장음표시 사용
251쪽
. 7. Spirant autem confessione omnium& paucissima alia in mari, quae internorum viscerum pulmonem habent, quoniam sine eo nullum animal putatur spirare : nec piscium branchias habentes, anhelitum ressidere , ac per Vices recipere existimant, quorum haec opinio est: nec multa alia genera etiam branchiis carentia: in qua sententia fuisse Aristotelem video, & multis persuasisse doctrinae indaginibus. Nec me protinus huic opinioni eorum accedere haud dissimulo : quoniam &. pulmonum Vice aliis possunt alia spirabilia inesse viscera, ita volente natura: sicut & pro sanguine est multis alius humor. In aquas quidem penetrare vitalem hunc halitum quis miretur, qui etiam, reddi ab his eum cernat: & in terras quoque tanto spissiorem naturae partem , penetrare , a
gumento animalium, quae semper defossa Vivunt, ceu talpae Accedunt apud me certe efficacia, ut credam etiam omnia in aquis spirare naturae suae sorte : primum saepe adnotata piscium aestivo calore qua, dam anhelatio, & alia tranquillo velut oscitatio : ipsorum quoque, qui sunt in adversa opinione , de somno piscium comsessio : quis enim sine respiratione somno locus Θ Praeterea bullantium aquarum sufflatio , Lunaeque effectu concharum quoque corpora augescentia. Super omnia est , quod
252쪽
esse auditum & odoratum piscibus, non erit dubium : ex aeris utrumque materia. Odoin rem quidem non aliud, quam infectum aera,
intelligi possit. Quamobrem de his opinetur , ut cuique libitum erit. Branchiae non sunt balaenis, nec delphinis. Haec duo genera fistulis spirant, quae ad pulmonem pertinent , balaenis a fronte, delphinis adorso. Et vituli marini, quos vocant phOcas , spirant ac dormiunt in terra. Item leo studines, de quibus mox plura. VII. 8. Velocissimum omnium animalium , non sollim marinorum, est delphinus , Ocior Volucre, acrior telo , ac nisi multum inta rostrum os illi foret, medio paene in ventre, nullus piscium celerit tem ejus evaderet. Sed adfert moram providentia naturae, quia nisi resupini atque conversi non corripiunt : quae causa Praecipvh velocitatem eorum ostendit. Nam cum fame conciti, fugientem in vada ima persecuti piscem, diutius spiritum continuere , ut arcu emissi, ad respirandum emicant: tantaque vi exsiliunt, ut plerum que Vela navium tranisolent. Vagantur fere conjugia: pariunt catulos decimo mense, aestivo tempore, interim & hinos : nutriunt uberibus , sicut balaena: atque etiam
gestant fetus infantia infirmos. Quin &adultos diu comitantur, magna erga partum caritate. Adolescunt celeriter, decem
253쪽
annis putantur ad summam magnitudinem pervenire : Vivunt & tricenis: quod cognitum praecisa cauda in experimentum. Abduntur tricenis diebus circa Canis o tum , Occultanturque incognito modo: quod eo magis mirum est, si spirare in aqua non queunt. Solent in terram erumpere incerinta de causa: nec statim tellure tacta moriuntur, multoque ocilis fistula clausa. Linda est his contra naturam aquatilium mollis, brevis atque lata, haud disserens suillae. Pro Voce gemitus humano similis, dorsum repandum , rostrum simum. Qui
de causa nomen Simonis omnes miro modo agnoscunt, maluntque ita appellari. VIII. Delphinus non homini tantum amicum animal, verum & musicae arti, mulcetur symphoniae cantu , & praecipue hydrauli 1ono. Hominem non expavescit, ut alienum: obviam navigiis venit, adludit exsultans, certat etiam, & quamvis plena praeterit vela. Divo Augusto principe, Lucrinum lacum invectus, pauperis cuiusdam Puerum, ex Baiano Puteolos in ludum i terarium itantem, cum meridiano immorans appellatum eum Simonis nomine, saepius fragmentis panis , quem ob id fere inhat, adlexisset, miro amore dilexit. Pig. xet reserre, ni res Maecenatis, & Fabi
