Caii Plinii secundi Historiae naturalis libri 37. Quos recensuit & notis illustravit Gabriel Brotier. Tomus 1.6 2

발행: 1779년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

Multorum visus fulgore Solis constat, nubilo die non cernentium, nec post occasus. Alii interdiu hebetiores, noctu praeter ceteros cernunt. De geminis pupillis, aut quibus noxii visus essent, satis dix, mus. Caesii in tenebris clariores. Ferunt Tiberio Caesari, nec alii genitorum mortalium, fuisse naturam , ut expergefactus noctu paulisper, haud alio modo , quam luce clara, contueretur omnia, paulatim tenebris sese obducentibus. Divo Augusto equorum modo glauci fuere, superque hominem albicantis magnitud nis. Quam ob causam diligentius spectari eos, iracundh ferebat. Claudio Caesari ab angulis candore carnoso sanguineis venis subinde sumisi: Caio principi rige

te s. Neroni, nisi clim conniveret, ad Prope admota hebetes. Viginti gladiatorum paria in Cati principis ludo fuere et in iis

duo omnino , qui contra comminationem aliquam non conniverent, & ob id invicti. Tantast hoc dissicultatis est homini. Pl risque vero naturale, ut nictari non cessent, quos pavidiores accepimus. Oculus unicolor nulli: cum candore omnibus medius color disserens. Neque ulla ex parte majora animi indicia cunctis an, malibus : sed homini maximh, id est, moderationis , clementiae, misericordiae, odii, Omoris, tristitiae , laetitiae. Contuitu quo-

422쪽

que multiformes, truces , torvi, flagra tes, graVes, transversi, limi, summissi. blandi. Profecto in oculis animus habitat. Ardent, intenduntur, humectant, connivent. Hinc illa misericordiae lacrima. Hos cum osculamur, animum ipsum videmur attingere. Hinc fletus & rigantes ora rivi.

Quis ille humor est, in dolore tam fecundus & paratus aut ubi reliquo tempore t Animo autem Videmus : animo Cernimus : oculi, ceu Vasa quaedam, Vis, bilem ejus partem accipiunt, atque transemittunt. Sic magna cogitatio Obcaecat, abducto intus visu. Sic in morbo comitiali aperti nihil cernunt, animo caligante. Quin& patentibus dormiunt lepores, multique

hominum, quos κορυζαν ρῖν Graeci dicunt. Tenuibus multisque membranis eos natura composuit, callosis contra frigora caloresque in extimo tunicis, quas subinde purificant lacrimationum salivis, lubricos Propter incursantia, & mobiles. LV. Media eorum cornua fenestravit pupilla, cujus angustiae non sinunt Vagari incertam aciem, & velut canali dirigunt, obiterque incidentia facith declinant: aliis nigri, aliis ravi, aliis glauci coloris orbibus circumdatis: ut habili mixtura & accipiatur circumjecto candore lux , & temperato repercussu non obstrepat. Adeoque iis absoluta vis speculi, ut tam par-

S iij

423쪽

i PLINII NATUR.

va illa pupilla totam imaginem reddat hominis. Ea causa est , ut pleraeque alitum a manibus hominum oculos potissimum appetant, quod essigiem suam in iis cernentes , Velut ad cognata desideria sua

tendunt.

Veterina tantum quaedam, ad crememta Lunae morbos sentiunt. Sed homo solus emisso humore caecitate liberatur. Post Vicesimum annum multis restitutus est v, sus. Quibusdam statim nascentibus negatus , nullo oculorum Vitio: multis repeneth ablatus simili modo , nulla praecedente injuria. Venas ab iis pertinere ad cer brum, peritissimi auctores tradunt : ego& ad stomachum crediderim. Certe nulli sine redundatione eius eruitur oculus. M mentibus operire, rursusque in rogo pat sacere, Quiritium ritu sacrum est : ita more condito, ut neque ab homine supre-mhm eos spectari fas sit, & caelo non ostendi, nefas. Uni animalium homini de raVantur: unde cognomina Strabonum &aetorum. Ab iisdem qui altero lumine omhi nascerentur, Coclites vocabantur: qui parvis utrisque, ocellae : Luscini injuriae

cognomen habuerunt.

