Caii Plinii secundi Historiae naturalis libri 37. Quos recensuit & notis illustravit Gabriel Brotier. Tomus 1.6 2

발행: 1779년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

411 C. PLINII NATUR.

Ium pontificem adeo inexplanatae fuli

accepimus, ut multiS menSibus tortus credatur , dum meditatur in dedicand1 aede opis verh dicere. Ceteris septimo ferme anno sermonem exprimit. Multis vero talis ejus ars contingit, ut avium & animalium vocis indiscrete edatur imitatio. I tellectus saporum est ceteris in prima lingua, homini & in palato. LXVI. Tonsillae in homine, in sue gla dulae. Quod inter eas, uvae nomine, ult mo dependet palato, homini tantum est. Sub ea minor lingua, epiglossis appellata , nulli ova generantium. Opera ejus gemina , duabus interpositae fistulis. Interior

earum appellatur arteria , ad pulmonem atque cor pertinens. Hanc operit in epulando , ne striritu ac voce illac meante , si potus cibusve in alienum deerraverit re mitem , torqueat. Altera exterior appelle. tur sanh gula, qua cibus atque potus d Voratur. Tendit haec ad stomachum, is ad Ventrem. Hanc per Vices operit, cum spiritus tantum aut vox commeat, ne rest

gnatio intempestiva alvi obstrepat. Ex camtilagine & carne arteria, gula nervo dc

carne constat.

LXVII. Cervix nulli, nisi quibus uir que haec. Ceteris collum, quibus tantum gula. Sed quibus cervix, e multis Vert hratisque orbiculatisi ossibus flexilis, ad

432쪽

HIs To R. Lib. XI. 423

circumspectum, articulorum nodis jungitur- Leoni tantum, & Iupo, & hyaenae , ea singulis rectisque ossibus rigens. Cetero spinae adnectitur , spina lumbis, ossea: sed tereti structura, per medra foramina a cerebro medulla descendente. tamdem esse ei naturam , quam cerebro , colligunt et quoniam praetenui ejus membrana modo incisa statim exspiretur. Quibus Ionga crura, iis longa & colla. Item aquaticis, quamvis brevia crura habentibus : simili modo

LXVIII. Guttur homini tantum , & sui-hus intumescit, aquarum quae potantur Pl rumque vitio. Summum gulae fauees Vocantur, extremum stomachus. Hoc nomine est sub arteria jam carnosa inanitas adnexa spinae, & latitudine ac longitudine i cunae modo suis. Quibus fauces non sunt, ne stomachus quidem est: nec colla, nec guttur, ut piscibus, & ora ventribus jumguntur. Te Hudini marinae lingua nulla, nec dentes : rostri acie comminuit omnia. Postea arteria & stomachus denticulatus caulla , in modum rubi, ad conficiendos ci- hos , decrescentibus renis : quidquid adpropinquat Ventri, novissima asperitas, ut scoDina fabris. LXIX. Cor animalibus ceteris in me dio pectore est: homini tantiim infra la Vam papillam, turbinato mucrone in priora

433쪽

4χ4 C. PLINII NATUR.

eminens. Piscibus solis ad os spectat. Hoeprimum nascentibus formari in utero tradunt : deinde cerebrum , sicut tardissime oculos. Sed hos primum emori, cor novissimh. Huic praecipuus calor. Palpitat certh, & quasi alterum movetur intra an, mal , praemolli firmoque opertum membranae involucro, munitum costarum & pectoris muro, ut pariat praecipuam Vitae

causam & originem. Prima domicilia intra se animo & sanguini praebet, sinuoso specu, & in magnis animalibus triplici, in nullo non gemino: ibi mens habitat. Ex

hoc fonte duae grandes venae in Priora S terga discurrunt, sparsaque ramorum serie, per alias minores omnibus membris vitalem sanguinem rigant. Solum hoc visi Cerum Vitiis non maceratur, nec supplicia vitae trahit : laesumque mortem illico adsert. Ceteris corruptis, Vitalitas in corde

durat.

LXX. Bruta existimantur animalium , quibus durum riget: audacia, quibus parvum est : pavida, quibus praegrande. Maximum autem est portione muribus, le-POri , asino, cervo , pantherae , mustelis , hyaenis , & omnibus timidis , aut propter metum maleficis. In Paphlagonia hina perdicibus corda. In equorum corde& boum ossa reperiuntur interdum. Au.

