Benedicti 14

발행: 1747년

분량: 572페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

8 DE sERVORUM DEI BEATIFICATIONE

sumulis se amicos atque frios Dei. Honor enim, qui circa devotos conservorum Q tur,probationem habet bona voluntatis erga communem exhibita Dominum. Isi enimeellaria Dei, di habitacula munda. Sanctique Spiritus purissima specula facti sunt

14 Nempe ex his, aliasque S netorum Patrum sententiis ortum habui enostrorum Theologorum doctrina de cultu, qui dicitur Latria, de eo, qui vocatur Civilis, G Obsertantia quadam humana, de alio, qui appellatur Dulia , necnon de alio H perdulia dicto. Tres enim sunt species excellentiae , Divina videlicet & infinita , cui respondet prima cultus species, qui vocatur Latria ; humana, seu naturalis, quae posita est in virtutibus, ac dignitatibus humanis, & cui quidem respondet cultus, qui dicitur Citalis& Observantia quadam humana ; tum vero media quaedam excellentia inter Divinam, & humanam , qualis est gratia , & gloria Sanctorum , quae sunt dona supra naturam, ideoque excellentissima, cui nimirum excellentiae respondet cultus Dulia nuncupatus. Quia porro sanctis creaturis Humanitas Christi, si seorsum consideretur , singulariter excellit propter

unionem Verbo ; & similiter Beata Virgo , ut Mater Filii Dei. ita praestat aliis Sanctis, ut dici possit Domina, & Regina nostra, quod Sanctis aliis nequaquam Convenit, nisi admodum imperfecte: hinc est, quod iidem Theologi dividentes Nullam in Duliam proprie dictam , & Η perduliam ;illam Sanctis ceteris, hanc vero soli Humanitati Christi, necnon Beatissimae Virgini competere docent: quod argumentum late persequitur S. Tho

1ς Latriae jam meminit S. Augustinus lib. Io. de civitate Dei cap. I. Latriam quippe nsri, ubicumque sanctarum Scripturarum positum es, intem pretati sunt servitutem . Sed ea servitus, qua debetur hominibus, secundum quam praecipit A solus , servos dominis suis subditas esse debere , alio nomine graece nuncupari solet: Latria vero secundum consuettidinem, qua locuti sum, qui nobis

ἁivina eloquia condiderunt, alit semper, aut tam frequenter , ut pene semper. ea dicitur servitus , qua pertinet ad colendum Deum . Proinde , s tantummodo cultus ipse dicatur, non soli Deo deberi videtur . Dicimur enim colere etiam homines , quos honorifica vel recordatione , vel praesentia frequentamus . Idem lib. 2O. contra Fausiιm cap. II. tom. 8. At ilio cultu , qua graece Latria dicitur, latine uno verbo dici non potes , cum sit quadam proprie Divinitati debita servitus, nee colimus, nec colendum docemus , nisi unum Teum . De cultu autem inter Latriam , atque Duliam medio sic loquitur S. Ioannes Damascenus orat. 3. de Imaginibus tom. I. pag. 36 I. Neminem tamquam Deum adorare fas es , prater illum , qui natura Deus es; omnibus autem debitum h norem habere oportet propter Dominum me. Solum creatorem , s rerum opificem Deum adoremus, cui Latria eustum exhibeamus , tamquam Deo pro sua natura adorando . Sanctam quoque Dei Genitricem adoremus, non tamquam Deum , sed tamquam Dei Matrem secundum earnem : adbae omnes Sanctos ceu elictos Dei ct amicos, quibus facilis ad ipsum patet aditus, adoremus. Consuli potest venerabilis Dei servus Card. Bellarminus de beatit. ct canonie. Sanctor. lib. I. cap. II.

82쪽

ET BEATOR. CANONI Z. LIB. I. CAP. I. 9α pluribus sequentibus . Hadrianus quoque , & Petrus de Walen burchram. a. de Fidei controversis lib. I a. punctum hoc adversus Haereticos solidissime elucidarunt; & recte statuerunt, cum adorationis nomen significet honorem sive Deo, sive creaturis exhibitum, asserentes, soli Deo adorationem deberi, & non Sanctis, ab iis intelligi nomine adorationis adium Latriae ; contra vero , qui promiscue loquuntur, & tam Deo, quam Sanctis adorationem attribuunt, eos non ita esse intelligendos , ut censeant, tam Deo , quam Sanctis eumdem religiosum cultum esse exhibendum , sed

