장음표시 사용
71쪽
quibus ad amussim exposita sunt omnia solemnia, quibus Canonizatio S. Francisci de Paula peracta est . Septimo loco recenseri debent Aetatum Latino, tum Italico idiomate binis libris conscripta a Francisco Penia Rotae Auditore de Canonietatione S. Didaci; atque etiam ejusdem Can nietationis Acta, quae fuerunt a Petro Galesinio Apostolico Protonotario composita, &Sixto V. nuncupata. Octavum tenet locum opus Marci Aurelii Grattarolae , cujus est inscriptio , Successi maraci liosi deIla veneraesone di S.Cario. Nono autem reserenda sunt Aeta Canonigationis S. Hyacinthi, collecta di edita a Severino Cracoviensi ex Ord. FF. Praed. Decimo Acta Canonizationis S. Ra mundi de Pennasori, quae extant in ejus vita sormis excusa, & notis illustrata a supra citato Francisco Penia Rotae Auditore . Undecimo Acta Canonizationis S. Andreae Corsini condita opera Petri Dominici ab Iesu Carmelitae . Duodecimo Acta Beatificationis S. Andreae Avellini relata in opere, cujus titulus, Successi maratigit fidelia venera dione deI B. Andrea Avellino, edita vero ab Ioanne Antonio Caggiano Clerico Regulari. Tum autem decimus tertius in hoc elencholocus debetur Actis Canonietationis S. Thomae a Villa nova evulgatis a P. Andrea Aetnar ex ordine Eremitarum S. Augustini. Decimus quartus
deinceps Aetis Beatificationis & Canonietationis S. Francisci de Sales, publica donatis luce a Dominico Cappello. Pol tremus Aetis Canonietationis S S. Petri de Alcantara , di Mariae Magdalenae de Paetetis collectis atque in lucem prolatis ab eodem Cappello ; ad quorum calcem eXtat etiam dissertatio Francisci Mariae Phoebei Archiepiscopi Tarsensis de Samctorum Canonizatione, haud insuper habenda . Et omnes quidem modo enuntiati libri solemnia exhibent Beatificationis. & Canonizationis. Quamquam & multa ejusdem generis habentur apud Cardinalem Ostiensem, reliquosque Pontificii juris Interpretes in commentariis ad cap. Audivimus : de Reliquiis ct venerat. Sanctorum ἔtum autem in supra memorato Angeli Roccae opere de Candinieatione Sauctorum; necnon in Betovii tractatu de Romana Pontifice, cum perhibeat suffragia omnia tum Cardinalium, tum Episcoporum , tum etiam ali rum pro Canonietatione S. Franciscae Romanae, & S. Caroli Borromaei, una cum ceteris, quae ad solemnia ipsarum Canoni Eationum persecta tuerunt . sed & Io. Baptista Marius Canonicus Collegiatae ecclesiae S. Angeli in Foro Piscium diatribam exaravit & edidit demetsica rei tim An scatione , qua in Sanctorum Canonietatione ad Missarum flemnia simmo Pontifici errissent. Quin etiam , cum typis Rev. Camerae Apostolicae impressae
fuerunt anno IIta. Preces dicenda per SS. D. N. Clementem 'Papam XI. in Canonizatione Sy Pii V., Andrea Avellini, Felicis a CantaIicio, o citharime Bononieη- , eis addita est tota caeremoniarum ea in celebritate habitarum series. Praeterquam quod Acta Canonigationis modo memoratorum SametOi una una cum Aetis Beatificationis Servi Dei Ioannis Francisci Regis inter Beatos relati ab eodem summo Pontisce Clemente XI. collecta fuerunt,
72쪽
& Romanis typis in lucem emita anno Irao. ab Iustiniano Chiappono
Apostolicarum caeremoniarum Praefecto. Quae nimirum omnia auctoritatis loco habenda certe sunt : ne illum postremo praetermittamus , qui jussu san. mem. Benedicti XIII. accurante Iusto Fontanino Archiepiscopo Ancyrano, anno I 29. prodiit, Onisi tutionum codicem, quas summi Pomtifices in solemni Sanctorum Canoni Zatione ediderunt ab anno 993. ad
