Benedicti 14

발행: 1747년

분량: 572페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

LVI AD LITURGICAE ACADEMIR

E ,, Atque utinam communi hominum ae litterariae Reipublieae bono hane saeuItatem a primis rudimentis initio facto , ordine tradere Sanctitati Tuae liceret. Ved- nimirum majora sunt, quae curas cogitationesque Tuas detinent atque impediunt, is a quibus respirare Tibi non licet , dum Christianam Religionem tueris, & Ecelelialli is cam disciplinam restituis atque eonfirmas. Quamobrein operae pretium est , ut alius is aliquis ex eruditissimis tum Sanctitatis Tuae . tum aliorum . quos nominavi, libria ,, thaec quae retulimus aliaque multa colligat , & saeuitatis huIus veluti elementa quae is dam atque institutiones essiciat, sontesque quibus rerum cognitio plenior hauriri inis Sanctitatis Tuae potissimum operibus possit , signifieet re veluti digito commonstret. is Hos vero sive conatus , sive meditamenta aequi bonique iaciat Sanctitas Tua , cu us. is redibus dum lupplex advolvor , Apollolicam mihi benedictionem depoleo . Nonis Augusti anno I Tq6.

SANCTITATIS TUAE

Humillimia addicti mus Servus ἐν Filius obsequenti mus Emmanuel de ΛΣevedo Societatis I Esu .HAbetis , praestantissimi Aeademiet , quae fuerit scholae saerorum rituum prima

veluti delineatio a quam quidem Sanctissimus Pater non benigne solum excepit , sed singulari usus humanitate ae elementia probavit etiam commendavitque , quae reluximus omnia a soluinque pro modestia egregia illa sua ad me rescribens excerit, quas debitas ei persolveram justissimasque laudes . Deinde ea praestavit, quae vos profecto non ignoratis, atque ad reliquarum aetatum memoriam Proparabit , pnaedicabitque posteritas omnis , ut Liturgicae Academiae institutionem promovere continuo emperit , ut professores sive lectores duos, sacrorum rituum unum , qui esset Aeademiae capiat attribuerit s atque alterum Ecelesiasti eae Historiae a ut duos his substitutos quos voe ant ad-jeeerit; qui sere singulis hebdomadis dissertationes instituerent, & Aeademias illas , quas ita Quirinali palatio eoram se haberi litterarum amantissimus Pontifex jubet, C ni tabriae repraetentarent; ut hanc ita constitutam Academiam motuque proprio fundatam in suam sui ceperit, atque Λpoltolicae Sedis tutelam . Quod vero eximii praeterea benefbeii loeo habendum arbitror , hane sacris caeremoniis juvenes informandi, docendique provinciam Canonicis Regularibus Reformatis Congregat. S. Crucis commisit . Magni hoc aestimandum , praedicandumque beneficium puto , in quo eum singularem suam erga Ca novicos illos benevolentiam alias etiam saepe testatam exhibuit , tum prudentiam , lapientiamque; ut optime in posterum novae huie scholae ac Liturgicae saeuita iaconi ultum ellet. Neminem esse arbitror vestrum adeo in patria Regnoque nostro ho

spitem ae peregrinum , qui , ordo ille Religiolus qua sanctitate morum sacrae que eruditionis scientia polleat, ignoret ; sed praecipue quam Divini cultus augendi, retinendique studio flagret. Vereor ne hoe , quod dico, sit qui gratiae illis tribui a me putet; vel quoa eruditissimis sanctissimisque viris per me ipse faveo, vel quod sum

ex ea Reliriola familia eui cum ipsis neeessitudo quaedam , ae communitas intercedit . Visum est enim Societatis nostrae moderatoribus ; quod nobiscum antea Carthusiani solitarii homines , dc praecipua quadam ratione meditationi caelestium rerum dediti se-eerant , vices veluti rependendo, idem sanctissimum arctissimumque foedus inire cum hac Religiosa familia , quae ad illorum vitam proxime aecedit eum sanctarum Precationum studio , tum voto non egrediendi a Religiosis elaustris quo se adstringunt dum solemnisaci amento in hanc Congrest tionem adsciscuntur . Atque hoc cum eorum virtutibus tribu-

52쪽

ctibutum est , tum meritis in Societatem nostram eximiis ae sngularibus , quibus ra. res unquam gratias referre non possiimus a immortales autem semper erimus habituri .

Habeo tanaen quae pro me ipso proferam , ct judicium de illo ordine nostrum deseri . dam amplissimorum hominum , de eorum sanctitate , doctrina , ae studio Di Vitii eulattis , testimonia . Hoe nimirum est quod in ceteris eius laudibus praedicant Lusitani Antistites , ex quibus Eminentissimus Thomas Cardinalis Patriarcha I. Lis bonensa litteris datis die 3. Decembris I 74s. testatur perfectionem praesertim in Sae, is relabrandis aulajem esse , ae feretirem , seu in Sacramentorum , seu in verbi De adminis, asione longe uι sistatim e Iisieris adeo incumbere , ut non paucos stertim examen Doctorum Duia rea dee raderit . Princeps vero di Praesul Braccarensis , primaria dignitate , plurimi Gque titulis toto orbi notissimus literis datis die δ. Februarii II 6. r Talis , ait de eorum tyrocinio , infructio mirtutum relucet , as de suo pri titio Insiluis des Arari nihil prist , nee tantum praefatae congregationis .inumni virtutibus forent; sed , iis omnibus uer litterarum splendor . . . . Sunt utique tuitis Res mari canoniei modo e spe tam in Dei euItu indefessa eorum ecclesiae sanctitalem respirant , nullibi se se sectitis Divina ce-Iὸbrantur infitia . Quid Eborensis Archiepiscopus Nonne honoriscentissmum de ipsa test imonium dixit scribens die a . Decembris i 74 s. si ania vigeat Regularis disciplinae osse tantia nutris merbis satis explicari res . Maxima eum perfectione peragunt omnia