Latriae cultum Deo, & cultum Duliae Sanctis exhiberi debere; cum uterque sub generali nomine adorationis comprehensus sit, juxta illud I. Pa ra I. cap. 29. v. aci. Et benedixit Omnis Ecclesia Domino Deo patrum suorum: o iucI na Uerunt se , ire adoraverunt Deum , ct deinde Regem . Ibi quippe eadem vox adorationis tribuitur Deo , & Regi; licet Deo cultus Latriae , & Regi cultus Civilis conveniret. 16 Dictum est quoque, nostras Canoni rationes suam non deducere originem a superstitiosa Gentilium Apotheosi: ut enim alibi videbitur. Sanctorum Canonietatio fundatur in doctrina Catholica de cultu . invocatione , & intercessione Sanctorum, & ab antiquissima Ecclesiae disciplina originem habet, juxta quam sapienter animadversum est, permissum esse non debere unicuique ex arbitrio, quemlibet unum , ut sibi videtur. publico cultu tamquam in caelis existentem, & apud Deum intercessorem colere . & venerari; sed Ecclesiasticum judicium accedere debere, in quo, visis videndis, statuatur, an hic, vel ille publice colendus sit. De religioso cultu Sanctis exhibendo extant sacrae Scripturae testimonia : Numer. quippe

cap. 22. v. 3I. legitur : Aperuit Dominus oculos Balaam, se lidit Angelum santem in via evaginato gladio, ct adoravit ipsum pronus in terram ; & Iosue cap. s. v. I 3. I 4. Is . haec habentur: Cum eqset Asse in agro urbis Iericho, letavit oculos , ct vidit virum santem contra se eυaginatum tenentem gladium , per rexitque ad eum , s ait: Noser es . an adversariorum Qui respondit: Nequaquam , sed sim Princeps exercitus Domini, ct nunc venio . Cecidit Iosue pronus in terram , ct adorans ait se. Item 3. Regum cap. I 8. v. 7. cum Abdias Eliae

occurrisset, & eum cognovisset, cecidit super faciem suam ; quod utique civilis observantiae non fuit tantum testimonium , sed religiosae venerationis, qua eximiam viri Deo acceptissimi sanctimoniam prosequebatur . Abdias quippe inter aulae proceres conspicuus civili dignitate Eliam antecedebat. Demum 4. Regum a. cum filii Prophetarum , qui erant in Iericho , cogno vissent, spiritum Eliae super Eliseum requievisse, venientes in occursum

ejus adoraverunt eum proni in terram ; & cap. 4. narratur, Sunamitidem,

postquam filium suum ab Eliseo suscitatum recepit, corruisse ad pedes ejus, & adoravisse super terram : & quamvis haec Divinae Scripturae testimonia

sanctos homines adhuc viventes. & non mortuos respiciant; nemo tamen

est , qui non videat, quod, si in viventibus , praeter vitam bonis, malisque communem , Sanctitas religiosum cultum piameruit, multo magis eum B promereri

83쪽

IO DE sERVORUM DEI BEATIFICATIONE

promereri debebit eadem sanctitas ob gratiam aeternum duraturam de consumma tam , & ob immortalem gloriam , quam post obitum obtinuerunt ; uti satis apte V alenburchici Ioc. cit. argumentantur pag. 22 I. n. 33.1 Quamvis nostri non sit instituti de controversiis Catholicie Fidei cum Haereticis agere in praesenti , & divinae Scripturae testimonia ad impugnandam eorum pertinaciam congerere ; alios tamen divini eloquii locos, arrepta opportuna occasione, pro Sanctorum invocatione & intercessione alibi afferemus ; intereaque duo ses sit adnotare. Primum , non ita frequentem in Scripturis haberi mentionem invocationis Sanctorum , quod Scriptura quidem vetus tradita fuerit populo admodum proclivi ad cultum Idolorum , & superstitionem multorum Deorum , cuique proinde non parum periculi suisset, si doctrina de Sanctorum intercessione studiosius esset inculcata ; ne ad Divinos honores mortuis exhibendos, quos etiam ignibus & lapidibus saepe exhibuit, prolaberetur : novi autem Testamenti Scriptura in fundamento Fidei, . idest in doctrina Fidei in Christum Redemptorem tradenda , potissimum sit occupata ; nec multum expediret, ut Gentilibus recenter a cultu Deorum ad unius Dei Fidem conversis, de mortuorum hominum patrociniis & invocatione multa statim initio proponerentur ; ne sorte a vera Religione fierent alieni, quasi Deos non abjicerent , sed mutarent: uti arguit Thomas Valdensis tom. 3. de sacramen alibiιs tit. I . cap. Ia 3. & sequitur Estius m lib. 4. sent. disi. 4ς. ιs. I 4. I 8 Alterum est, nostras Canonietationes originem suam non solum