Nocturnorum animalium, Veis selium, in tenebris fulgent radiantque oculi, ut contueri non sit: & caprae, lupoque splendent, lucemque jaculantur. Vituli marini,

424쪽

S. hyaenae , in mille colores transeunt se inde. Quin & in tenebris multorum piscium refulgent aridi, sicut robusti caudices Vetustate putres. Non connivere diximus, quae non obliquis oculis, sed circumaclo capite cernerent. Chamaeleonis oculos ipsos circumagi totos tradunt. Cancri in obliquum aspiciunt. Crusta fragili inclusis , rigentes. Locustis squillisque magna ex parte sub eodem munimento praeduri eminent. Quorum duri sunt, minus cernunt, quam quorum humidi. Serpe

tium catulis, & hirundinum pullis, si quis

eruat, renasci tradunt. Insectorum omnium , & testacei operimenti, oculi mo- Ventur, sicut quadrupedum aures. Quia

hus fragilia operimenta, iis oculi duri. Omnia talia, & pisces, & insecta, non habent

genas, nec integunt oculos. Omnibus membrana vitri modo transsucida obtenditur. LVI. Palpebrae in genis homini utrimque. Mulieribus vero etiam insectae quotidiano. Tanta est decoris adsectatio, ut tinguantur oculi quoque. Alia de causa hoc natura dederat, ceu vallum quoddam visus , & prominens munimentum contra occursantia animalia, aut alia fortuitu incidentia. Defluere eas haud immeritb Venere abundantibus tradunt. Ex ceteris nulli sunt, nisi quibus & in reliquo corpore

pili. Sed quadrupedibus in superiore tam S iv

425쪽

tum gena, Volucribus in inferiore : & quI-bus molle tergus, ut serpentibus: & quadrupedum quae OVa pariunt , ut lacertae. Struthiocamelus alitum sola , ut homo,

utrimque palpebras habet. LVII. Nec genae quidem omnibus : ideo

neque nictationes iis, quae animal gene-Tant. Graviores alitum inferiore gena connivent. Eaedem nictantur, ab angulis membrana obeunte. Columbae S. similia uir que connivent. At quadrupedes quae ova Pariunt, ut testudines, crocodili, inferiore tantum, sine ulla nictatione, propter Praeduros oculos. Extremum ambitum genae superioris, antiqui cilium Vocavere: unde& supercilia. Hoc vulnere aliquo diductum non coalescit, ut in paucis humani

Corporis membris.

LVIII. Infra oculos malae homini tam tum, quas prisci genas Vocabant, XII. in hularum interdicto radi a feminis eas vetantes. Pudoris haec sedes. Ibi maxime ostenditur rubor. LIX. Intra eas hilaritatem risumque Imdicantes buccae. Et altior homini tantlim, quem novi mores subdolae irrisioni dicavere , nasus. Non alii animalium nares emurient : Avibus, serpentibus, piscibus foramina tantum ad olfactus, sine naribus. Et hinc cognomina Simorum, Silonum. Septimo mense genitis saepenumero foramin

aurium & narium defuere.

426쪽

HIs To R. Lib. XI. 41 7

LX. Labra, a quibus Brocchi, Labeones dicti. Et os probum duriusve, animal generantibus: pro iis cornea & acuta Volucribus rostra. Eadem rapto viventibus adunca : collecto, recta : herbas eruentibus limumque, lata, ut suum generi. Iumentis vice manus ad colligenda pabula ora: apertiora laniatu viventibus. Mentum nulli praeter hominem, nec malae. Maxillas crocodilus tantum superiores movet: terrestres quadrupedes , eodem, quo cetera , more , praeterque in obliquum. LXI. Dentium tria genera : serrati, aut continui, aut exserti. Serrati pectinatim

coeuntes, ne contrario occursu alterantur:

ut serpentibus, piscibus, canibus. Conti nui, ut homini, equo. Exserti, ut apro, hippopotamo , elephanto. Continuorum ,ri digerunt cibum, lati & acuti: qui conciunt , duplices: qui discriminant eos, canini appellantur. Hi sunt serratis longissimi. Continui, aut utraque parte oris sunt, ut equo: aut superiore primores non sunt, ut bubus, ovibus, Omnibusque, quae ruminant. Caprae superiores non sunt, praeter primores geminos. Nulli exserti, quibus serrati. Raro feminae , & tamen sine usu. Itaque cum apri percutiant, feminae sues mordent. Nulli, cui cornua, exserti: sed omnibus concavi, ceteris dentes solidi. Piscium omnibus serrati, praeter sca

427쪽

418 C. PLINII NATUR.

xum: huic uni aquatilium plani. Ceterbmultis eorum in lingua & toto ore et ut turba vulnerum molliant, quae attritu sub gere non queunt. Multis & in palato Matque etiam in cauda. Praeterea in os vero gentes , ne excidant cibi, nullam habenistibus retinendi adminiculum.

