Caii Plinii secundi Historiae naturalis libri 37. Quos recensuit & notis illustravit Gabriel Brotier. Tomus 1.6 2

발행: 1779년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

gulum hinnulei, leporis, hoedi laudatum. Praecipuum tamen da podis , quod&pr

fluvio alvi medetur, unius utrimque de talorum. Mirum barbaras gentes, quae lacte vivant, ignorare aut spernere tot saeculis casei dotem, densantes id alioqui inacorem iucundum , & pingue butyrum et spuma id est lactis, concretiorque, quam

quod serum vocatur. Non omittendum in eo olei vim esse, & barbaros omnes insantesque nostros ita ungi. XCVII. 42. Laus caseo Romae, ubi omnium gentium bona cominus judicantur , e provinciis , Nemausensi praecipua, Le- surae Gabalicique pagi : sed brevis , ac musteo tantlim commendatio. Duobus Alpes generibus pabula sua adprobant: Dalmatinticae Docleatam mittunt, Centronicae V tusicum. Numerosior Apennino. Cebanum hic e Liguria mittit, ovium maximh la res : AEsinatem ex Umbria: mistoque Eumriae atque Liguriae confinio, Lunensem magnitudine conspicuum: quippe & ad si gula millia pondo premitur : Proximum autem Urbi Vestinum, eumque e Ced tio campo laudatissimum. Et caprarum gregibus sua laus est, Agrigenti maximh, eam augente gratiam fumo : qualis in ipsa Urbe conficitur, cunctis praeferendus. Nam Galliarum sapor medicamenti vim obtianet. Trans maria vero Bithynus fere in

452쪽

gloria est. Inesse pabulis salem, etiam ubi non detur, ita maximh intelligitur, omni in salem caseo senescente, quales redire in musteum saporem, aceto & thymo maceratos, certum est. Tradunt Zoroastrem in desertis caseo vixisse annis viginti, ita

temperato , ut Vetustatem non sentiret.

ACVIII. 43. Terrestrium solus homo bipes. Uni juguli, humeri, celeris armia uni ulnae. Quibus animalium manus sunt,

intus tantiam carnosae : extra nervis & c te constant.

XCΙX. Digiti quibusdam in manibus seni. C. Horatii ex patricia gente filias

duas ob id Sedigitas appellatas accepimus,& Volcatium Sedigitum, illustrem in poetica. Hominis digiti articulos habent temnos , pollex binos , & digitis adversus uni versis flectitur: per se Verb in obliquum porrigitur, crassior ceteris. Huic minimus mensura par est : duo reliqui sibi, inter quos medius longissimh protenditur. Quia hus ex rapina victus quadrupedum , quini digiti in prioribus pedibus, reliquis quainterni. Leones, lupi, canes, & pauca in posterioribus quoque quinos ungues ha bent, uno iuxta cruris articulum depen dente : reliqua quae sunt minora, & digitos quinos. Brachia non omnibus paria secum. Studioso Thraci in C. Caesaris Iudo no tum est dextram fuisse proceriorem. An,

453쪽

444 C. PLINII NATUR.

malium quaedam, ut manibus, utuntue priorum ministerio pedum: sedentque ad os illis admoventia cibos, ut sciuri. C. 44. Nam simiarum genera persectam hominis imitationem continent, facie, naribus, auribus, paIpebris, quas solae quadrupedum & in inferiore habent gena. Iam mammas in pectore , & brachia, &Crura in contrarium ramiliter flexa: in m

nibus ungues . digitos, longioremque medium. Pedibus paulum disserunt. Sunt enim ut manus, praelongi, sed vestigium palmae simile faciunt. Pollex quoque his, &. arti- Euli, ut homini, ac praeter genitale , &hoc in maribus tantum, Viscera etiam i teriora omnia ad exemplar. - CI. 4s. Ungues clausulae nemorum summae existimantur. Omnibus hi, quibus &digiti. Sed simiae imbricati, hominibus i ii, & defuncto crescunt, rapacibus unci: Ceteris recti, ut canibus, praeter eum quia crure plerisque dependet. Omnia digitos habent, quae pedeS, excepto elephan. m. Huic enim informes, numero quidem quinque , sed indivisi, ac leviter discreti: ungulisque, haud unguibus similes: &sedes majores priores. In posterioribus articuli breves. Idem poplites intus flectit hominis modo. Cetera animalia, in dive sum posterioribus articuli pedibus, quam Frioribus. Nam quae animal generant, ge-

454쪽

HI s T O R. Lib. XI. 4 s

nua ante se flectunt, & suffraginum arrexin aversum.

