Caii Plinii secundi Historiae naturalis libri 37. Quos recensuit & notis illustravit Gabriel Brotier. Tomus 1.6 2

발행: 1779년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

C. PLINII NATI R.

lumbis. Dexter omnibus elatior, & minus pinguis sicciorque. Utrique autem pinis guitudo e medio exit, praeterquam in vitulo marino. Animalia in renibus pinguissima: oves quidem letaliter circum eos concreto pingui. Aliquando in eis inveniuntur lapilli. Renes habent omnia quadrupedum , quae animal generant: ova parientium testudo sola, quae & alia omnia viscera : sed ut homo , bubulis similes , velut e multis

renibus compositos. .

LXXXII. Pectus, hoc est, ossa , Prae

cordiis & vitalibus natura circumdedit: at ventri, quem necesse erat increscere, ademit. Nulli animalium circa ventrem ossa. Pectus homini tantum latum, reliquis Carinatum, volucribus magis, & inter eas aquaticis maxime. Costae homini tantum odionae, suibus denae, cornigeris tredecim , serpentibus triginta.

LXXXIII. Infra alvum est a priore parte vesica, quae nulli ova gignentium, prae ter testudinem: nulli nisi sanguineum pulmonem habenti: nulli pedibus carentium. Inter eam & alvum arteriae, ad pubem tendentes, quae ilia appellantur. In vesica lupi lapillus, qui Syrites vocatur. Sed in hominum quibusdam diro cruciatu subinde nascentes calculi, & setarum capiti menta. Vesica membrana constat, quae Vulnerata cicatrice non solidescit: neque qua cerebrum ,

442쪽

cerebrum, aut cor involvitur: plura enim

membranarum genera.

LXXXIV. Feminis eadem omnia: praeoterque Vesicae junctus utriculus, unde diis ctus uterus: quod alio nomine locos appellant : hoe in reliquis animalibus vulvam. Haec viperae & intra se parientibus ι duplex: ova generantium adnexa praecor diis : & in muliere geminos sinus ab utraisque parte laterum habet: funebris, quoties versa spiritum inclusit. Boves gravidas negant praeterquam dextero vulvae s nu ferre , etiam cum geminos ferant. Vu va ejecto partu melior, quam edito. R ctitia vocatur illa, haec porcaria, primip rar suis optima: contra effetis. A partu, praeterquam eodem die suis occisae, livida ac macra. Nec novellarum suum, prae ter primiparas probatur: potiusque Vete inrum , dum ne effetarum, nec biduo ante partum, aut post partum, aut quo eiecerint die. Proxima electitiae est, occisae uno

die post partum. Hujus & sumen optimum , si modo fetus non hauserit: ejactitiae deterrimum. Antiqui abdomen vocabant: priusquam calleret, incientes Oacidere non adsueti. LXXXV. Cornigera una parte dentata , & quae in pedibus talos habent, sevo pinguescunt. Bisulca , scissisve in digitos pedibus, & non cornigera, adipe. Co Tomus II. . T

443쪽

434 C. PLINII NATUR.

cretus hic, & cum refrixit, fragilis : semperque in sine carnis. Contra pingue inter carnem cutemque, succo liquidum. Qua inam non pinguescunt, ut lepus, Perdix. Steriliora cuncta pinguia, & in maribus, S in feminis; senescuntque celeritis praepinguia. Omnibus animalibus est quoddam in oculis pingue. Adeps cunctis sine sensu : quia nec arterias habet, nec Venas. Pl

xisque animalium est pinguitudo sine sensu : quam ob causam sues spirantes a muribus tradunt adrosos. Quin & L. Apronii consularis viri filio detractos adipes,

levatumque corpus immobili onere.. LXXXVI. Et medulla ex eodem videis tur esse , in juventa rubens, &senecta ab . hescens. Non nisi cavis haec ossibus: nee cruribus jumentorum, aut canum: quare fracta non serruminantur, quod defluente evenit medulla. Est autem pinguis iis, quihus adeps : sevola, cornigeris: nervosa, ει in spina tantlim dorsi, ossa non habentibus , ut piscium generi: ursis nulla: leoni in feminum & brachiorum ossibus paueis

exigua admodum : cetera tanta duritia, ut ignis elidatur, velut e silice.