Cum igitur tot & tanta de sanctorum Canonietatione universim conscripta & edita sint, alicui fortasse videri possit, nihil ea de re scri hendum amplius superesse; nosque idcirco oleum atque operam perdia disse, quod labores susceperimus quacumque utilitate carituros . At operis nostri consilium atque rationem prius noscere oportet: quod ut aperiamus . in praesenti reliquum est . Nam ingenue quidem admittimus, quin & suspicimus editorum ab aliis scriptorum diligentiam, eruditionem , doctrinam , utilitatem ; atque adeo ab iis plura , eaque maxima commoda in nostrum hunc tractatum derivata esse, ultro confitemur :sed post evulgata ingentia volumina de Sanctorum Actis, quae primo collegit Bollandus e Soc. Iesu , tum autem eruditissimi alii viri ex eadem Societate prosecuti sunt, & laudabiliter prosequuntur, necnon post illustratam aliorum magni nominis virorum laboribus longe lateque Ecclesiasticam historiam , quoniam non pauca sane , sed bene multa publici juris facta sunt, quae antea in bibliothecis di archivis latebant, quaeque ad amplitudinem ac lucem Canonizationis negotio afferendam non parum conducere posse videbantur, haec ipsa saltem haud inopportunum fore existimavimus suis locis disponere ς quod etsi profecto melius a quovis ex
tot illis antea recensitis Auctoribus praestari potuisset, nunc iam, quand quidem obiere, nullo pacto potest. Accedit, immo vero rei caput est, quod , exceptis quatuor aut quinque ex memoratis ipsis Auctoribus, qui de Canonietatione Sanctorum tractatus condiderunt, nemo inter eos sacrorum rituum Congregationi, in qua ipse Beatificationis & Canonizationis causae perpenduntur di sedulo examinantur, interfuit; aut, si quis eorum intersuit, non aliam quam Consultoris personam sustinuit. Accedit praeterea , quod post Urbanum VIII. & Innocentium XI. summos Pontifices , qui jam indicata sanxerunt decreta , alia plura a summis Pontificibus eorum Successioribus, necnon a sacrorum rituum Congregatione edita sunt, quae passim ignorantur. Poliremo illud quoque accodit . quod de proe lenti Apostolicae Sed is consuetudine in Servorum Dei Beatificatione , & Beatorum Canonietatione, de concessione Missae ac OLficii , de nominum in Martyrologio Romano descriptione, aut de aliis publici cultus speciebus , quae Beatis , aut Sanctis, servato ordine, ab Apostolica ipsa Sede indulgentur, nemo adhue tractavit. Quam ob rem non usquequaque inutilem provinciam nos aggressuros esse putavimus, si , postquam ab anno Iro I. usque ad I o8. Consistorialis Advocati munere
73쪽
ex Clementis XI. beneficentia fungentes multis Sanctorum Canonigationis causis, praesertim vero S. Catharinae de Bononia , & S. Pii V. patrocinium feliciter prael itimus; deinde postquam ab anno IIo 8. ex singulari memorati Pontificis beneficio ad spectabile Fidei Promotoris officium
evecti, eodemque perfuncti usque ad annum II 28. ea, qua per nostrarum virium imbecillitatem nobis licuit, diligentia, nedum voce, sed& scriptis plane innumeris in evolvendas Beatorum & Sanctorum causas , necnon in perpendenda sacrae rituum Congregationis decreta atque instituta nostram, qualiscumque suerit, operam contulimus ; postquam demum per tot annos ex ossicio assertiones eorum , qui pro Beatificatione& Canonietatione scribebant, impugnavimus, totque doctissimos viros tum ex Collegio S. R. E. Cardinalium , tum ex coetu spectabilium Romanae Curiae Praesulum, tum etiam ex Regularibus similiis loquentes ,& in sacris Congregationibus suffragium suum pro rei veritate serentes audivimus; si, inquam, post haec omnia , de Canoni Eationis argumento & nos aliqua ederemus, quae ejus saltem causarum Patronis, & Consultoribus usui fore nobismet ipsis visa sunt. An autem id e re cesserit. lectores porro viderint; quos ex animo obsecramus, ut erratis, si qua irrepserint , velint non gravate ignoscere : scripsimus enim non inter otium , sed inter Pastorales Anconitanae primum , postea Bononiensis Ecclesiae curas, easque non sane paucas, nec levis momenti; ideoque horis ut plurimum luccisi vis, nec sine incommodo ante solis ortum laepissime somno subtractis. Finem tandem facimus , omnia dc singula Ap
stolicae Sed is judicio subjicientes, ideoque ratum habentes, quod oraculo illo probabitur, irritum vero, siquid reprobari sorte contigerit.