quae spectant ad cultum Divinum , chorum , ritas , is nitoνeru eeclinae . Ferventi ne incumbtini praedicationi verbi Dei , nee non Sacramensortim Paenisenilis ιharisiae admini pationi cum magno profectu Asiristiae. Fidelium , qui Gratie consuunt ad eo,tim re-eIsas , os tinι tiri mo o,ationis mentaIis exercitio e praeterea etim abtindent et iris Iitte- νου usimis ire.' Idem omnino de eorum sanctitate, doctrina, ae Divini cultus studio rubli-ee testantur omnes Lustaniae Episcopi; litterisque suis in hujus Congregationis laudes sese effundunt . Prae omnibus vero Ss. Domini nostri verba exhibebo , qui multa paucis concludit e Grandi animi nofri exvItatione pereepimias cora effasionem Re- formatam eximia Iluti is diseUI nae sunctimonia , is pretitiari litierartim , O sancto tim sciensia , praecipuaque Lusitaniae regni nobilitaιe ad popuIoνtim aedificasionem , ἐν Didini eaIstis ineremenitim mirabilirer ei reseνe . Quod si disertius adhuc , quodque nemini oeultari potuit , testimonium de eorum virtutibus laudibusque proferri volumus ; habemus sane quod petamus ab invictimino Rere nostro , qui pluries esse apud ἱllos ae diebus aliquot diversari dignatus est : quam sive benevolentiae , si ue honoris syniseationem nulli praeterea novimus ese imi erit tam . Sed nimirum Rex sarientissimiis nequaquam dedecere majesatem suam Gistimavit cum illis aliquamdiu vivere , qui Caelestium vitam , sanctitatem , pietatem . mutuam benevolentiam referrent . Cui ergo ne rorum rituum disciplinam committi aequius fuit quam hujusmodi hominibus , qui tantorum virorum testimonio ad Ecclesiastici ordinis insormationem , praeter excellentem doδrinam . inorum quoque summam integritatem , ae Diuinarum eae remoniarum eximiam quamdam eruditionem asterrent .

Hi ergo cum sbi a Sanctissimo Patre commissam Lusianorum Ecclesasticorum in si tutionem viderent , nihil antiquius habuerunt quam , ut quacumque vobis subsidia ad hanc adipiscendam iacultatem essent , compararent. Quorum erat illud primum ut libris . Scriptoribusque hujus disciplinae praelarissimis ne ea reretis . Intelligebant enim in hujusmodi praelertim facultatibus , in quibus non tantum nostrae meditationes ingeniique vis in excogitando quid possit, attendi solet , quam quae sunt Majorum doctrina decretisque tradita ; magnam librorum supellectilem necessario requiri . Itaque tonsa lium susceperunt edendi rursus probatissima eorum opera qui de sacris caeremoniis ali

s a quid

' Laudes hujust Resormaidi Congretationis de que Lusian Iae de illa ceneeptam opinienem exi quantum debeat in primit l ontisci Bene fidentisti. miamque iam am , ad opportuniorem io ui intelmos donde vigilantii o Resormatori, totius- Λppendices reiicimus.

53쪽

XLVIII AD LITURGICAE ACADEMIAE

quid ritibusque scripserunt ; ut Liturgi eam veluti quamdam Bibliotheeam confiterent atque evulgarent . Et iane consilium est hujusmodi , quod viri docti disciplinaruntque studiis assueti continuo probent . Etenim eo valet, ut hujusinodi libros adipisci sibi cuivis saei lius, ct comparare liceat; tum ut uno velut intuitu in conspectu habere quaeeumque in hae facultate seripta sunt minimo labore & temporis impendio possit a

Quamobrem moribus antiquissimorum temporum receptum , simile quippiam videmus , ut celebriorum Auctorum ordine positorum colle tionem quamdam dc veluti suminam conficerent . Nullum inter profanos Auctores antiquius opus nominare possvirius , quam κλλον amκον illum , cujus extremam partem Homeri poemata constituebant . Atqui hic erat, ut Salmasius in Sol inuin ρa . 847. docet, non unius earminia aut poematis appellatio quaedam , sed ex multis diversorum Poetarum libris opus compositum , quod antiquorum Omnem sapientiam , tabularum , ut tune sebat , involueris velatam patque a prima conjunctione caeli & terrae , unde Deorum turba nata est, usque ad Ulyssis reditum totam Graecorum mythicam Theologiam comprehendebat. Ex saeris vero libris, qui sanctitate ceteros vineunt, quod Dei numine amati homines eos scripse runt , ceteros item antecellunt antiquitate . Atqui eorum omnium complexionem