ni, & Flavii Alfit, multorumque esset literis mandata. Quocumque diei tempore
254쪽
inclamatus a puero, quamvis occultus ab que abditus , ex imo advolabat: pastu que e manu praebebat ascensuro dorsum, Pinnae aculeos velut Vagina condens : r ceptumque Puteolos per magnum aequor in ludum serebat, simili modo revehens pluribus annis : donec morbo extincto pu ro, subinde ad consuetum locum Ventia
tans , tristis & maerenti similis, ipse quo
que quod nemo dubitaret desiderio e
piraVit. Alius intra hos annos in Africo litore Hipponis Diarrhyti, simili modo ex hominum manu Vescens, praebensque se tractandum, & adludens natantibus, impositosque portans, unguento perunctus a Flaviano proconsule Africae , & sopitus ut apparuit odoris novitate, fluctuatu que similis exanimi, caruit hominum comversatione, ut iniuria sugatus, per aliquot menses: mox reversus in eodem miraculo fuit. Injuriae potestatum in hospitales , ad visendum venientium, Hipponenses in necem ejus compulerunt. Ante haec similia de puero in Iasio umbe memorantur, cujus amore spectatus longo tempore, dum abeuntem in litus avi dὶ sequitur, in arenam invectus exspiravit. Puerum Alexander Magnus Babylone Neptuni sacerdotio praefecit, amorem illum numinis propitii suisse interpretatus. In e
255쪽
dem urbe Iasso Hegesidemus scribit &alium puerum Hermiam nomine, similia ter maria perequitantem ., clim repentinae procellae fluctibus exanimatus esset, rei tum : delphinumque causam leti fatentem non reversum in maria, atque in sicco exspirasse. Hoc idem & Naupacti accidisse
Theophrastus tradit. Nec modus exemplorum. Eadem Amphilochi & Tarentini de pueris delphinisque narrant. Quae faciunt, ut credatur Arionem quoque citharoedicae artis interficere nautis in mari parantibus , ad intercipiendos ejus quaestus, eblandi. tum, ut prius caneret Cithara, congrega tis cantu delphinis, cum se jecisset in mare, exceptum ab uno Taenarium in litus per vectum. IX. Est provinciae Narbonensis & in Neis mausiensi agro stagnum Latera appellatum, ubi cum homine delphini societate piscantur. Innumera vis mugilum stato tempore angustis faucibus stagni in mare erumpit, obtervata aestus reciprocatione. Quacie causa praetendi non queunt retia, aequε molem ponderis nullo modo toleratura, etiamsi non solertia insidietur tempori. S, mili ratione in altum protinus tendunt,
quod vicino gurgite efficitur , locumque Iolum pandendis retibus habilem effugere festinant. Quod ubi animadvertere piscam tes, concurrit autem multitudo tempo-
256쪽
Hs gnara, & magis etiam voluptatis hujus avida, totusque populus e litore quanto
potest clamore conciet Simonem ad spectaculi eventum. Celeriter delphini exa diunt desideria, Aquilonum flatu Vocem prosequente, Austro Vero tardius exadverso referente. Sed tum quoque improvisb in auxilium advolant. Properare apparet acies, quae protinus disponitur in loco , ubi coniectus est pugnae: opponunt sese ab alto ; trepidosque in Vada urgent. Tum piscatores circumdant retia, furcisque sublevant: mugilum nihilominus velocitas
transilit. At illos excipiunt delphini, &occidisse ad praesens contenti, cibos in victoriam disserunt. Opere proelium ferVet, includique retibus se sortissime urgentes gaudent: ac ne idipsum fugam hostium stimulet, inter navigia & retia , natantesve homines, ita sensim elabuntur, ut exitum non aperiant. Saltu , quod est alias blandissimum his, nullus conatur evadere , nisummittantur sibi retia. Egressus protinus ante vallum proeliatur. Ita peracta capi
ra , quoS interemere , diripiunt. Sed enixioriS operae, quam in unius diei braemium , conscii sibi, opperiuntur in posterum : nec piscibus tantum , sed intrita panis e vino satiantur.