non desumpsisse a Gentilium Apotheosi, uti supra visum est ; sed per casdem, abjectis salsis Numinibus, ablegatisque festivitatibus impudentibus, quae in eorum honorem fiebant, substitutum fuisse Sanctorum cum Christo regnantium cultum , indictasque pias & laudabiles in eorum honorem solemnitates; uti adversus Ethnicos demonstrat Theodoretus serm. 8. de Mam ribus pag. 6o7. rom. q. ubi sic eos alloquitur: Suos mortuos Dominus Deus noster in templa pro Diis vesris induxit, ac illos quidem cassos . vanosque reddidit ctrc. Pro Pandiis enim , Dissisque, 9 Dion is, ct aliis Fesis vestris , Petri , ct Pauli, ct Thoma, ct Sergii, ct Marcelli, o Leontii, se Panteleem

nis , ct Antonini, ct Mauritii. aliorumque Marurum 'emnitates peraguntur ; ct pro illa veteri pompa, turpique rerum ae verborum obscoenitate , modeste celebrantur sesivitates . non ebrietatem, O jocos, risusque exhibentes, sed divina cantica , sacrorumque sermonum auditionem , ct preces laudabilibus lacrymis ornatas. Templa ipsa Idolorum conversa sunt in basilicas Martyrum,& aliorum Sanctorum . Romae quippe templum omnium Deorum in templum omnium Martyrum , & templum Castoris , & Pollucis in templum Ss. Cosmae, & Damiani conversa sunt; & S. Gregorius lib. a. dialigorum cap. 8. tom. a. testatur . a S. Benedicto conversum fuisse sanum Apollinis in oratorium S. Martini; & Iib. 9. epis. 7 I. ad Mellitum tom. I. praecipit Augustino Episcopo Anglorum , ut sana Idolorum non destruat, sed aqua benedicta aspergat, & Reliquiis Sanctorum ornet, ac demum in templa Dei veri convertat. CAPUT

84쪽

mittere de Lapsis ,ceterisque , qui dicto, vel facto a Fide Christi

recedebant.

a Ferventibus itaque Tyrannorum persecutionibus , nonnulli , qui nomen dederant Christo, vi tormentorum , aut metu mortis Christianam Fidem derelinquebant ;& hi Negatores, Lapsi, Blasphemi appellati fuerunt. Nonnulli quoque ex publico cultu , quem Idolis exhibebant, particulare nomen obtinuerunt: Idololatra quippe dicti sunt, ex quo Idolum coluerunt ; Sacrificati. ex quo Idolo sacrificium obtulerunt; Thurificati, ex quo thus Idolo adolere ausi sunt; uti erudite observat Gabriel Albas pineus lib. I. Observat. Eccles cap. 2I. parique eruditione prosequuntur Franciscus Dominicus Bencinus Abbas S. Pontii in sua dortat. a. de litte is encyclicis cap. 6. F. a. pag. 27 a. cte. & P. Joseph Augustinus Orsi ordinis Praedicatorum in sua celebri dissertatione de capitalium criminum absititione secl. 3. cap. I. ni tm. a. ubi etiam omnibus supra enumeratis commune asserit adhaesisse Lapsorum nomen, & in classe horum reponendos esse Libellaticos , qui, audito Praesulum , aut Proconsulum edicto de offerendo Idolis sacrificio , coram illis protestabantur, se Christum non sequi; & , emissa protestatione , a Magis ratibus obtinebant libellum , per quem eximebantur ab onere publice sacrificandi, aut se tribunalibus sistebant, exhibito in manibus Iudicum libello , in quo asserebant, se Christianam relinquere Religionem . Deprimis loquitur Cardinalis Baronius in annalibus ad anntim Chrisi as 3. n. II. ubi sic ait: aeui litur hune in modum Fid m prodidssent, ac iliter perdidis feni. Libellatici dicebantur, quod libellum securitatis a Magistratu conscriptum occepssent, cum meassent; & multa scitu digna leguntur collecta a modo memorato Bencino loc. cit. a num. 9. usique ad mem . Ad secundos autem respicit Plinius lib. Io. ε s. 97. ex recens Cortii , ct Longuli; ex recens Cata vel epist. Io I. ) ad Trajanum, ubi sic loquitur: Pr stus es libellus sine auctore , multorum nomina continens, qui negant, se e se Chri stanos, aut fuisse ; cum praeimie me Deos appellarent, ct imagini tua, quam propter hoc j heram eum fimulacris Numinum amrri, thure ac vino supplicarent; praeterea maledicerent Chri . Legendus est Natalis Alexander adseculum tertium dissert. s. artic. tinico, proposit. I. ubi, allatis testimoniis Tertulliani , & S. Cypriani , nee non Concilii Illiberitani , latissime ostendit gravitatem criminis horum Libellaticorum , utpote quod ad adololatriam accedebat.