geri id per singulos annos in homine, ac

434쪽

Ηrs To R. Lib. XI. 423

hinas drachmas ponderis ad quinquagesimum accedere: ab eo detrahi tantumdem,& ideo non vivere hominem ultra Cen

tesimum annum defectu cordis, AEgyptii existimant, quibus mos est cadavera adservare medicata. Hirto corde gigni quosdam homines proditur, neque alios se tiores esse industria , sicut Aristomenem Messenium, qui CCC. occidit Lacedaemonios. Ipse convulneratus & captus, semel

per emernam lautumiarum evaSit, anginsos vulpium aditus secutus. Iterum captuS, sopitis custodibus somno, ad ignem adVin

lutus lora cum corpore exussit. Tertio capto Lacedaemonii pectus dissecuere viveneti , hirsutumque cor repertum est. LXXI. In corde summo pinguitudo est quaedam, laetis extis. Non semper autem in parte extorum habitum est. L. Postumio Albino, rege sacrorum, post centesimam vicesimam sextam olympiadem, cum rex Pyrrhus ex Italia discessisset, cor in extis aruspices inspicere coeperunt. Caesari dictatori, quo die primum veste Pu Purea processit, atque in sella aurea sedit, sacrificanti bis in extis defuit. Unde quaestio magna de divinatione argumenta tibus , potueritne sine illo viscere hostia iVere, an ad tempus amiserit. Negatur cremari posse in iis, qui cardiaco morbo obierint: negatur &. Veneno interemPti

435쪽

16 C. PLINII NATUR.

Certe exstat oratio Vitellii, qua reum P sonem ejus sceleris coarguit, hoc usus aris gumento : palamque testatus , non potuisse ob venenum cor Germanici Caesaris cre mari. Contra genere morbi defensus est Pi .

LXXII. Sub eo pulmo est, spirandique

ossicina, attrahens ac reddens animam, is circo spongiosus, ac fistulis inanibus cavus. Pauca eum sui dictum est habent aquatilia. At cetera ova parientia exiguum , spumosum, nec sanguineum : ideo non sitiunt. Eadem est causa, quaret sub aqua diu ranae & phocae urinentur. Testudo quoque, quamvis praegrandem & sub toto tegumento habeat, sine sanguine tamen habet. Quanto minor hic corporibus, ta to Velocitas major. Chamaeleoni portione maximus. & nihil aliud intus. LXXIII. Iecur in dextra parte est: in eo

quod caput extorum Vocant, magnae V rietatis. M. Marcello circa mortem, Cum

periit ab Annibale, defuit in extis. Sequenti deinde die geminum repertum est. efuit & C. Mario, clim immolaret Uticae : item Caio principi Kalend. Ianuariis , cum iniret conlulatum, quo anno interfectus est i Claudio successori eius, quo mense interemptus est veneno. Divo A

gusto Spoleti sacrificanti primo potestatis star die, sex victimarum jecinora replica

436쪽

ΗIsro R. Lib. XI. 427

ta intrinsecus ab ima fibra reperta sunt: responsumque u duplicaturum intra annum m imperium n. Caput extorum tristis ostenti caesum quoque est, praeterquam in soblicitudine ac metu: tunc enim perimit e ras. Bina jecinora leporibus circa Brit tum & Tharnen, & in Cherroneso ad Proin pontidem. Mirumque translatis alio int

rit alterum.

LXXIV. In eodem est fel, non omnia hus datum animaIibus. In Euboeae Chalineide nullum pecori. In Naxo praegrande geminumque, ut prodigii loco utrumque advenae. Equi, muli, asini, cerVi, capreae , apri, cameli, delphini non habent. Murium aliqui habent. Hominum paucis non est , quorum valetudo firmior, & vita longior. Sunt qui equo non quidem in lac

re esse, sed in alvo putent: &. cervo in caussit, aut intestinis. Ideo tantam habent amaritudinem , ut a canibus non attingantur.

Est autem nihil aliud, quam purgamen tum pessimumque sanguinis, & ideo am rum est. Certh iecur nulli est, nisi sanguinem habentibus. Accipit hoc a eorde, cuῖ iungitur : funditque in venaS. . LXXV. Sed in felle nigro insaniae ea sa homini, morsque toto reddito. Hin & in mores crimen, bilis nomine. Adet, magnum est in hac parte virus , climia landit in animum. Quin & toto eor-

437쪽

428 C. PLINII NATUR.

Pore Vagum, colorem quoque oculis a fert : illud quidem redditum, etiam ahenis : nigrescuntque contacta eo : ne quis miretur id venenum esse serpentium. Carent eo, qui absinthium vescuntur in Ponto. Sed renibus & parte tantum altera lim testino jungitur , in corVis, coturnicibus , phasianis: quibusdam intestino tantum, ut columbis, accipitri, muraenis. Paucis avium in jecore. Serpentibus portione maximhcopiosum, & piscibus. Est autem plerisque

toto intestino, sicut accipitri, milvo. Praeterea in jecore est & cetis omnibus : Vitulis quidem marinis ad multa quoque nobile. Taurorum felle aureus ducitur color.