74쪽
CAPUT PRIMUM. superstitiosa Apothes Gentilium.
OS est eorum , qui de Sanctorum Canonizatione tractatum instituunt, aliqua praemittere desuperstitiosia Apotheosi Gentilium . Apotheosis, quae etiam Consecratio dicta est , nihil aliud erat , quam solemnis alicujus hominis inter Deos adscriptio : unde apud Ciceronem de natura Deorum lib. a. eap. 24. consecrare Liberum , di similia passim. Apotheosis ritum Herodianus,& Dio sese describunt; tum apud Livium , Plutarchum in vita Romuli, & Lactantium de fusa Religione plura habentur de Romuli Apotheosi ; Tacitus etiam refert, Divinos honos es Augusto Imperatori post obitum delatos. Scribentium mori & nos obsequemur; dumque ex probatissimis & antiquioribus Auctoribus tentatam apud Senatum Romanum Christi Domini nostri Apotheosim exponimus, PO-tiora de ejus ritu innuimus. Tentatam diximus Christi Domini Apothe
75쪽
2 DE sERVORUM DEI BEATIFICATIONE sim ; cum Divini judicii sapientia effecerit , ne Christus instar salso
rum Numinum Divinitatem ab hominibus accepisse videretur , & Christia na Religio per universum orbem statim effundenda, propagationem judicio & auctoritate Romani Senatus obtinuisse . a. Pilatus Judaue Praeses ad Caesarem scribere solitus res magni momeniati , quae illic contigerant, narrationem misit ad Tiberium patratorum a Christo prodigiorum , Divinarum virtutum , excitationis ipsius a mortuis,& novae ab eo conditae Religionis, teste Tertulliano in apologetico adυ sus gentes cap. II. ubi, praemissa analysi prodigiorum a Christo patratorum,
ait : Ea Ouiuia stuper Chri Pilatus ct ipse jam pro fia conscientia Chrisianus Osiri tunc Tiberio nuntiavit. Sed edi Caesares credidi pur piper Chrisο , si aut Caesares non essent sectilo necessarii, aut s ct Chrisiani potuissent esse Caesares : &S. Iullinus Martyr in apologia ad Antoninum Imperatorem quae passim in vulgatis editionibus secunda inscribitur, etsi jamjiu communi ferme Eruditorum consensu prima habeatur) nonnullis relatis Christi prodigiis, subjungit num. 3 ς. Atque haec ita gem esse, ex Aetis fib Pontio Pilato confectis discere potesis : & multis interjectis num. 8. qua quidem ab eo facta esse, ex conlectis sib Pontio Pilato Actis discere potesis . Diximus narrationem , & diximus Acta: eorum quippe transmissio vetustissimis & gravissimis Auctoribus imnixa , Tertulliano videlicet, & Iustino relatis. & Eusebio mox reserendo, certa esse videtur, uti bene ponderat Calmet in sta dissertatione de Atiis P Iati ad Tiberitim transmissis . Nullam autem secimus mentionem epistolae Pilati ad Tiberium , ut salebrosam de ea quaestionem evitaremus, cum varia ipsius sint exemplaria, aliud apud Cardinalem Baronium ad anu. Christ 34. n. aa 3. aliud apud Sixtum Senensem Iib. a. bibliotheca sanetae, & aliud emendatius apud Florentinium in notis, ct exercitationibus ad Apo=Iorum indiculam pag. II 3.3. Caesar Christi Apotheosina tentavit apud Senatum Romanum ; sed obtinere non potuit, eam potiissimum ob causam, quod ante ejus decretum affulgens Crucifixi potentia universum orbem ad sui cultum attraXerat : Tiberius autem a sua sententia discedere noluit, publicato edicto adversus accusatores Christianorum , uti testatur Tertullianus in apol etico cap. s. ubi sic scribit. : Apud Cos de humauo arbitratu Ditinitas pensitatur . si homini Deus placuerit, Deus non erit. Homo jam Deo propitius esse debebit. Tiberius ergo , cujus tempore nomen Chrisianum in seculum introivit, annuntiarum ii ex Θria Patisina , quod illic veritatem illius Tivinitatis reTelazerat, detulit ad Senatum cum praerogativa fisfragii sui. Senatus , quia non in se pro-boverat , respuit. Caesar in sententia mansit, comminatus periculum acci satoribus Chrisiano m.