LXXXVII. His dura, quae non pingue

Eunt : asinorum ad tibias canora. Delphinis ossa , non spinae: animal enim pariunt: serpentibus spinae. Aquatilium mollibus, nulla: sed corpus circulis carnis Vinctum ,

444쪽

MIsro R. Lib. XI. 43 3

ut sepiae, atque loligini. Et insectis negatur aequh esse ulla. Cartilaginea aquatilium habent medullam in spina. Vituli marini

ortilaginem, non ossa. Item omnium auriculae , ac nares , quae modb eminent,

flexili mollitia, naturae providentia, ne fram serentur. Cartilago rupta non solidescit. Nec praecisa ossa recrescunt, praeterquam veterinis ab ungula ad sussi aginem. Homo crescit in longitudinem ad annos usidue ter septenos : tum deinde ad plenitu-inem. Maximh autem pubescens nodum quemdam solvere, & praecipue aegritudine, sentitur. LXXXVIII. Nervi orsi a corde, bubuloque etiam circumvoluti, similem naturam & causam habent, in omnibus lubriacis applicati ossibus: nodosque corporum , qui vocantur articuli, aliubi interventu , aliubi ambitu, aliubi transitu ligantes, hic teretes, illic lati, ut in unoquoque poscit figuratio. Neque ii solidantur incisi : mi-Tumque , Vulneratis summus dolor: praesectis , nullus. Sine nervis sunt quaedam animalia, ut pisces: arteriis enim constant.

Sed neque his molles piscium generis. Ubi

sunt nervi, interiores conducunt membra, superiores revocant. Inter hos latent arteriae, id est, spiritsis semitae. His innatant venae , id est, sanguinis rivi. Arteriarum pulsus , in cacumine maxime membrorum

445쪽

evidens, index fere morborum, in m dulos certos, legesque metricas, per aetates , stabilis, aut citatus , aut tardus, de . scriptus ab Herophilo medicinae Vate, mi-Tanda arte, nimiam propter subtilitatem desertus, observatione tamen crebri aut languidi ictus, gubernacula vitae temperat. LXXXIX. Arteriae carent sensu: nam &sanguine. Nec omnes vitalem continent spiritum: praecisisque torpescit tantum pars

ea corporis. AVes nec Venas nec arterias

habent: item serpentes, testudines, lacertae, minimumque sanguinis. Venae in pra tenues postremo fibras subter totam cutem dispersae, adeo in angustam subtiliatatem tenuantur, ut penetrare sanguis non Possit, aliudve quam exilis humor ab illo, qui cacuminibus innumeris sudor appellatur. Venarum in umbilico nodus ac coitus.

XC. 38. Sanguis quibus multus & pimguis, iracundia: maribus, quam feminis, nigrior : & juventae magis quam senio: &inferiore parte pinsutor. Magna & in eo vitalitatis portio. Emissus spiritum secum

trahit: tactum tamen non sentit. Animalium fortiora, quibus sanguis crassior: sapientiora, quibus tenuior : timidiora, quihus minimus, aut nullus. Taurorum ce-Jerrime coit atque durescit, ideo pestiser

potu maxime. Aprorum, ac cervorum, ca-Prearumque, & bubalorum omnium non

446쪽

HI s T O R. Lib. XI. 437

spissatur. Pinguissimus asinis, homini tenuissimus. His quibus plus quaterni pedes, nullus. Obesis minus copiosus, quoniam absumitur pingui. Profluvium ejus uni fit

in naribus homini, aliis nare alterutra, quibusdam per inferna, multis per ora stato tempore, ut nuper Macrino Visco viro praetorio : sed omnibus annis Volusio Saturnino Urbis praesecto, qui nonagesimum etiam excessit annum. Solum hoc in corpore temporarium sentit incrementum et

siquidem hostiae abundantiorem fundunt, si prius bibere. XCI. Quae animalium latere certis temisporibus diximus , non habent tunc sanguinem , praeter exiguas admodum circa corda guttas, miro opere naturae: sicut in

homine, vim eius ad minima momenta mutari, non modo tanim in ore suffusa materia, Verum ad singulos animi habituS, Pudore, ira, metu: palloris pluribus modis, item ruboris. Alius enim irae , &alius verecundiae. Nam & in metu refugere , & nusquam esse certum est multisque non transfluere transfossis: quod homini tanthm evenit. Nam quae mutari diaximus , colorem alienum accipiunt quodam repercussit : homo solus in se mutat. Mo bi omnes morsque sanguinem absumunt. XCII. 39. Sunt qui 1ubtilitatem animi constare non tenuitate sanguinis putent,

447쪽

sed cute operimentitque corporum magis aut minus bruta esse, ut ostreas &testudines : boum terga, setas suum obstare tenuitati immeantis spiritus, nec purum liquidumque transmitti: sic & in homine , cum crassior callosiorve excludat cutis: Ceu Vero non crocodilis & duritia tergoris tribuatur, & solertia. XCIII. Hippopotami corii crassitudo i iis , ut inde tornentur hastae, & tamen qua tam ingenio medica diligentia. Elephantorum quoque tergora impenetrabiles cetras habent, cum tamen omnium quadrupedum subtilitas animi praecipua perhibe tur illis. Ergo cutis ipsa sensu caret, maxime in capite : ubicumque per se ac sine carne est, vulnerata non coit, ut in bucca cilioque.