olim quamdam iactam vel nomen i plum declarat, quod iis Hieronymus , quod Λυitus , quod alii veterum Patrum dederunt, qui Bibliothecam illos appellarunt . Id postea ab Eusebio praefertim , & Hieronymo in dissicilioribus Scripturae locis explanandis ; ut in Danielis prophetia illa institutum : sed multo frequentius nostra , & Majorum nostrorum memoria , factum in sacris sanctorum librorum Interpretibus a unde illae Catenae tot & tam multae prodierunt ; factum in Fidei dogmatis tuendis , inscriptaque opera Oribo oxograpbia , Haereseologia , Graecia ortbodoxa ; factum in sanctorum hominum rebus gelstis describendis a Lipomano , a Surio , a Bollandianis , atque in veteri Ec etesiasti ea Historia a Christophorsono , & Valesio e denique in rituum hae nostra saeuitate ab Ilittorpio, Clictovaeo , Cochlaeo, Pamelio, Mabillonio , ceterisque qMos supra nominavimus i ut omittam Pontificias illas , Patrum , aliasque Bibliothecas quas appellant tam multas , ut in his omnibus nominandis justum sane volumen impendere Thomas Ittigius potuerit. Nee vero operam desivit in hoc genere hominum noth rorum cura . Quare cum in Haebraicis rebus ιχ in rebus sacris simile aliquid conari qQale in profanis Graevius, & Gronovius effecerat ; Volgi librorum Λuctorumque recensen dorum elencho proposito suasisset, primam nunc partem in Haebraicis, alterius consi lio diligentiaque perfici videmus . Igitur ad sacrorum rituum iacultatem hujusmodi adjumentum asserre Canonici Regulares nostri cogitarunt, & praeclaristi morum Liturgi eorum Auctorum Bibliothecam quamdam adornarunt. Cujus quidem non una est, ut icitis, dc simplebe conficiendi ratio , sed triplicem nobis veteres tradidere; unam quidem , quae Auctorum opera ipsa , prout ab illis sunt edita exhibet: qualia Iulii Asricani aliorumque fragmenta Eusebius, & Hieronymus nobis saepe repraesentant, alteram quae eorum Auctorum servato librorum euec prisco dicendi ordine Epitomem quam dam conficit, & ut Veteres dicebant excerpia : quod in Bibliotheca sua Photius secit , ac praesertim in Philollorgii historia , quam partem esse majoris cujusdain operis multi censent: denique quae illorum sententias doctrinamque ita uti videtur contra hit, breviusque exponit; atque hae ratione Diodorum Siculum praesertim Biblioth cam luam scripsisse constat . Ex his nostri cogitant illum modum in Auctoribus edendis sequi, qui maxime idoneus ad Seriptoris cujusque doctrinam exhibendam videbitur,

atque ad utilitatem ceterorum aeeomodatus ; brevitatis etiam habita ratione, ne in infinitum opus excrescat. Ouo suscepto consilio unde ordiendum erat, aut quem pri

mum sacere Bibliothecae Auctorem debebant, quam illum , qui cum ritus omnes suis in libris suis explanavit, tum vero praecipuum ex illis , qui ad Romani Ponti scis per sviram spectant, de Beatificatione & Canonizatione Sanctorum adeo luculenter , adeo docte s

54쪽

AUDITORES EPISTOLA. XLIX

docte , eleganterque tractavit, ut omnium quotquot hactenus scripserunt indvitriam diligentiamque vicerit, miserorumque omnium occuparit. Itaque a maximo rerum Liturgi carum Auitore & Doctore felix , saustum , sor tunatumque auspicium t umit Liturgicorum Scriptorum editio, de qua; quoniam omnis mihi cura credita est, nune video esse mihi differendum ; totamque edendorum librorum laetem , & veluti oeconomiam vobis exponam . Constabit igitur operum Ss. D. N. BENEDICTI XIV. editio tomis duodecim . Tomus I. II. DI. IV. erunt de Servorum Dei Beati fieatione , & Beatorum Cano-

nietatione .

Tomus V. exhibebit Acta Canonizationis ab eodem SS. D. N. celebratae . Cum enim multa ille hac de re sapientiis me prudentissimeque instituerit; hic ea ut executioni mandata sunt , conspicientur; quod ut proponere sibi quisque ante oculos atque usurpare possit, ea aeneis tabulis quadraginta eoque amplius repraesentanda non mediocri diligentia sumptuque curabimus. Tomus VI. Appendices dabit apprime utiles, quae argumenta Lectoribus suppeditare , & adjumenta ad lectionem illorum librorum afferre possint . Tomus VII. Documenta exhibebit, quae primo lecundae editionis tomo praepo nuntur ; & Appendices , quae in calce quatuor priorum voluminum hactenus con

tinebantur .

Tomum VIII. eupat Index copiosus atque aeeuratus praecedentium librorum. Cum enim multa in illis contineantur , non solum sacrorum rituum studiosis sed e teris quoque , praecipue qui historiae Ecclesiasticae sacraeque antiquitati coguoscendae dant operam , utili utina , eommodum visum est Iongiori Indice , immo plurimis Indicibus diligentiusque elaboratis instruere , quam hactenus factuin est , in quibus non modo praecipue res , sed Seriptores , & quae servorum Dei causae in opere nominantur , indicentur. Nemo enim ignorat Indices hujusmodi diligenter accurateque elaborati , quantum juvent eorum laborem , qui vel jamdiu opus legerunt , singulas vero res retinere memoria non potuerunt, vel opere nondum lecto an ibidem aliquid adsit, quod rem suam faciat , cognoscere rursum volunt . Et certe sine his subsidiis multa excellentium Auctorum opera eo tructu carent, qui poterat in omnes omnino homines redundare . Atque hos antecedet sive Index alius , sive potius breviarium quoddam ,& operis totius epitomes ; quam vel librorum lectionem ingredientibus , vel ea persecta brevius eam repetere, & memoriae praecipuas res demittere volentibus magno usui suturam speramus, quam methodum in conficiendis Indicibus SS. Dominus maxime

probavit, commendavitque .