3 Alii erant, qui tempore persecutionum Christi Fidem non derelin-B a quebant, Diuitigod by Gorale

85쪽

IE DE SERVORUM DEI BEATIFICATIONEquebant, sed , ne tormenta subirent, aut violentiae Tyrannorum succumberent, fugam arripiebant, aut se celabant, relictis omnibus , quae possidebant: & hi Extorres dieti sunt, tella citato Cardinali Baronio in notis ad Martyrologium Romanum ad diem a. Ianuarii , ubi haec habet : Si adhue autem quis timore correptus , ne Fidem proderet, sua suosque relinquens , exilio spontaneo procul a patria vitam agerer, hic appellabatur Extorris ; cujus non erat despicienda conditio : nam ct numero Martyrum recensendus erar, si ea de causa

mortem oppetiisset; unde S. Cyprianus epist. ς6. ad Tibaritanos subdit: Solus non es , cui Chrsus in fuga comes es; flus non es. qui templum Dei servans, ubicumque fuerit, sine Deo non es ; ct , si fugientem in solitudinem , ac montibus latro oppresserit, sera invaserit, fames , aut stis , aut frigus aflixerit, vel per maria praecipiti naυigatione properantem tempesar, ac procella submerserit, spectat militem suum Chrisus ubicumque pugnantem , ct persecutionis causa pro nominis sui honore morienti praemium reddit, quod daturum se in persecutione promisit cte. si cit ad tesimonium . Marurii sui tesis ille, qui probat Martyres , ct coronat. Cardinali Baronio adhaerent Dii Cange in glossario ad υerbum Extorres ; Gujet de sesis propriis Sanctorum lib. a. cap. T. quaest. II. ubi hoCmodo inter Μartyres recensiti sunt illi, quorum fit commemoratio in Martyrologio Romano ad diem a 3. Iunii, qui in montibus, & speluncis tempore Diocletiani latitantes pro Christi nomine laeto animo mortem subierunt; Hurtado de vero Martyrio tract. a. reflui. I 8. num. 4. At aliis placet,

Extorres eos non fuisse , qui, ne Fidem proderent, dimissis omnibus , se subtrahebant; sed eos, qui nomen Christi coram Magistratibus libere consessi , patria per eosdem Magistratus expellebantur, ita ut expulsio in poenam consessionis irrogata esset, & accepta , juxta illud S. Cypriani in

litteris de Mappalico epis. 8 . ad Marur. 9 Confess.) : Gloriata es s nuper quidem Eccleua) cum confessone perstante suscepta poena es,qua Confessores Christsecit extorres ; & sic hanc vocem Extorres explicant Pearsonius in annalibus Cyprianicis ad annum Chrisi aso. num. 7. & Pagi senior ad ann. Chrisi juxta

4 Alii soluta pecunia se a vexatione redimebant, palam tamen confitentes, se Christianos esse , & se nolle a Christo recedere ; & hi Libellatici quoque dicti suerunt. Quare bene Petrus Annatus in apparatu adpositivam Theologiam lib. 3. art. 7. ni. de lapsis a Fide, scribit: Duo fuere Libellaticorum genera , alii, qui Fidem negabant, alii υero, qui non negabant, sed palam pr teri non aridebant, ct , ne ad id cogerentur , id pecunia redimebant, securitatis accipiendo libellos , ut supplicia esuderent. Tertullianus in libro de fuga ad Fabium cap. I a. hos condemnavit; quippe sentiebat, tempore persecutionum licitum non esὰ fugam arripere: Ultro igitur θ de hoc tibi funeram, definios perscinionem, quam constat non e se fugiendam, proinde nec redimendam. Pretium reteres. Ceterum, sicut fuga redemptio gratuita es, ita redemptio nummaria fugas. Certe di hujus, timiditatis consilium es. βuod times, redimis, ergo fugis. Pe