4. Eusebius Caesarionsis lib. a. hisor. Eccles cap. a. ex vers Rufini rem totam sic exponit: Cum per omnem iam Iocum de resurrectione , est mirabilibus
Domini Iesι Christ, se de asibusione ejus ad Gelum felix fama loqueretrir , ac per
Φmnium aures beati hujus rumoris volveretur opinio ; quoniam antiqui moris erat
76쪽
ET BEATOR. CANONIZ. LIB. I. c AP. 1. 3
apud Romanos, ut provinciarum Iudices , si quid forte nουi in his , quas rerebant, prosinciis accidisset , vel Principi , vel Senatui nuntiarent, ut ne ex his , qua gerebantur, ignorare aliquid vi rentur ; de resurrectione a mortuis ramini θSalvatoris nos i Iesu Chrisi, qua jam in omnem Ioram fuerat permulgata , Pilatus Tiberio Principi resert. Sed ct de ceteris mirabilibus ejus , ct ut, pos momtem cum resurrexisset, a quamplurimis jam Deus esse crederetur . Tiberius , qtis compererat, retulit ad Senatum Senatus autem sprevisse dicitur , pro eo quod non
Hi prius hujus rei judicium fuerit delatum ; sed auctoritatem suam praevenerit
hi sententia . Lex etenim erat antiquitus defignata , ne quis apud Romanos Deus haberetur , nisi Senatus decreto atque sententia confirmatus . Porro antem pro vero hoc erat, quia gerebatur , ne Divina virtus humanis putaretur a semtionibus indigere . Cumque, secundum ea qua supra diximus , renuisset Senatus , Tiberius tamen tenuit sententiam suam , ut ne quid aduersus doctrinam Chri
Concordat S. Joannes Chrysostomus huem. a 6. in epis. I. ad Corinthios tom. Io. pag. 624. ubi sic loquitur: nanorum Senatus hanc pctesatem habebat ut Deos crearet atque conscriberet. Cum res omnes a Chrisogesea nuntiatae sunt, Romam misit is qui Iudaeorum Nationi praeerat, sciscitans ex ipss , num eum quoque Deum creare placeret . Id Gero illi facere recusarunt , quod iniquo , atque infense animo ferrent, ante decretum furim , atque θηrentiam
Crucifixi parentiam ei fulgentem universum orbem ad sui cultum attraxi sse . 6. Paulus Orosius lib. 7. hi sor. cap. 4. tom. 6. biblioth. PP. sic loquitur: Posquam passius es Dominus Chrsus , atque a mortuis resurrexit , sdiseipulos suos ad praedicandum dimisit, 'Pilatus Praeses Pausina provincia ad I iberiuin Imperatorem , atque ad Senatum retulit de passone , s resurrectione Chrsi , consequentibusque tirentibus , qua vel per ipsum palam facta fuerant, vel per discipulos ipsius in nomine ejus f bant , s de eo quod certatim, crescente plurimorum fide, Deus crederetur . Tiberius cum suffragio magni D UOris reruIit ad Senatum ut Christis Deus haberetur. Senatus indignatione m tus , cur non Hi prius secundum morem delatum eset, ut de suscipiendo cultu prius ipse decerneret, Consecrationem Chri si recusavit, edictoque construit, exterminandos esse Urbe Chrisianos ; praecipue eum s Sejanus Praefectus Tiberii suscipienda 'Religioni obsinatissme contradiceret: Tiberius tamen edicto accusatoribus Chrisianoriιm