CII. Homini genua & cubita contraria τitem ursis , & simiarum generi, ob id minimh pernicibus. Ova parientibus quadrupedum , crocodilo, lacertis, priora genua post curvantur , posteriora in priorem partem. Sunt autem crura his obliqua, humani pollicis modo. Sic & multipedibus, praeterquam novissima salientibus. Aves , ut quadrupedes , alas in priora curVant, suffragines in posteriora. CIII. Hominis genibus quaedam & religio inest, observatione gentium. Haec suinplices adtingunt : ad haec manus tendunt: haec, ut aras , adorant: fortassis quia inestiis vitalitas. Namque in ipsa genu utriusque commissura, dextra laevaque, a priore parte gemina quaedam buccarum inanitas inest: qua persossa, ceu jugulo , spirituufugit. Inest &. aliis partibus quaedam religio : sicut dextra osculis aversa appetitur, in fide porrigitur. Antiquis Graeciae in supplicando mentum adtingere mo Serat. Est in aure ima memoriae locus, quem tangentes attestamur. Est post aurem aequh dextram Nemesios, quae dea Latinum nomen ne in Capitolio quidem invenit quo reserimus tactum ore proximum a minimo digitum, veniam sermonis a diis ibi recondentes.

455쪽

: CIV. Vatices in cruribus viro tantlim rmulieri raro. C. Marium, qui septies con sui fuit, stantem sibi extrahi passum unum hominum, Oppius auctor est. CU. Omnia animalia a dextris partibus incedunt, sinistris incubant. Reliqua , ut libitum est, gradiuntur. Leo tantum & camelus pedatim, hoc est, ut sinister pes non transeat dextrum, sed subsequatur. Pedes homini maximi, feminis tenuiores in omni genere. Surae homini tantlim, & cr

ra carnosa. Reperitur apud auctores quemdam in AEgypto non habuisse suras. Vola homini tantum, exceptis quibusdam. Namque & hinc cognomina inventa, Plan. et , Plauti , Pansae , Scauri: sicut a cruribus Vari, Vaciae, Vatinii: quae vitia & in quadrupedibus. Solidas habent ungulas ,

quae non sunt cornigera: igitur pro his telum ungula est illis. Nec talos habent e

dem. At quae bisulca sunt, habent: Iidem digitos habentibus non sunt: neque in pri ribus pedibus omnino ulli. Camelo tali similes bubulis, sed minores paulo. menim bisulcus discrimine exiguo pes imus ,

vestigio carnoso, ut ursi: qua de causa in longiore itinere sine calciatu fatiscunt.: CVI. 46. Ungulae veterino tantam g

neri renascuntur. Sues in Illyri eo quibusdam locis solidas habent ungulas. Cornis

gera fere bisulca. Solida ungula , & bico

456쪽

' HISTOR. Lib. XI. 44

ne nullum. Unicorne asinus tanim Ind cus : unicorne & bisulcum , oryx. Talon asinus Indicus unus solidipedum habet. Nam sues ex utroque genere existima

tur, ideo foedi earum. Hominem qui existimarunt habere , facile convicti. Lynx tantum digitos habentium, simile quiddam

talo habet: leo etiamnum tortuosius. T Ius autem rectus est in articulo pedis ventre eminens conemo , in vertebra ligatus.

II. 47. Avium aliae digitatae, aliae patimipedes, aliae inter utrumque divisis diis gitis adjecta latitudine. Sed omnibus quaterni digiti, tres in priore parte , unuS Realce. Hic deest quibusdam longa crura habentibus. Iynx sola utrimque binos habet. Eadem linguam serpentium similem in magnam longitudinem porrigit. Collum circumagit in aversum. Ungues ei grandes , ceu graculis. Avium quibusdam graviori-hus , in cruribus additi radii : Nulli une habentium ungues. Longipedes porrectim ad caudam cruribus Volant: quibus breves , contractis ad medium. Qui negane volucrem ullam sine pedibus esse, confirmant & apodas habere, & oten & dre-Panin , in eis quae rarissime apparent. Vissae jam etiam serpentes anserinis pedibus.

III. 48. Insectorum pedes primi Io

giores , duros habentibus oculos , ut sub inde pedibus eos tergeant, ceu notamus

457쪽

448 C. PLINII NATUR.

in muscis. Quae ex his novissimos habent langos , saliunt: ut locustia. Omnibus autem his seni pedes. Araneis quibusdam praelongi accedunt bini. Internodia singulis tedina. Octonos & marinis esse diximus, polypis , sepiis, loliginibus , cancris, qui brachia in contrarium moVent, pedeS in orbem , aut in obliquum. Iisdem solis anim 1ium rotundi. Cetera binos pedes duces habent : cancri tantum, quaternos. Quae hunc numerum pedum excessere terrestria, ut Plerique vermes, non insea duodenos hahent, aliqua vero & centenos. Numerus

pedum impar nulli est. Solidi pedum crura statim justa nascuntur mensura: postea exporrigentia se verius, quam crescentia. Itaque in infamia stabunt aures posterioribus , quod addita aetate non queunt; quia longitudo superficiem corporum solam ampliat. Hac de causa inter initia pasci, nisi iubmissis genibus , non possunt: nec usque dum cervix ad justa incrementa perV

niat. I

49. Pumilionum genus in omnibus anima libus est, atque etiam inter Volucres. CIX. Genitalia maribus quibus essent retro, satis diximus. ossea sunt lupis, vulpibus , mustelis , Viverris: unde etiam cauculo humano remedia praecipua. Urso quoque simul atque exspiraverit, cornescere Riunt. Camelino arcua intendere, Orientia