Tom. IX. tractatum sive commentarium eontinebit de saerosancto Misse Sacrificio , qui ipse quoque Liturgicae scientiae magno erit subsidio . diligentissime doctissimeque quaecumque hoc de argumento ab aliis disputata sunt comprehendens . Tomus X. in altero commentario impendetur de festis Chri isti Domini sancti Minaeque ejus Matris; cui accessio fit nonnullorum Sanctorum de quibus ossicium dc Missaeelebratur in Bononiensi dioecesi: quam partem Italice hactenus tantam editam , nunc ab Auctore locupletatam, animos stimulosque eodem addente, Latino ego sermone donavi . Tomus XI. repraesentabit Institutiones Ecclesiasticas, sive ut vulgo appellanturristi caetioni ab Auctore nostro editas dum Bononiensis vel Anconitanae Ecclesiae Episcopus cura dc vigilantia singulari enascentibus subinde articulis rerum eonsultum vellet. Tomus XII. habebit luculentissimum nee antea editum diuque & multum expedi'tum tractatum de Synodo, quo praeter cetera editionem hane locupletare SS. Pater voluit , quem librum de Srnodo tractantem verba sunt Sanctissimi Domini ad Canonicos Regulares tanquam luculentus um Paternae nostrae erga vos voluntatis te monium vestrae Academiae largimur ; qui is si in duodecimo postremoque Operum nostrorum tomo collo ri debeat, quamprimum tamen in lucem prodidit. Neque

Corale

55쪽

L AD LITURGIC E ACADEMIAE

Neque vero existimetis adhue nos opera complexos esse omnia quae ad Litu Ieam facultatem pertinent, quaeque Sanctissimus Pater elucubravit. Sunt enim haee quae re censuimus Cardinalis solum Lambertini opera , quae nimirum vel ante adeptam supremam illam dignitatem conscripsit , vel privatae tantum personae Doctorisque habere a ctoritatem voluit . Hane ejus volantatem diserte explicavit in litteris datis ad Cl. Fae-eiolatum atque editioni Para Winae praefixis , quas etiam hie reserri ob hane ipsam cau-fam jussit. Itaque hoc loco subricimus .

BENEDICTUS P P. XIV.

IACOBO FAC CIO LATI . .

Iem EccIesilam praesentes gubernabamus , magnis Iura mpressi curis , eum munus illud amplissimum secum Gera, aliquot antelucavas boras vix non quotidie somno subtra-αimas, opus non sane exiguum lucubraιuri de canoni tione Sanctorxm, quod quatuor .n volumina distributum opis edidimus in eo digesis tot reram monumeutis ad bujusmodi scientiam pertinentibus , quae summo labore aecuratissimoque studio collegeramus , dum per tres Pontificatus maximos Promotoris Fidei mι niserium gessmus . Quin etiam insuavem molestam suscepimus DGeis eo ciendi, quo complexi sumus qai quιd praecisue respicis cursum , prosequutionem eausarum , quae de sacra Apothes aguntur in Romana ritaum

congregatione . Praetermisimus istem indicare tot per omnem Iti b3ationem agitatas ac

dissolutas quaesiones Theologieas , Philosopbicas, Prificas , saeraeque Hisoriae , quae con

fruentes nostro tractando explicandoque a lumento sesse obtuler tinι . congcii tenuitatis καμα, verecunde inteΠeximus ab omni eruditi orbis parte ae plurimo1um litteris , lucubrationem nostram non inutilem , non injucundam , non levis momenti fuisse reputatam , ocsustinuisse benevolam expectationem, quae de ipse , fortasse immerito , commota fuerat I Te rum a pluribus desiderari locupletiorem Indicem rerum ibi disceptatarum , quo non parum sublevarentur, qui sua in multiplex negotium partiri tempora , necesse habent. Quo circa operae pretium existimari, librum rursus, avicto syllabo, praelo subjicere , ut com muni commodo, omnium desiderio subservire possit. Facile tecum ipse perpendes , ρ e mus ne cogitare, nedum animum adjicere ad recolligendum e tam varia dissum que materia novum Indicem , dum prope immensa unites c, fiam gregis selicitudine ac vigilantia , tantaque rerum gravissimarum mole , boe praesertim di cillimo te ore , vi non obruimur . Qui iam tamensubduximus nocturnae quieti, ae nee ariae relaxationi , qua instaurari animi vires oporteι, ut ad agendum susciant . Tune enim abditi in privatam nostram bibliotheeam, ae nobis propemodum restituti, plura magni momenti addi dimus instituto pridem operi, a Vrbis deinceps eo gesta in adeo feraci argumento , Gus suppeditata recenti aliquo easu , post libri N, i editionem expenso atque eMaminato Haec autem addιtamenta suo Deo a Vobis inserta deferri ad te identidem jusmus; quandoquidem de nostro eodem lis eraris Diu rursus evulsando evitaveras . Te simuI hortatissmus, uι, Nobis grat Maturus , permolestum uberioris rendendi conficiendique Indicis negotium sinciperes . utrumque a te gulari adeo diligentia , peritia, studio paιrarum es, uι nihil ultra nobis optandum reliqueris , nee spem fefelleris, quam de tua vir tute solertiaque eoneeperamus. Quae perbonor rica de te sententia ut neminem lateat, maneatque grati animi stri memoria , atque eximiae tuae Iaudis publieum Grumentum ,a Apostol eis Iitteris in forma Brevis testari voluimus a quibus etiam priam facere , ac de