T. S. Gregorius Turonensis Iib. I. hi r. cap. 23. Letum narrat :Pilatus autem gesa ad Tiberium Casarem mittit, s ei tam de virtutibus Chrisi, qtiam 4ς pagine , vel repurrecti ue ejus insinuat . aeua gem apud nos hodie retinentur scripta . Tiberius autem hne ad Senatum recensiit; quod Senatus cum irorestiuir , pro eo quod non ad eum primitus addentisset. 8 Nicephorus Callistus lib. a. hisor. cap. 8. liaec habet : Consietudo autem jam Inde a plurimis annis obtinebat, ut, qui Praefecturas , alit Provinciasi tui essent, res novas qtis sub eis accidissent, singulas summum Imperium h sicuti Caesari significarent, ni illum nihil prorsus rerum omnium lateret. Itaque dς
77쪽
4 DE sERvORUM DEI BEATIFICATIONE
resinfectisne ex mortuta, aliisque prodigiis Iesu Chrisi Tiberio Casari feriἴὸη,
Pilatus , eum res ejus Ferasique, tum quod ex morarus redivivus Abique io superses, Deus jam a multis, ct quidem pracipuus inter alios Deus esse crederetur, renuntiavit. βuam rem Tiberius ad Senatum Romanum retulit. Senatus autem non esse deliberandum de ea censuit, sub illi quidem praetextu , quod ille non prius. veteri more , ipsitis Senatus sententia in Deos esset relatus , re autem ipsa, quod Divina doctrina disciplina humano prorsus non indigeret auxilio. Sed enim, etiamsi Senatus ad eum modum verbum de Servatore rejecisset, Caesar tamen in sententia
sua perstitit, salutarique praedicationi impedimento non fuit. ς Denique apud Lampridium in Alex. S ero cap. 43. legitur, id ipsum fieri voluisse ab Imperatore Hadriano, dc subinde ab ipso Alexandro Severo: Chrso templam sacere voluit, eumque inrer Deos recipere. βuod Θ Hadrianus cultasse fertur, qui templa in omnibus civitatibus me ulacris jηFrat feri; qua hodie idcirco, quia non habent rivmina , dicuntur Hadriani, qua illa ad hoe parasse dicebatur: sedprohibitus es ab iis , qui consilentes sacra , repererant, Omnes Chrisianos futuras si id optato evenisset, ct templa reliqua deserenda. Fama quippe mirabilium a Christo Domino patratorum percrebuerat; neCea a solis Christianis , sed etiam ab aliis Historicis non Christianis non sine laude suerant exposita . Ut ceteros praetereamus, illustre est de Christo testimonium Josephi Hebraei Iib. I 8. antiquitatum cap. 4. Nec enim nos praeclarum Iosephi de Christo testimonium credimus, pio dolo a priscis Christianis historiae Iosephi assutum; siquidem ipsum ut genuinum exhibent Eusebius in historia Ecclesiasica, Hieronymus in libro de scriptoribus Eccle-sasticis, Issidorus Pelusota in epissis , Sozomenus, & Nicephorus, atque adeo ut genuinum vindicant Valesius in notis ad Eusebium , Iluetius in domo inratione Evangesica , Tillemontius nox. 4o. in ruinam Iudaeorum tom. I. bisoria Imperatorum.