XCIV. Quae animal pariunt, pilos habent : quae ova, Pennas, aut squamas , aut corticem, ut testudines: aut cutem puram, ut serpentes. Pennarum caules omnium c Vi : praecisae non crescunt, evulsae renascuntur. Membranis volant fragilibus insecta, humentibus hirundines in mari, siciscis inter tecta vespertilio. Horum alae quoque articulos habent. Pili a cute exeunt crassa hirti, seminis tenuiores , equis in

juba largi, in armis leoni: dasypocii & in buccis intus, & in pedibus , quae utraque Trogus & in lepore tradidit: hoc exem-

448쪽

Η1 s T O R. Lib. XI. 439.

pla libidinosiores hominum quoque hirtos colligens. Villosissimus animalium lepus. Pubescit homo solus, quod nisi comtigit , sterilis in gignendo est, seu masculus, 1 eu semina. Pili in homine partim simul, partim postea gignuntur. Congeniti

autem non desinunt, sicut nec feminis magnopere. InVentae tamen quaedam defluvio capitis invalidae: ut & lanugines oris , elim menstrui cursus stetere. Quibusdam post geniti viris sponte non gignuntur. Quadrupedibus pilum cadere atque subnasci,

annuum est. Viris crescunt maxime in capillo , mox in barba. Recisi, non, ut herobae, ab ipsa incisurii augentur, sed ab radice exeunt. Crescunt & in quibusdam morbis , maxime phthisi, & in senecta r desunctorum quoque corporibus. Libidinosis congeniti, maturius defluunt: agnati. celeritis crescunt. Quadrupedibus senectute crassescunt, lanaeque rarescunt. Quadrupedum dorsa pilosa , Ventres glabri. Boum coriis glutinum excoquitur, taurorumque praecipuum. XCV. Mammas homo solus e maribus habet: cetera animalia mammarum notas tantum. Sed ne feminae quidem in pectore, nisi quae possunt partus suos attollere. ova gignentium, nulli : nec lac, nisi an mal parienti: Volucrum, Vespertilioni tan-tlun. Fabulosum enim arbitror de strigibus

449쪽

ubera eas infantium labris immulgere. Esse in maledictis jam antiquis strigem convenit : sed quae sit avium , eon1tare non arbitror.

o. Asinis a fetu dolent: ideo sexto mense arcent partus, cum equae anno Promtoto praebeant. Quibus solida ungula, nec supra geminos fetus, haec omnia hinas habent mammas, nec aliubi, quam in feminibus. Eodem loco bisulca & cornigera: hoVes quaternas , OVes capraeque binas. Quae numeroso fecunda partu , & quibus digiti in pedibus , haec plures habent, toto ventre duplici ordine, ut sues, generosae duodenas, Vulgares binis minus: similiter canes. Alia ventre medio quaternas', ut pantherae : alia binas, ut leaenae. Elephas tantum sub armis duas: nec in pectore , sed citra in alis occultas. Nulli in feminiabus digitos habentium. Primogeniti in quoque partu suis primas premunt : eae sunt faucibus proximae: suam quisque novit in fetu quo genitus est ordine, eaque alitur, nec alia. Detracto illa alumno 1bo sterilescit illico, ac resilit. Uno Vero ex omni turba relicto, sola munifex, quae genitosuerat adtributa , descendit. Ursae mammas quaternas gerunt. Delphini binas in ima alvo papillas tantum, nec evidentes,& paulum in obliquum porrectas. Neque aliud animal in cursu lambitur. Et bin

450쪽

Iaenae autem vitulique mammis nutriunt

XCVI. 4r. Mulieri ante septimum men sim profusum lac, inutile. Ab eo mense, quod .vitales partus , salubre. Plerisque a

tem totis mammis, atque etiam alarum fianu fluit. Cameli lac hahent, donec iterum gravescant. Suavissimum hoc existimatur ad unam mensuram tribus aquae additis. Bo ante partum non habet. Ex primo semper a partu colostrae fiunt: quae, ni admisceatur aqua, in pumicis modum coeunt duritia. Asinae praegnantes continub lactescunt. Pullos earum, ubi pingue pabulum , biduo a partu maternum lac gustasi se, letale est. Genus mali vocatur col stratio. Caseus non fit ex utrimque de

talis, quoniam eorum lac non coit. Tenuissimum camelis, mox equis : crassissimum asinae, ut quo coaguli vice utantur.

Conferre aliquid & candori in mulierum cute existimatur. Poppaea certh Domitii Neronis conjux, quingentas secum per omnia trahens fetas, balnearum etiam solio totum corpus illo lacte macerabat, extendi quoque cutem credens. Omne autem igne spissatur, frigore serescit. Bubulum caseo fertilius , quam caprinum , ex eadem mensura paene altero tanto. Quae plures quaternis mammas habent, caseo inutilia, &. meliora quae binas. COM

SEARCH

MENU NAVIGATION