. clarare

56쪽

eIarare opportuπEm duximus, Nys quicquid praeeiρuum ae ponderosius iis Coaeicem sum digessimus, elaboras , dum cardinalatus honore fungeremur. Quocirca non aliam μα- feferre auctoritatem , quam rivati Auctoris ; eosdemque intra privatae auctoritatis fines ea quoque contineri , quae adjunximus in bac iterata Operis editione , in Iurem prodeunte , dum in suprema D. Petri Sede , iacet prorsus immerentes , locati sumus; exceptis Decretis , quae a PUbis Pontificatum Maximum gerentibus de bujusmodi argumento tuterposita , illic inserta sunt. Haec enim pari volumus pollere jure , quo poIlent reliquae Decessorum strerum Sanctiones , ista tua super re promulgatae . Perge itaque , dilecte Fili, urgeres eσι um laborem iis fortasse non fuster caneum , nec inanem aut inopportunum, qui Ecclesiasticam eruditionem, severiores Aisciplinas , is sacrae Apotheosis illorem scientiam colunt. A nobis profecto plurimam inibis gratiam debitamque tuae virtuti benevolentiam, enjus pignus Apostolieam Eenedictionem tibi peramanter impertimur .

Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem sub Annulo Pisiatori3 die XX. Iulii MDCCXLIII. Pontisatus Hostri Anno Tertio .

Propositum ergo nobis suit ut ab iis abstineremus quae Ioquela factus universaliscuerisianoνum , ut Innocentium IV. Prineeps ille Babylon justo verissiunoque praeeonio appellavit, Apollo liea ulus auctoritate Ecclesiae universae mandavit legesque dixit; in quorum numerum reserenda prae ceteris illa Consit. VI. tom. r. Bullas ii eomprehensa , quae est de dogmatibus & ritibus ab Italo-Graecis tenendis atque sertandis : item decreta constitur. 87. de ritibus Graecorum Melebitarum 'Q. quaeque continentur S . de vestibus Auditoribus causarum faeri palatii iae solici concessis in accessu ad Cappellas . Dnctio nes ἐν e. His ergo omissis , illa quae supra enumeravimus , edemus , recensebimusque , juxta praeseriptam nobis a SS. D. N. rationem cura quantum poterimus , ct diligentia majore. Atque ut commodis vestris omni ope , quantum in nobis situm est , prospiciamus a quod animadversum sit amplioris formae sive saeiei libros etsi magnificentiorem sui speciem praebeant, figurae tamen esse majoris quam ut facile manibus omnium tractari versarique possint, in minorem, idest , ut ego interpretor, commodiorem quam hactenus factum est eompingi voluimus , damusque in quarta magni solii parte quam dicunt quartum magnum r Ita vero brevi omnes tempore edendos curabimus quantum conniti mea aliorumque quos mihi socios adjutoresque adscivi diligentia ae sedulitate potero . Videtis , Iuvenes optimi , quam multi sint in vestris commodis procurandis occupati, quanta vobis, vestrae eruditionis gratia moliamur . Sunt enim in hoc quoque nonnullae partes meae qui editionem hanc ut dixi eurem . atque illum prae terea a commodorum vestrorum Auctore bonorumque parente BENEDICTO XIV. mandatum acceperim viribus eerte nostris longe superius , Liturgieas Institutiones concinnandi, quod Opus quantum studio conniti, quantum dilgentia industriaque potero ita curabo, ut hujusmodi rebus mi diosis non parum adjumenti allaturum esse confidam . Verum illos , quorum sunt preeipua in vos merita atque Academiam hane vetit ram& Conimbricensem urbem sibi eximia quadam ratione devinxerunt breviter indicabo ἔut , quod initio dixi, omnium in nos merita palam fiant innotescantqtie omnibus . Aede BENEDICTO quidem Pontifice o. M. quae fuerit eius in vos liberalitas quae in Canonicos Regulares benefeentia , quae in istain V bem & Lusta illam Omnem humanitas ac benevolentia plane singularis diximus: et si ne id quidem conseeuti sumus ut mini inam ejus in nos meritorum partem complecteremur . Quantum enim est; tan eum Pontificem naturae pri inum dotibus ornatissimum , antiquissima generis nobilitate, ingenio, doctrina exeellenti atque egregia praeditum a deinde muneribus ante

