장음표시 사용
241쪽
nere cauda Sit, novam exsultatione adorare : nam defectum siderum &. ceterae Pa-Vent quadrupedes. Simiarum generi praecipua erga fetum adsectio. Gestant catulos, quae mansuefactae intra domos pepe-Tere , omnibus demonstrant, tractarique gaudent, gratulationem intelligentibus similes. Itaque magna ex parte complectendo necant. Efferatior cynocephalis natura, sicut satyris. Calli triches toto paene aspectu differunt: barba est in facie, cauda i te fusa primori parte. Hoc animal negatur Vivere in alio quam AEthiopiae, quo gi
LXXXI. sue. Et leporum plura sunt genera : in Alpibus candidi, quibus hibernis
mensibus pro cibatu nivem credunt esse: certe liquescente ea rutilescunt annis omnibus : & est alioqui animal intolerandi rigoris alumnum. Leporum generis sunt& quos Hispania cuniculos appellat, fecunditatis innumerae, famemque Balearbbus insulis, populatis messibus afferentes. Fetus Ventri exsectos , vel uberibus abla. OS , non repurgatis interaneis, gratissimo in cibatu habent: laurices vocant. Cer tum est , Balearicos adversus proventum eorum auxilium militare a divo Augusto petiisse. Magna propter Venatum eum V, verris gratia est. Injiciunt eas in specus, qui sunt multisores in terra, unde &. n.
242쪽
lmen animali: atque ita ejectos superni capiunt. Archelaus auctor est, quot sint co poris cavernae ad excrementa lepori, totidem annos esse aetatis. Varius certh n merus reperitur. Idem utramque vim si gulis inesse, ac sine mare aeque gignere. Benigna circa hoc natura, innocua & esculenta animalia fecunda generavit. Lepus omnium praedae nascens, solus praeter da-sypodem superiatat, aliud educans , aliud in utero pilis vestitum , aliud implume. aliud inchoatum gerens pariter. Nec non& vestes leporino pilo facere tentatum est, tactu non perinde molli, ut in cute, Pro pter brevitatem pili dilabidas. LXXXII. 36. Hi mansuescunt rarb , climseri dici jure non possint: complura nainque sunt nec placida, nec fera, sed mediae inter utrumque naturae, ut in Volucribus , hirundines, apes: in mari , deuphini. 7. Quo in genere multi & hos incoistas domuum posuere mures, haud spemnendum in ostentis etiam publicis animal. Adrosis Lanuvii clypeis argenteis, Masesicum portendere bellum: Carboni imperatori apud Clusium fasciis, quibus in cauceatu utebatur, exitium. Plura eorum genera in Cyrenaica regione : alii lata fronte, alii acuta, alii herinaceorum genere
pungentibus pilis. Theophrastus auctor est,
243쪽
in Gyaro insula cum incolas fugassent, ferrum quoque rosisse eos, id quod natura quadam & ad Chalybas facere in se
rariis ossicinis. Aurariis quidem in metallis, ob hoc alvos eorum excidi, semper que furtum id deprehendi: tantam esse duucedinem furandi. Venisse murem CC. denariis, Casilinum obsidente Annibale: eumque qui vendiderat fame interiisse, empto rem vixisse , Annales tradunt. Cum candidi provenere, laetum faciunt ostentum.. Nam soricum occentu dirimi auspicia, Annales resertos habemus. Sorices & ipsos hieme condi, auctor est Nigidius : sicut
sires, quos censoriae leges , princepsque
1. Scaurus in consulatu , non alio modo cenis ademere, quam conchylia, aut ex alio orbe convectas aves. Semiferum &ipsum animal, cui vivaria in doliis idem, qui apris, instituit. Qua in re notatum, non congregari. nisi populares ejusdem silvae: & si misceantur alienigenae, amne vel monte discreti, interire dimicando. Genitores suos fessos senecta alunt insigni pietate. Senium finitur hiberna quiete. Conditi enim & hi cubant: rursus aestate j venescunt: simili & nitelis quiete. LXXXIII. 38. Mirum, rerum naturam non solum alia aliis dedisse terris animalia , sed in eodem quoque situ quaedam
aliquibus locis negasse. In Maesia silva It
244쪽