LXII. Similes aspidi, & serpentibus et sed duo in supera parte, dextera laevaque longissimi, tenui fistula perforati, ut scorpionum aculei, Venenum infundentes. Non

aliud hoc esse quam set serpentium, &inde venis sub spina ad os pervenire, diligentissimi auctores scribunt. Quidam

unum esse eum e & quia sit aduncus, resupinari, clim momorderit. As qui, tune decidere eum, rursusque recrescere, s ellem decussu: & sine eo esse , quas tr ctari cernamus. Scorpionis caudae messe eum, & plerisque ternos. Viperae dentes gingivis conduntur. Haec eodem praegnanx veneno, impresso dentium repulsu virus undit in morsus. Volucrum nulli dentes praeter Vespertilionem. Camelus una ex iis, quae non sunt cornigera, in superior maxilla primores non habet. Cornua habentium nulli serrati. Et cochleae dentes habent: indicio est etiam a minimis earum derosa vitis. At in marinis crustata & carintilaginea primores habere, item echinis

quinos esse , unde intelligi potuerit , --

428쪽

ror. Dentium vice aculeus insectis. Simiae dentes, ut homini. Elephanto intus ad manis dendum quatuor: praeterque eos, qui Pr minent , masculis reflexi, feminis recti a que proni. Musculus marinus, qui balaenam antecedit, nullos habet: sed pro iis , sitis intus os hirtum, & linguam etiam, ac palatum. Terrestrium minutis quadrupedibus , primores bini utrimque longi simi. III. Ceteris cum ipsis nascuntur: h mini , postquam natus est, septimo memia. Reliquis perpetuo manent. Mutantur homini, leoni, jumento, cani, & ruminantibus. Sed leoni & cani, non nisi canini appellati. Lupi dexter caninus, in magnis habetur operibus. Maxillares qui sunt a caninis, nullum animal mutat. Homini novissimi, qui genuini Vocantur , circiter vicesimum annum gignuntur: multis &octogesimo, seminis quoque: sed quibus in

juventa non suere nati. Decidere in senecta, & mox renasci certum est. Zoclen Samothracenum, cui renati essent post ce tum & quatuor annos, Mucianus visum a

se prodidit. Ceterb maribus plures, quam seminis, in homine, pecude , capriS, sue. Timarchus Nicoclis nitus Paphii duos ordines habuit maxillarum. Frater ejus non mutavit primores, ideoque praetrivit. Est exemplum dentis, homini &. in palato g

429쪽

41o C. PLINII NATUR.

niti. At canini amissi casu aliquo, nun quam renascuntur. Ceteris senecta rubes. Cunt , equo tantum candidiores fiunt. LXIV. AEtas veterinorum dentibus i dicatur. Equo sunt numero XL. Amittit triacesimo mense primores utrimque binos: sequenti anno totidem proximos, clim su eunt dicti columellares. Quinto anno incipiente binos amittit, qui sexto anno renasecuntur. Septimo omnes habet & renatos,& immutabiles. Equo castrato prius, non decidunt dentes. Asinorum genus trices

mo mense similiter amittit, deinde senis mensibus. Quod si non prius peperere, quam decidant postremi, sterilitas certa. oves bimi mutant. Suibus decidunt numquam. Absumpta hac observatione, sin chus in equis, & ceteris veterinis, interuligitur dentium brochitate, superciliorum canitie, & circa ea lacunis, cum fere s decim annorum existimantur. Hominum dentibus quoddam inest virus. Namque &speculi nitorem ex adverso nudati hebe tant , & columbarum fetus implumes necant. Reliqua de iis in generatione homianum dicta sunt. Erumpentibus, morbi corpora insantium accipiunt. Reliqua anim ita , quae serratos habent, saevissima dentibus. LXV. Linguae non omnibus eodem modo. Tengissima serpentibus &trisina, vi

430쪽

HIs To R. Lib. XI. 421

brans, atri coloris, & si extrahas, praelonga: lacertis bifida & pilosa: vitulis quoque marinis duplex : sed supra dictis ca- Iillamenti tenuitate : ceteris ad circumlamenda ora. Piscibus paulo minus tota a haerens , crocodilis tota. Sed in gustatu , linguae Vice carnosum aquatilibus palatum. Leonibus , pardis, omnibusque generis ejus, etiam fetibus, imbricatae asperitatis, ae limae similis, attenuansque lambendo cutem hominis. Quae causa etiam mansuefacta , ubi ad vicinum sanguinem pervenit saliva, invitat ad rabiem. De purpurarum linguis diximus. Ranis prima cohaeret, intima absoluta a gutture , qua Vocem mi tunt mares , cum Vocantur ololygones.

Stato id tempore evenit, cientibus ad coitum feminas. Tum siquidem inferiore t bro demisso, ad libramentum modicae aquae receptae in fauces , palpitante ibi lingua ululatus elicitur. Tunc extenti buccarum sinus perlucent, oculi flagrant labore pro

pulsi. Quibus in posteriori parte aculei,& iis dentes & lingua. Apibus etiam praelonga , eminens & cicadis. Quibus aculeus in ore fistulosus, iis nec lingua, nec dentes. Quibusdam insectis intus lingua, ut sermicis. Ceterum lata elephanto praecipuE. Reliquis in suo genere semper ab- luta : homini tantum ita saepe constricta enis, ut intercidi eas necesse sit. Mete,

SEARCH

MENU NAVIGATION