gestis

57쪽

LII AD LITUR GICA: ACADEMIAE

gestis probatum spectatumque Omnibus; nunc vero in ea sede loeatum dignitatis , unde orbem universum suae eultodiae creditum , suo consilio regendum, suisque curis cogitationibulque conlitanandum relli tuendumque videat , convertere ad vos in Liturgicis rebus informandos animum, vestram eruditionem singulari quadam cura complecti, rebus vestris in perpetuum prospicere ae providere Hoc quidem ille pro eximio , quo in Gentem nostram amore sertur, praestitit praestatque; ut praeterita beneficia novis in dies cumulet atque exornet. Sed quis a tanto Principe in minimis adeo rebus curam ac providentiam expectasset; ut quae Colaimbricae facultates docerentur , quae locum hactenus in Lyceo nactae non essent cognoscere ac riinari vellet Quamquam in hoc oblecutus et 1 ille clementiae suae qua inter maximas gravissimasque euras, quibus ita se totum tradit, ut nihil ceteris , quae non gravissimae sunt cogitationum impendere pota se videatur; his minoribus ita consulit, providetque , ac si in majores eurae nihil diligentiaeque suae contulisset . Obsecutus eli eximio quo tenetur litteras fovendi studio , quo Academias sive nobilissimarum saerarum disciplinarum quasi Athenaea quatuor, quae ipse celebret, quibus.intersit, in palatio ipso suo excitavit. Obsecutus denique maxime, augendi Divini cultus solicitudini ac curae , qua & vetustis lima Romae templa reparavit, aut nova molitus est , & ritus in Canoni ratione praesertim Sanctorum adhiberi solitos ad Majorum disciplinam , decoremque Ecclesiasticum exactius exegit. His igitur Sanctissimi Patris beneficiis rei pondere qua ratione possumus ' Adjungendus vero ei 1 summo omnium Pallori Rex ipse noster invictissimus atque optimus; cui explicare quis postit quantum debeamus . Ab eo primum id muneris habemus , quo vel jucundius, vel utilius, vel omnino majus eoncedi hominum generi non potest 3 ut inter armorum strepitus , quae AEuropae regiones serine omnes licitant, nos summo otio, ae tranquillitate rerisuamur . Hoe ad Regni totius selicitatem pertinet I praecipuo tamen jure quodam ad juventutem Academicam, & eeleberrimam Lustaniae Academiam . Quis enim ignorat eonticescere litteras inter arma , dc bellorum tumultibus scientiarum studia opprimi, ac praeiacari Τ Nunc vero ita cele brantur , ut nullo unquam tempore Lusitania plus floruisse bonis artibus ae litterarum gloria vere possit ammari . Si hoc unum Rex prudentissimus atque optimus prae stitisset, ut inimicissimos litteris armorum incursus arceret, magnum quidem illi litte rae debere viderentur . Est tamen longe majus quod ad bonarum artium , ae disciplina rum laudem amplificandam contulit, idque ei potissimum saeuitati , quae hominum d Elissimorum laboribus praecipue celebratur, quae in Academiis dominatur, cui.prima nostris temporibus hominum commendatio, dc Eruditorum serme omnium consensus detulit . I storiam dico a quae nune apud nos adeo floret ut nihil sit, quod aliis nationibus hoc in studioruin genere debeamus; multa vero illae a nobis accipere praesidia hujus doctrinae, si volunt, possint, α debeant . Tellatur hoe librorum ingens numerus in externas linguas, eamque maxime omnium , quae harum rerum Magistra existimatur a Gallicam, conversus . Testantur praeelarissima monumenta hominum studio , vigilii Gque e tenebris eruta , quae omnium Eruditorum summo plausa excepta perseruntur

in longinquas terras . Testatur Academicorum ordo ipse , qui Historiae illustrandae navant operam, iique non solum Ecclesiastici viri, aut e Religiosis familiis, qui vitam serme in litteris abditi ducere consuevere , sed Proceres, ae Regni Magnates graviis mis negotiis, publicisque muneribus impediti, supremi Curiae, ae Tribunalium Praesides, Pro-Reges ipsi, atque ex Ecclesiasticci coetu , qui in Patriarchali Sacrosancta

Basilica primos locos tenent. Atqui hanc Historicam secultatem non dicam Regis no stri munificentia auctam , atque amplificatam I sed paene intermortuam excitatam si de integro nobis largitam, atque donatam . Totum id quantumcumque est Regis n.

stri curae , ae liberalitati debetur , qui nihil deesse laboriosis doctissimisque viris, sivet ad studia hujusmodi peragenda, sive ad laborum fructus edendos , vulgandosque sies: s

58쪽

ΛUDITORES EPISTOLA. LIII

mri verbis, Regiaque ope , vultu ipso unumquemque ad litterarum hane laudem Genti nostrae asserendam exeitat atque inflammat . Hae ergo ille Histortae tam eximiadi diligenti eura , atque in ea exornanda ampli scandaque studio exemplum praebuit, eur Hist oriae partem, quae ad hominum facta , eventusque rerum sacrarum, vel ad disciplinam , sacros praesertim ritus ae caeremonias explieandas pertinet , essent qui exineuitam hominum nostrorum ingeniis, auctamque vellent. Quamquam aliud praeterea in eo , qui de hae inducenda eogitarunt spectasse oportet . Quid enim non viderent, quod Lusiani omnes, immo universus terrarum Orbis videt ae praedicat, sngulare illius atque admirabile plane studium in iis proe urandis, quae ad Dei sanctorumque eultum faciunt ' Mirata est Lustania, amplissima & magnificentissima templa Regis unius intervallo tam brevi excitata, altaria egregio opere, pretiosuJmisque marmoribus extructa a quorum unum hoc ipso anno Romae totius, his enim vero spectandis non insuetae, oculos ad se eonvertit; lacram omnis generis supellectilem immenss sumptibus colleBam , atque e remotissimis etiam regionibus in nostras terras apportatam aut dubitari plane possit an ullus unquam fuerit, qui majores opes copiasque in hujusmodi rebus effuderit . Quamquam non sum eo verbo usus quo decuite non enim effudit, sed ad nominis sui gloriam eon parandam , ad nationis nostrae famam augendam , ad Divinam sibi opem gratiamque conelliandam impendit. Quamobrem si in nostra civitate , si in florentissima Conimbricens Aeademia , s in Canonicorum Regularium aedibus duas amplissimarum iacultatum scholas patefactas , si disciplinarum numerum ampliseatum , si vest ris commodis accessionem saeiam videtis, omnia inclito invictissimoque Regi adjudicanda sunt. Intelligitis opinor, me etiam superius admonente , quantum hae In re valuit opera utriusque eorum , qui vobis praesunt, Episcopi , & Rectoris Con imbrieensis , de quin mim laudibus, de vim modestiae inseram utriusque , non plus addam ad ea , quae superius fgnificavi, nisi alterius de eis judicium , qui dignum existimavit utrumque , qui Canonicis Regularibus Reformatis praeessent primi , legumque recens institutarum vel revocatarum custodiam ante omnes aggrederentur. Atque hie quidem qui tale de illis judicium tulit, nobilissimoque praeeonio laudis commendavit, maxime est ipse laudandus I cum praeclarissimis dotibus, quibus suit a natura, sortunaque instruictus; tum eximia virtute , qua naturae, fortunaeque illa vel occultavit, vel dimisit, vel ad maximas res pro Religione patrandas eonvertit. Non est necesse quis ille st, disertius explicem ; nimirum Risuis D. Fr. Gaspar ab Incarnatione . Quis enim haec enumerans in eum satina non incurrit; vel non videt his omnino , quas dixi laudibus pollere 3

