litus illud , idem auctor est. In nostro mari loligines quinum cubitorum capiuntur, sepiae binum. Neque his bimatulongior Vita.

ALIX. Navigeram similitudinem & aliam In Propontide visam sibi prodidit Muci

nus : concham esse acatii modo carinatam ,

in flexa puppe, prora rostrata : in hac co di nauplium, animal sepiae simile, lude di societate sola. Duobus hoc fieri generibus : tranquillo enim vectorem demissis palmulis ferire, ut remis. Si vero flatus invitet, easdem in usu gubernaculi porrigi , pandique buccarum sinus aurae. Hujus voluptatem esse, ut ferat : illius, ut regat : simulque eam descendere in duo sensu carentia : nisi forte tristi id enim co stat) omine navigantium, humana calamitas in causa est.

L. Locustae crusta fragili muniuntur, in eo genere quod caret sanguine. Latent me sibus quinis. Similiter cancri, qui eodem tempore occultantur , & ambo veris prim

278쪽

HISTOR. Lib. IX. 169

hIplo senectutem anguium more exuunt re novatione tergorum. Cetera in undis nain tant: locustae reptantium modo fluitant: si nullus ingruat metus, recto meatu: cornibus , quae sunt propria rotunditate prae pilata, ad latera porrectis : iisdem erectis in pavore oblique in latera procedunt. Cornibus inter se dimicant. Unum hoc animalium, nisi vivum ferventi aqua imcoquatur , fluida carne non habet callum. 3I. Vivunt petrosis locis: cancri, moblibus. Hieme aprica litora sectantur: aest te in opaca gurgitum recedunt. Omnia ejus generis hieme laeduntur, autumno &Vere pinguescunt, & plenilunio magis, quia noctem sidus tepido fulgore mitia

. LI. Cancrorum genera, carabi, astaci, malae, paguri, heracleotici, leones, & alia

ignobiliora. Carabi cauda a ceteris cancris distant. In Phoenice istiG vocantur, tantae velocitatis, ut consequi non sit. Cancris Vita longa, pedes octoni, omnes in

obliquum flexi. Feminae primus pes duplex , mari simplex. Praeterea bina brachia denticulatis forcipibus. Superior pars inerimoribus his movetur: inferiore immobili. Dextrum brachium omnibus majus. Universi aliquando congregantur: os PontieVincere non valent: quamobrem regressi circumeunt, apparetque tritum iter.

279쪽

27o C. PLINII NATUR.

Pinnotheres autem Vocatur minimus ex

omni genere , ideo opportunus inis iae. Huie solertia est inanium ostrearum testisse condere : & cum adcreverit, migrare

in capacioreS.

Cancri in pavore etiam retrorsum pari velocitate redeunt. Dimicant inter se, ut arietes , adversis cornibus incursantes. Contra serpentium ictus medenturia Sole Cancri signum transeunte , & ipsorum , Ciam exanimati sint , corpus transfigurari in scorpiones narratur , in Sicco.

Ex eodem genere sunt echini, quibus spinae pro pedibus. Ingredi est his, in orbem vobvi: itaque detritis saepe aculeis inventu tur. Ex his echinometrae appellantur , quo rum longissimae spinae, calyces minimi. Nec omnibus idem vitreus color. Circa Toronem candidi nascuntur, spina parva.

ova omnium amara, quina numero. ora in medio corpore in terram versa. Tradunt saevitiam maris praesagire eOS, COΘreptisque opperiri lapillis, mobilitatem

pondere stabilientes. Nolunt volutatione spinas atterere: quod ubi videre nautici, statim pluribus ancoris navigia infrenant. 32. In eodem genere cochleae, aquat Ies , terrestresque, exserentes se domicilio, hinaque ceu cornua protendentes contrahentesque oculis carent: itaque cornic lis praetentant iter.

280쪽

HIs To R. Lib. IX. 27 I

33. Pectines in mari ex eodem genere hahentur , reconditi & ipsi in magnis M. goribus, ac magnis aestibus: unguesque ve- tenebris, etiam in ore LII. Firmioris iam testae murices, & concharum genera : in quibus magna ludentis naturae Varietas, tot colorum disserenistiae , tot figurae, planis , concaVis, longis , lanatis, in orbem circumactis , dimidio omhe caesis, in dorsum elatis , laevibus, rugatis , denticulatis, striatis : vertice muri catim intorto, margine in mucronem emisso , seris effuse, intus replicato. Iam diastinctione virgulata, crinita, crispa: cuniculatim , pectinatim divisa: imbricatim unis dat , cancellatim reticulata: in obliquum, in rectum expansa: densata, porrecta, s nuata: brevi nodo ligatis, toto latere comnexis, ad plausum apertis, ad buccinum recurvis. Navigant ex his Veneriae, praebentesque concavam sui partem, & aurae opponentes, per summa aequorum velifieant. Saliunt pectines, & extra volitant,

seque & ipsi carinant. LIII. 34. Sed quid haec tam parva comm

moro , cum populatio morum atque lux ria non aliunde major, quam e concharum genere proveniat Iam quidem ex tota rerum natura damnosissimum ventri mare est, tot modis, tot mensis, tot pi-

lut igne lucentes imandentium.

SEARCH

MENU NAVIGATION