86쪽

ET BEATOR. CANONI Z. LIB. I. CAP. II. I 3

Sed hanc particularem Tertulliani opinionem communis Ecclesiae consensus

Teprobavit , quemadmodum colligitur ex eari. I a. S. Petri Martyris ,& Εpiscopi Alexandrini tom. I. Ilerit. Harduin. col. 23 I. Iis enim , qui pecuniam dia runt , ut ab omnis improbitatis moIesia omni ex parte remoti essent, crimen intendi non potes. Damnum enim , ct jacturam pecuniarum fusistierunt, ne anima detrimento scerentur , vel ipsam etiam perderent: quem S. Petri Alexandrini textum sic explicat Natalis Alexander loco allegato, propositione secunda in fine : Ilum quidem crimen illis intendi potuit, qui Fidem Christpalam confessi pecunias dabant, ne ad aras traberentur , ct de his loquitur S. P trus Alexandrinus . At gravissimi tenebantur criminis rei, qui Fidem Christi palam profiteri erubescentes , nondum seviente in caput suum persecutione , pecunias erebant, vel dabant, ne ad Fidem publice profitendam cogerentur ; quamois Chrisum non negarent, tinnio se esse Chrisianos dicerent, illicitaque sibi esse Πο- fana sacrificia . 'Denique illa vita redemptio , data munere Iudicibus Ethnicis , licita erat, cum aberat periculum Fidei, Religionis , Ecclesiae , CeI fratrum Osefendiculum , eum uberior ex hae redemptione fructus spiritualis in eos , qui munus dabant, vel in Ecclesiam redundaturus sperabatur . sua S. Petri Alexandrini h pothesis es; alias illicita erat .s Ceteri demum , qui se Christianos esse protestabantur, & pro Fide Christi poenas, & mortem sustinebant, titulum obtinuerunt Prosessorum. Contestorum, & Martyrum. Frin bres erant illi, qui non interpellati coram Praesidibus comparebant, & se Mar rio offerebant. Iuxta ejusdem Cypriani sententiam ait Cardinalis Baronius in notis ad Martyrologium Romanum ad eamdem diem a. Iun. qui non interpellatus se Martyrio ingerebat, bicdicebatur Professor. Adhaeret Spondanus epitomator annalium Cardinalis Baronii ad annum Christi as 3. num. II. & sequitur Gujet de sesis propriis Sanctorum lib. a. cap. 7. quaest. Ia. Nec enim improbandum ; quin potius commendatione dignum erat,& est, Christianos sponte procedere , quando eis expedire visum est, & videbitur , ad actus Fidei exteriores , puta Praedicationem, consessionem , vel ad actus fraternae charitatis ; licet pro eo temporis articulo actus praedicti non essent, aut sint in praecepto , &licet hinc Tyranni sumpserint, aut sumpturi sint occasionem eos occidendi ; cum haec non sit occasio data , sed accepta, juxta doctrinam Cardinalis Cajetani secunda fecunda quaest. Ia4. an. 1. de qua alibi, di quam late

6 Confessoris nomen hodie adseribitur illis, qui sancta & laudabili vita vixerunt, & sancto demum fine in pace quieverunt. Unde Ecgbertus Episcopus Eboracensis in excerpt. cap. 28. collerit. Harduin. tom. 3. cor. I964.

ait : Sancti Patres , quos Consessores nuncupaυimus, idest Episcopi. ct Presb- teri , qui in castitate serυierunt Deo ; de Odo Cluniacentis in praefar. ad lib. a. vita S. Geraui tom. I. biblioth. Cluniacens G v. Surium ad diem I 3. Octob.

addit: Cum igitur Confessor a confitendo vocetur .... Geralsis tanto remus cin

f Or dici potes, quanto justoribus saetis Deum es confessus . Non sic autem Disitired by Corale

87쪽

14 DE sERVORUM DEI BEATIFICATIONE

olim res se habebat: cum enim S. Hieronymus titulo Consessoris insigni. Visset S. Isidorum Episcopum Nitriensem in AEgypto , id animadvertens Cardinalis Baronius in notis ad Martyrologium T manum ad diem a. Ian. D, ait: Ne quid lateat, sciendiιm es, diversa admodum significatione a praesentis

temporis usis hanc iocem a majoribus usurpatam . Illi enim neminem eo nomine

appellabant, nisi eum, qui Chrisi Fidem inte peliatus coram Fidei hosibus confestis esset. Quocirca proprie Consessores olim dicebantur illi, qui Chri-1tum palam & coram Tyrannis, seu Fidei hostibus consessi, quolibet tor

mentorum , vel poenae genere affecti, superstites tranquillam mortem

obibant; juxta illud S. Cypriani de unit. Eccles pag. aς 9. Confessia exordium eloria es, non meritum jam corona , nec perficit Iaredem , sed initiat dignitatem :& paulo inserius : Pos confessionem periculum majus es, quia plus aduersarius