io Hucusque adducta, ni fallimur , nedum ostendunt, quid esset Ap theosis apud Gentiles. sed & cujus fieret auctoritate. Heterodoxi recentiores, Catholicae Religioni, & Apostolicae Sedi insensissimi. superstiti sim praedictam Gentilium Apotheosim, seu Consecrationem pluribus prinsequuntur, dc audent asserere , Sanctorum nostrorum Canoni rationem cum ea convenire . & ab ea suam originem desumpsisse; quemadmodum videri potest apud Rodulphum Hospinianum in trassitatu de origine , progressι. caeremoniis , ct ritibus Fesorum cap. 6. & Ioannem Albertum Fabricium in bibliographia antiquaria cap. 8. num. a . Sed toto caeso aberrant οῦ cum nec nostrorum Canonietatio conveniat cum Apotheosi Gentilium, nec ab ea suam deducat originem . I Dictum est, nostrorum Canoni rationem non convenire cum Apotheosi Gentilium: primo, quia heroica nostrorum facinora. & miracula eorum intercessione a Deo patrata , multorum testium de visu proprio, &de rebus potentiae visivae subjectis innituntur a Trinationi, quorum etiam
dicta serio perpenduntur & examinantur; in Apotheoli vero Gentilium
78쪽
ET BEATOR. CANONIZ. LIB. I. CAP. I. sres ut plurimum conficiebatur per testis assertionem reserentis, se conse K. crandum vidisse ex igne redivivum caelum penetrare. Prima Apotheosis,
quae facta sit a Romanis, Romuli suit. In honorem quippe Romuli sacrificia expleta sunt, uti bene observat Saubertus de sacrificiis eap. s. quidquid in contrarium opinatus sit Vossus de Mesolatria lib. I. cap. Ia. Et praedicta Apotheosis soli innixa est testimonio Julii Proculi, qui suggerentibus sentiabus illis , qui Romulum occiderant, quippe timebant, ne ipsorum facinus proderetur, affirmavit, seipsum vidisse splendidis vestibus indutum, ipsumque audivisse sibi imperantem , ut templum in sui honorem erigeretur . utpote inter Divos adscripti, & ut in posterum non Romulus, sed Quirinus appellaretur; uti reserunt Minutius Felix in Octavio, Livius lib. I. Plutarchus in Vita Romuli. Similia contigerunt in Apotheosi Octaviani Augusti: Me defuit vir Pratori is verba sunt Suetonii in ejus vita cap. I o I. qui se selem eremati euntem in caelum vidisse jurasset; ideoque S. Iustinus
Martvr in apologia cit. num. II. scribit: Nam ct morientes apud vos Imperatores semper immortalitati consecrandos judicatis , ac producitis, qui etiam juratus vidisse se crematum Caesarem in caelum abeuntem dicat. Eodem saeculo mortua Drusilla Cui Caligulae soror consecrata est . atque ut ait Dio lib. ς 9. pae. 648. Panthea vocata , ct Divinis honoribus per omnes urbes culta . Et VOLsius quidem eam habitu Veneris cognomine Pantheae consecratam putat,& Lipsio assentitur , qui ebdem refert veterem inscriptionem in qua Venus Caelestis Augusa nominatur . Iam vero idem Dio asserit fuisse virum quemdam Senatorii ordinis, qui eam se vidisse in caelum ascendentem juravit; sic enim subdit: Livius etiam quidam Geminius Senator, vidisse se eam in caelum ascendentem , ac cum Tits Guversantem juravit, perniciem sibi liberisque , si vanum id asseruisset, imprecatus . Id quoque indicat Seneca in Iusu de mori. Clavd. atque in aliis aliorum Augustorum Augustarumque consecrationibus contigit. Ut vero hoc mendacium animis sortius insideret, combusto Imperatoris corpore. & in cineres redacto , aquila dimittebatur , quae animam Principis deserre in aethera dicebatur, teste Herodiano lib. 4. num. 3. ubi post longam caeremoniarum descriptionem sic concludit: Misab extremo, minimoque tabernaculo , tamquam a fastigio quodam simuI cum D jecto igni, aquila dimittitur, qua in caelum creditur ipsam Principis animam