IIae, non nisi in parte reperiuntur hi gibres. In Lycia dorcades non transeunt montes Syris vicinos : Onagri montem , qui Cappadoeiam a Cilicia dividit. In Heli sponto in alienos fines non commeant cervi : & circa Arginulam Elaphum montem non excedunt, auribus etiam in monte fissis. In Poroselene insula viam mustelae non transeunt: in Boeotiae Lebadia illata solum ipsum fugiunt, quae juxta in Orchomeno tota arva subruunt, talpae , quarum e pellibus cubicularia vidimus stragula: adeo ne religio quidem a portentis submovet delicias. In Ithaca lepores iblati moriuntur extremis quidem in litoriabus : in Ebuso, in litoribus , cuniculi: scatent juxta in Hispania, Balearibusque. Cyrenis mutae fuere ranae, illatis e continem. te vocalibus durat genus earum. Muta sunt etiam nunc in Seripho insula. Eaedem alio transsatae canunt: quod accidere & in lacu Thessaliae Sicendo tradunt. In Italia muribus araneis venenatus est morsus: eos dem ulterior Apennino regio non habet. Iidem ubicumque sint, orbitam si transiere , moriuntur. In Olympo Macedoniae monte non sunt lupi, nec in Creta insula Ibi quidem non Vulpes , ursive, atque omnino nullum maleficum animal, Praeter phalangium: aranei id genus, de quo die mus suo loco. Mirabilius, in eadem in
245쪽
sula cervos, praeterquam in Cydoniatarum regione, non esse : item apros , & attagenas , herinaceos. In A frica autem nec apros,
nec cervΟS, nec capreaS, nec ursos.
LXXXIV. 39. Iam quaedam animalia indigenis innoxia advenas interimunt: si cut serpentes parvi in Tirynthe : quos te ra nasci proditur. Item in Syria angues, circa Euphratis maximh ripas , dormientes Syros non attingunt: aut etiamsi calcati momordere, non sentiuntur maleficia : aliis cujuscumque gentis infesti, avide & cum cruciatu exanimantes: quamobrem & Syri non necant eos. Contra in Latmo C riae monte Aristoteles tradit a scorpionibus hospites non laedi, indigenas interimi. Sed reliquorum quoque animalium, & praeterea terrestrium, dicemus genera.
246쪽
I. 1. A NIMALIUM, quae terrestria a
pellavimus, hominum quadam consortione degentia, indicata natura est. Ex reliquis munimas esse volucres convenit. Quamobrem prius aequorum , amnium, stagnorumque dicentur. 2. Sunt autem complura in iis, majora etiam terrestribus. Causa evidens, humoris luxuria. Alia sors alitum, quibus vita pendentibus. In mari autem tam lati supino , mollique ac sertili nutrimento accipiente causas genitales e sublimi, semperque pariente natura, pleraque etiam monstritica reperiuntur, perplexis, & in semet aliter atque aliter nunc flatu, nunc fluctu convolutis seminibus , atque principiis: vera ut fiat vulgi opinio quidquid nascatur in
parte naturae ulla, & in mari esse, praeterque multa, quae nusquam alibi. Rerum quidem , non solum animalium simulacra esse, licet intelligere intuentibus uvam, gladium, serras: cucumim vero & colore
247쪽
& odore similem: quo minus miremur equo. Tum capita in tam parvis eminere cochleis.
II. 3. Plurima autem & maxima in In dico mari animalia, e quibus balaenae quaternum jugerum, pristes ducenum cubit rum : quippe ubi locustae quaterna cubita impleant: anguillae quoque in Gange amne tricenos pecies. Sed in mari belluae circa solstitia maximh visuntur. Tunc illic ruunt turbines , tunc imbres, tunc dejectae montium iugis procellae ab imo vertunt maria, pulsatasque ex profundo belluas cum fluctibus volvunt: & alias tanta thynnorum multitudine, ut Magni Alexandri classis haud alio modo, quam hostium acie o,
Via contrarium agmen adversa fronte direxerit : aliter sparsis non erat evadere: non voce, non sonitu , non ictu, sed se,
gore terrentur, nec nisi ruina turbantur.
Cadara apeellatur Rubri maris peninsula ingens. Hujus objectu vastus essicitur sinus , duodecim dierum & noctium remigio enavigatus Ptolemaeo regi, quando nullius aurae recipit amatum. Hujus loci uiete praecipua ad immobilem magnituisinem belluae adolescunt. Gedrosos, qui Arabin amnem accolunt, Alexandri Magni classium praefecti prodidere, in domihus fores maxillis belluarum facere , ossiabus tecta contignare, ex quibus multa quadragenum cubitorum longitudinis reperta.