458쪽

populis fidissimum. Nec non aliqua gentium quoque in hoc discrimina, & sacrorum etiam, citra perniciem amputantibus Matris desim Gallis. Contra mulierum paucis prodigiosa assimulatio : sicut hermaphroditis utriusque sexus: quod etiam quadrupedum generi accidisse Neronis principatu primum arbitror. ostentabat certhhermaphroditas subjunctas carpento suo equas, in Treverico Galliae agro repertas: ceu plane visenda res esset, principem terrarum insidere portentis. CX. Testes pecori armentoque ad crura decidui, subus adnexi: delphino prae longi ultima conduntur alvo , & elepha to occulti. Ova parientium lumbis intus adhaerent: qualia ocissima in Venere. Pisis cibus serpentibusque nulli, sed eorum vice binae ad genitalia a renibus venae. Buteonibus terni. Homini tantum injuria, aut sponte naturae franguntur: idque tertium ab hermaphroditis & spadonibus semiviri genus habent. Mares in omni genere fortiores, praeterquam in pantheris,& ursiS.. CXI. so. Caudae, praeter hominem , a simias, omnibus fere animal, & ova gignentibus , pro desiderio corporum: nudae hirtis, ut apris: parvae VilloSis, ut ursis : praelongis setosae, ut equis. Amputa

tae lacertis & serpentibus renascuntur. RS

459쪽

cium meatus gubernaculi modo regunt: atque etiam in dextram atque laevam motae, ut remigio quodam impellunt. Lace tis inveniuntur & geminae. . Boum caudis

longissimus caulis, atque in ima parte hi tus. Idem asinis longior quam equis , see setosus veterinis. Leoni infima parte, ut bubus & sorici: pantheris non item: Vulis pibus & lupis villosus, ut ovibus, quibus

procerior. Sues intorquent: canum degeneres sub alvum reflectunt.

CXII. si . Vocem non habere, nisi quae spirent, Aristoteles putat. Idcirco & ininsectis sonum esse, non vocem , intus mease te spiritu, & incluso sonante. Alia murmur edere , ut apes. Alia cum tractu stria dorem , ut cicadas. Recepto enim ut duobus sub pectore cavis spiritu, mobili o cursante membrana intus, attritu ejus sonare. Muscas, apes , & similia cum Volatu & incipere audiri & desinere. Sonum enim attritu & interiore aura , non anima reddi. Locustas pennarum & feminum attritu sonare, creditur sanh. Item aquatilium pectines stridere, cum volant: motilia , & crusta intecta, nec Vocem nec sonum ullum habere. Sed & ceteri pisces, quamvis pulmone & arteria careant, non in totum sine ullo sono sunt. Stridorem eum dentibus fieri cavillantur. Et is qui caper vocatur, in Acheloo amne , grun

460쪽

nitum habet, & alii de quibus diximus. ova parientibus sibilus, serpentibus Io gus , testudini abruptus. Ranis sonus sui generis, ut dictum est nisi si & in his ferenda dubitatio est, qui mox in ore

concipitur, non in pectore. Multlim tamen in iis refert & locorum natura. Mutae in Μacedonia traduntur, muti & apri. Αvium loquaciores quae minores, & ci ca coitus maximh. Aliis in pugna Vox, ut coturnicibus et aliis ante pugnam, ut perdicibus : aliis cum vicere, ut gallinaceis. Iis dem sua maribus : aliis eadem ut feminis: ut lusciniarum generi. Quaedam toto anno canunt, quaedam certis temporibus, ut in singulis dictum est. Elephas citra nares ore ipso , sternutamento similem elidit s

num e per nares autem, tubarum rauci

tati. Bubus tantum seminis vox graviore in omni alio genere exilior, quam mar bus : in homine etiam castratis. Infantis innascendo nulla auditur , antequam totus emergat utero. Primus sermo anniculo est.

Semeseris locutus est Croesi filius in crepundiis : quo prodigio totum id concidit

regnum. Qui celerius fari coepere, tam dilis ingredi incipiunt. Vox roboratur qua todecimo anno. Eadem in senecta exilior: neque in alio animalium saepius m latur. Mira praeterea sunt de voce digna

dictu. In theatrorum orchestris, scobe aut

SEARCH

MENU NAVIGATION