Illum eximia quaedam ae singularis Dei benevolentia in Exeellentissimorum Marchionum de Gouvea nobilissimaeque samiliae Masea renhas domum, nascentem induxit; de qua domo quid dici potest quod sequare ejus dignitatem possit 8 Quamquam laudatores nacta est eloquentissinos doctissimosque , qui similiarum, quae in Hispania ae Lusitania nobi lissimae habentur , historiam eontexuere : inter quos nominandus in primis vir Clariis. Clericorum Regularium lumen deeusque egregium, mihi vero amicitia eonjunctissimus Rev. D. Cajetanus de Solii a rom. 8. s. io. ἐν it. hi reeneaIM Regiae domus Lustas. is in lib. Magnatutis Lusifan. Ex Soeietatis vero nostrae hominthus non praetereundus Joseph Cassani semnonis elegantia eultuque orationis, quem vel in ipsus ad me episto' lis , quoties perfrui mihi illis licuit, admiratus sum , inter Hispaniae Scriptores no bilis , qui ιom. s. de insignibtis sanctitate viris qui De. Iesu Elisrartini quatuor germano rum fratrum ex hac similia vitas seribere ingressus Excellentissimae domus Masearentias laudes attingit a sateturque ima, imum esse , quod ei Societas nostra debeat: vel quod D. Petrus Mascarenhas Joannis III. apud Romanum Pontiscem orator nostros homi nes litteris suis Regi mirisee commendavit, atque ipso Rege urgente , primos a S. igna tio socios quos in Lustaniam inferret, impetravit, quos viros P. M. Simonem Rode' m. I. g ricium

59쪽

LIV AD LITURGICE ACADEMIAE

xietum de Azevedo. qui non in Lusitaniam solum sed in Hispaniam S ietatem induvit; S. Franciscum Xa verium , qui aditum in Indias ceteris patefeeit . signumque veluti Eκ tulit ad Fidem in barbaras regiones vel primo invehendam vel propagandam a idque eκi miis quibusdam laboribus , eapite ipso in apertum discrimen dimitationemque vitae objecto e vel quod Ferdinandus Martinus Ma harenhas Algarbiae Epileopus dc Generalis Inquisitor Farense Collegium iundavit , atque amantissimum se, liberalissimumque Societatis nostrae parentem professus est; neque amorem ea, quae finem omnibus imponit, morte interire passus testamcnto mandavit, ut corpus apud nos conderetur, cum qui