isserre. Ia Secundo , Augustorum tantum, aut Augustarum , aut aliarum mulierum sanguine Imperatoribus conjunci arum, factae sunt a Gentilibus Apotheoses. Monumenta extant Apotheoseum Liviae, quae Iulia est appellata , Ac Faustinae; ut ex marmoribus, inscriptionibus , & numisinatibus evidenter desumitur. Unius tantum privati hominis Apotheosis est celebrata , Domitiani videlicet, sed qui Imperio renuntiaverat, privatamque vitam adeo dilexerat, ut ad Imperium revocatus, purpureum indumentum resumere recusaverit Existimarunt nonnulli, iactas aliquando fuisse Ap the es privatarum personarum; cum Trajani Pater Di s appellatus sit
79쪽
in admodum raro numismate, quod invenitur in Mediceo Musaeo : & ita opinatur eruditus Valliant rem. a. minima a Imperialium pag. IIq. edit Amselodam. 1699. At, ex Divi appellatione argumentum non desumi ad Apotheosim , late comprobavit Vignotius, dum viveret, singulari nobi x amicitia carus , in suo opere de columna Autonina cap. s. ita ut quicumque inter Divos solemni Apotheosi suisset relatus, Titius dicendus esset; sed non omnis appellatus Divus , habendus csset tamquam inter Divos relatus per solemnem Apotheosim : cum Divi appellatio hominem exhiberet ceteris hominibus superiorem , di ob virtutis excellentiam hominem quasi caelestem , sicuti loquitur Lactantius lil . cap. is. Hoc proinde sensu nonnulli Christiani Imperatores in legibus per ipsos editis, Dio disti sunt sin- credibile quippe est , eos ovorum nomen obtinuisse , ex quo per solemnem Apotheosin inter Divos a successoribus luerint relati ; & eodem sensu , sed per execrabilem undequaque adulationem , adhuc hodie in Civitate Ariminens in Ecclesia Patrum Minorum Conventualium in quadam marmorea inscriptione Isotta amica Sigismundi Pandulphi Malatellae dicitur Goa; & a Porcello, qui erat in famulatu Malatinae, & qui fortasse inscriptionis auctor fuit, Paulus Secundus Divus est appellatus in quodam opere, quod illi dicavit, & cujus mentio habetur apud Gaddium destriptoribus τοIum. a. pag. I 8 o. Ex quibus obiter adnotare fas sit, infirmam undequaque esse assertionem Maisei, nostri, dum viveret, singularis amici, tom. 3. antiqΠarum gemmarum pag. II . opinantis, profanum Apotheosis ritum perdurasse longo tempore etiam post publicum & liberum exercitium Christianae Religionis , idque deducentis ex nomine DiDi, quod habetur in inscriptionibus & numismatibus praedictorum temporum . APO, theosis ergo Gentilium ad Imperatores, & seminas Augustas erat adstri- ista : nec in ea celebranda ullam habitam fuisse considerationem virtutum & operum egregiorum, ex eo aperte convincitur, quod homines multa vitiorum illuvie inquinati inter Deos a Gentilibus relati sint, teste S. Augustino tom. 7. de civitate Dei a Iib. I. ad 7. ubi lib. 6. cap. 2. observat , eos in tantam caxitatem abiisse, ut vel Marcus Varro multis a Tullio laudibus commendatus , talia de Diis gentium litteris tradiderit, ut A rerum velut divinarum , de quibus scribit, oppugnator esset, atque defructor, e qua , non ad Religionem , sed ad si versitionem diceret pei rinere , nescio ait 4 utram tam multa in eis ridenda , contemnenda, detestanda conscriberet. Nos tae vero Canonietationes non tantum sunt de summis Pontificibus, de Regibus , de Episcopis, sed de quocumque, nulla habita ratione dignitatis . aut generis , sed habita tantum consideratione virtutum , quibus, dum viverent, effulserunt, aut mortis pro Christi Fide initae, necnon signorum & miraculorum quae ipsorum intercessione secta sunt. I 3 Tertio, quia consecrandus in Apotheos Gentilium inter Deos r censebatur , Canonigandus autem solemni judicio ab Ecclesia refertur in album servorum & amicorum Dei. S. Eusebius Emissenus in serm. de S. Rο-