248쪽
Exeunt & pecori similes helluae ibi in temram, pastaeque radices fruticum remeant:& quaedam equorum , aSinorum, taurorum capitibus, quae depascuntur sata.
III. 4. Maximum animal in Indico m ri pristis , & balaena est: in Gallico oceano physeter, ingentis columnae modo se
attollens, altiorque navium velis diluviem quamdam eructans. In Gaditano Oceano arbor in tantum vastis 'ispania ramis, ut ex ea causa fretum numquam intrasse credatur. APparent & rotae appellatae a sim litudine, quaternis distinins radiis, modio Ios earum oculis duobus utrimque claudentibuS.
IV. 3. Tiberio principi nuntiavit olisi-
ponensium legatio ob id missa, visum, auditumque in quodam specu concha cane tem Tritonem, qua noscitur forma: & Νereidum falsa non est, squamis modo hisp, do corpore, etiam qua humanam essigiem habent. Namque haec in eodem spectata litore est, cujus morientis etiam gannitum tristem accolae audivere longe. Et divo Amgusto legatus Galliae complures in litore apparere exanimes Nereidas scripsit. Auctores habeo in equestri ordine splendemtes, visum ab his in Gaditano Oceano marinum hominem, toto corpore absoluta similitudine : ascendere navigia nocturnis
temporibus, statimque degravari, quas illa
249쪽
sederit, partes : & si diutius permaneat:
etiam mergi. Tiberio principe , contra Lugdunensis provinciae litus simul trece tas amplitis belluas reciprocans destituit oceanus, mirae Varietatis & magnitudinis, nec pauciores in Santonum litore: intemque reliquas elephantos, & arietes, camdore tantum cornibus adsimulatis, Nereidas vero multas. Turranius prodidit e
pulsam belluam in Gaditana litora, cujus inter duas pinnas ultimae caudae cubita se decim fuissent, dentes ejusdem CXX. maximi dodrantium mensura , minimi semipedum. Belluae, cui dicebatur exposita luisse Andromeda, ossa Romae, apportata ex oppido Iudaeae Ioppe , ostendit inter reliqua miracula in aedilitate sua M. Scaurus , longitudine pedum XL. altitudine coinsarum Indicos elephantos excedente , spianae crassitudine se 1 quipedali. V. 6. Balaenae & in nostra maria penetrant. In Gaditano oceano non ante brumam conspici eas tradunt, condi autem
statis temporibus in quodam sinu placido& capaci, mirh gaudentes ibi parere. Hoc scire orcas, infestam his belluam , & cujus imago nuit, repraesentatione exprimi possit alia, quam carnis immensae dentibus truculentae. Irrumpunt ergo in secreta, a vitulos earum, aut fetus, Vel etiamnum gravidas lancinant morsu , incursuque, ceu Liburnicarum
250쪽
Liburnicarum rostris fodiunt. Illae ad flexum immobiles, ad repugnandum inertes,& pondere suo oneratae, tunc quidem &utero graves, pariendive poenis invalidae solum auxilium novere in altum profugere& se toto defendere oceano. Contra, orcae occurrere laborant, seseque opponere &caveatas angustiis trucidare, in vada u
gere, saxis illidere. Spectantur ea proelia , ceu mari ipsi sibi irato, nullis in sinu ve tis, fluctibus vero ad anhelitus ictusque quantos nulli turbines volvant. Orca &in portu Ostiensi visa est, oppugnata a
laudio prmcipe. Venerat tunc exaedificante eo portum, invitata nauseagiis tergorum advectorum e Gallia, satiansque se Per complures dies, alveum in vado suucaverat, adtumulata fluctibus in tantum ut circumagi nullo modo posset: &dum saginam persequitur, in litus fluctibus proinpulsa, emineret dorso multum supra aquas carinae Vice mVersae. Praetendi jussit Cesar plagas multiplices inter ora portus: profectusque ipse cum praetorianis cohortibus populo Romano spectaculum praebuit, iam ceas congerente milite e navigiis assultam tibus quorum unum mergi vidimus, renatu belluae oppletum unda.
VI. Ora balaenae habent in seontibus: adeoque summa aqua natantes, in sublima