provocatus est; cui consonat Lactantius sive alius a Lactantio Lucius Caecilius de mortibus Persecutorum num. 16. 2 vies enim tormentis , cruciatibusque

variis subjectus , noυies adυersariiιm gloriosa confessione vicisi. Atque hinc saetum eis, quod in sacra pntiquitate aliquando Consessoris nomen veris Martyribus communicatum est, teste Petro Galesino in notis ad suum Mai ures tum 17. Kal. Februarii ad S. Felicem Confessorem : Non desunt qui Martyris , ct Conflisi is nomen Otim Onanimum fui se contendant. Adhaeret Franciscus Amatus Pouget in suis Catholicis insitutionibus pari. 2. secl. 4. cap. a. g. aa. Olim Confessores Chrisi dicebantur ii solum, qui, cum tesimonium perhibuissent veritati cum carceris , exilii, rei familiaris , suppliciorum . ipsiusque

vita periculo , non tamen morti traditi fuerant. Confessores aurem dicebantur,

propter gloriosam, di publicam nominis Chrisi confestonem . Martyres quoque appellabantur, propter exhibitum veritati testimonium: Et exempla collecta legi possunt in defensione libronum liturgicorum Ecclesia Romana editorum a

venerabili Dei servo Cardinali Josepho Maria Thomasio, quae suit in Urbe

exarata a viro pio & docto, & typis Panormitantii inpressa anna I a 3. uti videri potest in cap. s. 3. num. I a. ct pluribus sequentibus . arures tandem erant illi, qui pro vera Fidei defensione moriebantur, aut qui atrocissima tulerant pro Fide tormenta , licet fuerint ib- perstites, & in pace quieverint; teste S. Thoma a. a. qttas. Ia . art. q. ad quartum . Quocirca in Conciliis habitis sub S. Cypriano nonnulli Episcopi se subscripserunt titulo Consessorum, nonnulli titulo Martyrum : & Tertullianus in libra a ersus Praxeam cap. I. probat, Praxeae nomen Martyris nullatenus competere, non quia fuisset post tormenta superstes, sed quia brevem tantum passus fuerat carcerationem: De jactati me, inquit, Martyrii instatus ob suum , O plex , ct breve careeris taedirim : Ac famigeratus Ecclesiae Doctor S. Apollonius apud Eusebium lib. s. his. cap. 18. invehitur adversus Montanistas, qui contendebant, quemdam Themisonem, hominem de coetu ipsorum , Martygis titulo esse decorandum , licet viventem;& probat, eum Martyrem non esse appellandum, non quod post tormenta super vixisset, sed quia data pecunia e carceribus evaserat, & in libertate consti tutus

88쪽

ET BEATOR. CANONIL. LIB. I. CAP. ΙΙ. I sconstitutus novam eructare coeperat doctrinam sensui Ecclesiae adversantem : Praeterea , inquit, Themison speciosa avaritia obtelanu , qui Confessionis Agnum non pertulit, sed magna pecunia vi erogata Tiηctila abjecit: cum ob eam causam modestius deinceps ae submissius agere deberet, tamquam Martyr sese efferens , austus es exemplo Ap soli, conscripta epist Ia Catholica, eos quidem , qui meliores ipse extiterant, in lavere , nova antem doctrina patrocinari. Et haec ipsa consuetudo Martyres appellandi etiam eos qui tormentis superstites fuerunt , comprobatur ex epistola Ecclesiae Viennensis apud Eusebium his. cap. a. pag. III. ubi nonnulli prae humilitate dictum nomen recusarunt, contendentes, illud tantum deberi mortuis pro Christo : aluam Uis ignium impressa testigia , quamvis vibices Or vulnera toto corpore circumferrent, tamen nec se ipsos Martyres praedicarent, nec a nobis ita se appellari paterentur . Verum si quis nostrum per titteras , aut in familiari colloquio , eos Martyres appella sipet, objurgabant graviter atque increpabant : Martyris enim appellationem libentissme concedebant Chrisο , ut te fido veroque rest, s primogenito mortuorum , vitaque celsis principi s auctori. Eos quoque , qui jam ex hac vita mi graUerant , Marures nobis commemorabant, Webantque : hi jam sunt Martyres

quos in ipsa consessone Christus GD mi misit, professonem ipsorum tamquam annuis obsignans . 8 Aliae in sacra antiquitate occurrunt Martyrum differentiae; cum alii fuerint appellati Martyres designati, alii Martyres consummati, sive coronati,& alii Martyres mindicari.