80쪽
ET BEATOR. CANONI Z. LIB. I. CAP. I. Zmuno Martyre tom. 6. biblioth. PPlag. 67I. quem alii S Euch rio Lugdunensi tribuunt; ait: Beatus Romanus , cujus admirabilem triumphum praesentia exultantis Ecclesiis sesa concelebrant, duduin famulus , nunc etiam amicus Dei. Praeclare subdit S. Augustinus lib. I a. de Cicit. Dei cap. Io. Nobis Martyres non fiιnt Dii, quia unum eumdemque Deum θ no trum scimus , ct Martyrum ; & S. Cyrillus Alexandrinus contra Itilianum lib. 6. tom. 6. pag. 2O3. inquit. Sanctos porro Mamtyres neque Deos esse dicimus, neque Divino cultu scilicet illis adorare solemus, sed affectus , ct honoris ; quin potius siminis honoribus illos ornamus , puta , quod pro
veritate frenue certaTerint, sinceritatemque Fides eo usque servarint, ut aui-mam 7sam contempserint, repudiatisque mortis terroribus , periculum omne vicerint ore. Nos autem .... non dicimus , sanctos Martyres fuisse Deci ; sed illosumui zeneratione prosequi solemus , eorumque Ioculos honoramus , tam clara vimrti is renumerationem veluti quamdam ac praemium ipsis immarcescibilem memoriam reponentes . His addendus Theodoretus de graeci affeci. se . 3. de Angelis pag. ς 22. tom. b. ubi de Angelis quidem agens sic fatur: res tamen Deos non appellamus , nec Divinum illis cultum tribuimus , nee in Deum terum , ct
isos Divinum adorationem partimur ; sed , hos quidem pluris esse, quam homines,
putamus , at conserdos tamen opinamur; tum se . 8. de Martyribus pag. ς 97.
ubi de ipsis porro Martyribus disserens haec habet: EPuid vos igitur, qui tot
numero mortuos homines Deos appellassis , nobis succensetis, qui non Deos facimus , sed honoramus Martyres , tamquam Dei teses , fervosique amanti mos 3 par. autem s99. At nos, o viri, nec hosias Martyribus, nec libamina deserimus ; sed , ut
sanctos , Deique amantes, honoramus. Qtra ad Martyrium hortabantur, hortabam
tur ad illud obeundum, non ut Martyr fieret Deus, sed amicus Dei. deuis ergo
non omnibus viribus elaboret ad tantam claritatem pervenire , ut amicus Dei fiat,
ut cum Chriso satim gaudeat, vi pos tormenta ct supplicia terrena . praemia dimina percipiat verba sunt S. Cupriani de exhortatione martyrii pag. sa 6. Concordant acta vetustissima pastionis S. Felicitatis , & ejus filiorum , ubi sic legitur op. Riuuari. pag. 24. Pro Tei amore minas hominum , paenas , ct verbera contemnentes , Chrisi amici facti sunt in regno calorem . Sanetus etiam Epiphanius lib. 3. aDers s albridiandis haeres sq. sive 79. num. 4. de ipsa Beatissima Virgine Maria subdit: SancI ιm erat Maria corpus, fateor, non tamen Deus ilia fuit. Eadem G virgo extitit, minime tamen nobis ad adorandum proposita , sed Deum adorans ipsum , qui e sua carne genitus e celst , ac pa
terno finiti dessenderat; necnon =ium. T. Vertam e Virgine susceptum corpus in duens , non ideo tamen , ut haec adorari debeat , aut, ut eam Diυinam ad naturam, conditionemque transferat, neque , ut sacrificatum illius in nomen eferatur Oc. honoretur sane Maria ; Pater mira , Filius, ct Spiritus Sanctiis adorentur . AIariam adorare nemo velit . Non enim mulieri, ac ne viro quidem , sed tini Deo ni serium illud, cultusque tribuitur: adeo ut ne Angeli ipsi tanto honori pares es e videantur. Denique in concilio Nicamo secundo actione tertia tam. colle t. Hard.cu. Is O. sic statutum est: Apostolica; autem Ecclesiae traditiones, per quas honorare , o adο- rare Sanctos, ex sultitare docemur , susciplimis ct amplectimur , venerantes eos ut