bus animo semper fuerat diversatus t vel quod eonjunctissimos semper nobis amicissimoseque habuit qui etiam benevolentiam hane in alias domos propagarent . Hujus rei lueu lentissimum testem Roma videt Effam Cardinalem Pori arrero ex gerinana sorore ma tris Reverssii P. Gasparis in Hispania natum et qui quidem duo praeclarissimi Viri, alteriti Lusitania Regularis disciplinae & animi deinissionis, alter Romae pietatis & mode rationis exemplum, eodem consanguinitatis gradu S. Franciscum Borgiam contingunt , quo eumdem contigit Serenissimus Brasiliae Princeps, atque ejusdem soror Hispaniarum Reginae siquidem horum omnium s. Borgia sextus est avus , cujus egregia pietatis exempla Reges nostros ac Principes imitari, ae populi religionem pietatemque excitare atque inflammare videmus. Ne vero ab instituto sermone longius divertam , li-eeat ad R muria Resormatorem animum cogitationemque eonvertere . Ex hae ergo tali tantaque familia eum Reuctus Reformator esset, cumque omnia praeterea , quae Ornare alios singula solent, in eum eonfluxissent, nihil ex iis vir exeelsa quadam & sublimi mente praeditus extulit, nisi ut haberet, quae asper naretur, rejiceretque, quo ad Deum evolare liberius posset; atque in medio honorum cursu rebus omnibus nuntium remittens non solum in S. Francisci familiam , ut mox dicebam,sed in ejus familiae celeberrimum quidem,sed longe ab hominum commeret temotum abditumque Seminarium de Varat Ho se reeepit, ingenti Lusitaniae totius admiratione , cum susceptae tunc austerioris vitae, tum postea retentae r etsi ab ea honores dignitatesque illum abstrahere conarentur. Quis enim non miraretur eum, qui opulenta in domo educatus opibus abundaret, magnaque apud omnes ordines fama vel gratia floreret , quem Rex prudentissimus juvenem adhuc eeleberrimae reges totius Λeademiae praeposuisset; ut Ionge majora expectare posset in dies augmenta vel copiarum, vel dignitatum; omnibus quae ipsi collata suerant se ornamentis abdicasse , spesque in suturum tempus quastibet praecidisse . Quamquam ruerunt, qui de eximio quodam fructu , quem inexpectata illa fuga intercepisset Conimbricensi Aeadeiniae, ac Lusitaniae toti, quererentur: quos nunc sane deponere animo moerorem, dc supprimere querelas deeet. Quis enim utilissimum neget ex ea S. Francisci domo , quasi ex sinctitatis ossicina aliqua , prodjisso atque existere hominem cumulatum Pirtutibus , is egregiis animi dotibus ... Religiosi mum , tam via tutibus, quam Iisteris ornari mum , adeo ardenti vis . prudentia , ae ingenii acumine in Congregationis Sanctae Crucis resistit one ad primaevum satum , unde decidit, ut eeteris familiis seligione fulgentibus sit exemplar , quemadmodum summum hune Virum vocat laudatus Braearensis Princeps atque Praesul : aut insignem pietatem, Mium , prudentiam, intellectas acumen , judicii maturitatem , aliasique ear gias animi dotes quibus adbuc manens in seculo , isa eminebat, ut quodammodo supro hominem videretuν assurgere ; fortunatissimam juremerito dixerimus congregationem , quae tantum ac talam meruit babere deformatorem , ut de eo praedicat Archiepiseopus Eborensis r ut omittam cetera his omnino similia in eum collata praeconia omnium

Lusitaniae Episeoporum . Sed quia omittere possit SS. D. N BENEDICTI XIV. de eo luculentissima testimonia , cujus sunt illae voces in litteris ad ipsum datis 3 quas qui

dem aut reticere , aut non eodem , quo conceptae sunt, contextu reddere nesa, puta

mus οῦ bis, inquit, compertum es te, dilecte AH, vero esse uia praeditum, te μ'

60쪽

rra eruditione pellere, te regiae Majestati esse aucepsissimum , & nonnullis adiectis: Dorepleti sumus Te plura praestiturum esse, quae nos exemtare non possumus . Id nobis suadet morum probitas , suadet sana quae es in Te doctrina , suadet tua firmi ima adhaeis fio Ecclesie dogmatibus , suadet suus erga Apostolicam Sedem amor . Ejusdem M. Pa. tris verba sunt alia in epistola e Tua obedientia erga bane sanctam Sedem, ἐν erga

nos , quam tor exemplis comprobasi . Item quae in aliis litteris amor vere raternus expressit: Dilecte Fili, henevolentiam tuam erga nos conservae nos paternae erga te dilectionis nunquam obiiviseemur , tibique interim Apostolicam benedictionem plenis usenis amplectentes elargimur. Sed fructus, qui ex praeelarissimo secto illo rerumque omnium contemptu profluxit, non ex ipsius tantum vita repetendus est, sed eorum omnium quos ad arctiorem Religiosarum legum custodiam adduxit, in quibus veterum Patrum illorum , qui litteris omnium laudantur, exempla renovavit, restituitque

eam, quae sencscere jam coeperat, defluxeratque sanctissimi rigoris dileiplinam , &Divini cultus tuendi amplifieandique studium : de Canonicis loquor Regularibus S. Crucis , in quibus illa omnia nune ita vigent, ut nihil praeterea addi, nihil desiderari posse videatur a Sanctissimi sapientissimique viri commemoratio , Liturgicae

Reademiae Auditores optimi, a vobis aberrare secit orationem a neque tamen valde elaborandum est, ut eo quo pertinuerat, revoeemus ; ad e S nimirum , quibus no vae scholae constitutionem, atque ad Liturgicam sicultatem Historiamque Ecelesiasticain adjumenta debetis . Hune enim, quem postremo nominavi, Reverendissimum F. Gasparem ab Inearnatione inter primos numerandum esse nemo ambigat, cum re ferre illi propemodum acceptam ceterorum volantatem, prudentissimi Rectoris , &vigilantissimi Praesulis, quos ad hane virtutem formavit , quos in Religiosa vita erudivit, quos educavit, debemus I multa etiam potissimum tanti viri gratia ab inclito Rege nostro in vos beneficia collata dab tare non potetiis ἔ ut quem intereepis se dieebant Conimbricensi Λcademiae discessu illo suo fructum , multo jam auctio. rem amplioremque rependat: de M. vero BENEDICTO XI v. affirmare eerto possum . Quid ergo restat Aeademici, nisi tantorum hominum ad vos eonversia esse studia cum perspiciatis , Pontificis optimi Maximi, di incliti Regis nostri humanitati ae benevolentiae respondeatis, Reverendissimi Reformatoris , Conimbricensis Antistitis , Clarissimi Rectoris, susceptam pro vobis curam ae solicitudinem nequaquam irritam abire patiamini: hane vero Sanctissimi Patris postremam operum editionem siec cipiatis ; ut quoniam non usui vobis dumtaxat, ut eeteris , sed veluti mancipio dati sint, in his libris habitetis : alii qui eos magno eum fructu intenus traitarunt diversati solummodo videantur.

SEARCH

MENU NAVIGATION