X. Quae de eodem genere piscandi in Iassio sinu Mucianus tradit, hoc disserunt,
257쪽
quod ultro , neque inclamati praesto sint, partesque e manibus accipiant, & suum quaeque cymba e delphinis socium habeat, quamvis noctu, & ad faces. Ipsis quoque inter se publica est societas. Capto a rege Cariae, alligatoque in portu, ingens reliquorum convenit multitudo , maestitia quadam quae posset intelligi, miserationem Petens, donec dimitti rex eum jussit. Quin& parvos semper aliquis grandior comitatur , ut custos. Conspectique sunt jam
alafunctum portantes, ne laceraretur RhelluiS. XI. 9. Delphinorum similitudinem habent, qui Vocantur tursiones. Distant &tristitia quidem aspectus : abest enim illa
lascivia, maxim tamen rostris canicularum maleficentiae adsimulati. XII. Io. Testudines tantae magnitudinis Indicum mare emittit, ut singularum
superficie habitabiles casas integant, atque insulas Rubri praecipvh maris his navigent cymbis. Capiuntur multis quidem modis , sed maximo eveetia in summa pelagi an-xemeridiano tempore blandito, eminente toto dorso per tranquilla fluitantes : quae voluptas libere spirandi, in tantum fallit oblitas sui, ut Solis vapore Siccato cortice , non queant mergi, invitaeque fluitent, opportunae Venantium praedae. Ferunt &Pastum egressas noctu, avid que satur
258쪽
tas lassari: atque ut remeaverint matutino , summa in aqua obdormiscere: id prodissertentium sonitu. Tum adnatare, levite que, singulis ternos: a duobus in dorsum verti, a tertio laqueum injici supinae, a que ita e terra a pluribus trahi. In Phoenicio mari haud ulla dissicultate capiuntur , ultroque Veniunt stato tempore anni in amnem Eleutherum effusa multitudine. Dentes non sunt testudini, sed rostri maris gines acuti, superna parte inferiorem cla dente pyxidum modo. In mari conch his vivunt, tanta oris duritia, ut lapides
comminuant: in terram egressae , herbis. Pariunt ova, avium ovis similia, ad ce tena numero: eaque defossa extra aquas , &COOperta terra, ac paVita pectore & complanata , incubant noctibus. Educunt fetus annuo spatio. Quidam oculis, spectandoque ova foveri ab iis putant: feminas coiatum fugere, donec mas festucam aliquam imponat aversae. Troglodytae cornigeras habent, ut in lyra, adnexis cornibus i iis , sed mobilibus , quorum in natando remigio se adjuvant: Chelyon id vocatur ,
eximiae testudinis, sed rarae: namque scopuli praeacuti Chelonophagos terrent. Tringlodytae autem , ad quos adnatant, ut sacras, adorant. Sunt & terrestres, quae ob id in operibus Chersinae vocantur , in
Africae desertis, qua parte maximh sitie
259쪽
tibus arenis squalent, roscido, ut creditur, humore Viventes. Neque aliud ibi animal
XIII. r. Testudinum putamina secare in laminas , lectosque & repositoria his vestire , Carvilius Pollio instituit, prodigi & sagacis ad luxuriae instrumenta imgenii. XIV. I 2. A quatilium tegumenta plura sunt. Alia corio & pilis integuntur, ut V, tuli , & hippopotami. Alia corio tantiam, ut delphini: eortice, ut testudines e silicum duritia, ut ostreae & conchae: crustis, ut locustae: crustis& spinis, ut echini: squamis, ut pisces: aspera cute, ut squalina, qua lignum & ebora poliuntur: molli, ut muraenae: alia nulla, ut polypi. XV. I 3. Quae pilo Vestiuntur animal pariunt, ut pristis, balaena, vitulus. Hic
parit in terra : pecudum more secundas parisis reddit. Initu canum modo cohae-Tet : parit nonnumquam geminis plures: educat mammis fetum. Non ante duodecimum diem deducit in mare, ex eo subinde assuefaciens. Interficiuntur dissiculter nisi capite eliso. Ipsis in sono mugitus: unde nomen vituli. Accipiunt tamen dusciplinam, voceque pariter & visu populum salutant: incondito fremitu , nomine Vocati, respondent. Nullum animal graviore somno premitur. Pinnis, quibus in
260쪽
mari utuntur, humi quoque Vice pedum
serpunt. Pelles eorum etiam detractas coris pori, sensum aequorum retinere tradunt, semperque aestu maris recedente inhorrescere : praeterea dextrae pinnae vim soporiferam inesse, somnosque allicere subditam capiti. I 4. Pilo carentium duo omnino animal pariunt, delphinus ac Vipera. XVI. Piscium sunt species septuaginta quatuor, praeter crustis intecta, quae sunt triginta. De singulis alias dicemus. Nunc
enim naturae tractantur insignium.
XVII. I . Praecipua magnitudine thymni : invenimus talenta quindecim pependisse. Εjusdem caudae latitudinem ciuo c hita & palmum. Sunt & in quibusdam amnibus haud minores: silurus in Nilo, e Tin Rheno , altilus in Pado, inertia pinguescens , ad mille aliquando libras, caten to Captus hamo, nec nisi boum iugis extractus. Atqui hunc minimus piscis appellatu S clupea, Venam quamdam ejus in faucibus mira cupidine appetens, morsu exanimat. Silurus grassatur , ubicumque est, omne animal appetenS , equos na tantes saepe demergens. Praecipvh in Moeno Germaniae amne protelis boum & in Danubio marris extrahitur, porculo ma vino simillimus : & in Borysthene me moratur praecipua magnitudo , nullis ossi-