Αruspices id Neptuno & humoris potentiae dicavere: geminumque fuit divo Augusto, quo die apud Actium vicit. LXXVI. Murium jecusculis fibrae adnumerum Lunae in mense congruere dicuntur, totidemque inveniri, quotum lumen ejus sit : praeterea bruma increscere. Cuniculorum in Baetica saepe geminae reperiuntur. Ranarum rubetarum altera fibra a formicis non attingitur, propter Vene num , ut arbitrantur. Iecur maximi vetustatis patiens, centenis durare annis, Obmsidionum exempla prodidere. LXXVII. Exta serpentibus & lacertis

longa. Caecinae Volaterrano dracones emicuisse de extis laeto prodigio traditur: dc

438쪽

HIs To R. Lib. XI. 429

prosecto nihil incredibile sit, existimantibus, Pyrrho regi, quo die periit, praecisa hostiarum capita repsisse, sanguinem suum lambentia. Exta homini ab inferiore vise cerum parte separantur membrana , quae praecordia appellant, quia cordi praetenditur , quod Graeci appellaverunt φρενας. omnia quidem principalia viscera, membranis propriis, ac velut vaginis inclusit providens natura: in hac fuit & peculi ris causa Vicinitas alvi, ne cibo supprimeretur animus. Huic certh refertur accepta subtilitas mentis: ideo nulla est ei caro, sed nervosa exilitas. In eadem praecipua hilaritatis sedes, quod titillatu maxime intelligitur alarum, ad quas subit, non alibi tenuiore cute humana, ideo scabendi dubcedine ibi proxima. Ob hoc in proeliis gladiatorumque spectaculis mortem cum risu traiecta praecordia adtulerunt.

LXXVIII. Subest venter stomachum habentibus , ceteris simplex, ruminantibus geminus , sanguine carentibus nullus. Intestinus enim ab ore incipit, & quibusdam

eodem reflectitur, ut lepiae, polypo. In homine adnexus infimo stomacho, sim iis canino. His solis animalium inseriori parte angustior: itaque & sola vomunt, quia repleto propter angustias supprim tur cibus : quod accidere non potest iis, quorum spatiosa laxitas eum in inferiora transmittit.

439쪽

43o C. PLINII NATUR.

LXXIX. Ab hoc ventriculo lactes in

homine & ove , per quas labitur cibus, in ceteris hillae: a quibus capaciora intestina ad alvum , hominique flexuosissimis orbibus. Idcirco magis avidi ciborum, qu hus ab alvo longius spatium. Iidem minus solertes, quibus obesissimus Venter. ΑVes quoque geminos sinus habent quae dam : unum, quo merguntur recentia, ut guttur: alterum, in quem ex eo demi tunt concoctione maturata: ut gallinae, pa- Iumbes , columbae, perdices. Ceterae s re carent eo ; sed gula patentiore utuntur: ut graculi, corvi, cornices. Quaedam neutro modo, sed ventrem proximum hahent, quibus praelonga colla&angusta, ut porphyrioni. Venter solidipedum asper &durus. Terrestrium aliis denticulatae asperitatis, aliis cancellatim mordacis. Qui-hus neque dentes utrimque, nec rumin tio , hic conficiuntur cibi, hinc in alvum delabuntur. Media haec umbilico adnexa in omnibus , in homine suillae infima padite similis, a Graecis appellatur colon, ubi dolorum magna causa est. Angustissima canibus, qua de causa vehementi nisu, nec sine cruciatu, levant eam. Insatiabilia an, malium , quibus a ventre protinus recto intestino transeunt cibi, ut lupis cervariis,& inter aves mergis. Ventres elephanto quatuor, cetera suibus similia: pulmo qua

440쪽

druplo major bubulo. Avibus Venter carinnosus callosusque. In ventre hirundinum pullis lapilli candido aut rubenti colore , qui chelidonii vocantur , magicis narratiartibus , reperiuntur. Et in juvencarum secundo ventre pilae rotunditate nigricans toossis, nullo pondere: singulare, ut Putant, remedium aegre parientibus, si tellurem non attigerit. LXXX. Ventriculus atque intestina pingui ac tenui omento integuntur, Praeterquam OVa gignentibus. Huic adnectitur lienin sinistra parte adversus jecori, cum quo lacum aliquando permutat, sed prodigiose. Quidam eum putant inesse ova parientibus ,

item serpentibus admodum exiguum : ita certe apparet in testudine, & crocodilo , & lacertis, & ranis. IZgocephalo avi non esse constat, neque iis quae careant sanguine. Peculiare cursus impedimentum aliquando in eo: quamobrem inuritur cursorum laborantibus. Et per vulnus etiam exempto , Vivere animalia tradunt. Sunt

qui putent adimi simul risum homini: i temperantiamque ejus constare lienis masnitudine. Asiae regio Scepsis appellatur, in qua minimos esse pecori tradunt, &inde ad lienem inventa remedia. - LXXXI. At in Brileto & Tharne quaterni renes cervis: contra pennatis , squamosisque nulli. Cetero summis adhaerent

SEARCH

MENU NAVIGATION