9 Martyres designati erant illi, quibus mortis sententia suerat noti ficata, & adhuc non suerat executioni mandata; uti colligitur ex Tertulliano in libro ad Martyres: ita prorsus ut in Romana Rep. Magistratus desi- .gnati erant illi, qui jam suerant ad Magistratum electi, sed adhuc Magistratus possessionem non suerant adepti. Martyres consummati, sive coronati erant illi, qui vel in tormentis, vel paulo post tormenta ipsorum tormentorum Violentia moriebantur , quemadmodum desumitur ex S. Cypriano s. 37. ubi ait : Cum voluntati . ct confessoni in earcere er vinculis accedit moriendi terminus , consummata Martyris gloria es . Martyres demum vindicati erant illi , quorum felix in Domino exitus fuerat discussus, & approbatus , & quibus jam suerat cultus Ecclesiastico judicio delatus; &dehisce Martyribus vindicatis, de quibus etiam insta habebitur sermo, intelligenda sunt primorum saeculorum monumenta, quae religiosi cultus exhibitionem erga Martyres, & ipsorum cineres, & memoriam praeseserunt .

Sm 1 mensis Ecclesiae epistolae de S. Polycarpi Martyrio amplum fragmentum in historia Eusebii insertum est, principio tamen, ac fine mutilum ;cumque non ita pridem Iacobus Usserius Armachanus ex vetustissimis c dicibus integram Smyrnensem epistolam evulgasset, & Valesius in notis ad locum Eusebiauum, quae desiderabantur . attexuiiset, & magno Ecclesiasticae disciplinae illustrandae lucro vulgasset, ex ea primum quidem desumitur. Christianos omnes sollicitos fuisse de S. Polycarpi Reliquiis, ut communi

carent

89쪽

I 6 DE sERVORUM DEI BEATIFICATIONE

carent Sancto radaveri, hoc est ut eas cultu religioso prosequerentur. Hine in Aetis Marurii S. Ignatii ap. Rumari. in Ast. ΜΜ. pag. I9. prope finem legitur , Ecclesiam multis visonibus certiorem fuisse factam de recepta a Sane o Martyre beatae vitae retributione ; & additur: Sanctum beatum diximus , vobisque diem, O tempus indicavimus ; ut tempore ejus Martyrii convenientes , athIera , O generose Chrisi Martyri communicemus .io Deinde ex eadem epistola smyrnensi ap. Euseb. lib. . bis. cap. Iς. g. IIo. accipitur, Paganos, atque Judaeos sollicite curasse, ne beati se nis Polycarpi cineres a Fidelibus colligerentur, apposita calumnia, quod illum essent tamquam Deum adoraturi: αuidam igitur suggesserunt 2 ceta Herodis patri, fratri autem Dalces in eadem epist. ap. Ruinari. n. II. legitur Alces ut Proconsulam adiret, moneretque, ne cadaver illius donaret ; ne frit, ut Hebant, relicto Crucifixo, hunc deinceps Chrisiani colere inciperent. Et isi quidem Me dicebant, suggerentibus , arque instantibus Iudaeis, qui etiam nostros sollicite observaverunt, cum e rogo corpus auferre tentarent; repulsam a

tem fuisse a Smyrnensibus Clericis calumniam, qui bene aperuerunt, quo cultus genere Sanetorum Martyrum Reliquiae a Fidelibus honorarentur :Stulti, qui ignorarent, nos nec Chrissim unquam posse relinquere , qui pro sature omnium , quotquot ex genere humano salvi futuri sunt, mortem pertulerit , nec alium quemquam caere: illum enim rι ore Filium Dei adoramus, Marures vero tamquam discipulos , ct imitatores Domini merito amore prosequimur ob eximiam ipsorum ben Olentiam, quam erga regem , ac magis in suum declararunt. Euorum nos quoque consertes Cr coηdiscipulos feri omnibus modis optamus . II Tertio ex eadem epistola Smyrnensi habetur religiosa celebratio diei, quo Polycarpus vitam cum morte pro Domino feliciter commutavit : Atque ita nos demum ossi illitis gemmis pretiosissimis cariora, ct quovis auro puriora colligentes , ubi decebat, condidimus : quo etiam in Ioco nobis , si feri poterit, convenientibus concedet Deus natalem ejus Martyrii diem cum hilaritatem gavdio celebrare , tum in memoriam eorum, qui gloriose certamine perfuncti sunt, tum ad pseras hujusmodi exempIo erudieruios con firmandos . Ia Suffragantur Tertullianus. & Cyprianus. Tertullianus, qui Chili allis, seu Millenariis accessit asserentibus , aeternam beatitudinem Iustis non conserri, nisi post generalem corporum resurreetionem , uti legi pintest in ejus libro de anima , ab hac aeternae beatitudinis dilatione Martyres excepit in libro de resurrectione carnis cap. 43. ubi ait: Nemo enim peregi Anatus a corpore statim immoratur penes Dominum , nisi ex Martyrii praerogativa , paradiso scilicet, non inferis , deυersurus ; & in scorpiaco cap. II. subdit de Martyribus : Remere cum Domino in throno ejus sec. Sed cς interim sub altari Martyrum anima placidum quiescunt: cujus exceptionis tundamentum non alia profecto in re constitui potuit, quam in publico religioso cultu, quo tunc Fideles Martyrum memoriam prosequebantur; teste erudito Tli mastino in suo tractatu de celebratione fesorum lib. I. cap. 8. num. a. ubi haec habet: Maximum illi negotium facessere debuit cultus , Er honor, quo suos Ecclesia

90쪽

ET BEATOR. CANONIZ. LIB. I. CAP. II. Igelsa Martyres prosequebatur: nam qui feri poterat, ut fisi dies dedicarent tir,

ct honores exhiberentur animabus a cado adhuc exulantibus , m inferis locis d

gentibus p Legi potest eruditus Muratostus in suo opere de paradis post

primam nostrorum voluminum impressionem edito , ubi cap. IO. pag. 87. erudite ostendit commemorationem Martyrum , quae fiebat in antiqua Ecclesia, fuisse Eucharsicam , hoc est gratulatoriam , & laetitiae testem ; reliquorum vero Fidelium Propitiatoriam , ut Fidelium in terra viventium orationibus, illorum animae in altera vita juvarentur , qui adhuc misericordia Dei indigerent. S. Cyprianus vero epis. 38. dies 'natales Martyrum jubet adnotari cum omni cura & diligentia, promittitque, illorum memoriam se religiose celebraturum: Denique di dies eorum , quibus excedunt, adnotate, rit commemorationes eorum inter memorias martyrum celebrare possinus .aeuamquam Tertullus Melissmus ct devotissimus frater noser , pro cetera soli citudine di cura sua, quam fratribus in omni obsequio operationis impertit, qui nec illis circa curam corporum deest, scripserit, ct scribat, ae signfeet mihi

dies, quibus in carcere beati fratres no stri ad immortalitatem gloriosae mortis exitu transeunt; ct celebranttir hic a nobis oblationes , ct sacrificia ob commem rationem eorum , quae cito vobscvm , Domino protegente , celebrabimus . 13 Facile esset, subsequentium Patrum testimonia congerere , cum religiosum Martyrum cultum ubique patentem commendent SS. Basilius Magnus epist. 29 I. ad Episcopos Pontica dioecesios , Gregorius NazianZenus

erat. 6. in Marurum fesο , ct orat. I 8. de Sancto Cypriano , Gregorius Ni L senus orat. de Sancto Theodoro Marure , Ambrosus , sive Auctor alius sermonum , qui eidem attribuuntur, frem. 6. in finem , ct serm. de Sanctis Natario , cir Celso. Cum autem in superioribus dictum sit, haec omnia esse intelligenda de Martyribus vindicatis, de hoc non videtur ulla rationabilis institui posse controversia ; cum primis etiam Ecclesiae saeculis inter m res receptum esset, & ad Ecclesiasticam pertineret disciplinam , quod nulli putativo Martyri religiosus cultus exhiberetur . nisi ille vindicatus es.set, hoc est non privato, sed publico Ecclesiastico judicio approbatus;

uti desumitur ex Optato Mileuitano scriptore iaculi quarti lib. I. adversus Parmenianum , ubi loquens de Lucilla opulenta & factiosa muliere , quae Donatistis adhaerebat, scribit, fuisse correptam ab Archidiacono Caeciliano , quia ante sacram Communionem ossa cujusdam vel non Martyris , vel Martyris non vindicati osculabatur: tam correptionem Archidiaconi G-ciliani ferre non posset . qua ante spiritualem cibum , s potum os nescio cuius Martyris , si tamen Martyris, libare dicebatur . er eum prae neret os nescio cujus hominis mortui, etsi Maruris , sed necdum vindicati, correpta ctim con fusione irata recessi.

14 Vindicatum Martyrem inquit Gabriel Albaspineus Episcopus Aurelianensis ad citata verba Optati optatus vocat, qui declaratus sit commΠ-ni piorum sententia in eam summam dignitatem , relatus jam inter caeli indigetes.

Ideoque, si Archidiaconus dignam reprehensione existimavit nobilem si

C minam,

SEARCH

MENU NAVIGATION